EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testimonia Selecta (PL 20)
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20


Testimonia selecta (Auctores varii), J. P. Migne

Testimonia selecta

(0309A)

[LXXI] S HIERONYMUS, epist. 7, ad CHROMATIUM, Jovinum, et Eusebium, num. 1 et 6, an. 373; quae exst. Opp. tomo I, col. 17 et seq. editionis Veronensis Dominici Vallarsii.

Non debet charta dividere quos amor mutuus (0309B)copulavit: nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem vos ametis, ut non minus tres charitas jungat, quam duos natura sociavit; quin potius si rei conditio pateretur, sub uno litterulae apice nomina indivisa concluderem, vestris quoque ita me litteris provocantibus, ut et in uno tres, et in tribus unum putarem . . . .

Matrem communem (quae cum vobis sanctitate societur, in eo vos praevenit, quia tales genuit, cujus vere venter aureus potest dici) eo salutamus honore, quo nostis: una quoque suscipiendas cunctas sorores, quae sexum vicere cum saeculo, quae, oleo ad lampades largiter praeparato, Sponsi opperiuntur adventum. O beata domus, in qua morantur Anna vidua, virgines prophetissae, geminus Samuel nutritus (0309C)in templo! O tecta felicia, in quibus cernimus Machabaeorum martyrum coronis cinctam martyrem matrem! Nam licet quotidie Christum confiteamini, dum ejus praecepta servatis: tamen ad privatam gloriam publica haec accessit vobis et aperta confessio, quod per vos ab urbe vestra Ariani quondam dogmatis virus exclusum est.

IDEM, epist. 8, ad Niceam Hypodiaconum Aquileiae an. 373; quae exst. eodem Opp. tomo I citatae editionis Vallarsii, col. 21.

Ecce beatus CHROMATIUS cum sancto Eusebio non plus natura quam morum aequalitate germano, litterario me provocavit officio.

IDEM, epist. 60, ad Heliodorum num. 19, an. 396; quae exst. eodem Opp. tomo I citatae editionis, (0309D)col. 345.

Jungamur spiritu, stringamur affectu, et fortitudinem mentis, quam beatus papa CHROMATIUS ostendit in dormitione germani, nos imitemur in filio.

[LXXII] IDEM, epist. 81, ad Rufinum, num. 2, an. 399; quae exst. eodem Opp. t. I citatae editionis, col. 508.

Frater meus Paulinianus necdum de patria reversus est, et puto quod eum Aquileiae apud sanctum papam CHROMATIUM videris.

IDEM, lib. II, contra Rufinum, num. 22, Opp. cit. edit. tomo II, col. 515.

Qui sunt isti, qui in Ecclesia disputare latius solent? qui libros scribere? qui totum de Origene loquuntur (0310A)et scribunt? qui dum sua nolunt furta cognosci, et ingrati sunt in magistrum, idcirco simplices ab illius lectione deterrent? Nominatim debes dicere, et ipsos homines denotare. Ergo beati Episcopi Anastasius, et Theophilus, et Venerius, et (0310B)CHROMATIUS, et omnis tam Orientis quam Occidentis Catholicorum synodus, qui pari sententia, quia pari et spiritu, illum haereticum denuntiant populis, fures librorum illius judicandi sunt: et quando in Ecclesiis praedicant, non Scripturarum mysteria, sed Origenis furta commemorant?

IDEM, eodem libro II contra Rufinum, num. 27, Opp. cit. edit. tomo II, col. 521.

Ponam et aliud testimonium, ne nunc me rerum necessitate compulsum dicas mutasse sententiam. In libro Temporum, id est Paralipomenon, qui Hebraice dicitur Dabre Jamin, hac ad sanctum papam CHROMATIUM Praefatiuncula usus sum. « Si septuaginta interpretum, etc. » Reliqua vide infra.

IDEM, eodem libro II contra Rufinum, num. 31, Opp. (0310C)cit. edit. tomo II, col. 526.

Salomonis etiam libros, quos olim juxta Septuaginta additis obelis et asteriscis in latinum verteram, ex Hebraico transferens, et dedicans sanctis episcopis CHROMATIO et Heliodoro, haec in Praefatiunculae meae fine subjeci: « Si cui Septuaginta interpretum magis editio placet, habet eam a nobis olim emendatam. Neque enim sic nova cudimus, ut vetera destruamus. »

[LXXIII] IDEM, libro III contra Rufinum, num. 2, Opp. cit. edit. tomo II, col. 533.

