EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Testimonia selecta de S. Zenone
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 11


AucVar.TeSeDeS 11 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

S. Ambrosius epistola I, ad Syagrium episcopum Veronensem, num. 1.

Tu autem sine alicujus fratris consilio hoc judicium tibi solum vindicandum putaris: in quo tamen ante judicium praejudicium feceris, ut puellam Zenonis sanctae memoriae judicio probatam, ejusque sanctificatam benedictione post tot annos sine auctore criminationis, sine accusatore, sine professore delationis in periculum reatus deducendam arbitrarere.

S. Gregorius Magnus lib. III Dialogorum cap. 19.

Nuper Joannes Tribunus revelatione sua me docuit, quod Pronulphus Comes cum illi adesset, se cum rege Authari eodem tempore in loco eodem, ubi mira res contigit, affuisse, eamque rem cognovisse testatus est. Praedictus enim Tribunus narravit dicens: Quia ante hoc ferme quenquennium, quando apud hanc Romanam urbem alveum suum Tiberis egressus est, tantum crescens, ut ejus unda super muros urbis influeret, atque inde jam maximas regiones occuparet: apud Veronensem urbem fluvius Athesis excrescens, ad beati Zenonis martyris atque pontificis ecclesiam venit; cujus ecclesiae dum essent januae apertae, aqua in eam minime intravit, quae paulisper crescens usque ad fenestras ecclesiae, quae erant tectis proximae, pervenit, sicque stans aqua ecclesiae januam clausit, ac si illud elementum liquidum in soliditatem parietis fuisset mutatum: cumque essent multi inventi interius, sed aquarum multitudine omni ecclesia circumdata, qua possent egredi, non haberent, ibique se siti, ac fame deficere formidarent, ad ecclesiae januam veniebant, ab bibendum hauriebant aquam, quae, ut praedixi, usque ad fenestras excreverat, et tamen intra ecclesiam nullo modo diffluebat. Hauriri itaque, ut aqua poterat, sed diffluere, ut aqua non poterat. Stans autem ante januam ad ostendendum cunctis meritum Martyris, et aqua erat ad adjutorium, et quasi aqua non erat, ad invadendum locum.

[CXCVIII] Anonymus Pipinianus in Rhythmo de Veronae laudibus. Octavus Pastor et Confessor Zeno Martyr inclytus, Qui Veronam praedicando reduxit ad baptismium, A malo spiritu sanavit Gallieni filiam, Boves cum homine mergentes reduxit a pelago. Et quidem multos liberavit ab hoste pestifero, Mortuum resuscitavit ereptum e fluvio, Multa Idola destruxit per crebra jejunia. Non queo multa narrare hujus Sancti opera. Quae a Syria veniendo usque in Italiam Per ipsum omnipotens Deus ostendit mirabilia.

Ratherius episcopus Veronensis de Contemptu canonum part. I, pag. 352 tom. I Spicilegii Acheriani novissimae editionis.

Utar ut heic auctoritate Zenonis beati, in sermone videlicet, quem de Juda patriarcha et Thamar nuru ipsius more suo luculentissime fecit dicentis: Omnium corrupte viventium Diabolus pater est.

Idem Ratherius in Synodica ad Presbyteros pag. 377, col. 2.

Et cum specialis noster doctor atque provisor, beatus utique Zeno dicat, in sermone utique, quem de Juda filio Jacob, et Thamar nuru ipsius elegantissime composuit, etc.

Joannes Presbyter, mansionarius Ecclesiae Veronensis, qui an. 1320 scribebat, Historiarum Imperalium lib. I ms.

