Testimonia (PL 66) (Auctores varii)

This is the stable version, checked on 20 Decembris 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testimonia
VI saeculo

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 66



Patrologia Latina (Corpus 2)

Testimonia Ex ejusdem commentario in Regulam SPB

Testimonianza (Auctores varii), JP Migne

numero_id_cc: cps_2.AucVar.Testim14, numero_id_cc: 7832

Ex libro II Dialogorum S. Gregorii papae, c. 36. pag. 0213B|

Hoc autem nolo te lateat, quod vir Dei (Benedictus) inter tot miracula quibus in mundo claruit, doctrinae quoque verbo non mediocriter fulsit. Nam scripsit monachorum Regulam discretione praecipuam, sermone luculentam. Cujus si quis velit subtilius mores vitamque cognoscere, potest in eadem Constitutione Regulae omnes magisterii illius actus invenire; quia sanctus vir nullo modo potuit aliter docere quam vixit.

Ex Concilio Augustodunensi sub S. Leodegario anno 670 celebrato, can. 15.

De abbatibus vel monachis ita observare convenit, ut quidquid Canonicus Ordo, vel Regula S. Benedicti docet, et implere, et custodire in omnibus debeant. Si enim haec omnia fuerint legitime apud abbates vel monasteria conservata, et numerus monachorum Deo propitio augebitur, et mundus omnis per eorum orationes assiduas malis carebit contagiis.

Ex S. Ambrosii Autperti libro De Constructu vitiorum in fine tom. VI operum S. Augustini novae ed. pag. 0213C|

Juxta regulam Patrum vivere semper stude, maxime autem secundum S. confessoris Benedicti: non declina ab ea in quoquam, nec illi addas quippiam; totum enim quod sufficit habet: cujus verba atque imperia sectatores suos perducunt ad coeli palatia.

Ex Ludovici Pii imperatoris; exhortatione ad Eigilem abbatem Fuldensem Electum, in ejus Vita, auctore Candido, saeculo IV Bened. , parte. IO.

S. Benedictus Regulam monachorum Spiritu sancto repletus cum magna discretione conscripsit.

Articolo ex eodem ibidem.

Regulam vero vir Dei Benedictus luculento sermone conscripsit, in qua nihil doctrinae latentis, nihil obscuritatis comprehendit; quapropter non indiget expositione, sed admonitione. Haec est enim angusta pag. 0213D| porta et arcta via quae sequentes se ducit ad Deum. Haec sane in tantum discrectionem, mensuram et charitatem te docet habere, ut etiam cum charitate hortatus praevaleas ipsa vitia resecare, agere cuncta propter pusillanimes mensurate, discretionem S. Jacob cogitare, et semper in his omnibus fragilitatem tuam tibimetipsi ad memoriam revocare.

Ex Concilio Duziacensi II, celebrato anno 874.

Beatus gratia et nomine Benedictus, S. Spiritu inspiratus pag. 0214B| consona sacris Scripturis et aliorum orthodoxorum Patrum praedicationibus in sua Regula dicit.

Articolo ex eodem Concilio.

S. Spiritus per B. Benedictum eodem spiritu quo et sacri canones editi sunt, Regulam monachorum edidit.

Ex epistola Leonis archiepiscopi Ravennatis ad Durandum monachum.

S. Benedictus ab eodem Spiritu sancto edoctus, cum se de hac luce revelante Deo sciebat esse transiturum, ad petitionem discipuli sui Mauri, hanc Regulam suis beatis manibus descriptionns, eique tradidit, ut Perfecte sciret qualiter se suosque discipulos imbueret.

Articolo ibidem

Tu vero, charissime, noli sequi reprobatum (sensum), sed imitare Regulam Electam ab eletto divo pag. 0214C| Benedicto editam, a sancto pioque Spiritu dictatam, et a praeclaro doctore pontifice summo laudatam, et a Perfectis viris imitatam, quae sectatores suos ad regnum coelorum perducit.

Ex Joanne monacho in Vita S. Odonis abbatis Cluniacensis.

Thesauros in Regulae observatione latentes monachis explicavit, nullumque illius apicem, prudenti inconsultum, proficienti inutilem, credenti difficilem, poenitenti asperum esse, suo et multorum exemplo docuit.

Ex V. Benedicti abbatis Clusensis exhortatione, quae refertur in ejus Vitae cap. 4.

Quapropter hortor fraternitatem vestram ut postpositis quibusdam superstitionibus et humanis institutis, quae ad rem non pertinent, et a vera religione aberrante, Regulae SPN Benedicti studiis, in pag. 0214D| qua omnis evangelica et apostolica Perfectio constat animum ad purum intendatis.

Ex Petri Damiani opuscolo 13, cap. 7.

Sancta Regula quasi ampla quaedam capax et speciosa domus facta est, ad omnia hominum genera capienda, pueros videlicet et senes, fortes et debiles, deliciosos et multimoda morum inaequalitate diversos.