TESTEM invoco Jesum conscientiae meae, qui et has litteras, et tuam epistolam judicaturus est, me ad commonitionem sancti papae CHROMATII voluisse reticere, et finem facere simultatum, et vincere in (0310D)bono malum; sed quia minaris interitum, nisi tacuero, respondere compellor, ne videar tacendo crimen agnoscere, et lenitatem meam, malae conscientiae signum interpreteris.

IDEM, in Prologo ad librum I Commentariorum in Abacuc prophetam: Opp. cit. edit. tomo VI, col. 587.

Primum, CHROMATI, episcoporum doctissime, scire nos convenit, corrupte apud Graecos et Latinos nomen Ambacum prophetae legi, qui apud Hebraeos dicitur Abacuc, et interpretatur amplexus, etc.

IDEM in Prologo ad librum II Commentariorum in Abacuc prophetam, Opp. cit. edit. tomo VI, col. 631.

Alterum, mi CHROMATI, papa venerabilis, in Abacuc (0311A)librum scribimus, proprium cantico ejus opusculum dedicantes, sermonemque epicum et psalterii, id est, lyrico more compositum, totis viribus aggredientes. Sibilet igitur excetra, et Sardanapalus insultet, turpior vitiis quam nomine: nos coeptum carpamus iter; et orationibus tuis, qui carnem virtute superasti, manifestissimam de Christo prophetiam in octavo propheta, id est, in resurrectionis Dominicae numero disseramus.

IDEM, Praefatione in libros Salomonis, Opp. cit. edit. tomo IX, col. 1293.

CHROMATIO et Heliodoro episcopis, Hieronymus.

Jungat epistola, quos jungit sacerdotium: immo charta non dividat, quos Christi nectit amor. Commentarios in Osee, Amos, Zachariam, Malachiam, (0311B)quos poscitis, scripsissem, si licuisset prae valetudine. Mittitis solatia sumptuum: notarios nostros et librarios sustentatis, ut vobis potissimum nostrum desudet ingenium. Et ecce ex latere frequens turba, diversa poscentium: quasi aut aequum sit, me, vobis esurientibus, aliis laborare: aut in ratione dati et accepti, cuiquam, praeter vos, obnoxius sim. Itaque longa aegrotatione [LXXIV] fractus, ne penitus hoc anno reticerem, et apud vos mutus essem, tridui opus nomini vestro consecravi, interpretationem videlicet trium Salomonis voluminum, Masloth, quas Hebraei Parabolas, vulgata autem editio Proverbia vocat: Coeleth, quem Graece Ecclesiasten, latine Concionatorem possumus dicere: Sir Assirim, quod in nostra lingua vertitur Canticum Canticorum, (0311C)etc.

IDEM, Praefatione in libros Paralipomenon, Opp. cit. edit. tom. IX, col. 1405.

Si Septuaginta interpretum pura, et ut ab eis in Graecum versa est, editio permaneret, superflue me, mi CHROMATI episcoporum sanctissime atque doctissime, impelleres, ut Hebraea volumina Latino sermone transferrem. Quod enim semel aures hominum occupaverat, et nascentis Ecclesiae roboraverat fidem, justum erat etiam nostro silentio comprobari. Nunc vero cum pro varietate regionum diversa ferantur exemplaria, et germana illa antiquaque translatio corrupta sit, atque violata: nostri arbitrii putas, aut e pluribus judicare quid verum sit, aut novum opus in veteri opere cudere, illudentibusque (0311D)Judaeis, cornicum, ut dicitur, oculos configere, etc.

IDEM, Praefatione in librum Tobiae, Opp. cit. edit. tom. X, col. 1 et 2.

CHROMATIO et Heliodoro episcopis, Hieronymus presbyter in Domino salutem.

Mirari non desino exactionis vestrae instantiam: exigitis enim, ut librum Chaldaeo sermone conscriptum, ad Latinum stylum traham, librum utique Tobiae, quem Hebraei de Catalogo divinarum Scripturarum secantes, his, quae apocrypha memorant, manciparunt. Feci satis desiderio vestro, non tamen meo studio. Arguunt enim nos Hebraeorum studia, et imputant nobis, contra suum Canonem Latinis (0312A)auribus ista transferre. Sed melius esse judicans Pharisaeorum displicere judicio, et episcoporum jussionibus deservire, institi ut potui. Et quia vicina est Chaldaeorum lingua sermoni Hebraico, utriusque linguae peritissimum loquacem reperiens, unius diei laborem arripui: et quidquid ille mihi Hebraicis verbis expressit, hoc ego accito notario, sermonibus Latinis exposui. Orationibus vestris mercedem hujus operis compensabo, cum gratum vobis didicero, me, quod jubere estis dignati, complesse.

