Migne Patrologia Latina Tomus 88
Testimonia (Auctores varii), J. P. Migne
Greg. Tur., lib. V Hist. Franc., cap. 8.(0051D) Si quis strenuus virtutes illius (sancti Germani Parisiensis), quas in corpore fecit, sollicite vult inquirere, librum vitae illius, qui a Fortunato presbytero compositus est, legens, cuncta reperiet.
Idem lib. I de Glor. martyr., cap. 42, agens de templo sancti Laurentii apud Brionas, et de trabe quae per miraculum creverat, etc, qua frusta excidebantur ad morbos curandos:(0051D) (0052D)« Quod, ait, Fortunatus presbyter his versibus prosecutus est: Laurentii merito, etc., multo plures exinde scripsit versiculos, quos ego praetermisi, hos tantum pro testimonio veri scribens, etc. »
Idem in epistola praefixa lib. quatuor de virtutibus sancti Martini.(0053A) Utinam, inquit, Severus, aut Paulinus viverent, aut certe Fortunatus adesset, qui ista describerent, etc.
De eodem Fortunato vel aliis in locis mentionem facit. Baudonivia sanctimonialis, in prologo ad Vitam sanctae Radegundis.
Non ea, quae vir apostolicus Fortunatus episcopus de beatae Vita composuit, iteramus, etc.
Paulus Diaconus, de Gestis Longobar., lib. II, cap. 13.
Sane quia hujus Felicis fecimus mentionem, libet quoque pauca nos de venerabili et sapientissimo viro Fortunato retexere, qui hunc Felicem suum asseverat socium fuisse. Denique hic, de quo loquimur, Fortunatus, natus quidem in loco qui Duplavilis dicitur, (0053B)fuit: qui locus haud longe a Cenitensi castro, vel Tarvisiana distat civitate; sed tamen Ravennae nutritus et doctus, in arte grammatica, sive rhetorica, sive etiam metrica, clarissimus exstitit. Hic cum oculorum dolorem vehementissimum pateretur, et nihilominus Felix iste, ipsius socius, pari modo oculos doleret, uterque ad basilicam beatorum Pauli atque Joannis, quae intra eamdem urbem sita est, perrexerunt in qua etiam altarium in honorem beati Martini confessoris constructum propinquam habet fenestram, in qua lucerna ad exhibendum lumen est constituta, de cujus oleo mox sibi isti, Fortunatus scilicet et Felix, dolentia lumina tetigerunt: illico dolore fugato, sanitatem, quam optabant, adepti sunt. Qua de causa Fortunatus in tantum beatum (0053C)Martinum veneratus est, ut, relicta patria, paulo antequam Longobardi Italiam invaderent, Turonis ad ejusdem beati viri sepulcrum properaret. Qui sibi, ut in suis ipse carminibus refert, illuc properanti per fluentilia menti, et Rounam, perque Osopum, et Alpem Juliam, perque Aguntum castrum, Dravumque, et Byrrum fluvios, ac Briones, et Augustam civitatem, quam Virdo et Lech fluentant, iter fuisse describit. Qui postquam Turonum, juxta votum proprium, advenit, Pictavis pertransiens, illic habitavit, et multorum ibidem sanctorum gesta, partim prosa, partim metrali oratione, conscripsit; novissimeque in eadem civitate primum presbyter, deinde episcopus ordinatus est, atque in eodem loco digno tumulatus honore quiescit. Hic beati Martini Vitam, quatuor (0053D)in libris, heroico in versu, contexuit, et multa alia, maximeque hymnos singularum festivitatum, et praecipue ad singulos amicos versiculos, nulli poetarum secundus, suavi et diserto sermone composuit. Ad cujus ego tumulum, cum illuc, orationis gratia, adventassem, hoc epitaphium, rogatus ab Apro, ejusdem loci abbate, scribendum contexui etc. (Vide hoc carmen in Vita Fort., num. 92.)
Hilduinus abbas, in epistola ad Ludovicum Pium, apud Surium, die 9 Octob.
