EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testimonia
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 90

Testimonia

Testimonia (Auctores varii), J. P. Migne

Sergius papa I, Epist. ad Ceolfridum:

(0113C) Quibus verbis ac modis clementiam Dei nostri atque inenarrabilem providentiam possumus effari, et dignas gratiarum actiones pro immensis circa nos ejus beneficiis persolvere, qui in tenebris et umbra mortis positos ad lumen scientiae producit. Et infra: Benedictionis interea gratiam quam nobis per praesentem portitorem tua misit devota religio, libenter et hilari animo, sicuti ab ea directa est, nos suscepisse cognosce. Opportunis ergo ac dignis amplectendae (0113D)tuae sollicitudinis petitionibus arctissima devotione faventes, hortamur Deo dilectam tuae religiositatis bonitatem, ut quia, exortis quibusdam ecclesiasticarum causarum capitulis, non sine examinatione longius innotescendis, opus nobis sunt ad conferendum arte litteraturae imbuti, sicut decet Deo devotum auxiliatorem sanctae matris universalis Ecclesiae, obedientem devotionem huic nostrae hortationi non desistas accommodare, sed absque aliqua remoratione religiosum Dei famulum Bedam venerabilis monasterii tui presbyterum ad limina apostolorum principum dominorum meorum Petri et Pauli amatorum tuorum ac protectorum ad nostrae mediocritatis conspectum non moreris dirigere, quem, favente Deo, sanctis tuis precibus non diffidas prospere ad (0114C)te redire, peracta praemissorum capitulorum cum auxilio Dei desiderata solemnitate; erit enim, ut confidimus, etiam cunctis tibi creditis profuturum, quidquid Ecclesiae generali claruerit per ejus praestantiam impertitum.

Bonifacius, Germanorum apostolus, ep. 85, ad Egkbertum:

Enarrare autem omnia mala quae nos extrinsecus et intrinsecus patimur, epistolaris brevitas prohibet. Modo enim inhianter desiderantes flagitamus ut nobis ad gaudium nostri moeroris eo modo, quo antea (0114D)jam fecistis, aliquam particulam vel scintillam de candela Ecclesiae, quam illuxit Spiritus sanctus in regionibus vestris, destinare curetis, id est, de tractatibus, quos spiritalis presbyter et investigator sanctarum Scripturarum Beda reserando composuit, partem qualemcunque transmittere dignemini. Maxime autem, si fore possit, quod nobis praedicantibus habile, et manuale, et vilissimum [ Al., utillimum] esse videtur, super Lectionarium anniversarium, et Proverbia Salomonis, quia commentarios super illa condidisse eum audimus. Interea nos cogit necessitas vestri consilii judicium inquirere. Nam dum invenero presbyterum jam ante multa tempora lapsum in fornicationem, et post poenitentiam in officium gradus sui a Francis iterum restitutus est, et nunc (0115A)habitans in latissimo pago fidelium, sed errantium populorum, sine aliis sacerdotibus solus ministrat baptismum, et solemnia missarum celebrans; modo autem, si talem secundum justissimos canones abstulero, morientur sine sacro regenerationis fonte infantes, propter raritatem sacerdotum, si meliorem, ad restaurandum prioris lapsum, non habuero; judicate ergo inter me, et inter populum erroneum, utrum melius sit, vel saltem minus malum, ut [ Al., utrum] talis ministerium sancti altaris impleat, an ut pagana moriatur multitudo populi, quia castiorem ministrum acquirere nequiverit. Vel si inter multitudinem sacerdotum invenero in eodem peccamine lapsum, et iterum post [ Forsan, per] poenitentiam priori gradui restitutum, de quo omnis multitudo sacerdotum (0115B)et populorum bonae opinionis confidentiam habuerunt, et si ille modo degradatus fuerit, secretum peccatum revelatum fuerit, et scandalizavi [ Forsan, scandalizabitur] multitudo plebium, et per scandalum plurimae peribunt animae, et detestatio erit maxima sacerdotum, et diffidentia ministrorum Ecclesiae, ut omnes perfidos, nulli credentes, despectos [ Forsan, despectui] habeant. Quam ob rem audacter praesumpsimus, patientes et consentientes illum in ministerio divino persistere, existimantes levius esse dubium unius hominis periculum et audaciam, quam ruinam et perditionem animarum pene totius populi. De istis autem universis quid mihi sustinendum sit, necessitate cogente scandala vitandi, quidve refutandum, secundum consilium vestrum (0115C)per scripta videre, et audire omnino desidero. Praeterea celsitudini vestrae, vice osculi, duas vini cupellas per hunc portitorem litterarum transmisimus, petentes ut charitatis inter nos precibus nostris inde laetum diem cum fratribus vestris faciatis. Obsecramus igitur ut de istis petitionibus nostris faciatis, ut mercedis vestrae praemia in coelorum culmine clarescant.