[LXXV] S. Ambrosius, epistola 50, ad CHROMATIUM Aquileiensem episcopum, de prophetia Balaam, num. 16, an. 390, quae exst. Opp. tomo II, col. 996, editionis Paris. BB. S. Mauri 1686-1690.

Hoc munusculum sanctae menti tuae transmisi; (0312B)quia vis me aliquid de veterum scriptorum interpretationibus paginare. Ego autem assumpsi epistolas familiari sermone attexere, redolentes aliquid de patrum moribus; quarum gustum si probaveris, post haec hujusmodi mittere non verecundabor. Malo enim senilibus verbis de supernis rebus hallucinari tecum, quod graece dicunt ἀδολεσχῆσαι:. . . . malo, inquam, hallucinari tecum verbis senilibus, ne videar artem deseruisse, quam concitatioribus deflare aliquid jam nec studiis nostris aptum nec viribus. Vale, et nos dilige; quin ego te diligo.

RUFINUS presbyter Aquileiensis, Praefatione ad CHROMATIUM episcopum Aquileiae in suam, et Eusebii Caesariensis latinam ab eo factam Historiam: quae exst. Opp. col. 209 editionis Veronensis Dominici (0312C)Valtarsii.

Peritorum dicunt esse medicorum, ubi imminere urbibus, vel regionibus, generales viderint morbos, providere aliquid medicamenti, vel poculi genus, quo praemuniti homines ab imminenti defendantur exitio. Quod tu quoque, venerande pater CHROMATI, medicinae exequens genus, tempore quo, diruptis Italiae claustris ab Alarico duce Gothorum, se pestifer morbus infudit, et agros, armenta, viros longe Iateque vastavit, populis tibi a Deo commissis feralis exitii aliquod remedium quaerens, per quod aegrae mentes ab ingruentis mali contagione subtractae, melioribus occupatae studiis tenerentur: injungis mihi ut Ecclesiasticam historiam, quam vir eruditissimus Eusebius Caesariensis Graeco sermone conscripsit, (0312D)in Latinum vertam: cujus lectione animus audientium vinctus, dum notitiam rerum gestarum avidius petit, oblivionem quodammodo malorum, quae gererentur, acciperet.

IDEM, Apologiae in S. Hieronymum libro I, num. 4; qui exst. Opp. cit. edit., col. 310.

Ego, sicut et ipse et omnes norunt, ante annos fere triginta in monasterio jam positus, per gratiam Baptismi regeneratus, signaculum, fidei consecutus sum per sanctos viros CHROMATIUM, Jovinum, [LXXVI] et Eusebium, opinatissimos et probatissimos in Ecclesia Dei episcopos, quorum alter tunc presbyter beatae memoriae Valeriani, alter archidiaconus, (0313A)alius diaconus simulque pater mihi et doctor Symboli ac fidei fuit.

IDEM, Prologo ad CHROMATIUM episcopum in Tractatum Origenis super librum Jesu Nave, ex tomo II, pag. 396, Opp. Origenis G. et L. edit. Paris. Caroli Delarue O. S. B. e Congregatione S. Mauri 1733.

In divinis voluminibus refertur, quod ad constructionem templi (al. ad constructionem tabernaculi) unusquisque pro viribus obtulerit: potentes quidem, et principes populi aurum, argentum, lapides pretiosos, aera, et alii ligna, sed imputribilia: quidam etiam coccum, purpuram, et byssum, et linum alii, vestibus haec quoque sacerdotum et stolae pontificis profutura. Pauperiores autem, quique etiam pelles rubras offerentes et pilos caprarum, (0313B)non respuuntur. Idcirco namque Beselehel ille repletus esse dicitur omni sapientia a Deo, ut intelligens singula haec quibus usibus apta sint, nihil ex offerentium devotione repudiet. Quia ergo et tu, o mihi semper venerabilis pater CHROMATI, injungis, et praecipis nobis, ut aliquid ad aedificationem et constructionem divini tabernaculi ex Graecorum opibus et copiis conferamus, Oratiunculas XXVI in Jesum Nave, quas ex tempore in Ecclesia peroravit Adamantius senex, ex graeco latine tibi pro virium mearum parvitate disseruimus. Tui sane nostri temporis Beselehelis judicii sit, in his quae offerimus, etiamsi nihil invenitur auri puri quod ad altare proficiat, nec argenti quod columnarum Ecclesiae bases efficiat aut capita decoret, si nullus ex his in illis lapidibus (0313C)inveniri potest qui logio insertus pontificale vestrum et divinorum conscium pectus exornet, at certe perspicere si vel purpurae aliquis in his, et regii decoris, aut cocci, et mystici cruoris color intexitur: si quid puritatem byssi imitetur, et fortitudinem lini, et dignum aliquid habeat sacerdotalibus indumentis: postremo si vel rubras apud nos pelles, verecundiam frontis invenias: ad ultimum si vel caprarum certe reperias pilos, quibus vel penuriam nostram tegamus, aut si quas incurrimus culpas poenitendo purgemus. Totum ergo hoc, de tuo judicio pendeat. Si quid sane est quod placere potest, hoc sit auctoris: neque enim quae aliis labore parta sunt diripere, et nostrae laudi applicare justum putamus. Si vero vim sensuum, oratio inculti sermonis exasperat, (0313D)hoc vel mihi, vel (ut cum tua venia dixerim) tibi ipsi reputato, qui opus quod eruditis deberet injungi, expetis ab indoctis.