Floruerunt in Ecclesia Dei illustres doctores, inter quos B. Zeno episcopus Veronensis, doctor egregius, octavus ejusdem civitatis episcopus . . . . [CXCIX] Scripsit autem hic doctor egregius Zeno de Pudicitia, Patientia, Fide, Spe, et Charitate tractatus tres: de Justitia tractatum unum: de Timore unum: de Spiritu et corpore unum: de eo quod scriptum est: Cum tradiderit regnum Deo et Patri sermonem unum: de Aedificatione domus Dei a Salomone, expositionem pulcherrimam: de Continentia tractatum unum: de Baptismo tractatus tres: de Nativitate Domini et majestate unum: super Danielem in Pascha quos: super Psalmos XL, XLI, CXXVI, CXXVII, CXXVIII, CXXIX, CXXX tractatus septem: de Livore et Invidia tractatum unum: de hoc verbo: Attende tibi, ne forte fiat in te sermo absconsus in corde tuo iniquitas, tractatum unum valde prolixum: de Jejunio quatuor temporum, super Psalmo LXXX tractatum unum: de Avaro et divite unum: de Avaritia tres: de Circumcisione unum: super Genesim tractatus novem: super Exodum novem: super Isaiam septem: super Danielem tres: super Job unum: de festo Paschae octo: de Invitatione ad fontes tractatus quinque: de Somnio Jacob sermonem unum: de XII signis coeli ad Neophytos tractatum unum: item ad Neophytos duos: de Fide duos: super Jonam unum: super Historiam Suzannae tractatum brevem: de die Dominico tractatus duos: de Abraham duos: de Nativitate Domini tractatus duos: Epistolam de passione martyris Arcadii, qui eodem tempore passus est II Idus januarii apud Mauritaniam . . . Haec ipsius scripta et tractatus ipse legi et vidi.

Petrus Calo ord. Praedicatorum in Miscellaneis mss. apud Henschenium, pag. 76, tom. II Aprilis.

Scripsit autem S. Zeno tractatus octoginta super Psalmos, et prophetas, et de Nativitate Domini, et diversis aliis materiis, et epistolas, ac expositiones plures, ac vitam S. Arcadii martyris, qui eodem tempore passus est, quam posui pridie Idus Januarii, quos tractatus, et epistolas, et expositiones [CC] pulchro et subtili stylo editos ego vidi in duobus voluminibus apud S. Zenonem de Verona.

Guillelmus Pastrengus Judex Veronensis in libro de Viris illustribus, pag. 77.

Zeno, Veronensis episcopus, Gallieni imperatoris tempore insignis habetur, et martyrium patitur. Scripsit autem hic Dei venerandus Antistes libros de Patientia, Pudicitia Fide, Spe, Charitate tres, etc. Exscribit enim laudatum Joannem Veronensem; deinde addit: Omnia haec opuscula memorabilis vir Joannes, presbyter majoris Veronensis Ecclesiae mansionarius, se vidisse et legisse testatur.

Petrus de Natalibus episcopus Equilinus in Catalogo Sanctorum lib. I, cap. 43.

Zeno Veronensis episcopus et doctor claruit tempore Gallieni imperatoris . . . . . Scripsit autem hic venerandus Antistes libros de Patientia, et caetera totidem plane verbis ut apud Guillelmum Pastrengum.

Jacobus Presbyter in carmine de Miraculis S. Zenonis apud Henschenium num. 4, pag. 76, tom. II Aprilis, de cujus scriptoris aetate vide admonitionem monumentis praemissam. Sed cum verba Dei tunc primo sancta dedisset Intrepidus populo, dignus Patronus habetur Veronae, fuerit licet ipse octavus in illa Antistes: sacras nam docuit pectora leges Nostra Pater, florebat enim sermone polito: Et patriis monitis instabat semper, ut ipsi Atque uni trinoque Deo conjungeret omnes. Innumeros Jesu vivo de fonte redemit Hic populos, et magna Dei sacravit honori Fana Pater.

Et numero 17, pag. 77. O praeclara nimis quot quantaque facta relucent Pontificis, Verona, tui, cui plurima debes! Nam tibi quis fidei primus fundator habetur? Quae tenebris lux prima tuis e cordicibus arcet? In sermone pater quis natis gratior illo? Cui decus eloquii magis et facundia luxit.

[CCI] Flavius Blondus Ital. Illustrata reg. 9, edit. Basileensis.

Zeno, sicut religionem Christianam, et suam ipsius decet sanctitatem, primus erit, qui Veronae praesul celebris sanctimoniae multa scripsit exstantia, sacras utriusque Testamenti litteras declarantia, et Ambrosianam, quam imitatus est, eloquentiam redolentia.