Caeterum parcendum est simplicitati viri religiosi Gregorii Turonensis episcopi, qui multa aliter quam se veritas habeat, aestimans, non calliditatis astu, sed benignitatis ac simplicitatis voto, litteris commendavit. Patenter et quidem noscere possumus, non (0054A)adeo quaedam solerter eum investigasse, cum ei contemporalis, existens vir prudens et scholasticissimus Fortunatus, qui plura et frequenter ad eum scripserat, Hymnum rythmicae compositionis pulcherrimum de isto gloriosissimo martyre composuerit. In quo commemorat eum a beato Clemente destinatum, sicut in Latinorum paginis didicit. De natione autem ejus et ordinatione episcopatus mentionem non facit, quia linguae Graecae penitus expers fuit.
Hincmarus, in Vita sancti Remigii episcopi Rhemensis in praef., num. 2.
Egidius, post beatum Remigium, quartus istius civitatis episcopus quemdam virum religiosum, nomine Fortunatum, metricis versibus insignem, quia multis potentibus et honorabilibus viris, in his Gallicis (0054B)et Belgicis regionibus, per diversa loca, tunc vitae ac scientiae suae merito invitabatur, petiit de eodem libro, cothurno Gallicano dictato, aperto sermone aliqua miracula, quae in populo recitarentur, excipere, etc.
Inter inscriptiones beati Flacci Alcuini in quodam monasterio (Forte, Nobiliacensi) sequens carmen habetur inscriptum:
EPITAPHIUM FORTUNATI POETAE CHRISTIANI.
Haec quoque praesenti praesul requiescit in aula, Fortunatus enim vir, decus Ecclesiae; Plurima qui fecit sanctorum carmina metro, Concelebrans sanctos laudibus hymnidicis - Qui sermone fuit nitidus, sensuque fidelis Ingenio calidus, promptus et ore suo. (0054C)Ita reperitur allatum poema in Edit. Ratisb., an. 1777, adornata per illustrissimum et reverendissimum virum Frobenium S. R. I. principem, et ab. ad sanctum Emmeramum.
Flodoardus, Hist. Rhem. Eccl., l. II, c. 2.
Fortunatus Italicus apud Gallias in metrica insignis habebatur.
Aimoinus, l. III Hist. Franc., c. 13.
Fortunatus, qui in rhetorica metricaque arte famosus habebatur, ab Hesperia in Gallias transiens, Pictavis episcopus ordinatur. Hic multorum Vitas passionesve sanctorum, partim prosa, partim metro, composuit, ad amicos quoque singula disticha elegans orator conscripsit. Unde Sigiberto regi elegiacum (0054D)misit carmen, congratulans ei in nuptiis Brunichildis. Quem cum sors librum, ad diversos ab eo sibi familiares conscriptum, manibus intulisset meis, in eo fecunditatem viri, dulcemque affabilitatem satis admiratus sum.
Regino, in Chron., l. I.
Fortunatus poeta in Galliis insignis habetur.
Sigibertus, in Chron., ad an. 575.
Fortunatus poeta veniens ab Italia claret in Gallia.
Idem, de Script. Eccl., c. 45.
Fortunatus, natione Italus, liberalibus artibus eruditus, a dolore oculorum virtute Martini Turonensis episcopi sanatus, et pro hac causa ad Turones venit; et ad Pictavos progressus, primo ibi presbyter, deinde episcopus consecratus est. Scripsit metrice (0055A)Hodoepericum suum; scripsit metrice quatuor libros de Vita sancti Martini, et multa alia, et maxime hymnos singularum festivitatum. Ad singulos amicos composuit versus suavi et diserto sermone.
Vincent., Spec. lib. XXII, c. 126, ex Hug. Floriac.
Fortunatus vir egregius, Ingenio clarus, sensu celer, ore suavis
Qui ab Italia Turonos adveniens, actus beati Martini IV libris, heroico contexuit metro. Verum inde assumptus, Pictavorum ordinatus est episcopus. Scripsit autem etiam Vitam beati Hilarii Pictaviensis, et Vitam beati Maurilii Andegavensis. Hujus est illa sententia brevis et utilis: Pauper in angusto regnat habendo Deum. (Ligitur l. VIII, c. 6, v. 396.)
Petrus de Natalibus, in catal. Sanct., lib. IX, cap. 65.(0055B) Fortunatus, episcopus Pictaviensis, claruit tempore Justini imperatoris junioris. Qui natione Italus, primo poeta, deinde in praefatae urbis episcopatum sublimatus, vir egregius, ingenio clarus, sensu celer, ore suavis.
