Testimonia veterum de S. Hieronymo

This is the stable version, checked on 31 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Translatio corporis S. Hieronymi
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 22


AucVar.TeVeDeS 22 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

S. AUGUSTINUS, lib. XVIII. de Civit. Dei, cap. XLII.

Quamvis non defuerit, temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus, et omnium trium linguarum peritus; qui non ex Graeco, sed ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem Scripturas converterit.

IDEM, lib. III. de Peccat. merit. et remiss., cap. VI.

Illud tamen scio, quod Sanctus Hieronymus, qui hodieque in litteris Ecclesiasticis tam excellentis doctrinae fama ac labore versatur, ad quasdam solvendas in suis libris quaestiones, etiam hoc certissimum adhibet sine ulla disceptatione documentum.

IDEM, lib. I. contra Julianum.

Nec Sanctum Hieronymum, quia presbyter fuit, contemnendum arbitreris, qui Graeco et Latino insuper et Hebraeo eruditus eloquio ex occidentali ad orientalem transiens Ecclesiam, in Locis sanctis atque in Litteris sacris usque ad decrepitam vixit aetatem.

IDEM, Epist. CCLXI. ad Oceanum.

Sed quid hinc diutius? cum de hac quaestione inter nos ego et praedictus venerabilis frater Hieronymus satis litteris egerimus, et in hoc Opere recentissimo, quod sub nomine Critobuli adversus Pelagium modo edidit, eamdem de ista re gesta dictisque Apostolicis sententiam tenuit, quam beatissimi Cypriani etiam nos secuti sumus. Illud potius de origine animarum, non propter partus adulterinos, sed propter innocentium, quod absit, damnationem, quod, opinor, non stulte quaeritur, si quid a tali ac tanto didicisti viro, quod recte responderi ambigentibus possit, quaeso nobiscum communicare non abnuas. Ita quippe in epistolis tuis mihi eruditus et suavis apparuisti, ut operae pretium sit, tecum litteris colloqui. Nescio sane quem librum ejusdem hominis Dei, quem presbyter Orosius attulit, tuaeque dilectioni describendum dedit, ubi de resurrectione carnis praeclare disputasse laudatur, jam nobis peto non differas mittere.

Pleraque alia ejusdem Augustini de Hieronymo testimonia heic missa facimus, utpote quae in Epistolis, quas ad eum dedit, nosque inter Hieronymianas recensuimus, jam habentur. Eadem de causa praetermittimus quoque DAMASI, ut et aliorum testimonia, quorum ἀμοιβαῖαι litterae ibidem prostant.

SEVERUS SULPICIUS, dial. I. cap. VII.

Illud me admodum promovebat, quod Hieronymus vir maxime catholicus et sacrae legis peritissimus Origenem secutus primo tempore putabatur, quem nunc idem praecipue, vel omnia ejus scripta damnaret.

IDEM, cap. VIII.

Igitur inde digressus, Bethleem oppidum petii, quod ab Hierosolymis sex millibus disparatur, ab Alexandria autem sedecim mansionibus abest. Ecclesiam loci illius Hieronymus presbyter regit: nam parochia est Episcopi, qui Hierosolymam tenet. Mihi jam pridem Hieronymus superiore illa mea peregrinatione compertus, facile obtinuerat, ut nullum mihi expetendum rectius arbitraret. Vir enim praeter fidei meritum dotemque virtutum, non solum Latinis atque Graecis, sed et Hebraeis ita litteris institutus est, ut se illi in omni scientia nemo audeat comparare. Miror autem si non et vobis per multa quae scripsit opera compertus est, cum per totum orbem legatur.

IDEM, cap. IX.

Ego (inquit Posthumianus) apud Hieronymum sex mensibus fui, cui jugis adversus malos pugna perpetuumque certamen concivit odia perditorum. Oderunt eum haeretici, quia eos oppugnare non desinit: oderunt clerici, quia vitam eorum insectatur et crimina. Sed plane eum boni omnes admirantur et diligunt, nam qui eum haereticum esse arbitrantur, insaniunt. Vere dixerim, catholica hominis scientia, sana doctrina est. Totus semper in lectione, totus in libris est, non die, non nocte requiescit; aut legit aliquid semper, aut scribit. Quod nisi mihi fuisset fixum animo et promissum, Deo teste, propositam eremum adire, vel exigui temporis punctum a tanto viro discedere noluissem.

OROSIUS in Apol. de libert. arb. contra Pelagium, p. 621.

Latebam ergo in Bethleem, traditus a patre Augustino, ut timorem Domini discerem, sedens ad pedes Hieronymi.

IDEM, iterum p. 623.

Hoc et beatus Hieronymus, cujus eloquium universus occidens sicut ros in vellus, expectat. Multi enim jam haeretici, cum dogmatibus suis ipso oppugnante supplosi sunt, et in Epistola sua, quam nuper ad Ctesiphontem edidit, condemnavit. Similiter et in libro, quem nunc scribit, collata in modum Dialogi altercatione confutat. Hoc est enim lubricum in antichristo draconem tenere, ne possit effugere.

IDACIUS in Chron.

Hieronymus, qui supra, praecipuus in omnibus, elementorum quoque peritissimus Hebraeorum, in lege Domini, quod scriptum est, diurna nocturnaque meditatione continuus, studia operis sui reliquit innumera. Ad ultimum Pelagiorum sectam, cum ejusdem auctore, adamantino veritatis malleo contrivit. Adversus hos et alios haereticos exstant ejus probatissima monumenta.

CAELIUS SEDULIUS in praef. operis Paschalis.

Nec Hieronymi divinae Legis interpretis, et coelestis bibliothecae cultoris exempla te pudeat imitari: atque ad generosas quoque feminas, et praeclara indolis fama subnixas, in quarum mentibus sacrae lectionis instantia, sobrium sapientiae domicilium collocavit, propriae disputationis documenta transmittere.

CASSIANUS, lib. VII. de Incarnatione.

Hieronymus Catholicorum magister, cujus scripta per universum mundum quasi divinae lampades rutilant, in libro ad Eustochium, etc. . . Fuit enim Hieronymus vir sicut maximae scientiae, ita probatissimae puraeque doctrinae, etc.

PROSPER in Carmine de ingratis, cap. II. Tunc etiam Bethlemi praeclari nominis hospes, Hebraeo simul et Graio, Latioque venustus Eloquio, morum exemplum, mundique magister, Hieronymus, libris valde excellentibus hostem Dissecuit: noscique dedit, quo turbine veram Vellent exortae lucem obscurare tenebrae.

PROSPER in Chron. OL. CCXCI. CCCLXXXVI. Arcadio et Bautone.

Hoc tempore Hieronymus presbyter in Bethleem toto jam mundo clarus habitabat, egregio ingenio, et studio universali Ecclesiae serviens.

SIDONIUS APOLLINABIS, lib. IV. epist. III.

Instruit, ut Hieronymus, destruit, ut Lactantius, adstruit, ut Augustinus, etc.

IDEM, lib. IX. epist. II.

Neque enim cum Hieronymus interpres, dialecticus Augustinus, allegoricus Origenes gravidas tibi Scripturalium sensuum spicas doctrinae salubris messe parturiant, non scilicet tibi partibus meis arida jejunantis linguae stipula crepitabit?