[LXXVII] S. JOANNES CHRYSOSTOMUS in epistola ad S. Innocentium papam an. 404; ex Dialogo Palladii Helenopolitani G. et L., de Vita, etc., B. Joannis Chrysostomi cap. 2, in Bibliotheca Veterum Patrum, etc., Andreae Gallandii tomo VIII, pag. 262; (0314A)et ex Epistolis Romanorum pontificum Petri Coustantii edit. Parisiensis, col. 771 et seqq.

Pietatem vestram, etiam antequam litteras nostras acciperet, audivisse opinor quid hic ausa sit iniquitas. Ea enim rerum est magnitudo et gravitas, ut nulla ferme orbis pars relicta sit, quae tristem hanc tragoediam non audierit, etc. In fine vero ita claudit. Haec ipsa (Epistola) etiam scripta est ad Venerium episcopum Mediolani, et ad CHROMATIUM Aquileiae episcopum. Vale in Domino.

IDEM in epistola ad CHROMATIUM Aquileiae episcopum an. 406; quae 155 est inter Opera Sancti Doctoris G. et L. editionis BB. S. Mauri, tomo III, pag. 689 et seq.

Clarissima ferventis tuae ac sincerae charitatis (0314B)tuba ad nos usque sonum suum diffudit, magnum quiddam ac diutissime durans ex tanto itineris intervallo spirans, atque ad extremos usque terrae fines pertingens. Nec nos, licet alioqui tam longe disjuncti, minus quam ii qui adsunt, vehementissimam atque igne plenam charitatem, sinceramque et ingenti libertate ac fiducia perfusam linguam, atque adamantinam contentionem exploratam habemus. Ideo vestro etiam conspectu atque congressu frui magnopere nobis in votis esset. Quoniam autem id quoque nobis ea solitudo, qua nunc tamquam compedibus restricti sumus, eripuit; idcirco dominum meum reverendissimum ac religiosissimum presbyterum nacti, cupiditatem nostram, ut licet, explemus, scribentes et salutantes, vobisque pro (0314C)eo studio, quod toto hoc tam diuturno tempore magna cum animi contentione praestitistis, amplissimas gratias agentes. Ac vos rogamus et obsecramus, ut cum ipse revertetur, insuperque etiam, si tabellarii occurrant qui ad hanc solitudinem veniant, de vestra valetudine ad nos scribatis. Scis enim quantam hinc voluptatem percepturi simus, cum de hominum tam ardenter nos amantium prospera valetudine crebrius ad nos aliquid afferetur.

[LXXVIII] HONORIUS Augustus in Epistola ad Arcadium Augustum fratrem an. 406; ex Palladio Helenopolitano in Dialogo de Vita, etc., B. Joannis Chrysostomi G. et L. cap. 3, qui exst. tomo VIII Bibliothecae Veterum Patrum, etc., Andreae Gallandii; atque ex Epistolis Romanorum Pontificum Petri (0314D)Coustantii editionis Paris., col. 806.

Tertio jam scribo ad mansuetudinem tuam, rogans ut quae ex compacto contra Joannem Constantinopolitanum episcopum gesta sunt, emendentur: et, ut videtur, nondum est perfectum. Quare denuo scripsi per hosce episcopos et presbyteros, de pace ecclesiastica, per quam et nostrum imperium pacem obtinet, valde sollicitus, ut jubere digneris Orientis episcopos Thessalonicae convenire, etc. . . Quaenam (0315A)enim sit Occidentalium de Joanne episcopo sententia (ut compertum habeas), ex omnibus epistolis, quae ad me scriptae sunt, duas subjeci id quod caeterae continentes, unam Romani, alteram AQUILEIENSIS episcopi, etc.

