EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testimonia veterum
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 31



Testimonia veterum

Testimonia veterum (Auctores varii), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucVar.TesVet2, cc_idno: 7269 c

31.0019D| S. HIERONYMUS.

In libro de Ecclesiasticis Scriptoribus, pene ad finem: Dexter Paciani, de quo supra dixi, filius, clarus apud saeculum, et Christi fidei deditus, fertur ad me omnimodam Historiam texuisse, quam necdum legi. De Paciano autem dixerat: Pacianus in Pyrenaei jugis Barcilonae episcopus, castitate et eloquentia, et tam vita quam sermone clarus, scripsit varia opuscula. Omitto epistolam nuncupatoriam ejusdem 31.0020D| libri, quam supra apposui. In Apologia II ad Rufinum cap. 6: Ante decennium (ait) cum Dexter amicus meus, qui Praefecturam administravit Praetorii, me rogasset, ut auctorum nostrae religionis ei indicem texerem.

  SOPHRONIUS Graecus scriptor, synchronos Hieronymi.

  Δεξτρος Πακιανοῦ, περὶ οὗ προείρηκα, υἱὸς, λαμπρὸς ἐν τῇ πολιτείᾳ καὶ τῇ τοῦ Χριστοῦ πίστει ἐκδεδομένος, λέγεται παντοδαπὴν πρὸς με συντεταχέναι ἱστορίαν, ἣν τινα οὔπω ἀνέγνων.

  31.0021A| M. MAXIMUS, episcopus Caesaraugustanus, Dextri Continuator, obiit anno Domini 616.

  Exstat ejus epistola ad Argebatum episcopum Portucallensem, videlicet:

  Sancto et venerabili domino Argebato [Al. Argiovito] episcopo Portucallensi, M. Maximus salutem in Domino.

  Cum essemus in urbe regia ad concilium evocati a domino nostro glorioso rege Fl. Gundemaro, saepe inter nos convenimus; cumque sermo multus esset de historia regum, quam non multo ante in lucem edideram, tunc ad relatum nostrum deduxit sanctitas tua, se velle habere continuationem omnimodae Historiae, quam fecit Flavius L. Dexter, quod satis verecunde ab humilitate nostra flagitasti. Et cum tu, pro tua in 31.0021B| me benevolentia, et mea in te observantia mihi jubere potuisses, maluit a me sanctitas tua precibus contendere, quod quasi pro jure suo posset imperare, vel potius exigere quod juberet. Sequemur rationem temporum more nostro per aeras Caesaris, et annos Christi, magis quam annos Urbis, Consulum, aut Augustorum. Utinam tam diligenter fecerim imperata, quam conatus sum exsequi libenter! Produxi namque rerum narrationem ab aera Caesaris 469, ad aeram 650, id est, ab anno Christi 431 usque ad annum Christi 612, paulo post mortem Fl. Gundemari.

  In Chronico vero ad annum Domini 444 egit de Dextri morte. Dedimus ejus verba in Vita Auctoris.

  HELECA, episcopus Caesaraugustanus, vixit anno Domini 860.

  31.0021C| Exstant additiones ipsius ad Chronica Dextri, et Maximi, ubi inter caetera de tempore suo loquens, quo nimirum Hispania sub jugo Sarracenorum gemebat, ait: Sacrae Scripturae Arabice translatae a presbyteris catholicis habentur, et cum scholiis circumferuntur: praecipue Novum Testamentum, Epistolae Pauli. Apocalypsis S. Joannis, et liber de Vitis Patrum, et historia Latina Fl. Lucii Dextri, M. Maximi, et aliorum, et Chronicon Eusebii, et libri de Civitate Dei S. Augustini, propterea quod jam lingua Latina evanescebat. Vide quo honore habita fuit omnimoda Dextri Historia illis temporibus in Hispania.

  EUTHRANDUS, subdiaconus primum Toletanus, deinde Ticinensis diaconus, vixit an. 960.

  Exstat ejus epistola pro continuandis Dextri, et 31.0021D| Maximi Chronicis, cujus in Bibliotheca Hispana mentio fit, et admittitur à P. Gabriele Vasquez tom. I, in III p. D. Thomae, videlicet:

  Sancto Patri Regimundo episcopo Iliberritano, Euthrandus inutilis servus salutem.