Platina, in Vita Joannis Tertii papae.
Fortunatus, vir singularis litteraturae et eloquentiae, Gallos ad mitiorem cultum redegit scriptis et exemplo. Ad Sigibertum enim eorum regem libellum de gubernando regno perscripsit, ac beati Martini vitam eleganter composuit.
Joannes Trithemius, lib. de Scriptor. Ecclesiasticis.
Fortunatus episcopus Pictaviensis, natione Italus, (0055C)vir in divinis Scripturis doctus, et in saecularibus litteris eruditissimus, ingenio subtilis, eloquio disertus et nitidus, carmine et prosa excellens, inter cunctos suae aetatis doctores non minus sanctitate conversationis quam scientia eruditionis clarus effulsit. Hic virtute sancti Martini a dolore oculorum liberatus pro agenda gratiarum actione, Turonem ad ejus sepulcrum venit, et, Pictavos progressus, primo presbyter, deinde episcopus ibidem ordinatus, magna doctrina et religione claruit. Scripsit eleganti carmine multa utilia et devota opuscula, de quibus ego tantum vidi subjecta.
Ad sanctam Radegundem, regis Thuringorum ultimi filiam, et regis Francorum captivam, postea Pictaviensis coenobii abbatissam, versu hexametro: (0055D)Excidium Regni Thuringorum, l. I: Conditio belli tristis. Ad Jovinum de Radegunde, l. I: Aonias avido, qui lamb. Ad Justinum juniorem, l. I: Gloria summa Patris, Natique. Ad Sophiam Augustam, lib. I: Cui meritis compar. In persona Radegundis, l. I: Post patriae cineres. In laudem Martini episcopi, l. I: Lumen apostolicum. De Leontio venerabili episcopo, l. I: Inter quos genuit. De eodem laudis, l. I: Agnoscat omne saeculum. Hymnorum septuaginta septem, l. I: Agnoscat omne saeculum. De miraculis sancti Martini, l. IV. Vita sancti Hilarii Pictaviensis, l. I. Hodoeporicum viae suae, l. I. Vita sancti Maurilii episcopi, l. I. Epist. ad diversos, l. I. Carminum ad amicos l. I: Rex regionis apex, etc. Alia quoque multa composuit, quae cum brevia sint, sub librorum nomine (0056A)nolui consignare. Plura enim epitaphia et versus breves scripsit, quos vidi. Claruit sub Justino juniore Aug., an. Domini 570.
Petrus Crinitus, libro quinto de Poetis Latinis.
Venantius Honorius Fortunatus inter Christianos poetas relatus est; et cum ingenio, atque moribus longe praestaret, Ravennae eruditus traditur, magnaque diligentia in Latinis litteris institutus. De hoc Fortunato referuntur permulta apud eos auctores qui de gestis Gallorum annales composuerunt. Neque desunt qui scribant illum diu versatum in Gallia, et ob egregiam eruditionem optimumque ingenium pontificem Pictavorum factum. Plura ac varia opera edidit, quibus ingenii facilitatem, minimeque imparem doctrinam, demonstrat. Leguntur adhuc ejus (0056B)poemata et hymni complures, qui magnopere commendati sunt a nostris grammaticis. Sed et libros quatuor fecit de gestis divi Martini versibus hexametris, praefatus tali opere se imitari Christianos poetas, ut Alchimum, Prudentium, Juvencum, Paulinum, et alios plures. Idem Fortunatus maximo affectu, singularique benevolentia prosecutus est Gregorium pontificem, Euphronium, atque Felicem, ut alios omittamus. In pervetustis exemplaribus additum est nomen Clementiani, quod ab his probari poterit, qui paulo accuratius antiquitatem perscrutari voluerint.