CLAUDIANUS MAMERTUS de Statu animae lib. II, cap. IX.

Cumque ita fore rationibus magnis atque insolubili argumentatione convincat, ac super hoc Hieronymi sententiam poscat, laudis suae tantum ab Hieronymo scripta recuperat. Quin haud dubie Hieronymus nihil de anima sentiri dicit verius, nihil disputari posse perfectius. En tibi duos praeclarissimos virtutum doctrinarumque praeeminentia longe porro praeditos, super statu Animae sentire nobiscum . . . Unde multum miror, Hieronymum tibi testem citatum, cum potissimus Tractatorum minime potuerit, et pro anima, et in animam disputare.

IDEM, lib. II, cap. X.

Hieronymus potissimus Tractatorum.

GELASIUS Papa, C. Sancta Romana dist. 15.

Item Ruffinus, vir religiosus, plurimos ecclesiastici operis edidit libros: nonnullas etiam Scripturas interpretatus est. Sed quoniam beatus Hieronymus in aliquibus eum de arbitrii libertate notavit: illa sentimus, quae beatum Hieronymum praedictum sentire cognoscimus: et non solum de Ruffino, sed etiam de universis, quos vir saepius memoratus zelo Dei et fidei religione reprehendit. Item Origenis nonnulla opuscula, quae vir beatus Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus. Reliqua autem omnia, cum auctore suo dicimus esse renuenda.

IDEM, Epist. V. ad Episcopos per Picenum.

Adhuc majus scelus accessit, ut sub conspectu et praesentia Sacerdotum, beatae memoriae Hieronymum atque Augustinum, Ecclesiasticorum lumina mgistrorum, musca moriens, sicut scriptum est, exterminans oleum suavitatis, lacerare auderet.

ENNODIUS TICINENSIS Dictione VIII.

Hieronymus noster, nisi praeceptorem suum Gregorium diceret, illo melior censeretur. Sed illi applicanda sunt bona nominati, a quo sumpsisse videntur originem. In summa, ut dixi, caelum pulsat magistri opinio perfectione discipuli.

MARCELLINUS Comes in Chron.

Usque hunc XIV. Theodosii imperii annum beatus Hieronymus post ascensionem D. N. Jesu Christi, a Petro Apostolo incipiens, et in semetipsum desinens, CXXXV. virorum illustrium Ecclesiastica volumina descripsit; apud Bethleem oppidum degens, ubi et monasterium sibi condidit, et alia multa Ecclesiastica litteris quoque Hebraicis edoctus scripsit, finemque vitae suae admodum senex fecit, ibique sepultus est, Catholicis quidem inexpugnabilis Ecclesiae turris, haereticis autem omnibus infatigabilis, tam proposito vitae suae, quam librorum a se editorum assertionibus depugnans.

FACUNDUS HERMIANENSIS, lib. IV. cap. II

Hieronymus quoque noster, vir admodum doctus, qui etiam tantae fuerat lectionis, ut omnes, aut pene omnes, sive in Graeco, sive in Latino eloquio divinarum Scripturarum Tractatores legeret, scripsit librum, cujus est titulus: De viris illustribus, in quo non solum catholicos, sed etiam haereticos memoravit, qui de Scripturis sanctis in utraque lingua aliquid conscripserunt. Non tacuit, qui haeresum fuerint conditores, quive assertores, vel qui etiam a quibusdam, ut haeretici accusarentur, aliis contra defendentibus, etc.

IDEM, lib. contra Mutianum.

Si displicet etiam sollicitudo et cautela sancti atque doctissimi orthodoxi viri Hieronymi, etc.

CASSIODOR. Divin. Lect, cap. XXI.

Beatus etiam Hieronymus Latinae linguae dilatator eximius, qui nobis in translatione divinae Scripturae tantum praestitit, ut ad Hebraeum fontem pene non egeamus accedere, quando nos facundiae suae multa cognoscitur ubertate satiasse, plurimis libris copiosis epistolis fecit beatos, quibus scribere, Domino praestante, dignatus est. Planus, doctus, dulcis, parata copia sermonum ad quamcumque partem convertit ingenium: modo humilibus suaviter blanditur, modo superborum colla confringit, modo derogatoribus suis vicem necessaria mordacitate restituens, modo virginitatem praedicans, modo matrimonia casta defendens, modo virtutum certamina gloriosa collaudans, modo lapsus in clericis atque monachis pravitates accusans: sed tamen ubicumque se locus attulit, Gentilium exempla dulcissima varietate permiscuit, totum explicans, totum exornans, et per diversa disputationum genera disertus semper et aequalis incedens. Nam cum alios magna ubertate libros protendat, tamen pro dulcedine dictorum suorum semper gratum est. Quem in Bethleem habitasse otiosum non arbitror, nisi ut in terra illa miraculorum, ad instar solis, ejus quoque ab oriente nobis lamparet eloquium. Is epistolam suam ad Paulinum et Senatorem et Presbyterum mirificam destinavit, docens, quemadmodum Scripturas divinas cum cautela perlegerit. Ubi breviter virtutem uniuscujusque libri veteris et novi Testamenti mirabiliter indicavit. Quam si ante reperissem, eloquentiae ipsius cedens, contentus fortasse fueram, de eadem parte nihil dicere. Sed quia et ille alia, et nos diversa in opere jam confecto, Domino largiente, conscripseramus, credo, quod lector diligens, et in hoc opusculo non inutiliter occupetur. Ille enim scripsit ad divinae legis novum lectorem, qui tamen erat litteris secularibus eruditus, ut etiam librum de Theodosio Principe prudenter ornateque confecerit. Nec illa tempestate, ut datur intelligi, tantos scriptores suae partis habuit, quos eum in ordine legere commoneret: quoniam illo tempore milites Christi in gymnasio legis divinae salutari adhuc laborant sudore, in quos et ipse postea multa conscripsit.

IDEM in Chronico.

Arcadio et Bautone Coss. Hieronymus Presbyter in Bethleem positus toto mundo mirabilis habetur.

ISIDORUS HISPALENSIS Originum libro VI.

Presbyter quoque Hieronymus trium linguarum peritus, ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem Scripturas convertit eloquenterque transfudit. Cujus interpretatio merito caeteris antefertur: nam est et verborum tenacior, et perspicuitate sententiae clarior.

BEDA de Computo.

Divinae interpres Historiae Hieronymus.

ANONYMUS apud Canisium, tom. VI. Antiquar. Lect. Hieronyme interpres variis doctissime linguis, Te Bethleem celebrat, te totus personat orbis. Te quoque nostra tuis promit Bibliotheca libris.

EINARDUS in Epistola ad Lupum.

Erant ad manus doctores egregii, nedum non spernendi, verum omnimodis audiendi atque sequendi: gloriosus videlicet martyr Cyprianus, et illustrissimi sacrarum divinarum litterarum expositores Augustinus atque Hieronymus: quorum sententiis ac saluberrimis persuasionibus animatus, depressum gravi moerore cor sursum levare conatus sum.

