Testimonia (PL 082)

This is the stable version, checked on 16 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Testimonia (PL 082)
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 82

Testimonia

(PL 82 0065D) Sancti Braulionis, Caesaraugust. episcopi, Praenotatio librorum D. Isidori.

Isidorus vir egregius, Hispalensis Ecclesiae episcopus, Leandri episcopi successor et germanus, floruit a tempore Mauritii imperatoris, et Reccaredi regis; in quo quiddam sibi antiquitas vindicavit, imo nostrum tempus antiquitatis in eo scientiam imaginavit: vir in omni locutionis genere formatus, ut imperito doctoque secundum qualitatem sermonis existeret aptus, congrua vero opportunitate loci incomparabili eloquentia clarus. Iam vero quantus (0066D) sapientia fuerit, ex eius diversis studiis et elaboratis opusculis perfacile prudens lector intelligere poterit. Denique de iis quae ad notitiam nostram venerunt, ista commemoravi. Edidit libros Differentiarum duos, in quibus subtili discretione ea quae confuse usu proferuntur sensu discrevit; Prooemiorum librum unum, in quo, quid quisque liber sanctae contineat Scripturae, brevi subnotatione distinxit; de Ortu et Obitu Patrum librum unum, in quo eorum gesta, dignitatem quoque, et mortem eorum, atque sepulturam sententiali brevitate subnotavit; ad germanum suum (0067A) Fulgentium, episcopum Astigitanum, Officiorum libros duos, in quibus originem Officiorum, cur unumquodque in Ecclesia Dei agatur, interprete suo stylo non sine Maiorum auctoritate elicuit; Synonymorum libros duos, quibus ad Consolationem animae, et ad Spem percipiendae veniae, intercedente rationis exhortatione, erexit; de Natura Rerum ad Sisebutum regem librum unum, in quo tam de Ecclesiasticorum Doctorum quam etiam de Philosophorum indagine obscura quaedam de elementis absolvit; de Numeris librum unum, in quo Arithmeticam propter Numeros Ecclesiasticis Scripturis insertos ex parte tetigit disciplinam; de Nominibus Legis et Evangeliorum librum unum, in quo ostendit quid memoratae personae mysterialiter significent; de Haeresibus librum unum, in (0067B) quo Maiorum secutus exempla, brevitate qua potuit, diffusa collegit; Sententiarum libros tres, quos floribus ex libris papae Gregorii Moralibus decoravit; Chronicorum, a principio Mundi usque ad tempus suum, librum unum nimia brevitate collectum; contra Iudaeos, postulante Florentina germana sua proposito virgine, libros duos in quibus omnia quae Fides Catholica credit, ex Legis et Prophetarum testimoniis approbavit; de Viris Illustribus librum unum, cui nos ista subiunximus: Monasticae Regulae librum unum, quem pro Patriae usu et invalidorum animis decentissime temperavit, de Origine Gotthorum, et Regno Suevorum, et etiam Wandalorum Historia, librum unum; Quaestionum libros duos, quos qui legit, veterum tractatorum multam supellectilem recognoscit; (0067C) Etymologiarum codicem nimia magnitudine, distinctum ab eo titulis, non libris, quem quia rogatu meo fecit, quamvis imperfectum ipse reliquerit, ego in viginti libros divisi: quod opus omnimodo philosophiae conveniens quisquis crebra meditatione perlegerit, non ignotus divinarum humanarumque rerum scientia merito erit. (0067A) Ibi redundans diversarum artium elegantia, ubi quaecunque fere sciri debentur, restricta collegit. Sunt et alia eius viri multa opuscula, et in Ecclesia Dei multo cum ornamento inscripta. Quem Deus post tot defectus Hispaniae novissimis temporibus suscitans (credo ad restauranda antiquorum monumenta, ne usquequaque rusticitate veterasceremus), quasi quamdam apposuit destinam. Cui non immerito illud philosophicum a nobis aptatur: Nos, (0067D) inquit, in nostra urbe peregrinantes errantesque tanquam hospites, tui libri, quasi domum reduxerunt: ut possimus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotum, tu domesticam publicamque disciplinam, tu sedium, regionum, locorum, tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas aperuisti. Quo vero flumine eloquentiae, et quot iaculis divinarum Scripturarum, seu Patrum testimoniis Acephalitarum haeresim confoderit, synodalia gesta coram eo Hispali acta declarant. In qua contra Gregorium praefatae haeresis antistitem eam asseruit veritatem. Obiit temporibus Heraclii imperatoris, et Christianissimi (0068A) Chintilani regis, sana doctrina praestantior cunctis, et copiosior operibus charitatis.

