Testimonia de S. Valeriano

This is the stable version, checked on 21 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testimonia de S. Valeriano
Migne - LII
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 52


AucVar.TeDeSVa 52 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Testimonia de S. Valeriano In exemplari VALERIANI editi a SIRMONDO, reperimus ad calcem descripta postea ipsius Sirmondi manu haec Patrum testimonia, quibus palam fieri vellet Valerianum in homilia 11, ubi cum Semipelagianis sentire visus est quibusdam, haud aliter tamen locutum esse quam sanctos illos Patres haud dubie catholicos.

METHODIUS Patarensis apud Damascenus in Parallelis.

Πάσης ἀγαθῆς πράξεως ἡ καταρχὴ ἐν τῇ ἡμετέρᾳ βουλῇ κέκτηται· τὸ δὲ συμπέρασμα ἐν τῷ Θεῷ.

Omnis bonae actionis initium in nostra voluntate positum est: complementum vero in Deo.

CHRYSOSTOMUS hom. 12 in Epistolam ad Hebraeos.

Δεῖ γὰρ ἡμᾶς πρῶτον ἑλέσθαι τὰ ἀγαθὰ, καὶ ὅτε ἑλώμεθα ἡμεῖς, τότε καὶ αὐτὸς τὰ παρ' ἑαυτοῦ εἰσάγει. Οὐ προφθάνει τἀς ἡμετέρας βουλήσεις, ἵνα μὴ λυμήνηται τὸ αὐτεξούσιον ἡμῶν.

Oportet enim nos primum bona eligere, et postquam elegerimus, tunc affert quae sua sunt. Non praevenit nostras voluntates, ne perdat nostrum liberum arbitrium.

IDEM in hom. 2 in Epist. ad Corinth.

Ἀπὸ τούτου τοίνυν μανθάνομεν, ὅτι κᾂν ἐλεεῖσθαι μέλλωμεν, ἀξίους πρότερον παρέχειν ἡμᾶς ἑαυτοὺς χρή· κᾂν γὰρ ἔλεος ᾖ, τοὺς ἀξίους ἐπιζητεῖ· οὐ γὰρ ἁπλῶς ἔπεισιν ἅπασι καὶ τοῖς ἀναισθήτως διακειμένοις.

Ex quo nimirum intelligimus, quamvis Deus misericordiam erga nos adhibiturus sit, nobis tamen istud prius faciendum esse, ut misericordia dignos nos ipsos praestemus: quamvis enim misericordia sit, dignos requirit: non etenim temere quibusvis obtingit, etiam stupore laborantibus, etc.

HILARIUS in psalm. CXVIII, in Nun.

Voluntas nostra proprium ex se habere debet ut velit. Deus incipienti incrementum dabit, quia consummationem per se infirmitas nostra non obtinet, meritum tamen adipiscendae consummationis est ex initio voluntatis.

OPTATUS lib. II.

Est enim Christiani hominis quod bonum est velle; et in eo quod bene voluerit currere: sed homini non est datum perficere: ut post spatia quae debet homo implere, restet aliquid Deo ubi deficienti succurrat: quia ipse solus est perfectio: et perfectus solus Dei filius Christus. Caeteri omnes semiperfecti sumus: quia nostrum est velle, nostrum est currere: Dei perficere. Unde et beatus apostolus Paulus ait: Neque volentis, neque currentis, sed ad Dei gratiam pertinentis.

HIERONYMUS lib. III contra Pelagianos pene initio.

Scito baptismum praeterita donare peccata, non futuram servare justitiam, quae labore et industria ac diligentia, et semper super omnia Dei clementia custoditur: ut nostrum sit rogare, illius tribuere quod rogatur; nostrum incipere, illius perficere; nostrum offerre quod possumus, illius implere quod non possumus.

AUGUSTINUS Enchirid. cap. 32.

Totum Deo dandum est qui hominis voluntatem bonam et praeparat adjuvandam, et adjuvat praeparatam. Praecedit enim bona voluntas hominis multa Dei dona, sed non omnia: quae autem non procedit ipsa, in eis est et ipsa.

Ex veteri codice Floriacensi in quo varia antiquorum Patrum opuscula vel fragmenta.

Valerianus quoque Cemeliensis episcopus in libro de Bono Disciplinae: Bene, inquit, in omnibus causis timor obtemperat disciplinae: qui pro hoc ipso quod imminentes periculorum casus aut iras judicum cavere novit, potestatem conservandae salutis obtinuit, et quae sequuntur in homilia 1, n. 2.