THEODULFUS AURELIANENSIS episc. Carmin. IV. ad Gislam, lib. III. Nam tibi Psalterium praecepi scribier istud, Argento atque auro quod radiare vides. Quo prior Hebraeo concordat pagina vero, Editio ut prisca est mox habet inde sequens. Quam bene Hieron. hanc transfert, corrigit illam. Senibus egregiis utraque, crede, micat.

S. COLUMBANUS Epistol. ad Gregorium papam.

Simpliciter ego tibi confiteor, quod contra S. Hieronymi auctoritatem veniens, apud Occidentis Ecclesias ceu haereticus respuendus erit: illi enim per omnia indubitatam in Scripturis divinis accommodant fidem.

NICOLAUS I. Epist. LI. ad Lotharium.

Audi quid coelestis Bibliothecae cultor dicat Hieronymus, Grave pondus vitiorum est, etc. Ex cap. IX. Comment. in Matth.

RATRAMNUS Corbeiensis de Nativitate Christi, cap. X Ex Dacherii Spicileg., tom. I, p. 339.

Hieronymus sacrae Legis interpres, omnium peritissimus disciplinarum, fidei turris inconcussa, Sapientiae lampade splendidissimus, eloquio facundissimus, Latini, Graeci, Hebraeique sermonis doctissimus.

SERVATUS LUPUS de trib. Quaest.

Nostri autem auctores, facile sapientia superiores, quia divina eloquentia parent, quam, cum volunt, exerunt: cum volunt, abscondunt: Cyprianum loquor, Augustinum, Hieronymum, Ambrosium, et quosdam alios, et mentem divinorum eloquiorum penitus inspexerunt, et nobis salubriter expresserunt . . . Hieronymum divina et seculari doctrina praecipuus, et velut quidam parens cum Augustino Ecclesiasticae Philosophiae, quae humanam nec multum appetit, nec in omnibus contemnit, Pelagianam haeresim recens exortam potenter debellans, Si, inquit, in eo tantum, etc.

AGOBARDUS in Libro contra objectiones Fredegisi, cap. IX.

Interpretis quoque nostri Hieronymi presbyteri fidelis est Editio, quae de Hebraico in Latinum magnifice transtulit.

HAYMO HALBERSTRAD. lib. X, cap. VIII.

Tunc Hieronymus Presbyter in Bethleem, imo toto orbe, clarus habetur. De quo non sine magna admiratione suspicio, quare in hac Historica narratione a Ruffino praetermissus est insigniri, maxime cum caeteros illustres viros, et contemporaneos nobilitaverit eloquio, qui vel impares ei fuerunt scientia, vel si pares aut superiores, certe omnimodo minus utiles Ecclesiis. Fortassis egit hoc Ruffinus industria, ne videretur injuriam illi libello facere, quem idem beatus Hieronymus scribit de viris illustribus, ubi et de seipso facit in ultimis mentionem. Dicitur etiam quod inimicitias aliquando habuerunt: et si fas est dici de tam sanctis et prudentibus viris, obliquis se respexere vultibus et sermonibus notavere. Unde forsitan a beato Hieronymo hunc sermonem historicum obliquavit. Sive autem propter hoc, sive propter illud omiserit, nescio: Deus scit.

RABANUS in Martyrologio ad XXX. septembris.

In Bethleem Judae depositio Hieronymi presbyteri, cujus vita et doctrina ubique in Ecclesiis Christi laudabilis exstat, quomodo divinos libros ex lingua Hebraea in Latinam transtulit, Propheticosque libros sensu allegorico exposuit. Cum autem octoginta et octo annorum dies explevit, vitam praesentem deserens, ad aeternam requiem emigravit.

PRUDENTIUS Tricassi., de praedest. contra Scotum Erigenam, cap. I.

Beatissimus quoque Hieronymus tot linguarum atque librorum litteris incomparabiliter eruditus, in omnibus tam Propheticis, quam Apostolicis explanationibus id sibi summopere studii fuisse, crebrius replicando inculcat.

HINCMARUS REMENSIS, tom. I. Operum.

Et sanctus Hieronymus, Hebraicae, et Graecae et Latinae linguae peritissimus, qui ut dicitur nucem juxta nucleum frangens, medullas et ipsa viscera Scripturae sanctae investigando, Domino inspirante penetrare promeruit, in expositione Ezechielis prophetae ita dicit, etc.

PHOTIUS in Bibliotheca Cod. III.

Ἔγραψε δὲ καὶ Ἰερώνυμος πρὼνυμος πρεσβὐτερος πρὀς Κτησιφῶντα, κατὰ τῶν λεγὸντων ἀπάθειαν, ἄτοι κατά Πελαγὶου· οὗτος δὲ ὁ Πελάγιος μοναχὸς ἤν μαθητὴν κτησἀμενος τὸν Κελὲστιον.

Scripsit etiam Hieronymus presbyter ad Ctesiphontem contra asserentes ἀπὰθειαν (id est impassibilitatem, vel imperturbationem) seu contra Pelagium. Hic autem Pelagius Monachus fuit, Caelestium discipulum nactus.

SIGEBERTUS in Chronographia ad A. C. 421.

Hieronymus per quinquaginta sex annos libris suis confectis, ita pectore prae laboribus dejecto, ut lecto surgere nequiret, nisi apprehenso manibus fune qui ad hoc de trabe pendebat, obiit apud Bethleem, anno aetatis suae 98.

HONORIUS AUGUSTODUN., de Luminaribus Ecclesiae, cap. CXXXVI.

Hieronymus natus patre Eusebio, oppido Stridonis in Pannoniae confiniis, scripsit sub Theodosio vitam Pauli Monachi; Epistolarum ad diversos librum unum; ad Heliodorum exhortatoriam; altercatoriam Luciferiani et orthodoxi; Chronicon omnimodae historiae, in Jeremiam et Ezechielem homilias Origenis viginti sex vertit, de Seraphin, de Osanna, de frugi et luxurioso filio, de tribus quaestionibus veteris legis homilias tres; in Cantica canticorum duas; adversus Helvidium unam Epistolam, de sancta Maria; ad Eustochium de virginitate servanda unam: ad Marcellam epistolarum librum unum. In epistolam Pauli ad Galatas Commentariorum libros quatuor, item in Epistolam ad Ephesios libros tres, in Epistolam ad Titum librum unum, in Epistolam ad Philemonem librum unum; in Ecclesiasten Commentarios; Quaestionum Hebraicarum in Genesim librum unum, de Locis librum unum, de Spiritu Sancto librum unum; in Lucam homilias triginta octo, in Psalmos a decimo usque ad sextum decimum tractatus septem; de captivo monacho, vitam beati Hilarionis, vitam Paulae. Novum Testamentum de Graeco, vetus de Hebraeo in Latinum transtulit; duodecim Prophetas exposuit, infinitas Epistolas, et alia innumerabilia composuit.

CHRONICON TURONENS. apud Martene tom. V, p. 928.

Anno Honorii XI. Hieronymus in Bethleem obiit anno aetatis octogesimo octavo in virginitate permanens, semper aut legens, aut scribens, Hebraicis, Graecis, et Latinis litteris eruditus, Ecclesiae murus, paupertatis amantissimus, Monachorum regula, speculum sanctitatis. Hic denique libris per annos 56. confectis, ita corpore pro laboribus defecerat, ut de lecto surgere nequiret, nisi apprehenso manibus fune, qui ad hoc pendebat e trabe.