Bonifacius, Germanorum apostolus, epist. 150, ad Cuthbertum:

Fraternitatis vestrae pietatem intimis obsecramus precibus, ut nos inter feras et ignaras gentes Germaniae laborantes, et grana Evangelica plantantes vestris sacrosanctis orationibus adjuvemur, et precibus sanctitatis vestrae in nobis saevus Babylonicae ardor (0115D)restinguatur flammae, et sparsa sulcis ad fructum multiplicata surgant summa, quia, juxta dictum Apostoli, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed Deus qui incrementum dat, ut detur nobis sermo in apertione oris, et sermo Domini currat et clarificetur (I Cor. III). Interea rogamus ut reliqua de opusculis sagacissimi investigatoris Scripturarum Bedan monachi, quem nuper in domo Dei apud vos, vice candelae Ecclesiae, scientia [ Forsan, ecclesiastica scientia] Scripturarum fulsisse audivimus, conscripta nobis transmittere dignemini. Et, si vobis laboriosum non sit, ut eorum unum, nobis grande solatium peregrinationis nostrae transmittatis.

Ad indicium quoque intimae charitatis, lectisternia caprina vobis (sicut hic vocant) direximus, quae petimus, (0116A)licet digna non sint, ut pro memoria suscipiatis. Alma Trinitas, et una divinitas fraternitatem vestram, et hic sanctis virtutibus proficientem ad valentem augeat et custodiat, et in futura beatitudine, inter splendida angelorum agmina gaudentem remunerando glorificet.

S. Lullus, epist. ad Coenam, inter Bonifacii Epist. 109:

Sanctitatis tuae reverentiam humiliter obsecro, ut amicitiae inter nos olim in Christo copulatae et semel coeptae perpes reminisci digneris, ne veterascat, et oblivioni tradatur, quam coram Deo fideli sponsione pepigimus. Pro nomine enim Christi in contumeliis et tribulationibus gloriari, et exaltatione Ecclesiae ejus nos oportet, quae quotidie tunditur, premitur, (0116B)atque fatigatur, quia moderni principes novos mores, novasque leges secundum sua desideria condunt. Idcirco excellentiam tuam jugem precatricem, pro animae nostrae salute, subnixa prece flagitamus. Assiduis enim corporis aegritudinibus cum mentis anxietate cogor ex hac aerumnosa et periculis plenissima vita exire, redditurus pio et districto judici rationem. Parva vero munuscula dilectioni tuae direxi, hoc est, pallam holosericam optimi generis per gerulum harum litterarum. Obsecro ut quemlibet horum librorum acquiras, et nobis mittere digneris, quos beatae memoriae Beda presbyter exposuit, ad consolationem peregrinationis nostrae, id est, in primam partem Samuelis usque ad mortem Saulis, libros quatuor, sive in Esdram et Nehemiam libros (0116C)tres, vel in Evangelium Marci libros quatuor. Gravia forte postulo, sed nihil grave verae charitati injungo.

Cuthbertus, epist. ad Lullum, inter Bonifacii episcopi Epist. 89:

Gratanter quidem munuscula tuae charitatis suscepi, et eo gratantius, quo te haec intimo devotionis affectu mittere cognovi, id est, holosericam ad reliquias beatae memoriae Beda magistri nostri, ob recordationem et illius venerationem, destinasti. Et rectum quidem mihi videtur, ut tota gens Anglorum in omnibus provinciis, ubicunque reperti sunt, gratias Deo referant, quia tam mirabilem virum, praeditum diversis donis, tamque ad exercenda dona studiosum, similiterque in bonis moribus viventem, Deus illis in sua natione donavit, quia per experimentum, (0116D)ad pedes ejus nutritus, hoc quod narro didici. Similiterque mihimetipsi coopertorium variatum ad tegendum, scilicet, propter frigus, meum corpus misisti, quod videlicet omnipotenti Deo et beato Paulo apostolo ad induendum altare, quod in ejus ecclesia, Deo consecratum est, cum magno gaudio dedi, quia et ego sub ejus protectione in hoc monasterio XLIII annos vixi. Nunc vero, quia rogasti aliquid de opusculis beati Patris, cum meis pueris, juxta vires, quod potui tuae dilectioni praeparavi, libellos de viro Dei Gudbercto, metro et prosa compositos tuae voluntati direxi; et si plus potuissem, libenter voluissem, quia praesentia praeteritae hiemis multum horribiliter insulam nostrae gentis in frigore, et gelu, et ventorum, et imbrium procellis, diu lateque depressit, (0117A)ideoque scriptoris manus, ne in plurimorum librorum numerum perveniret, retardata est; sed et ante sex annos per Hunvini meum presbyterum illuc ad vestra loca advenientem, et Romam videre desiderantem, aliqua parva xenia, cultellos, videlicet, XX, et gunnam [ Forsan, gurdam] de pellibus lutrarum factam tuae fraternitati misi. Ille quoque presbyter Hunvini ad urbem quae vocatur Beneventum perveniens, ibi de hac luce migravit. Quapropter neque per illum, neque per tuorum aliquem, utrum ista ad te pervenerint, ulla responsio unquam mihi reddita est. Duo vero pallia subtilissimi operis, unum albi, alterum tincti coloris, cum libellis, et clocam, qualem ad manum habui, tuae paternitati mittere curavimus, precorque ut meam petitionem et necessitatem (0117B)non spernas. Si aliquis homo in tua sit parochia qui vitrea vasa bene possit facere, cum tempus arrideat, mihi mittere digneris, aut si fortasse ultra fines est in potestate cujusdam alterius, sine tua parochia, rogo ut fraternitas tua illi suadeat ut ad nos usque perveniat, quia ejusdem artis ignari et inopes sumus, et si hoc fortasse contingit ut aliquis de vitrifactoribus cum tua diligentia, Deo volente, ad nos usque venire permittatur, cum benigna mansuetudine, vita comite, illum suscipio. Delectat me quoque citharistam habere, qui possit citharisare in cithara, quam nos appellamus rottae, quia citharam habeo, et artificem non habeo. Si grave non sit, et istum quoque meae dispositioni mitte. Obsecro ut hanc meam rogationem ne despicias, et risioni non deputes. De (0117C)opusculis vero beatae recordationis Beda quae adhuc descripta non habes, promitto me, si vixerimus, tuae voluntati adjuvaturum [ Forte, obtemperaturum].

Cuthbertus abbas, epist. ad Lullum episcopum, inter Bonifac. Epist. 95:

Multum gratanter accepi litteras sive etiam munera, hoc est, villosam, et sindonem, quae tua fraternitas ad me mittere dignata est, et eo gratantius, quod ex intima charitate ea destinata esse non ambigo. Unde recompensationem beneficii istius reddens, et ipse tui, quotidianis in precibus, curam habere non cesso. Simul etiam nomina fratrum quae ad nos misisti cum nominibus hujus monasterii fratrum dormientium in Christo scripta continentur, ita ut (0117D)pro illis nonaginta et eo amplius missas facere praeceperim. Insuper etiam librum, quem clarissimus Ecclesiae Dei magister Beda de aedificio templi composuit, ad consolationem tuae peregrinationis, mittere curavi [ Al., praecepi], tuam fraternitatem humiliter obsecrans, ut olim condictae inter nos amicitiae foedera usque ad finem firmum custodire digneris, in hoc videlicet maxime, quod, cum tuis omnibus quos tibi divina dispensatio voluit esse subjectos, pro infirmitatibus meis apud supernum Judicem sedulus intercessor existas.