Michael Fossatus Veronensis in Carmine de Laudibus Veronae anno 1482, conscripto ac edito a Baptista Peretto in Scholiis Latinis ad Vitam S. Zenonis pag. 60. Zeno sacer, patriaeque Pater, tua-musa tuorum Sermonum codex quanta docet fuerit.

Onuphrius Panvinius Antiquitatum Veronensium lib. IV, cap. 6.

Vir fuit et in rebus gerendis vehemens valde, et divinis Scripturis explicandis eloquens, quique quamdiu pontifex vixit, in eam assidue curam incubuit, ut civium animos ad amplectendam veram Christi pietatem, simulacrorum cultu rejecto, converteret inflammaretque . . . . . . . Sermones edidit luculentos ac magna doctrina refertos.

Idem lib. VI, pag. 152.

Hic cum pietate, fide, et religione clarissimus, tum multiplici doctrina illustrissimus habitus est. Multa enim scripsit Christiano antistite digna, quorum haec ad nostram pervenere notitiam, de Patientia, Pudicitia, Fide, Spe, et Charitate libros III, et caetera, uti fere apud Joannem Veronensem, cujus Historia manuscripta usus est.

Isaacus Casaubonus in Spartianum pag. 34.

Zeno Veronensis Patrum Latinorum, meo judicio, elegantissimus.

Idem Exercitat. 16, num. 43.

Zeno Veronensis scriptor vetustissimus et elegantissimus.

Gaspar Barthius Adversariorum lib. XLII, cap. 15.

Zeno eruditione et pietate admirandus Scriptor.

Idem lib. XLIII, cap. 10.

Cum Zenonis Veronensium quondam antistitis sermones lego, Christianum quemdam Appuleium legere mihi videor: adeo eruditus est et densus in significandis per pauca multis is nobilissimus scriptor.

Doctissimus Praesul dicitur ab eodem Barthio lib. XLII, cap. 5; Antistes elegantissimus lib. XLII, cap. 18; Scriptor doctissimus lib. XLII, cap. 15; et lib. XLVI, cap. 7; Acutissimus ad II Theb. Papinii ver. 231.

[CCII] Augustus Buchnerus dissertatione CCCLXXXIX, pag 528.

Est quidem Zenonis dictio erudita, florida, elegans; nam et praestantissimorum auctorum lectionem redolet, ac Virgilii cum primis, et non sine cura coloribus variis picta et interstincta, praeterea propriis et valde significantibus vocabulis constat, pluraque ingeniose, atque acute dicta habet sic, ut nihil capitalius dici posse videatur. Et pag. 529: Nemo operam luserit, qui ejus sermones eruditissimos pariter ac sanctissimos legere animum inducat. Praeter quam enim quod passim praeclaris ac praestantissimis sententiis et ad religionem instruant animos, et ad veram pietatem invitent ac ducant; plura certe ibi elegantissime et venustissime dicta observare licet, quae mirum in modum augere et cumulare eloquentiae possunt opes.

Claudius Salmasius in Lampridium pag. 193.

Elegans ac pius auctor Zeno Veronensis.

Emmanuel Schelstratius de Disciplina arcani, cap. 4, art. un., § 5.

Auctor antiquissimus ac doctissimus Zeno Veronensis episcopus.

Marchio Scipio Maffeius lib. II de Scriptoribus Veronensibus. Parte II Veronae Illustratae. SANTO ZENONE.