JOANNES SARESBERIENSIS Policratici, sive de nugis curialium lib. II, cap. XXVII.

Doctor ille doctorum, cui in sacrario litterarum vix aliquem audeo comparare.

IDEM, lib. VII, cap. X.

Doctor doctorum Hieronymus. Et lib. VIII, cap. XIII. Doctissimus pater Hieronymus.

CODOFRIDUS VITERBIENSIS, chronic. parte XVI. Scriptaque Hieronymi, quae multis contulit annis, Bethleemita domus misit in omne solum.

BERNARDUS In Parabola de Christo et Eccl.

Sed continuo egregii curiae Christianae milites, praevalere videntes astutam inimici malitiam, spiritum resumpserunt, arma fidei corripuerunt, et malum ex semetipsis viriliter auferentes, Alexander cum multis Arium: Augustinus Manichaeum multosque alios: Hieronymus Epicureum Jovinianum, caeterique caeteras haereseon et schismatum pestes pervadentes, vel fortiter trucidaverunt, vel prudenter a castris propulerunt, pacemque Ecclesiae et gaudium restituerunt.

ADO VIENNENSIS in Martyrologio d. XXX. septembris.

Item apud Bethleem Judae depositio S. Hieronymi presbyteri. Hic natus in oppido Stridonis, quod Dalmatiae quondam Pannoniaeque confinium fuit, patre Eusebio, vestem Christi puer Romae suscepit, ibique litteris Graecis ac Latinis a primaevo eruditus est. Postquam autem omne mundanarum studium litterarum adeptus est, probatissimorum quoque monachorum habitum factumque imitatus est, Romanae Ecclesiae presbyter postmodum ordinatur. Dumque per triennium continuum charus acceptusque populis veneraretur, omniumque judicio dignus esse summo sacerdotio decerneretur, quidam ex clericorum monachorumque ordinibus pro petulantia proque ingluvie discursantes, ad effugandum Urbe Hieronymum, qui utrumque eorum scribens vitium deprehenderat, insidias paraverunt. Verum ipse propter caelorum regna domum, parentes, sororem, cognatos, Roma egressus, dereliquit, et Jerosolymam militaturus Deo pergens, primo ad Gregorium Nazianzenum, tunc Constantinopolitanae urbis Episcopum, supplex docilisque discipulus accessit, ut sanctarum Scripturarum studiis erudiretur. Inde in Syriam perrexit, in possessione Evagrii presbyteri aliquantulum commoratus. Ad deserta deinde loca ita laetus accinctusque accessit, ut volasse eum magis, quam measse crederes. Quadriennium itaque in illa vasta solitudine, quae exusta solis ardoribus horridum monachis praestat habitaculum, exegit: indeque ad Bethleem oppidum remeavit, ubi prudens animal ad praesepe Domini se obtulit permansurum. Bibliothecam sane suam, quam sibi summo studio ipse condiderat, omniumque librorum orationes, quas pene memoriter retinebat, iterum relegens, diem jejuniis ducebat ad vesperam. Plures ad eum religiosorum, quibus vitae ejus fama comperta est, protinus confluxerunt, bonumque doctorem, parvo adhuc sub tugurio, boni observavere discipuli. Nec multo post cellulas ibi ob discipulorum suorum copiam et propter frequentiam adventantium ad Bethleemiticam portam, quae ad occidentem conspicit, et egredientibus ad septentrionem videtur, parvulum habitationis locellum construxit. Quibus vero nisibus quantisve laboribus Hebraicam linguam atque Chaldaicam litterasque Hebraeas didicerit, verbis ejus edicam. Dum essem, etc.

GERARDUS, de Arvernia ad Ivonem Ab. Cluniac.

Legitur in Patrum Sanctorum Collationibus, quas transtulit Hieronymus, quod Joannes Evangelista Christi discipulus perdicem tractabat manibus, divinis studiis fatigatus.

NOTKERUS in Martyrologio ad XXX. septembr.

Eodem die apud Bethleem Judae depositio Sancti Hieronymi Presbyteri. Hic natus in oppido Stridonis, quod Dalmatiae quondam Pannoniaeque confinium fuit, patre Eusebio, vestem Christi puer Romae suscepit, ibique litteris Graecis ac Latinis a primaevo eruditus est, probatissimorum quoque Monachorum habitum factumque imitatus est: Romanae etiam Ecclesiae presbyter ordinatus cunctorum judicio dignissimus summo sacerdotio esse decernitur. Sed postquam aemulorum invidia Roma effugatus est, Gregorium Nazianzenum Constantinopolitanum Episcopum discendi gratia adivit. Inde Syriam petivit, ac deserta loca accedens in horrida solitudine quadriennium exegit. Dein Bethleem oppidum adiens in praesepe Domini prudens se animal contulit permansurum. Quantis ibi denuo vigiliis jejuniisque institerit, quali instantia Hebraeorum Bibliothecas auribus Latinorum inseruerit, novit ille, cui sudores suos immolavit. Tandem post perfectam placitamque Deo conversationem, nonagesimo octavo aetatis suae anno apud Bethleem oppidum in pace quievit, secundo Kalendas Octobris, duodecimo Honorii Imperatoris anno. Libros suos pe quinquaginta et sex annos confecit.

LAURENTIUS JUSTINIANUS in Operibus pag. 680. Sermone in solemnitate beatissimi Hieronymi doctoris et Confessoris.