PALLADIUS Helenopolitanus in Dialogo G. et L., de Vita, etc., beati Joannis Chrysostomi, cap. 4, ex tomo VIII Bibliothecae Veterum Patrum, antiquorumque Scriptorum Ecclesiasticorum Andreae Gallandii, pag. 268.

Cum igitur sanctus Aemilius, Beneventi episcopus, et Cythegius et Gaudentius, una cum Valentiniano et Bonifacio presbyteris, accepissent litteras imperatoris Honorii, Innocentii, et Italorum episcoporum, CHROMATII Aquileiensis, et Venerii Mediolanensis, (0315B)atque aliorum, necnon commonitorium Synodi totius Occidentis, publica evectione Constantinopolim profecti sunt cum Cyriaco, Demetrio, Palladio et Eulysio episcopis.

CASSIODORIUS de Institutione divinarum Litterarum, cap. 32: ex illius Opp. editione Rotomagensi 1679, studio J. Garetii O. S. B. e Congr. S. Mauri tomo II, pag. 556.

Quapropter desideranter introite mysteria Domini, ut sequentibus iter indicare possitis: quia magnae verecundiae pondus est habere quod legas, et ignorare quod doceas. Et ideo futurae beatitudinis memores, vitas Patrum, confessiones fidelium, passiones martyrum [LXXIX] legite constanter (quas inter alia in epistola sancti Hieronymi ad CHROMATIUM (0315C)et Heliodorum destinata; procul dubio reperitis) qui per totum orbem terrarum floruere; ut sancta imitatio vos provocans, ad coelestia regna perducat.

B. FLACCUS ALBINUS, seu ALCUINUS abbas in libello adversus Haeresin Felicis episcopi § 26, ex Opp. tomo I, vol. II, pag. 767, editionis abbatis Frobenii, Ratisbonae 1777.

CHROMATIUS quoque sanctae Romanae antistes Ecclesiae, (0316A)in libello, quem de octo Beatitudinibus scripsit, ita dicit: « In mysterio enim Baptismi et Filius videtur in corpore; et Spiritus sanctus in specie columbae descendit; et vox Patris de coelo auditur, ut Trinitatis unitas declaretur, quia nec Pater sine Filio intelligi potest, nec Filius sine Spiritu sancto cognosci. Vide igitur quale Patris de Filio testimonium sit dicentis: Hic est Filius meus. Suus utique non per adoptionem gratiae, neque per religionem creaturae, ut haeretici volunt; sed sui proprietate generis, et veritate naturae. Multi enim sanctorum filii Dei dicuntur, et sunt; sed hic sine comparatione unus Deo Patri Filius Unigenitus, et verus et proprius, non aliunde quam de Patre natus; quia tam verus Pater Pater est, quam verus et Deus (0316B)est; sicuti etiam verus Filius (Filius) est, quam verus et Dominus. Perfecta ergo fides est Trinitatis ostensa, cum et Pater Christum Dominum ac Deum nostrum Filium suum esse testatur; et Spiritus sanctus, id est, Paracletus, in tanto fidei sacramento Patri Filioque conjungitur, ut verum Patrem, verum Filium, verum etiam Spiritum sanctum credere tres personas, sed unam divinitatem Trinitatis, unamque substantiam non dubitemus. »

[LXXX] Anonymus auctor libelli, cui titulus: Cantuum et cursuum Ecclesiasticorum origo: quem ex codice ms. vetustissimo edidit Henricus Spelmannus in Conciliis Britanniae tomo I, pag. 177; quique exstat etiam apud David Wilkins Concilia Magnae Britanniae, etc., Londini 1737, tomo IV, in Appendice, pag. 741 et (0316C)742; cujusque meminit Mabillonius De Cursu Gallicano § 1, in opere De Liturgia Gallicana, pag. 380, necnon Fontaninus noster infra cap. 4, num. 7, libri III suae Historiae litterariae Aquileiensis.

Est alius Cursus Orientalis a sancto CHROMATIO et Heliodoro, et beato Paulino, seu et Athanasio episcopo editus, qui in Gallorum consuetudine non habetur: quem sanctus Macarius decantavit; hoc est, per duodenas horas, hoc est, unaquaque hora.