B. Alcuinus, epist. 70, ad Domnum regem:

Venit viator volando, quaestionariam auctoritatis vestrae habens in manu cartam syllabis breviorem, quam animi mei placuisset aviditati; sed quaestionibus (0118A)altiorem, quam ingenioli mei attingere valuisset humilitas; hortans seniorem fragili sensu coelestia scrutari, qui terrenarum necdum didicit rationes, stellarum in coelo errantium vagabundos exponere cursus, qui herbarum in terra nascentium naturas nequaquam agnoscere valet. Et mirum, quomodo erraticas illarum semitas ad certum quis valeat reducere ordinem. Quae ideo errantia dicuntur, quia incertos habere cursus putantur. Vel quid in quotidianis lunae laboribus nostra parvitas non valeat invenire, dum investigatas catholicorum doctorum, vel veterum philosophorum multiplici argumentatione regulares habemus rationes. Quid enim de concordia solaris lunarisque cursus per signa zodiaci lucidius dici poterit, quam quod talium inquisitor quaestionum (0118B)Beda magister in scriptis suis nobis reliquit? vel quid acutius, quam quod naturalium rerum devotissimus inventor Plinius Secundus, de coelestium siderum ratione, exposuit, investigari valet? Sed nobis iter agentibus illorum, in quibus haec leguntur, librorum deest praesentia. Nihil de vestrae sapientiae profundissimis quaestionibus temere audemus respondere: postulantes clementiam vestram, ut jubeatis nobis dirigere primos praefati doctoris. Plinii Secundi libellos, in quibus multiplices et obscuras argumentationes de vario siderum cursu explanare nititur; si forte, Deo donante, inde vel inde aliquid eruere valeamus, quod vestrae sanctissimae praesentiae dignum ostendi videatur. Tamen ne me ita imparatum vestra invenisset cartula, vel somno inertiae torpentem, (0118C)quasi nihil haberet repositum sibi in secreto memoriae cubiculo, quod interroganti proferre valeret; dicam, quid subito, quaerendo magis, quam exponendo turbata mentis acie occurrere potuit; pleniorem si forte opus erit, responsionem ad praefatos doctorum libros reservans.

Prima vero auctoritatis vestrae interrogatio de concordia trecentarum et sexaginta partium, et lunaris cursus per duodecim signa sic se habuit, ut eadem ponamus verba: sicut in solari decursu dierum, horarum, punctorumque divisione facta, trecentorum sexaginta quinque dierum et quadrantis est inventa concordia; sic et in lunari per dierum et horarum partitionem, viginti septem dies atque horas octo cum trecentis sexaginta zodiaci partibus facias convenire. (0118D)Non subterfugio dicere, quid mihi videatur sagacitatem vestram hic in hac inquisitione sentire, utique aut augendum esse aliquid per singula signa lunae cursui, ut possit pervenire ad legitimas et definitas totius anni partes, quae in zodiaco notantur, vel etiam minuere partium numerum, ut concordare possit lunaris cursus zodiaci partibus. Quam quaestionem praefatus magister Beda in quodam capitulo, cujus principium esse arbitror: « Quod si quis signorum nescius, lunaris tamen cursus agnoscere cupidus, etc., » prout potuit exponere videtur. Per duodecim partes, quibus quotidie luna elongabitur a sole, Plinius Secundus dicit, lunam (si rite recordor) zodiacum tredecies in duodecim suis mensibus conficere. In suis dicit mensibus, non in solis. Addidit (0119A)quoque duobus diebus, et sex horis, et bisse unius horae per singula signa lunam decurrere. Quod si verum est, trecentarum sexaginta partium numerositas lunae cursui optime convenire videtur. Quod unius figurae divisione magis, quam verborum multiplicatione, quia sapienti pauca sufficiunt, ostendendum esse non ignobile putavi, cujus figurae formulam post hujus epistolae textum ponere melius existimavi, quam per eam seriem sermonis nostri dividere. In qua etiam figura et horarum diversitas agnosci poterit, si cui diligentius considerare placeat: quia aliter solares, aliter lunares computantur. Etiam in quibusdam locis et ipsi punctus aliter atque aliter computantur: ita ut aliis supputationibus horam quinque punctos, et aliis quatuor habere inveniuntur. Etiam (0119B)et ostenta aliter calculatores ponunt, aliter etiam mathematici solent dividere. Sic etiam et de minutis invenimus in mathematicorum subtilissimis argumentationibus aliter poni; ita, ut etiam minuta minutarum dicere solent. . . .

