Migne Patrologia Latina Tomus 87
Testimonia veterum (Auctores varii), J. P. Migne
Tabulae et Martyrologia Ecclesiae Vesont. (Apud Chiffletium, Ferrarium et Sausseium, die VII Id. August.) (0271A) Vesontione, depositio sancti Donati episcopi.
Jonas monachus. (In Vita sancti Columbani, c. 13 tom. III Oper. Ven. Bedae.)
« Erat tunc temporis dux quidam nomine Uvaldelenus, qui gentes quae inter Alpium septa et Jurani saltus arva incolunt regebat. Huic soboles nulla erat. Hic cum conjuge sua Flavia nomine, et genere et prudentia nobili, ad beatum Columbanum ex Vesontionensi oppido pergit, precantes simul u pro eis Dominum deprecaretur. Quibus vir sanctus: Si, inquit, voti vestri est, ut largitoris donum ejus nomini consecretis, mihique ex lavacro suscipiendum tradatis, pro vobis Domini clementiam implorabo, (0271B)ut non solum eum quem Domino voveatis, habeatis; verum quanta volueritis post pignora suscipiatis. » Mox: « Flavia editum puerum ad virum Dei defert: quem vir sanctus suis manibus receptum sacravit, sacroque lavacro ablutum ipse suscepit, Donatumque nomen imponit, matrique ad nutriendum reddit; qui post alitus in eodem monasterio sapientia imbutus, Vesontionensis pontifex est praefectus, nunc usque superest eamdem cathedram regens. Qui post in amore beati Columbani, ex ipsius regula monasterium (0272A)construxit, quod Palatium nuncupant. » Et paulo post: « Post ista munera mater ipsorum Flavia, post mariti obitum monasterium puellarum construxit in supradicta urbe Vesontionis, et omni munimine roborans, multarum puellarum concionem adunavit. Tanta autem in eis veri Dei gratia flagravit, ut omnia phaleramenta praesentis vitae contemnentes, ad omnipotentis Dei cultum anhelarent. »
Membranae antiquae Vesontinae. (Apud Joan. Jac. Chiffletium, lib. II Antiq. Vesont., cap. 25.) « Apicem tantae dignitatis (episcopalis) adeptus nullo modo est a suo proposito alteratus; sed idem permanens ipse omnibus proficere cupiens in Christo, non desistebat a coepto officio. Inter canonicos denique commorans, monachali schema indutus, sic (0272B)erat inter illos, quasi monachus unus, canonici implens officium, monachi non amittens propositum. » Et mox: « Praeterea monasterium infra urbis moenia condidit, et in honorem beati Pauli apostoli sacravit, possessionibus ditavit, privilegio munivit: atque inibi fideles viros sub beati Benedicti, et beati Columbani Luxoviensi regula victuros instituit. Suo denique tempore, matre ejus Flavia cooperante, ex propria haereditate aliud in eadem urbe nobile sanctarum monialium in honorem beatae Mariae est aedificatum (0273A)coenobium, in quo requiescit eadem Flavia in pace, et Sirudis ejus filia, virgo sacratissima, ejusque loci abbatissa.
(0274A)Sanctus Benedictus Anianae appas, in Concordia regularum, passim citat hanc regulam a Donato collectam.