Ex sancti Ildephonsi, Toletani episcopi, libro de Viris Illustribus. (Scriptor:Ildephonsus Toletanus)

Isidorus post Leandrum fratrem Hispalensis sedis provinciae Bethicae cathedram tenuit; vir decore simul et ingenio pollens: nam tantae iucunditatis affluentem copiam in eloquendo promeruit, ut ubertas admiranda dicendi ex eo in stuporem verteret audientes, ex quo audita bis, qui audisset non nisi repetita saepius commendaret. Scripsit Opera, et eximia, et non parva, id est librum de Ortu et Obitu Patrum; librum Lamentationis, quem ipse Synonymorum vocavit; libellos duos ad Florentinam sororem contra nequitiam Iudaeorum; librum de Natura (0068B) Rerum ad Sisebutum principem; librum Differentiarum; librum Sententiarum. Collegit etiam de diversis auctoribus, quod ipse cognominat, Secretorum Expositiones Sacramentorum, quibus in unum congestis, idem liber dicitur Quaestionum. Scripsit quoque in ultimo ad petitionem Braulionis Caesaraugustani episcopi librum Etymologiarum, quem cum multis annis conaretur perficere, in eius opere diem extremum visus est conclusisse. Floruit temporibus Reccaredi, Liuvanis, Witterici, Gundemari, Sisebutis, Suinthilani, et Sisenandi regum: annis fere quadraginta tenens pontificatus honorem, insignemque doctrinae sanctae gloriam pariter et decorem.

Ex Sigeberti Gemblacensis libro de Viris Illustribus. Scriptor:Sigebertus Gemblacensis

Isidorus Iunior, Hispalensis episcopus, multa scripsit. (0068C) Scripsit ad Braulionem episcopum viginti libros Etymologiarum. Scripsit librum Prooemiorum de libris Veteris et Novi Testamenti, quos in Canonem recepit Ecclesia catholica; de Ecclesiasticis Officiis, ad Fulgentium; de Ortu, Vita et Obitu sanctorum Patrum, qui in Scriptura laudibus efferuntur; ad Orosium, librum de Significationibus Nominum; ad Sisebutum, librum de Natura Rerum. Scripsit et librum de Differentiis Verborum; librum de Proprietate Rerum; librum Sermonum; librum Ecclesiasticorum Dogmatum. Scripsit Synonyma, ubi inducuntur duae personae: una hominis plangentis, altera rationis admonentis. Scripsit et Lamentum Poenitentis, distinctum alphabeto, addita oratione. Scripsit de Conflictu Virtutum et Vitiorum librum unum; de (0068D) Mysteriis Salvatoris librum unum. Totum Vetus Testamentum simpliciter exponendo percurrit. Scripsit et alia saeculari litteraturae competentia, quae commemorare nihil ad nos.

Obitus beati Isidori a Redempto Clerico recensitus.