B. Lanfrancus, ep. ad Alexandrum papam.

Meminisse debet humiliter excellens, excellenterque humilis beatitudo vestra, quia quo tempore apud vos fuimus, Eboracensis Ecclesiae antistes adversum me palam murmuravit, clam detraxit, in praesentia celsitudinis vestrae calumniam suscitavit, dicens me injuste velle agere, eo quod super se suamque Ecclesiam jure vestrae Ecclesiae primatum niterer obtinere. De quorumdam quoque subjectione episcoporum (0119C)quos Ecclesiae suae conatus est aggregare, antiquam sua querela non est veritus consuetudinem temerare. Quibus de rebus, vos, sicut sanctum prudentemque pastorem decuit, et oportuit, per scriptum sententiam promulgastis, quatenus conventus Anglicae terrae, episcoporum, abbatum caeterarumque religiosi ordinis personarum utriusque partis rationes audiret, discuteret, definiret; factumque est ita. Convenerunt enim ad regularem curiam apud Wentanam civitatem in Paschali solemnitate episcopi, abbates, caeterique ex sacro ac laicali ordine, quos sede, actione morumque probitate par fuerat convenisse: imprimis adunati sunt a nobis ex vestra auctoritate per sanctam obedientiam.

Deinde regia potestas per semetipsam contestata est eos per fidem et sacramentum, quibus sibi colligati (0119D)erant, quatenus hanc causam intentissime audirent, auditam ad certum rectumque finem sine partium favore perducerent. Utrumque omnes concorditer susceperunt, sese ita facturos sub praefata obligatione spoponderunt. Allata est igitur ECCLESIASTICA DENTIS ANGLORUM HISTORIA, quam Eboracensis Ecclesiae presbyter et Anglorum doctor BEDA composuit; lectae sententiae quibus pace omnium demonstratum est a tempore beati Augustini, primi Dorobernensis episcopi, usque ad ipsius Bedae ultimam senectutem, quod fere centum et quadraginta annorum spatio terminatur, antecessores meos super Eboracensem Ecclesiam totamque insulam quam Britanniam vocant, necnon et Hiberniam, primatum gessisse, curam pastoralem omnibus impendisse, in ipsa Eboracensi (0120A)urbe persaepe, locisque finitimis ubi eis visum fuit, episcopales ordinationes atque concilia celebrasse, Eboracenses antistites ad ipsa concilia celebrasse. . .

Honorius Augustod., de Scrip. Eccles.:

Beda, monachus et presbyter Anglicae provinciae, scripsit infinita, ex quibus sunt haec: In Genesim libri quatuor; De tabernaculo et vasis ejus ac vestibus sacerdotum libri quatuor; De aedificatione templi libri duo; In librum Regum liber unus; Quaestionum triginta; in Proverbia Salomonis libri tres; in Cantica canticorum libri septem; in Esaiam et Danielem et duodecim Prophetas et in partem Hieremiae, in Esdram et Neemiam libri tres; in librum Tobiae libri duo, in Canticum Abacuc liber unus; item in libros Regum et Paralipomenon, in Job, in Pentateuchum (0120B)Moysi, et Josue, et in Parabolas, in Ecclesiasten, in Cantica canticorum, in Esaiam, in Esdram capitula multa, in Evangelium Marci libri quatuor, in Lucam sex, in homilias Evangelii libri duo, in Apostolum multa capitula, in Actus Apostolorum libri duo, in Epistolas Canonicas libri septem, in Apocalypsim tres; capitula de toto Novo Testamento; Epistolarum liber ad diversos, de sex aetatibus unus, de mansionibus filiorum Israel libri novem, de Isaia unus, de ratione bissextili, de aequinoctio novem, de historiis Sanctorum. Librum vitae et passionis S. Felicis confessoris de metro in prosam transtulit; Vitam et Passionem sancti Anastasii de Graeco in Latinum correxit; Vitam sancti Cutberti monachi et episcopi metro et prosa composuit; Historiam (0120C)Anglorum quinque libris edidit; Martyrologium de natalitiis Sanctorum, librum Hymnorum diverso metro sive rithmo, librum Epigrammatum elegiaco metro, de Natura rerum, et de Temporibus singulos libros, item alium de Temporibus majorem, librum de Orthographia alphabeti, librum de metrica Arte, de Schematibus et tropis, hoc est, de figuris et modis locutionum sacrae Scripturae. Sub Leone floruit, Romae moritur et sepelitur.