Hieronymus Bologni, in electis elegiacis ex libro XII promiscuorum, num. 23. Fortunate, tibi vallis Duplabilis ortum In Tarvisina est quae regione, dedit. (0056C)Nascenti Musae riserunt, risit Apollo; Ingenio addentes munera digna tuo. Nec mora, Pindaricos superis coelestibus hymnos Scripsisti, et variis mystica sacra modis. Scripta quoque est versu Martini Vita beati Cum tibi Turonos visere cura fuit; Pictavi didicere pios, te praesule, mores, Qua tandem positus rite quiescis humo. Sese Aponus stella aut Flacco ne jactet alumnis Urbs adeo fastu quo Patavina tumet. Tu neque praedones, audaci classe furentes, Nec Veneris foeda probra pudenda canis. Per te, sed quanto praestant divina profanis! Tarvisio major gloria parta tuo est.
Orlendius, Orbis sacri et profani illustrati part. II, vol. I.(0056D) Viros praestantissimos (Tarvisius) genuit, atque in iis maxime excelluerunt . . . . Venantius Fortunatus, episcopus Pictaviensis, Christianae poeseos nobile decus, qui se Tarvisio oriundum hisce carminibus indicat: Qua mea Zarvisus residet, si molliter intras, etc.
Joannes Antonius Oliva, Tarvisinus Bononiae artistarum rector, in oratione de laudibus patriae recitata an. 1537, ex Ms. quo usus est doctissimus et eruditissimus vir Rambaldus de Azzoniis, Tarvisinae Ecclesiae canonicus, a quo hoc testimonium accepimus.
Haud est silentio involvendus Fortunatus Tarvisinus, ipsius Felicis socius, quem merito Fortunatum censemus. Pythagoras enim, ille primus philosophiae (0057A)nuncupator, inter plurima quae humano generi saluberrima documenta praecepit, praesertim monet, Deum religione colendum esse, animum disciplinis excolendum, quae duo sociali nodo connexae, procul dubio fient beatitudinis effectrices, quippe religio, vitiorum expultrix, Deo nos conciliat, et vinculo pulcherrimo connectit. Doctrina vero, virtutis indagatrix, imo ipsa virtus animos nostros exornat, et alit, venustat, fovet, ac moderatur. Hic utriusque admirabilis cultor ita religioni deditus fuit, quod eo episcopo Pictavorum gens in Gallia, jure optimo, gloriatur; ita etiam doctrina decoratur, quod inter eloquentissimos oratores suavissimosque poetas non postremus habeatur.
Card. Baronius, ad an. 825.(0057B) Sed quam male gloriantur de majorum consuetudine (qui sacris imaginibus adversantur), sat erit si testificatione sanctissimi viri Martini, et assertione Venantii Fortunati, viri quidem sancti, doctique Pictaviensis episcopi, qui ambo Gallicanam Ecclesiam, illustrarunt, perspicue demonstremus receptum antiquitus Deoque gratum esse cultum sanctarum imaginum, etc.
Gaspar Barthius, in adversariis Comment., l. v, c. 12.
Is poeta, Venantium dico, mirifico et admirabili ingenio fuit, temporibus et gentibus eloquentiae iniquissimis editus, ut fere fit, magnitudine ingenii sermonem etiam pejus corrupit quam unus et alter non pari felicitate naturae editi. Multa tamen habet variam (0057C)lectionem arguentia, et non mediocrem eruditionem, quare non plane nobis insuper habendus videtur . . . . . . . . . . . . . De eruditione autem hujus praesulis, quod dixi, facile auctores probant, quos nominatim citat: Homerus, Menander, Aratus, Cato, Pythagoras, Chrysippus, Plato, Cleantes, Ovidius, Virgilius, Horatius, Cicero, Pindarus, Sappho; denique quicunque celebriores inter Graecos, Latinosque Patres, quorum tam gentilium quam Christianorum non solum nomina ponit, sed phrasim saepius exprimit, doctrinamque numeris concludit. Adde non vulgarem historiae et geographiae eo tempore notitiam; adde physices non infelix studium, ut ex herbarum, gemmarum, arborum, aromatum speciebus constat, de quibus commode et erudite loquitur, etc.