Visum est mihi, ut tuae sanctitati breviter exponerem, qualiter bonae recordationis dominus meus Isidorus Hispalensis Ecclesiae metropolitanus episcopus poenitentiam acceperit, suamque confessionem erga Deum, vel homines habuit; vel quomodo de hoc saeculo ad coelum migrarit, fideli praenotationis meae stylo, tuae dilectioni notescerem. Quae res me primum compulit pro hac sollicitudine, quam ex amore in eum offertis, vestrae charitati gratias (0069A) agere; deinde, quia vera supprimere nequeo, et quod de eo, pauca de multis colligere potui, te orante, dicere cogor. Dum finem suum, nescio qua sorte, iam prospiceret, et fatigatum corpus aegritudine assidua subtiliter animae natura praevideret, tantam eleemosynam quotidianis diebus per sex pene menses, seu amplius, plusquam erat solitus pauperibus ab eo est erogata, ut oriente sole usque in vesperum multis illis in accipiendam maneret substantiam. Post haec vulnere percussus est, ita ut dum febris in corpore convalesceret, et cibum reiiceret debilitatus stomachus. Ad poenitentiam convaluit, atque suos coepiscopos, Ioannem scilicet et Apartium beatissimos, mox adesse fecit praesentes. Et dum a cellula sua ad basilicam sancti Vincentii martyris (0069B) adduceretur, cuncta agmina pauperum clericorum, religiosorum omnium, cunctarumque huius civitatis plebium cum vocibus et magno ululatu eum susceperunt, ut si ferreum possideret quispiam pectus, solveretur mox in lacrymas, et lamentum totus. Et dum in praedicti martyris basilicam iuxta altaris cancellum in medio poneretur choro, mulierum turbas longius stare praecepit, ut in accipiendo ipse poenitentiam, virorum tantum, non illarum, circa eum cerneretur praesentia. Et dum a praedictis sacerdotibus ab uno cilicio, ab altero super se mitti . . . . . exponere cinerem, expandens manum ad coelum, ita exorsus est, dicens: Tu Deus, qui nosti corda hominum, et Publicano longe posito, dum pectus percuteret suum, dimitti peccata dignatus es; (0069C) qui Lazarum dormientem de monumento post resolutionem carnis die quarta dignatus es resuscitare, et Abrahae patriarchae sinus eum recipere voluisti; suscipe in hac hora confessionem meam, et peccata, quae innumerabiliter contraxi, ab oculis differ tuis: non reminiscaris mala mea, et iuventutis delicta ne memineris. Tu, Domine, non posuisti poenitentiam iustis, qui non peccaverunt tibi; se mihi peccatori, qui peccavi super numerum arenae maris. Non inveniat in me hostis antiquus, quod puniat. Tu scis, quia postquam infelix ad onus istud, potius quam ad honorem, in hanc sanctam Ecclesiam indigne perveni, peccare nunquam sinivi; sed ut inique agerem, laboravi. Et quia tu dixisti: In quacunque hora peccator a viis suis reverterit, omnes (0069D) iniquitates suas traderes oblivioni: huius praecepti memor sum tui. Clamo utique cum spe et fiducia ad te, cuius coelos aspicere non sum dignus prae multitudine peccatorum, quae conversantur in me. Adesto et suscipe orationem meam, et mihi peccatori dona veniam postulatam. Quod si coeli non sunt mundi in (0070A) conspectu tuo, quanto magis ego homo, qui bibi, quasi aquas, iniquitatem, et sumpsi, ut colostra, peccatum. His igitur consummatis, corpus et sanguinem Domini cum profundo gemitu cordis, indignum se iudicans, ab ipsis suscepit pontificibus. Deinde eorumdem sacerdotum, et quicunque de clero erant, civium cunctarumque plebium veniam precabatur, dicens: Deprecor vos, sanctissimi Domini mei sacerdotes, sanctamque congregationem clericorum et populi, ut pro me infelici et pleno omni sorde peccati ad Dominum vestra porrigatur oratio: ut qui meo merito Dei non sum dignus impetrare clementiam, intercessu vestro merear consequi meorum veniam delictorum, Dimittite mihi, obsecro, indigno, quod in unumquemque commisi vestrum: (0070B) si quem contempsi odio, si quem reieci impie charitatis consortio, si quem maculavi consilio, si quem laesi irascendo: dimittite nunc petenti, imo et poenitenti. Et dum una voce omnes pro eo indulgentiam postulassent, et unicuique debiti sua vincula, vel chirographa condonassent, circumstantes iterum admonuit, dicens: Sanctissimi Domini mei episcopi, et omnes qui adsunt, rogo et obsecro ut charitatem invicem vobis exhibeatis, non reddentes malum pro malo, nec velitis esse susurro in populo, non inveniat in vobis hostis antiquus quod puniat, non reperiat a vobis relictum lupus rapax quem auferat, sed potius ereptam ab ore lupi ovem pastor suis humeris congaudens reportet ad hanc caulam. Igitur post hanc confessionem, vel orationem, (0070C) residuam egenis et pauperibus mox dari iussit pecuniam. Cui tamen fideli sit dubium, ut non statim, dimisso omni facinore, associaretur societatibus angelorum? Interea se ab omnibus osculari studuit, dicens: Si ex toto corde dimiseritis ea quae in vos adversa vel prava usque hactenus intuli, dimittet vobis Creator Omnipotens omnia delicta vestra; ita ut sacri fontis unda, quam hodie devotus est populus percepturus, sit vobis in remissionem peccatorum, et hoc osculum inter me et vos maneat in testimonium futurorum. Completis his omnibus, ad cellulam reductus est, et post diem confessionis vel poenitentiae quartum pastoralem iugiter curam, et finem suum consummavit in pace. Amen. Sub die pridie Kalend. April. , luna XIX, aera DCLXXIV

(0070D) Ex concilio Toletano VIII, cap. 2.

Nostri quoque saeculi doctor egregius, Ecclesiae catholicae novissimum decus, praecedentibus aetate postremus, doctrinae comparatione non infimus, et (quod maius est) in saeculorum fine doctissimus, atque cum reverentia nominandus, Isidorus.