Trithemius, de Scriptoribus:

Beda, monachus et presbyter monasterii sanctorum Petri et Pauli apostolorum, quod est in Anglia, ordinis sancti Benedicti, vir in divinis Scripturis studiosissimus, et valde eruditus, atque in secularibus (0120D)litteris peritissimus, philosophus, astronomus, calculator, et poeta insignis, Graeci sermonis non ignarus, ingenio praestans, eloquio non curiosus, dulcis tamen et compositus. Multa scripsit volumina, in quibus acumen ingenii ejus comprobatur. Hic, cum esset septem annorum, cura propinquorum datus fuit educandus Benedicto abbati, ac deinde Ceolfrido dicti monasterii Muramutha, cunctumque ex eo tempus vitae in ejusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis Scripturis operam dedit, atque inter observantiam disciplinae regularis et quotidianam cantandi in ecclesia curam, semper aut discere, aut docere, aut scribere dulce habuit. Nonodecimo autem aetatis suae anno diaconatum, tricesimo presbyteratus gradum, utrumque per ministerium Joannis (0121A)episcopi, jubente Ceolfrido abbate suscepit, ex quo tempore accepti presbyteratus, usque ad finem vitae suae subjecta opuscula composuit.

In Genesim usque ad Isaac lib. IV;--In Exodum lib. I;--In Numeros lib. I;--In Leviticum lib. I;--In Deuteronomium lib. I;--De tabernaculo et vasis ejus lib. III;--In principium Regum lib. III;--In Regum, triginta quaestionum lib. I ( Dilectissimo fratri no. );--De aedificatione templi lib. II ( Hortatur nos vas elec. );--In Josue lib. I;--In Judicum lib. I,--In Paralipomenon lib. I;--In Proverbia Salomonis lib. III ( Parabolae Graece, Lati. );--In Ecclesiasten lib. I;--In Cantica canticorum lib. VI ( Scripturis juvante gra. );--In Esdram et Neemiam lib. III ( Eximius sacrae inter. );--In Tobiam lib. I ( Liber sancti patris nostri );--In (0121B)Esaim Prophetam lib. II;--In Hieremiam lib. II;--In Ezechielem lib. I;--In Danielem lib. I;--In duodecim Prophetas minores lib. XII;--In Evangelium Marci lib. IV ( Expositionem Evangelii );--In Evangelium Lucae lib. VI ( Beatus Evangelista Lucas );--Homilias Evangeliorum lib. II ( Exordium nostrae redempti. );--In Epistolas Pauli lib. XIV;--In Epistolas Canonicas lib. VII ( Jacobus, etc., dixit de. );--In Actus Apostolorum lib. II ( Actus vero Apostolorum et );--In Apocalypsim lib. III ( Apocal. sancti Joannis );--De temporibus et natura rerum lib. I ( De natura rerum et ratione );--Aliud minus volumen lib. II;--Scintillarum ex sententiis Patrum lib. I ( Dominus dicit-in Evangelio );--Gesta Anglorum lib. V ( Britannia (0121C)oceani insu. );--Flores beati Gregorii in Cantica lib. II ( In expositione Cantici );--Gesta diversorum sanctorum lib. I;--De passione sancti Felicis lib. I;--Vitam sancti Alberti episcopi lib. II;--Chronicam sui coenobii lib. II;--Martyrologium lib. I;--Hymnorum diverso carmine lib. I ( Primo Deus globum cae. );--Epigrammata heroico metro lib. I;--De locis sanctis lib. I;--Lectiones in Vetus Testamentum lib. I;--Lectiones Novi Testamenti lib. I;--Distinctiones in Hieremiam lib. I;--Distinctiones in Job lib. I;--De Christo et Ecclesia lib. II;--De cantico Abbacuc lib. I;--De arte metrica lib. I ( Qui notitiam metricae );--De Schematibus lib. I ( Solet aliquotiens in );--De Orthographia lib. I;--Epistolarum ad diversos lib. I.

Alia insuper multa edidit, quae ad nostrae lectionis (0121D)notitiam non venerunt. Hujus opuscula etiam adhuc eo vivente et semper nova scribente, tantae auctoritatis erant, ut ordinatione praesulum Angliae in Ecclesiis publice legerentur. Cumque in homiliarum impositione nomen ex more auctoris Venerabilis Bedae presbyteri scriberent, aliter eum cum viveret, praedicare non valentes, obtinuit usque in hodiernum diem titulus semel a principio attributus, ut Beda venerabilis potius dicatur quam sanctus. Viventem enim aliter nuncupare (et si sanctus fuerit) non licebat. Sunt qui alias rationes hujus tituli Venerabilis fingant, alii ex inscriptione epitaphii, alii caecum fuisse Bedam somniantes. Sed errant, quoniam Beda nec caecus fuit, nec sepulcro ejus tale epitaphium inscriptum novimus. Et quidem, nisi brevitati consulerem, (0122A)deliramenta haec facillime confutarem. Moritur sub Leone imperatore, anno Domini DCCXXXII, indictione XV, aetatis suae anno LXXII, pridie Calend. Junii.