Di questo nostro Vescovo molti Sermoni abbiamo, per li quali tra i Santi Padri meritamente tien luogo. Citano, ed approvano questi Sermoni non pochi dotti stranieri; Paolo Vescovo di Fossombrone, Bulengero, Salmasio, Valesio, Bucnero, Daumio, Barzio, cui pareva il nostro Autore un Apulejo Cristiano, il gran Casaubono, che lo giudicò tra i Latini elegantissimo sopra tutti, e molt' altri. Il P. Bollando adduce il suo Sermone sopra Sant' Arcadio, come autentica vita di quel Martire: cosi fa il P. Ruinart ne gli Atti scelti. Ma come di questo Santo il temo, il grado, le azioni, e fin l' essere va in controversia; così piú di tutto ci vanno i Sermoni, che da lunga schiera di valenti Critici son rigettati aspramente. Sisto da Siena fu il primo, siccome quello che francamente scrisse, aver Guarino dati fuori come de Zenone Sermoni presi la più parte da varj autori: alcuni esser di Sant' Ilario, e di S. Basilio, gli altri o sian Sermoni, o frammenti, per la diversità dello stile ben palesarsi d' autori diversi. Tutto questo fu puntualmente trascritto prima da Possevino, Bellarmino, Baronio, Molano, e Mireo; indi da Riveto, Coco, Vossio, Cave, Labbe, Oudino, Placcio, Dupino, che dubita se questo Zenone fosse al mondo mai, e da piì altri; benchè d' ordinario come sentimenti lor proprj, e senza pur nominare Sisto Sanese. Ricalcasi da gli ultimi singolarmente il punto dell' essere stati messi insieme, e finti, e publicati dal nostro Guarino questi Sermoni, e il non essersene prima avuta mai notizia, o menzione [CCIII] alcuna. La qual cosa con tutto il consenso di tanti, quanto sia erronica e falsa, con poche parole faremo conoscere.

Falso è prima, che dal Guarino venisse l' edizione di questi Sermoni, non dati in luce prima del 1508, che vuol dire intorno a cinquant' anni dopo la morte di lui. Bensì per publicargli si dicon trascritti da volume antichissimo trovato in Verona dal Guarino nella Biblioteca del Vescovado ( pag. 1). Ma per vedere quanto sia lontano dal vero, che da niuno si mentovassero i Sermoni di Zenone avanti Guarino, basta legger l' operetta di Guglielmo Pastrengo contemporaneo del Petrarca; perch' egli non solamente l' annovera tra gli Scrittori, ma recita il catalogo de suoi Sermoni, e cita di essi testimonio più vecchio di lui, cioè Giovanni Prete Mansionario della Chiesa Cattedrale, il quale attestava ( pag. 77) d' avergli letti tutti. Coetaneo a questo fu Pier de' Natali, che perlando del nostro Zenone annoverò parimente i Sermoni: ed alquanto anteriore fu Pietro Calo, che raccolse, e compendiò in due gran volumi le vite de' Santi. Dagli scritti di lui trassero i Padri Bollandisti una leggenda della traslazione e miracoli, a piè della quale così egli notò (XII Aprilis ): Scripsit autem S. Zeno tractatus ultra octoginta, etc.; e di poi: Quos tractatus et epistolas, ac expositiones pulchro et subtili stylo editas ego vidi in duobus voluminibus apud S. Zenonem de Verona. Non dunque solo fu Guarino, e non primo, e non fu unico il codice trovato poi da lui nella libreria Capitolare, ma altro ve n' era in quella del Monasterio di S. Zenone. Anche Giacopo Prete, i versi del quale tratti da un ms. Zenoniano sono stati publicati da' Bollandisti, lodò in que' tempi il Santo singolarmente per l' eloquenza. Ora una sua vita abbiam noi di nuovo data fuori a piè dell' Istoria de' Diplomi, l' autor della quale può congetturarsi vivesse nel secolo del 1100, o in quel torno. In questa s' introduce il santo Vescovo parlante al popolo, e gli si fanno dire alcuni pezzi de gli stessi Sermoni suoi. Ma questo non basta. Fiori nel secolo del 900 Raterio Vescovo nostro, e per gli scritti celebre, e per la vita. Questi in tre delle sue operette cita un passo dal Sermone sopra Giuda Patriarca, e nell' Epistola Sinodica lo cita con premetter queste parole: Et cum specialis noster Doctor atque provisor, beatus utique Zeno dicat in Sermone, quem de Juda filio Jacob, et Thamar nuru ipsius elegantissime composuit, etc. Ci è di meglio ancora. Hincmaro, creato Vescovo di Rems nel 845, fece dono alla libreria di S. Remigio d' un codice contenente questi Sermoni con titolo di Trattati di S. Zenone Vescovo Veronese; il qual prezioso codice conservarsi ancora oggi giorno, fanno fede i dotti Benedittini editori di S. Ilario, e altresi il P. Ruinart. Non solamente adunque fin nel secolo dell' ottocento i Sermoni di Zenon Veronese anche in lontani paesi eran noti, ma uon è da credere si sopettassero punto apocrifi, qua é la rapiti, e falsamente denominati, poichè un Prelato di tante lettere, qual fu Hincmaro, gli stimò meritevoli d' esser da lui donati a un' insigne Biblioteca. Ecco però quante testimonianze, e quanto anteriori a Guarino. Nè io dubito punto, ch' altra ancora non ne avessimo più antica, e più manifesta, se il libro trovato da lui nella biblioteca Capitolare non si fosse miseramente smarrito, poichè afferma il P. Castellani, primo editor de' Sermoni, com' era antichissimo; e fu d' una libreria, [CCIV] nella quale quasi tutti i codici erano in carattere majuscolo, ed anche molti secoli fa riputati antichi.