In tabernaculo Spirituali gloriosus Hieronymus summum sortitus est locum. Merito quippe illum colit Ecclesia, qui eam scientiae munimine custodivit, protexit, et fovit. Erat profecto columna argentea, erecta, fulgens et solida. Tanquam columna super bases aureas fundata mens illius erigebatur in coelum, coeli alta penetrabat, ut lumen veritatis intueretur in lumine. Nunquam tamen imbrem potuisset ex se proferre doctrinae, nisi in coelestibus et ipse fuisset imbutus. Fons namque sapientiae Verbum Dei in excelsis est, et ingressus illius mandata aeterna: ad illum diligendo propinquans, sapientiae fluenta percepit. Nam secundum datum et beneplacitum ipsius praebet illam Deus diligentibus se. Non enim talis est, illa de qua loquimur, sapientia, ut humano valeat vindicari ingenio, impetratur precibus, cordis puritate suscipitur, humilitate custoditur. Nempe in malevolam animam non introibit sapientia, neque habitabit in corpore subdito peccatis. Tumorem evacuet, criminum faces abluat, gemitibus Dominum deprecetur, qui divinae sapientiae cupit veritatem cognoscere. Quantis (oro) hic sanctus exhortationibus, quantis profluviis lacrymarum, quantis vigiliarum laboribus, quantave humilitatis virtute mentis suae mundabat hospitium, ut dignus sapientiae contubernio haberetur? Nempe illam concupivit, quaesivit, invenit et tenuit, atque castissimis illius est potitus amplexibus: unde tanquam amicissimo sibi incerta et occulta eloquiorum sanctorum mysteria reseravit innumera. Factus plane erat ex assidua meditatione Scripturarum templum Dei, sapientiae sedes, Paracliti minister, vas mundum, aeterni luminis ostensor, scientiae magisterium, atque angelorum imitator. Corpore namque tenebatur in terris, re autem vera mente conversabatur in coelis. Scalam namque sibi construxerat Spiritualem; cujus cacumen tangebat coelos, per quam ascensus frequentabat et descensus. Ascendebat utique contemplando coelestia, ac meditando divina: descendebat autem, cum exigente causa sibi indulgeret et proximo. Talibus quippe studiis assuetus singulari inter homines emicuit sanctitate, veluti lampas accensa, atque perlucida omnem domum illustravit ecclesiae. Ubique bonitatis illius radiante splendore nominatissimus habebatur. Quis in Ecclesiae gremio Hieronymi non est eruditus scientia? Quis vitae illius non edificatus exemplo? Quis non est ipsius implorationibus roboratus? Effectus est communis pater, lux mundi, annuntiator regni, saeculi interventor, speculum sanctitatis, virtutum forma, et fidelium robustissimus propugnator. Nempe sine sanguinis effusione gloriosum martyrii triumphum obtinuit. Quod enim carnificis mucrone non pertulit, hoc in seipso castitatis amore complevit. O quoties ego, inquit, in eremo constitutus, et in illa vasta solitudine, quae horridum monachis praestat habitaculum, Romanis me putabam interesse deliciis. Sedebam solus, qui amaritudine plenus eram. Horrebant sacco membra deformia, et squalida cutis Aethiopicae carnis situm obduxerat. Quotidie lacrymae; quotidie gemitus; et si quando repugnantem me somnus imminens oppressisset, nudae humo vix ossa haerentia collidebam. Ille igitur ego, qui ob gehennae metum tali me carcere damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, choris intereram puellarum. Videsne quanta animi soliditate viriliter pugnaverit contra se? sibi minime pepercit ut parceret. Dum enim contra se factus est crudelis et rigidus, suimet effectus est triumphator egregius. Hoc enim est singulare trophaeum, carnem spiritui, spiritumque subigere conditori: nunquam Deo quis poterit esse subjectus, qui menti suae imperare nequiverit. Hinc est, quod amator Dei debet prius esse amator virtutis. Dei namque dilectio virtutis studio comprobatur. Tolle a corde virtutem, et caritatis aedificium collabetur. Caritas (inquit Apostolus) patiens est, benigna est, non agit perperam; non est ambitiosa, non inflatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet veritati, omnia potest, omnia credit, omnia sustinet. Caritas nunquam excidit. Aemulemur itaque, dilectissimi, caritatem, quam iste, de quo loquimur, aemulatus est Sanctus. Per ipsam quippe fuit mundo sublimior, Diabolo prudentior, seipso robustior, morteque fortior. Hac praecipue decoratus tentationibus non cessit, non est lacessitus injuriis, non aemulationibus fractus, non carnis prostratus illecebris, non infatuatus honoribus, non elatus laudibus, neque laboribus fatigatus, sed permansit corde mundus, humilitate excelsus, puritate conspicuus, castitate insignis, fortitudine insuperabilis, autoritate cretus, mente devotus, omniumque virtutum candore vestitus. Totus plane vitae illius decursus Christianae religionis est speculum. Jugum enim Domini ab ipsa ineunte aetate portavit, Litterarum sanctarum sectatus est studia, ita ut scientia incomparabilis haberetur, aridum mundum calcavit, cum flore domum, patriam, parentes reliquens, Roma egressus eremi deserta penetravit. Nemo illo in divinorum eloquiorum explanatione utilior, nullus contra corpus proprium ipso austerior. Quis in corrigendis sceleribus fuit eo audacior? ignorabat prorsus homines mulcere blanditiis, nesciebat vitia palliare silentio, nimio divini amoris zelo succensus. Erat profecto sicut malorum, ita et sui acerrimus insectator. Nam et minima delicta adeo lacrymis rigando tergebat, ut si quis non agnosceret illum, peccatorum maximum Hieronymum esse fateretur. Denique omne vivendi tempus indultum sic fideliter consummavit, quasi esset quotidie moriturus. Pugnavit quippe fortiter, vixit temperanter, conversatus est juste, et prudentissime perduravit. Bonum religionis sanctae certamen certavit, cursum peregrinationis suae, laudabiliter vivendo consummavit, fidem rectam Domino Christo perseverando servavit, sicque in senectute bona plenus dierum, meritis locuples, celeberrimus sanctitate obdormivit in Domino, appositus ad patres suos, associatus angelis, coronatus a Christo Ecclesiae sponso, qui est Deus super omnia benedictus in saecula saeculorum. Amen.

JO. BAPT. PLATINA in Innocentio I.

Eodem quoque tempore Hieronymus presbyter in Bethleem habitans, ingenio ac facundia Christi fidem, mirum in modum auxit: quod etiam ejus scripta declarant.

FRANC. PHILELPHUS, lib. VI, epist. ultima. Ad Aloysium Crottum.

Hieronymi quas petieras Augustinique Epistolas ad te dedi commodo. Quare ubi eas pro tua voluntate lectitaveris, cura ad me redeant. Quod autem quaeris, quid de utroque sentiam, et quoad doctrinam, et quoad eloquentiam, breviter accipe. Omnium primum de rebus divinis non est meum judicare, sed Ecclesiasticae dignitatis auctoritatisque. Caeterum puto utrumque pulcherrime divinarum rerum omnium scientiam tenuisse. Sed quoad reliquas omnes partes philosophiae, Augustinus unus est longe tum acutior et peritior, tum etiam subtilior. Dialecticus Augustinus fuit egregius, et idem physicus atque mathematicus. Huic Hieronymus plurimum praestitit dicendi elegantia potius, quam doctrina: id quod ex utriusque oratione licet intueri. Graecam litteraturam Hieronymus perpulchre calluit; Augustinus minus perfecte. Ille Hebraice quoque habetur eruditus, et Augustinus illius linguae ignarus omnino. Vita horridus Hieronymus, Augustinus autem mitis. Quod si ex iis duobus unum effici potuisset, nihil natura absolutius edidisset.

De hoc Philelphi judicio lege disquirentes Echium et Erasmum lib. II. Epist. XXV et XXVI.

RAPHAEL VOLATERRANUS, Commentar. Urban. lib. XVI.

Hieronymi Doctorum principis vitam recensere, parergon fortasse fuerit, cum tot illustrium virorum sit mandata monumentis: quaedam tamen ex ejus libris de se loquentis, praesertim ad ejus litteras pertinentia, in medium afferam. Ac primum in lib. de Viris illustribus se ex oppido Stridonis ortum fatetur, patre Eusebio. Romam venit admodum adolescens, ibique se studiis liberalium artium tradidit. De quibus sic ipse in Apologia ad Pammachium, etc.

JACOB. PHILIPPUS BERGOMENSIS in Chronico ad an. Chr. 429.