Ex Gaufridi abbatis Vindocinensis sermone de S. Benedicto. pag. 0215A|

Fuerunt ante sanctum Benedictum abbates et abbatum understandinges, sicut ante Christum legislator exstitit Moyses: bonam quidem et sanctam Judaico populo Moyses attulit legem; sed, sicut Christus Christiano populo contulit meliorem, ita sancti viri illius temporis secundum datam sibi a Deo gratiam monachorum leges statuerunt; sed Pater et legifer noster Benedictus, sicut a Deo majorem gratiam percepit, ita meliorem legem instituit: nam quidquid illi minus vel amplius faciendum praedixerunt vel fieri permiserunt, ipse post illos correxit.

Ex. S. Brunonis Signiensis episcopi lib. VI Sententiarum, cap. 2, sem. 4.

   Quid dicam de B. Benedicto, qui tam egregium nobis puteum fecit (per puteum intelligit Regulam), cujus aqua saluberrima atque dulcissima omnibus pag. 0215B| sitientibus et bibere volentibus refectioni proficit et saluti; nullus post apostolos et evangelistas puteus factus est qui tot homines satiasset et a mortis periculo cunctisque animae passionibus liberasset.

Dictum Richardi prioris Fontanensis in dioecesi Eboracensi, relatum in epistola Turstini archiepiscopi Eboracensis ad Guillelmum Cantuariensem pontificem.

Quidquid B. Benedictus instituit, ita totum Spiritus sancti Providentia destinatum est, ut nihil utilius, nihil sanctius, nihil felicius excogitari posset.

Ex Guerrici abbatis sermone 4 de S. Benedicto.

Moyses ad duritiam cordis Judaeorum dedit eis justificationes non bonas, praeter pauca moralia; S. Benedictus solam puritatem evangelicam simplicemque morum tradidit disciplinam. Ille tam multa scribit intellectu difficilia, factu impossibilia, vel inutilia; iste rectissimam vitae scribit Regulam, sermone pag. 0215C| luculentam, discrete praecipuam.

Ex Gauffridi notarii S. Bernardi ac postea abbatis Clarevallensis homilia in evangelium Ecce nn.

Quod B. Patris nostri Regula docuit, hoc nobis lectio Evangelii commendat; nec aliud sonuit veritatis praeco quam Veritas ipsa praedocuit.

Ex Odonis Cantuariensis monachi epistola ad Adam fratrem suum novitium Igniacensem, Veterum Analect. tom. Io, pag. 349. pag. 0216A|

O mirabile mysterium, et admirabile sacramentum! Primum testamentum dedit Deus in cordibus hominum, quod vocatum est lex naturalis; quod si servassent, secundo non indigerent. Sed quia novitatum amatores sunt homines, per inveterationem primo testamento negligenza, secundum dedit in circumcisione, quod propter sui novitatem paulo libentius amplexati sunt quidam. Sed hoc iterum inveterato atque descendo, tertium dedit in battesimo, quod praedestinatum est, ut stet in aeternum. Sed quia longa consuetudine inveteratum coepit ab hominibus paulatim in negligentiam duci, quartum dedit in cuculla, ad cujus novitatem amator novitatum pene totus jam confluit mundus. Post hoc quintum non erit, quia in hoc novo et mirabili modo omnium gentium benedictiones continentur. Quidquid enim religionis et sanctitatis in tribus praecedentibus testamentis pag. 0216B| continetur, totum in testamento Benedicti constringitur.

Ex S. Ildegarda in Vita S. Disibodi.

Is enim S. Pater Benedictus Regulam quae spiritualibus hominibus esset accommodata, e sanctorum Vitis Spiritu sancto docente et ostendente condiderat.

Ex ejusdem commentario in Regulam SPB

Ipse SP Benedictus in timore et pietate, in charitate et castitate doctrinam suam scripsit; adeo nihil eidem doctrinae addendum vel auferendum est, quia ei nihil deest, quoniam a Spiritu sancto facta et completa est.

Ex sancti Antonini parte II, tit. 15, cap. 12, § 2.

Regula S. Basilii satis intricata est. Regula S. Augustini multum generalis et ad particolaria parum descendens. Regula S. Francisci brevis, et propterea multa ibi praecepta scrupulis plena; sed Regula sanctissimi Benedicti singula quaeque clare describit.

Ex Thomae Galeti libro qui inscribitur Religiosus cap. 1. pag. 0216C|

Interrogatus Cosmus de Medicis, magnus Etruriae dux, cur assidue Regulam S. Benedicti versaret in manibus, rispondet istud se facere, quod scilicet ex tam prudentibus S. Patris praescriptionibus, ad populos suae fidei concreditos valde accommodata media caperet. Is est qui sub eadem Regula ordinem Equitum instituit.