Inscriptio in templo S. Pauli Girviensi habita.

DEDICATIO BASILICAE S. PAVLI VIII. KAL. MAII ANNO XV EGFRIDI REGIS CEOLFRIDI ABB. EIVSDEMQVE ECCLESIAE DEO AVCTORE CONDITORIS ANN. IV.

Epitaphium quod Willielmus Malmesburiensis dicit inscriptum fuisse in pariete templi Gerviensis.

Presbyter hic Beda requiescit carne sepultus;
Dona, Christe, animum in coelis gaudere per aevum,
Daque illi Sophiae debriari fonte, cui jam
(0122B)Suspiravit orans intento semper amore.
Elogium

Beda Dei famulus, monachorum nobile sidus,
Finibus e terrae profuit Ecclesiae.
Solers iste Patrum scrutandi per omnia sensum
Eloquio viguit, plurima composuit.
Annos hac vita ter duxit rite triginta,
Presbyter officio, utilis ingenio.
Jani septenis viduatus carne Calendis
Angligena Angelicam commeruit patriam.
Aliud ex Lelando, Collect. III:

Anglia te celebrat: te totus personat orbis.
Aliud, ex eodem, Collect. II:

Hos, Albine, tibi merito Venerabilis Abba,
(0122C)Versiculos scripsit, verbi coelestis amator,
Beda, Dei famulus, mira quos carminis arte
Composuit doctor, nostro qui clarus in orbe
Exstitit: ingenii ejus monumenta refulgent
Plurima, temporibus nullis abolenda per aevum.
Aliud ex Nechano in sua notitia de S. Cuthberto:

Beda, vir egregius, associatur ei;
Ingenium cujus non mundus claudere posset,
Corpus honorandum capsula parva tegit.
Inscriptio ab Hugone Pudsey, Dunelmensi ep., Thecae ossa Ven. Bedae continenti apposita.

Continet haec theca Bedae Venerabilis ossa;
Sensum factori Christus dedit, aesque datori
Petrus opus fecit, praesul dedit hoc Hugo donum;
(0122D)Sic in utroque suum veneratus utrumque patronum
Inscriptio quae habetur in sacro S. Virginis Dunelmiae.

BEDA, Dei famulus et presbyter, Vir non minus sanctitate quam scientia VENERABILIS, hic jacet, Qui natus in territorio monasterii Girwicensis quod nunc Jarrow dicitur,

Cum esset annorum septem datus est abbati Benedicto, et deinde Ceolfrido ibidem educandus, cunctumque ex eo vitae tempus in ejusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis Scripturis operam dedit; atque, inter observantiam disciplinae (0123A)regularis et quotidianam cantandi in ecclesia curam, semper aut discere, aut docere, aut scribere solebat. Decimo nono autem vitae suae anno diaconatum, et tricesimo presbyteratum, utrumque a Joanne Beverlaco archiepiscopo Eborum suscepit. Vir omni laude major, de quo doctissimi illorum temporum homines hoc elogium protulerunt: Anglum in extremo orbis angulo natum ingenio suo universum orbem superasse, quippe qui omnium pene scientiarum et universae theologiae arcana penetravit, sicut opera ejus et volumina multa orbi Christiano notissima abunde testantur: quae etiam illo adhuc vivente tanti nominis erant et auctoritatis ut ex ejus homiliis multa sacris lectionibus sint addita, ubique in (0124A)ecclesiastico officio publice et solenniter recitata. Constat eum aliquando discipulos habuisse celebratissimos, praeclara paulo post ecclesiae lumina, Alcuinum Caroli Magni regis praeceptorem, et Claudium atque Clementum qui primi Lutetiae docuerunt et Galliam bonis artibus illustrarunt. Obiit in monasterio Girwicensi, A. D. DCCXXXIIII. aetat. suae LIX. die quo Ascensionis Domini memoria celebratur, et ibidem sepultus fuit: sed postea huc Dunelmum primo cum capite regis Oswaldi et corpore S. Cuthberti, deinde in ista Galilea et feretro per Hugonem episcopum constructo ossa ejus sunt translata. :Epitaphium de eodem istud circumfertur:

Hac sunt in fossa BEDAE VENERABILIS Ossa.