Hieronymus vir familiarissimus et Doctor celeberrimus, sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis presbyter, natione Italicus, ex oppido Stridonis in Histria provincia constituto: quod quidem a Gothis eversum fuerat. Pannoniae quondam Dalmatiaeque confinium. Patre Eusebio natus, hoc anno apud Bethleem Judae civitatem pridie calendas Octobris nonagesimo primo vitae suae anno migravit ad Dominum: vir sane eloquentissimus, qui et multarum diversarumque litterarum peritiam et linguarum experientiam habuit, orationisque facundiam, rectos fabularum sensus, multam historiarum memoriam, naturalium rerum cognitionem, moraliumque sermonum, tum sacrae Scripturae ac verae theologiae perceptionem. Hic itaque ut fide integer et vita purissimus erat, cum primos juventutis annos exegisset, Dalmatis nationi suae propinquis quasdam litteras a Latinis Graecisque diversas imprimis adinvenit, et composuit, quae quidem postea Sclavonicae sunt appellatae, eo quod Sclavonibus quibusdam Germaniae populis dederit. Et non solum eas litteras composuit, sed et officium, quo nos utimur, ex Graeco in idipsum idioma traduxit, et etiam contulit: quod etiam novissimis temporibus Eugenius Papa IV. Pontifex maximus eisdem confirmavit. Adeo equidem ejus sanctissima vita verbis explicari posset: quae quidem, cum non sit propositi mei, omittendo, de ejus tantummodo scriptis luculentius disseremus. Qui cum esset eloquentissimus atque disertissimus vir, ad utilitatem hominum non modo haec quae subjecta sunt, edidit opuscula, sed alia multo plura quae reperiri minime potuerunt, etc.

TRITHEMIUS, de Scriptor. Eccl.

Hieronymus presbyter et monachus patre natus Eusebio ex oppido Stridonis, vir in secularibus litteris valde eruditus, et in divinis Scripturis inter omnes Doctores eruditissimus, multarum linguarum peritia insignis, sacrae legis interpres, haereticorum malleus et expugnator fortissimus. Hic est verus dispensator Evangelicus, fidelis et prudens, qui proferens de thesauro suo nova et vetera, dansque in tempore spiritalis tritici mensuram conservis suis, Hebraeos superbos spoliavit, humilesque ditavit Latinos. Hic est Ecclesiae Christi doctor egregius, qui vestes Esau per devia errorum vagantis domi otiose reconditas cum pia matre Rebecca, id est, gratia Dei, protulit, ac mansuetum Jacob fidelemque Christo servientem vestivit. Hic est Hieronymus Jesu Christi sincerus amor, qui nullum tempus otiose transiens, die ac nocte in lege Domini meditabatur, et vix corpori necessario somno indulto, semper diebus ac noctibus scripsit, legit, docuit vel oravit, quod testantur pene infiniti libri, quos edidit. Hic veritatis defensor, cultor virtutis, vitiorum acerrimus hostis, cum esset Ecclesiae Romanae presbyter, et scelera clericorum constanter argueret, eorum invidia secessit ex urbe, veniensque in Judaeam gloriosum Domini visitavit sepulcrum, atque juxta praesepe Bethleemiticum locum sibi habitationis constituens, toti mundo clarus innotuit, disponente id nimirum divina providentia, ut ibi lux mundi quiesceret, ubi verus sol justitiae hominibus nascendo innotuisset. Sanctissimi loci habitator sanctus atque conveniens; fide firmus, caritate ignitus, conversatione maturus, qui seduci rebus secundis non potuit, quem a sancto proposito nulla unquam adversitas dejecit. Sed quid foedus laudator viri sanctum verticem labris contingo impuris? silendum magis humiliter mihi fuerat, quam de sanctissimo viro insufficienter loquendum. Nunc ergo, quae de scriptis, et opusculis ejus invenimus, per ordinem consignemus. De quibus ista sunt, etc.

DES. ERASMUS RETERODAMUS, lib. II, epist. 1. ad Leonem X. P. M.

Divus Hieronymus sic apud Latinos est theologorum princeps, ut hunc prope solum habeamus Theologi dignum nomine. Non quod caeteros damnem, sed quod illustres alioqui, si cum hoc conferantur, ob hujus eminentiam velut obscurentur. Denique tot egregiis est cumulatus dotibus, ut vix ullum habeat et ipsa docta Graecia, quem cum hoc viro queat componere. Quantum in illo Romanae facundiae? quanta linguarum peritia? quanta omnis antiquitatis omnium historiarum notitia? quam fida memoria? quam felix rerum omnium mixtura? quam absoluta mysticarum litterarum cognitio? super omnia, quis ardor ille, quam admirabilis divini pectoris afflatus? ut una et plurimum delectet eloquentia, et doceat eruditione, et rapiat sanctimonia, etc.

IDEM, lib. V, epist. XXVI ad Jo. Eckium.

Ego de Augustino ita sentio, ut de viro sacro, eximiisque dotibus praedito par est. Nec tenebras offundo illius gloriae, ut tu scribis, sed non patior obscurari gloriam Hieronymi, cui plane fieret injuria, si quem longe praecessit, ei posthaberetur.

IDEM, lib. V, epist. XIX ad Greverardum.

Flagrat jam olim mihi incredibili ardore animus, Hieronymianas Epistolas Commentario illustrandi, et nescio quis Deus mihi pectus accendit, agitque, ut rem tantam, et a nullo hactenus tentatam, audeam animo concipere. Movet me viri coelestis, et omnium Christianorum sine controversia longe tum doctissimi, tum facundissimi pietas: cujus scripta cum digna sint quae ab omnibus passim legantur, et ediscantur, vix pauci legunt, pauciores mirantur, paucissimi intelligunt. Deum immortalem! Scotus, Albertus, et his impolitiores auctores, omnibus in scholis perstrepent, et ille unicus religionis nostrae pugil, illustrator ac lumen, Hieronymus, qui meruit, ut unus celebraretur, unus ex omnibus tacebitur? Sed rem video indignissimam: ob hoc ipsum negligi Hieronymum, per quod promeritus est, ne negligeretur. Nocet auctori eloquentia, quae religioni profuit. Alienat multos abstrusior eruditio, qua potissimum oportebat eum commendari. Pauci itaque mirantur, quem perpauci intelligunt. Quod si talis auctor dignis Commentariis fuerit illustratus, futurum prospicio, ut Hieronymiana gloria, tanquam nova luce accepta, quam latissime enitescat: ut passim in scholis, in auditoriis, in templis, domi, publice privatimque legatur et ediscatur. Nec me adeo fallit, quam audax facinus animo praesumpserim. Primum, quanti negotii fuerit mendas, quae per tot saecula penitus insederunt, eradere: deinde, quantum in illo antiquitatis, quantum Graecarum literarum, quantum historiarum: tum quae phrasis, quod dicendi artificium, quo non Christianos modo omnes longo post se intervallo reliquit, verum etiam cum ipso Cicerone certare videtur. Ego certe, nisi me sanctissimi viri fallit amor, cum Hieronymianam orationem, cum Ciceroniana confero videor mihi nescio quid in ipso eloquentiae principe desiderare. Tanta in hoc nostro varietas, tantum sententiarum pondus, tanta enthymematum volubilitas. Quod artificium in eloquentiam litteris indicare, ut difficillimum est, ita longe utilissimum. Id quod ita me, modo ipse dexter adsit, confecturum confido, ut qui hactenus Hieronymianam eloquentiam sunt admirati, jam eloquentem fuisse, se nescisse fateantur. A me quidem quidquid vigiliis, quidquid assiduo studio, quidquid eruditione mediocri, quidquid ingenio pessimo praestari poterit, id sedulo Hieronymo praestabitur.