Io credo però giustificata a bastanza l' autenticità in genere de' Sermoni del nostro Vescovo. Che tra essi ve n' abbia, che suoi non sono, è destino alle raccolte di Sermoni commune: che alcuni sien pezzi informi, e potè venire dalla confusione, ed arbitrio de' copisti, e dall' esser talvolta raccolti dalla sua voce anche pochi periodi in qualche funzione proferiti. La diversità di stile, che si decanta, non si verifica generalmente, perchè in gran parte di questi monumenti l' istesso genio apparisce, e l' istesso modo. Le difficoltà sopra alcuni passi si risolvono con abbandonar l' errore di chi l' ha creduto del terzo secolo, e de' tempi di Gallieno, sopra di che veggasi l' Epistola da noi a' Vescovi Veronesi nella nuova edizion dell' Ughelli. Che vivesse verso la fine del quarto secolo, si rende patente a chi ben considera in primo luogo la condizion di que' tempi in quest parti, e l' uniformità de' fatti ne' paesi adjacenti. Si rende indubitato poi dall' esser Santo Zenone succeduto a Gricino, e questi a Lucillo, che nel 347 soscrisse al Concilio Sardicese. Niente men forte è l' argomento, che si trae dall' Epistola di Sant' Ambrogio al nostro Vescovo Siagrio, perchè lo riprende in essa di non aver avuto per innocente una sacra vergine assolta già, e santificata dalla benedizione di Zenone di santa memoria: con che si fa chiarissimo, che Zenone era stato suo antecessore. Ma che occorrono altre pruove, quando dice egli stesso nel Sermone della Continenza, come gl' insegnamenti Apostolici correano quasi già da quattrocent' anni? Così leggono i Manuscritti, e cosi la prima sincera edizione. Nè bisogna però prender questo numero troppo a rigore, come lo prese il Vossio (de Hist. Lat. lib. III, cap. 2), ben sapendosi l' uso de numeri rotondi, di che esempj si hanno infiniti. Post quingentos annos disse assolutamente Felice III, in Epistola da noi ora di nuovo publicata, e inserita nel tomo quinto de' Concilj, benchè scritta come abbiam quivi dimostrato avanti l' anno 489. Nè S. Zenone prende quivi il tempo dell' Epistola a Corinti, di cui fa menzione, ma de' tempi Cristiani generalmente, e dalla nascita di Cristo. Il ribatter l' objezione del silenzio degli Antichi, e l' entrare nel particolar esame di ciascun Sermone, e nella quistione se fosse Martire o no, ed in altre tali, non è del presente instituto, e sarà peso di chi finalmente è per intraprendere una sana edizione di questo Padre. Niun' altro n' ha maggior bisogno, e per riunire, e per distinguere, e per indicare i fonti, e per dichiarare, e per emendare ancora. Se questo Santo fosse nativo del nostro paese o no, nè si potrebbe asserir, nè impugnare: il nome veramente l' indica più tosto Greco, e l' Anonimo, di cui parleremo fra poco, sembra accennare, che quà venisse dalle parti di Siria.