Idem lib. XLVI, cap. 3.(0057D) Qui Venantium Fortunatum ediderunt, multum gratiae promeruerunt ab omnibus aetatum Christianarum lectoribus. Infinita enim sunt ad clarorum virorum, urbium, populorum, morum et historiae illustrationem, utilissima in illo maximi ingenii vate, nec infeliciter ab iisdem ex parte enarrata atque exposita. Tamen non sine nota properati nimis operis, quae ad intellectum ejus pertinent quoad genera dicendi et stylum ipsum, etiam loca mendis inquinata parum eidem contulerunt. Atque talis qui in hunc poetam notas elaboraverit, non solum ipsum, sed omne ipsius saeculum, cum universis sequentibus adjuverit. Ad hunc enim Fortunatum, velutad Calliopium quemdam (0058A)magistrum, et coryphaeum musicorum modulaminum, respexit omnis sequentium poetarum chorus.
Card. Bellarminus, in lib. de Script. eccl., ad an. 570.
Venantius Fortunatus episcopus Pictaviensis floruit doctrina et sanctitate tempore Justini junioris, etc.
Antonius Godeau, Hist. Eccl. t. IV, lib. II, postquam Fortunati patriam retulit, et ejus iter in Gallias, haec subdit:
Sa principale profession dans les premieres années de sa vie fut la poesie latine, et si on considère la barbarie de son temps, il est digne de quelche loüange; il est vray, que l' on accuse d' avoir loüè Fredegonde, Brunehaud, e d' autres Princes, qui etaient plûtot dignes de censure, que d' éloge. Mais il faut l' excuser vivant alors dans leur Cour, ou il (0058B)ne subsistoit, que par sa plume.
Vossius, de Hist. Lat., lib. XI, cap. 22.
Fortunatus poeta, prout tempora illa erant, nobilis fuit.
Andreas de Saussay, in Martyr. Gall., part. II, XIII Kal. Januar.
Beatus Venantius Fortunatus Pictaviensis episcopus, vir in quo ambigitur magis ne doctrina et pulchritudo ingenii quam vitae sanctitas praecelluerit, ut qui encomiastes sanctorum suo aevo praecipuus, eorumdemque studiosus imitator, ac omnipotentiae supernae majestatis praeco perelegans, operumque Dei in sanctis mirabilium enarrator gravissimus, exacta in omni pietatis studio et actu aetate, senio (0058C)non tam quam sanctis exercitationibus fractus, quam cum in assidua sacri muneris exsecutione, tum in Christianae sapientiae cultu et egregiorum operum exaratione subiit, fine beato consummatur, atque ad lauream coelestem progreditur, ab amicis illis aeterna in tabernacula excipiendus quos sibi non de iniquitatis mammona, sed ex doni scientiae penu, gratiaeque ac pietatis fenore justissimo comparavit . . . quo titulo sancti, et si minime recensetur in Hagiologio Romanae Ecclesiae, merito tamen dudum inter sanctos connumeratum solertissimi sanctorum indagatores testantur. Et revera pridem in Aquitania honoribus sanctis qui beatis deferuntur celebratus est.
Cointius, ad an. 599.
(0058D)Fortunatus ut eruditione, ita pietate emicuit, invocaturque in litaniis monasterii sancti Cypriani extra muros Pictavienses, ut ex sacris Ecclesiae Pictaviensis monumentis refert Andreas Suassaius ad calcem Martyr. Gall.
Dupinius, in nova Bibliotheca auctorum eccl., t. V.
Fortunat a passè en son temps pour un excellent Orateur et pour un bon Poete: et ce n' est pas sans raison: car non seulement il surpasse tous les autres Poetes de son siecle, mais il approche de ceux d' un meilleur non pas a la veritè par la purete des expressions, ni par la beaute des vers, mais par le tour poetique, et la facilitè merveilleuse avec la quelle il escrit en vers.
Muratorius, Anecdotorum Latinorum t. II.(0059A) Fortunatus hic memoratus alius a Fortunato non est, quem infulae Pictaviensis Ecclesiae, quem Christianae poetices ornamenta, aeternitate donarunt: plura ab eo profecta ingenii ac eruditionis monumenta ad nostram usque aetatem servata sunt non sine magna illius commendatione, quod barbaris (0060A)omnino temporibus aequales alios scriptores superaverit.
Gulielmus Cave, in Historia litteraria Scriptorum ecclesiasticorum, Coloniae, Allobrog., in saec. Eutychiano.
Multa conscripsit (Fortunatus) partim poetica, partim historica. Vim illius poeticam sic dilaudat Barthius, Adv. l. IV, c. 3. Maximi ingenii vates, etc.
(