Alia Erasmiana Hieronymi elogia alibi reperire est in ejus Praefationibus atque Epistolis.

POL. VERGILIUS, de rerum inventoribus lib. VII, cap III.

Hieronymus Eusebii filius, ortus Stridone, quod oppidum, olim ad Pannoniam et Dalmatiam pertinebat, sed Gothi direptum everterunt, Romae Graecis Latinisque litteris egregie institutus, sanctioris vitae causa in Judaeam se contulit, ubi et Hebraicam linguam didicit. Ita triplici lingua eruditus, de rebus divinis scribendi onus suscepit, in quo omnes nervos aetatis, industriae, doctrinaeque suae contendit: cujus scripta ut sancta, brevi post tempore patres receperunt, receptaque approbarunt. Etsi scio, esse quosdam, qui id factum Damaso Pontifici falso assignent; quippe qui perdiu ante Hieronymum excesserat e vita. Postremo locum circa Bethleem sibi construxit, ubi reliquum vitae Apostolico ritu egit. Hinc factum est, ut permulti deinde Hieronymi ipsius instituti imitatores exstiterint, ortaque sit nova quaedam familia, quae ab Hieronymi nomine, quem sui instituti, quamvis longe diversi ab eo quo ille vixerat, utcumque auctorem faciunt, Hieronymiani sunt appellati: qui nativo amiciuntur colore, pallioque super tunicam rugato, atque superiore parte a summo ad imum scissa, scortea zona tunicam succingunt, solcis ligneis pedes muniunt.

EX MS. COD. VATIC., olim Reginae, num. 571. Augustinus ad Hieronymum. Te Bethleem celebrat, te totus personat orbis, Te quoque nostra tuis promit bibliotheca libris.

EX ALIO MS. CODICE, qui apud me est. Ecce Sacerdotis pandam praeconia lauti, Mentio dum Sancti pulsat penetralia cordis, Cujus quadratum crebrescit fama per orbem. Atque per extremas fulget prudentia metas: Qui fuit Interpres, et custos virgo pudoris, Hebrea Romanis vertens oracula verbis. Nam rudis, et priscae legis patefecit abyssum. Septuaginta duos recludens pagina biblos. Quos nunc Sacratis describit littera chartis. Insuper elicuit Tractatus jure stupendos, Atque prophetarum Commentis clancula certis Dicta retexebat, pandens mysteria rerum. Inclytus hic constat seclis per secla magister. Quae nunc per mundum scribuntur rite quadratum, Et licet illustris lectorum turma per orbem, Eusebio genitore satus, ceu prodidit idem, Enumerans veterum vulgata volumina Patrum, Ex quo Salvator nostrae cunabula Carnis Sumpserat in terris, emundans crimina secli. Quando Crucis gabulum sacrato Corpore scandit, Et genus humanum pollutum fraude maligni. Vulnera perpessus purgarat Sanguine rubro. Quis tanto studio geminarum lamina Legum, Aut tam solerter rimari nititur unquam? Ceu meditatus erat sacras didascalus idem Ut Psalmista canit, noctesque diesque libellos, etc. . .

CAELIUS CALCAGNINUS In imaginem D. Hieronymi, in nucis cortice expressam. Ecquis in angusto spirantem margine fixit; Te, Pater, incurvumque genu, impexumque capillos, Et multa illuvie squallentem, incanaque menta, Pallidaque ora fame, et multo membra horrida tabo, Promentem e sacco, et maculosa nebride cinctum, Et duro toties plangentem pectora saxo? Pectora tot faecunda bonis, quae flumina largo Fuderunt nobis arcana volumina Mosis, Divinas et opes, priscorum oracula vatum, Unde salus, unde et vitae melioris origo, Panditur, in cunctas praescripto ex tempore gentes. Cum vero nullus tanti pomoeria limes Ingenii, nullus vim linguae includere possit; Nunc tamen et nucis in tenui stas cortice totus. Et nucis area magna vacat, quando altera tantum Pars bifidae molis fuit acri obnoxia ferro: Altera adhuc riget, et sociae manet indiga laudis. At tu, docte senex, totus, non solus in illa es: Nam tecum assurgit saxis impervia rupes Horrida: et attolens ad coelum immane cacumen: En etiam nemus umbriferum gravis aura fatigat, Atque huc atque illuc steriles provolvit arenas, Cumque ipsis angues sinuosos miscet arenis. Parte alia pendet sacrati ex more trophaei Ostro insignis apex, duplici quem taenia nodo Alligat, atque abjuratos testatur honores. Hinc vides, ut totam longe procumbat in alvum, Et defendat herile altus, vastosque recessus Occupet ille Leo, timor ille Libystidis orae: Nunc jacet, atque intra thesauros colligit ungues, Illos olim ungues manantes caede frequenti. Aspicis, ut posita nunc se cervice reclinet, Exertaque senis lambat vestigia lingua? At te, sancte Pater, nec saxa, nec horrida rupes, Nec fera, nec nemoris fragor avocat: omnis Olympum Mens inhiat, totum pectus suspirat Jesum. Illum animo, illum oculis, illum omni concipis ore; Illum unum adspectas pendentem e robore celso, Suffixasque manus, perfossaque pectora, et heu, heu, Omne caput lacerum crudeliter ostentantem: Atque haec perpessum, nostras, ut sanguine noxas Eluat; et miseros Geniis coelestibus addat. Ergo tantarum te nunc miracula rerum, Nunc Pietas, nunc summa movet clementia Patris, Muneraque et promissi animo obversantur honores. Scilicet aethereas praeclarum est scandere sedes, Et tandem numerum magnorum augere Deorum. Sic bene habet, tua cana fides tuaque inclyta virtus Me juvat ex sanctis mens sancta exercita factis. Hoc piget, ipse insons atque omnis criminis expers. Heu mihi, te nimium exemplis crudelibus urges. Tune adeo pius erga omnes, in te impius unum? Quid male mulctatum tergus, quid livida cervix Commeruere? quid in superos committere tantum Hae potuere genae flagris fletuque rigentes? Quid latera haec Cilicum crudeliter obsita setis, Et spinis implexa? quid enthea pectora tantum Admisere nefas? quid mens coelestibus hausta Ignibus, atque olim coeli pars magna futura? Nunc quoque nil spirans nisi coelum in carcere tetro Ausa quid est? tantis quae digna piacula poenis? Quam lacrymis, et sollicitis singultibus usque Nocte die crucias. En vix cutis arida membris Nititur, attritaque haerent compagine costae. Nec jam ille es, gelidum qui quondam natus ad Istrum, Arva Palaestino petiisti torrida cancro. Illius tenuis nunc vix agnoscitur umbra, Cur tantum licuit de te tibi? non ferus hostis Haec ausit? non monstra istis errantia sylvis. Tun' monstris, saevoque in te crudelior hoste? Parce, Pater, tibi parce, Pater: nos verba, nos haec Flagra decent, quos mille modis rapit impetus amens Dum coelum toties superosque lacessimus ultro: Hinc vocat ambitio, trahit hinc vesana libido: Hinc movet ira suos stimulos, timor inde coercet: Hinc premit, illa animo semper rediviva, voluptas, Nos ergo exultantem, atque in diversa trahentem Castigemus equum, ut spatiis inclusus iniquis, Et mores ferat, et leges patiatur heriles. Sed quoniam sine praesidio, sine Numine divum, Nitimur incassum, vis et humana fatiscit, Heus age, et in andos animo miserante labores. Huc ade, o pater, et propius res aspice nostras, Atque tuae nobis plagae, tua verbera prosint.