  Gratissimum fuit, beatissime Pater, ac domine multum venerande, quod Antipodosis nostra, in qua nunc carmine, nunc prosa ludo, tandem ad manus tuas pervenerit. Nec minus jucundum est quod mihi jubes, ut in Fuldensis monasterii bibliotheca, ubi nunc exsul commoror, quaererem tibi Dextri Chronicon, quod Maximus Caesaraugustanus episcopus, rogatu Argenbati [Al. Argioviti] episcopi, continuavit, et si vacarem ad nostra tempora perducerem: nam dicis laborare vos 31.0022A| maxima quorumdam librorum penuria. Inter barbaros enim Sarracenos non suppetit copia rerum necessariarum, nedum ut habeatis bonorum librorum copiam. Dolui quidem vicem tuam, quod ita duriter vitam exigas; sed soletur te in tantis angustiis, quod sicut bonus pastor ovibus tuis es solatio et auxilio. Chronicon quod petis, in hac bibliotheca reperi, in vetusta membrana descriptum; adjecique ut jussus sum annorum seriem ad haec usque tempora, id est, ad aeram 960. Et gratulor mihi, quod cum Toleto, ubi sub sanctissimo praesule Toletano Bonito subdiaconus fui, in Italiam proficiscerer, aliquos historiae libros mecum asportavi, in quibus ordine erat series collecta multorum episcoporum, quos et in hac bibliotheca reperi, jussu, ut credo, Sancti Caroli Magni ex Hispania 31.0022B| allatos; quos (ut aiunt) illi obtulerat sanctissimus Elipandus archiepiscopus Toletanus, postquam illum erroris sui de Adoptione Christi poenituit. Feci quod jussisti, beatissime pater; an voto conatus responderit, tu videbis qui jussisti. Vale, et servum tuum exsulem exsul Deo commenda.

  Ne quis in hac epistola offendat, animadverterim, Auctorem aeram cum anno confundere, seu pro eodem sumere, ut multos sui aevi fecisse probat Morales in Antiquit. Constat ex eo quod Euthrandus protraxit Antipodosim suam ad annum Christi 960, tempore schismatis Leonis et Benedicti. Porro Bonitus Toletanus, cujus fuisse subdiaconus dicitur, fuit ejus nominis in sede Toletana tertius, qui, teste Juliano in Chron., electus fuit anno Domini 946.

  31.0022C| Hugo Portugallensis episcopus, alter ex auctoribus historiae Compostellanae, vixit ad annum Domini 1100.

  In codice pervetusto ms. in membrana, characteribus Gothicis exarato, qui exstat in regali coenobio Sanctae Crucis Conimbricensis, ad calcem historiae Sampiri Asturicensis episcopi, reperitur epistola Hugonis episcopi Portugallensis ad Mauritium Bracarensem archiepiscopum scripta, qua respondet ad interrogationem sibi ab eo factam: fuissentne olim in ea sede aliqui apostolici legati per universam Hispaniam? In ea refert ad verbum sententiam ex Chronico Dextri petitam; quae reperitur ad annum Domini 91, asseritque Dextrum opus suum Orosio dedicasse, ut codex, quem proferimus, habet. Placet 31.0022D| autem totam dare epistolam, quod multis locis nobis profutura sit. Eam vero ex autographo traxit doctissimus vir, amicusque noster Gaspar Albarez de Losada, cujus dono eam Ulysippone missam accepimus.

  Epistola Hugonis episcopi Portugallensis: Domino meo Mauritio archiepiscopo Bracarensi salutem.

  Invenio S. Petrum Ratistensem fuisse in Hispania vicarium S. Jacobi, dum in Britannias et alias provincias perrexit, qua vero potestate, penitus ignoro. Sunt etiam qui dicunt, eadem functum, dum vixit. Hujus vicariae auctor, et alterius a B. Petro apostolorum principe commissae, est Caledonius Bracarensis in Vita ejusdem B. Petri [Scil. Bracarensis], quae cum aliis sanctorum Hispanorum actis, in pervetusto codice 31.0023A| membraneo scripto de mandato Argioviti quondam hujus sedis [Scil. Portugallensis], episcopi, apud me est: sic enim habet.

  Sanctus Petrus civis Bracarensis, qui et Samuel dictus, a S. Jacobo Joannis fratre, Zebedaei filio suscitatus, in episcopum Bracarensem consecratus est; et ab eo missus, multis ibi ejus generis e tribubus dispersis, et gentiles convertit. Inde digressus Tydae, Iriaeque praedicat, et per totam maritimam oram, ad promontorium usque Cinthium [Id est Promont. Lunae seu Ulyssiponensae] sive et Ulysseum: instituitque ex discipulis sui magistri, quos secum adduxerat episcopos, Portucalle, Eminio, Conimbricae, Olysippone, et ultra Nerium promontorium [Hodie Cabo de Finis terrae] alios; et ad ejus exemplum non in una tantum civitate 31.0023B| commorabatur, sed zelo fidei, mediterranea, citra et ultra Tagum, populosque sibi commissos ambiens, Aegitaniae, Callensiae, Emeritae, Ambratiae, et in aliis Vettonum, et Lusitanorum urbibus verbum Dei disseminat: et transacto ad Pannonias Durio, in Bracaram Augustam rediit. Quindecim mensibus vix fere elapsis, ejus magister Jacobus ad Caesaraugustam aediculam excitarat, in honorem Deiparae Virginis, creatoque inibi Athanasio discessit, et Bracaram venit; ubi sacrat eidem Dominae, cum Pio Hispalensi, et Elpidio Toletano episcopis, et aliis ex primis ejus discipulis aliam aediculam in quadam crypta, prope balnea, juxta templum ab Aegyptiis Isidi quondam dicatum. Et inde Brigantio navim transcendens, in Britannias appulit, relicto Bracarae S. Petro, ejus vicario, et 31.0023C| primario inter alios, quos sacrarat in Hispania episcopos. Hactenus, ut credo, ex Caledonio. Subinfert vero:

  De prima Legatia ad Hispanias a B. Clemente missa, sic Dexter Paciani filius in historia ad Orosium, quam in eodem codice descriptam invenio: Philippus cognomento Philotheus, qui prius corpora sanctorum martyrum Gervasi et Prothasii civium suorum Mediolanensium Mediolani sepelierat, conversusque in campo Laminitaneo a B. Paulo Apostolo, illum secutus adhaesit Clementi, a quo legatus missus in Hispanias, Barchinone, Caesaraugustae, Valentiae, Toleti, Hispali, et in multis aliis urbibus praedicat. Au. Cornel. Palma, V. C. sive Toletano, duumviroque Christiano [deest M. Marcellus] Toletum venit, ibique sedem totius Carpetaniae [melius Hispaniae] primariam constituit. De 31.0023D| aliis legationibus multa idem Dexter, et Maximus Caesaraugustanus episcopus. Unde videat Serenitas vestra . . . . . . . Caetera deerant in codice unde haec extraxit Losada, nam ab aliquo plagiario (proh dolor!) ad cooperiendas vetularum colus, folia circiter centum abscissa erant, ut foliorum radices, quae manserant, patenter indicant.

  JULIANUS PETRI archipresbyter Toletanus, in Chronico ad annum Christi 36, floruit 1100.

  Ut traditio constans est ab apostolicis hucusque ducta temporibus, multorum etiam veterum Torquati, Ctesiphontis, Honorati, Melantii, Dextri, M. Maximi, Isidori, Bedae, aliorumque testimoniis, anno Domini 36, satis honorifica causa, S. Jacobus apostolus Zebedaei 31.0024A| filius Hispanias adiit, urbesque omnes ejus lustrat. Quae concordant cum his quae Dexter scribit eodem anno.

  HONORIUS AUGUSTODUNENSIS in libro de Script. Eccles. sub numero 132, ad annum Domini 390, floruit anno Domini 1120.

  Dexter, Paciani filius, clarus ad saeculum, et Christi fidei deditus, texuit omnimodam Historiam.

  RAPHAEL VOLATERRANUS lib.

  Dexter, Paciani praesulis filius, vir clarissimus, et Christi fidei deditus, fertur omnimodam Historiam edidisse, patria Barcinonensibus, Praefectus Praetorii Theodosii principis; cui Hieronymus, qui haec testatur, librum de Viris illustribus dicavit.

  CONRADUS GESNERUS in Catalogo testium veritatis.

  31.0024B| Dexter, Paciani filius, clarus apud saeculum, et Christi fidei deditus, ad me omnimodam Historiam texuit, quam necdum legi. D. Hieronymus in Viris illustribus Script. Eccl. quas Dextro huic (ut opinor) inscribit. Sophronius Hieronymo familiaris, qui hunc librum Graece vertit, indicat hunc Dextrum fuisse praefectum praetorio.

 
  Eadem habet verba quae Gesnerus.

  JOANNES RIOCHE ordinis Minorum de Observantia: in Compendio temporum, lib. II, cap. 24, col. 1.

  Dexter, filius Paciani, Historiam omnimodam ad Hieronymum scripsit.

  31.0024C| CAESAR BARONIUS S. R. E. Cardinalis, tom. IV Annalium Ecclesiastic.

  Agens de S. Paciano Barcinonensi episcopo, ad annum Domini 388, subdit: Ad cujus filium praefectura praetorii insignitum, idem Hieronymus, ut dicemus, scripsit librum de Scriptoribus Ecclesiasticis.

  Anno vero Domini 392: Sed est (inquit) ut S. Hieronymi lucubrationes singulas in hunc usque annum XIV Theodosii imperatoris editas, perfacile enumeras, si quae ad finem habet in Commentario de Eccles. Scriptoribus leges. Scripsit illum ad Dextrum v. clar. quem praefectura praetorii decoratum fuisse ipse tradit in Apologia contra Rufinum, dum ait: Ante annos ferme decem, cum Dexter amicus meus, qui praefecturam administravit praetorii, me rogasset, ut auctorum 31.0024D| nostrae religionis ei indicem texerem, inter caeteros tractatores. Scripserat ante idem Dexter ad ipsum Hieronynum historiam, quam ipse testatur his verbis: Dexter Paciani, de quo supra dixi filius. Sed ea dispendio quoque nostro periit.

  Anno item Domini 395, tom. V: Sed et diximus Dextrum praefectum praetorii tempore Theodosii, ejusdem quoque argumenti lucubrationem elaborasse.

  ABRAHAMUS BZOVIUS ord. Praedicatorum, tom. I Historiae Ecclesiasticae.

  Ad annum Domini 34 adducit verba Dextri, de praedicatione S. Jacobi apostoli in Hispania, deque ejus discipulis: nam jam ad manus ipsius Chronicon ejusmodi, cum scripsit, advenerat.

  31.0025A| Consulto recentiorum numerosam catervam auctorum, qui Dextri Chronicon recognoscunt omitto, 31.0026A| ne taedium Lectoribus afferam: eorum tamen nonnullos in sequenti Apologia referam.