JULIUS CAESAR SCALIGER in D. Hieronymum. Qui magnae poteras naturae imponere leges, Atque in te patrii vertere jura poli. En facilis descende! vides furialia vulgi Pectora, et ancipit dissita regna fide. Cuncta ruunt infelici disjecta tumultu, Et rerum, interitus non nisi, finis erit. Jam pretium est sentire male, atque avertere verum, Et facere aut fieri jam bene, nolle volunt. Interdicta tibi quod si sunt juria (p. jura ) terrae, Quo tua mens coram possit adeste minus. Exora ultricis felicia fulmina dextrae, Pejores merita est terra cloaca neces.

JOSEPHUS SCALIGER, Prolegom. ad Eusebii Chron.

Quod autem de Eusebio diximus, idem merito de magno Hieronymo arbitrari possumus, nullum de Latinis scriptoribus exstare, cui plus debeant Ecclesiasticae litterae, tam in iis, quae ad origines sacras, quam quae ad interpretationem divinorum librorum pertinent: neque illo saeculo magis idoneum interpretem nostro Eusebio contingere potuisse, quam eum, qui Eusebii studiosissimus, et eorum, quae ab Eusebio tractantur, peritissimus fuit. Atque utinam per ejus occupationes ista non dictare notario, sed scribere illi vacasset. Quod enim multis, vel invitatus, vel lacessitus respondere cogeretur, neque ulla ei a labore requies daretur, temporis autem jacturam vel minimam facere neque posset, neque vellet; apparet eum, quum hujus Chronici interpretationem dictaret, scriptioni aliarum rerum simul et notario eodem tempore operam dedisse, ut propterea necesse fuerit, quaedam, quod vitari non poterat, tanto viro humanitus excidisse, quae hodie apud magistellos et criticicastros non venia, sed jurgiis, et contumeliis, non ut hallucinationes, sed ut crimina exciperentur.

SIXTUS SENENS., lib. IV. Biblioth. sanctae.

Hieronymus Stridonensis, quem Severus Sulpitius Bethleemiticae paroeciae rectorem, Graeci omnes Hierosolymitanum presbyterum appellant, Eusebii filius, ex oppido Stridonis, quod a Gothis eversum, Dalmatiae quondam Pannoniaeque confinium erat, vir fuit in omni doctrinarum genere absolutissimus, quippe qui splendore sermonis et eloquentiae viribus, in quibus sub Donato grammatico et Victorino rhetore, clarissimis viris, profecit, omnes Latinae Ecclesiae scriptores multo post se intervallo reliquit. Linguarum quoque tantam habuit peritiam, ut Graecam, Hebraeam, Chaldaeam et Latinam omnes aeque ac Dalmaticam sibi maternam linguam teneret. Sed et in scholis philosophorum nihil de Aristotelis, Platonis ac Zenonis, hoc est, de Peripateticis, Academicis, Stoicis, reliquit intactum. Quibus instructus apparatibus contulit se ad Sacrarum Litterarum studia, usus in his Appollinari Laodiceno, Didymo Alexandrino et Gregorio Nazianzeno praeceptoribus. Sub quibus tantam sibi divinarum rerum eruditionem et eruditionis nomen comparavit, ut in obscuris sanctorum Voluminum difficultatibus Romanus Pontifex Damasus, doctissimus Augustinus, Paulinus, Chromatius, Heliodorus, multique alii passim per Italiam, Galliam, Hispaniam, Africam, Palaestinam et Graeciam eruditissimi episcopi ad hunc unum confugerunt, tamquam ad eum, qui multiplici linguarum varietate adjutus, omnes legisset divinae Scripturae interpretes, Graecos, Hebraeos et Latinos. Quod et Augustinus libro primo adversus Julianum palam his verbis ostendit, inquiens: Sanctus presbyter Hieronymus, graeco, latino et hebraeo eruditus eloquio, ex occidentali ad orientalem transiens Ecclesiam, in locis sanctis atque in litteris sacris usque ad decrepitam vixit aetatem. Hic omnes, vel pene omnes, qui ante illum ex utraque parte orbis de doctrina Ecclesiastica scripserunt, legit.

ANT. POSSEVINUS, tomo I. Apparatus.

Adeo perspicax divini Codicis, sive ipsius versionum, fuit D. Hieronymus, ut Gelasius Pontifex Maximus una cum Episcopis septuaginta testatus sit, se volumina illa probasse, quae Hieronymus ipse probaverat, atque in omnibus secutum ejus esse sententiam renuisse autem quae ille renuerat. Qui et ab Ecclesia Doctoris Maximi in sacris Litteris nomen est assecutus, et a Damaso Pontifice maximo quasi arbiter quidam divinarum Scripturarum constitutus. Sed et cum D. Augustinus eum per litteras, perque Orosium, quem ad illum ablegavit, de arduis quaestionibus consulere soleret, ejus vero libros adversus Jovinianum vocaverit lucidissimos, suavissimos atque praeclarissimos, intelligimus quanti faciendi sint, qui in Hieronymi scriptis exstant thesauri.

RICHARDUS SIMON in Historia critica lib.

Post Origenem doctior Hieronymus existit, quem merito Latinorum Origenem dixeris, qui idem suae Ecclesiae, quod ante suae Origenes, praestare voluit; at in eo Origene praestantior, quod illo in Hebraicis longe peritior esset, et plus illo Judaeis usus, subtilitate tamen et acumine illi inferior. Quocirca haud ita saepius ac Origenes allegoriis ludit, praeterea Hieronymi allegoriae, etymologiae pleraeque et in verbis allusiones. Prae caeteris Interpretibus seligendus, et evolvendus, tum quod Hebraice, Syre, Graece, Latine sciret, sed et omnium aliorum versiones legisset, et quotidie Judaeos consuleret. Deinde in profanis eruditissimus erat: non ubique tamen exactus, quoniam non satis diu, quae dictabat, meditabatur, verum ut ipse fatetur, quae apud alios legerat, aut a Judaeis acceperat, dictare satis haberet. Hinc ipsi minime omnia, quae in Commentariis habet, tribuenda sunt. Nam et interdum Judaeorum, Haereticorum interdum sententias dictabat: quas ut a propriis lector discerneret, regulas praescripserat. Eoque modo impactum inconstantiae crimen diluebat. Optimi omnium ipsius in Prophetas Commentarii, etc.