Migne Patrologia Latina Tomus 75
AucVar.Testim19 75 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
S. Gregorii Turonensis lib. X Historiar., cap. 1.
Anno quintodecimo Childeberti regis, diaconus noster ab urbe Roma cum sanctorum pignoribus veniens, sic retulit quod anno superiore, mense nono, tanta inundatione Tiberis fluvius urbem Romam obtexit, ut aedes antiquae diruerentur, horrea etiam Ecclesiae subversa sint, in quibus nonnulla millia modiorum tritici periere. Multitudo etiam serpentium cum magno dracone in modum trabis validae, per hujus fluvii alveum in mare descendit. Sed suffocatae bestiae inter salsos maris turbidi fluctus, littori ejectae sunt. Subsecuta est de vestigio clades, quam inguinariam vocant. Nam medio mense undecimo adveniens, primum omnium, juxta illud quod in Ezechiele propheta legitur: A sanctuario meo incipite (Ezech. IX, 6), Pelagium papam perculit, et sine mora exstinxit. Quo defuncto, magna strages populi de hoc morbo facta est. Sed quia Ecclesia Dei absque rectore esse non poterat, Gregorium, diaconum, plebs omnis elegit.
Hic enim de senatoribus primis, ab adolescentia devotus Deo, in rebus propriis sex in Sicilia monasteria congregavit, septimum intra Urbis Romae muros instituit. Quibus tantam delegans terrarum copiam, quanta ad victum quotidianum praebendum sufficeret, reliqua vendidit cum omni praesidio domus, ac pauperibus erogavit; et qui ante serico contectus ac gemmis micantibus solitus erat per Urbem procedere trabeatus, nunc vili contectus vestitu ad altaris Dominici ministerium consecratur, septimusque levita ad adjutorium papae adsciscitur; tantaque ei abstinentia in cibis, vigilantia in orationibus, strenuitas in jejuniis erat, ut, infirmato stomacho, vix consistere posset. Litteris grammaticis, dialecticisque, ac rhetoricis ita erat institutus, ut nulli in Urbe ipsa putaretur esse secundus
Hunc apicem attentius fugere tentans, ne quod prius abjecerat, rursum ei in saeculo de adepto honore jactantia quaedam subreperet: unde factum est, ut epistolam ad imperatorem Mauricium dirigeret, cujus filium ex lavacro sancto susceperat, conjurans et multa prece poscens, ne unquam consensum praeberet populis, ut hunc hujus honoris gloria sublimaret. Sed praefectus urbis Romae, germanus ejus, anticipavit nuntium, et comprehenso, disruptis epistolis, consensu, quem populus fecerat imperatori direxit. At ille gratias Deo agens pro amicitia ipsius diaconi, quod reperisset locum honoris ejus, data praeceptione ipsum jussit institui. Cumque in hoc restaret ut benediceretur, et lues populum devastaret, verbum ad plebem pro agenda poenitentia in hunc modum exorsus est:
ORATIO GREGORII PAPAE AD PLEBEM.
« Oportet, fratres charissimi, ut flagella Dei, etc. Proinde, fratres charissimi, contrito corde, et correctis operibus, ab ipso feriae quartae primo diluculo, ad septiformem litaniam juxta distributionem inferius designatam, devota ad lacrymas mente veniamus: ut districtus judex, cum culpas nostras nos punire consideraverit, ipse a sententia propositae damnationis parcat. Clerus igitur egrediatur ab ecclesia sanctorum martyrum Cosmae et Damiani, cum presbyteris regionis sextae; omnes vero abbates cum monachis suis, ab ecclesia sanctorum martyrum Gervasii et Prothasii cum presbyteris regionis quartae; omnes abbatissae cum congregationibus suis, egrediantur ab ecclesia sanctorum martyrum Marcellini et Petri, cum presbyteris regionis primae; omnes infantes ab ecclesia sanctorum martyrum Joannis et Pauli, cum presbyteris regionis secundae; omnes vero laici ab ecclesia protomartyris Stephani cum presbyteris regionis septimae; omnes mulieres viduae ab ecclesia sanctae Euphemiae, cum presbyteris regionis quintae; omnes autem mulieres conjugatae egrediantur ab ecclesia sancti martyris Clementis, cum presbyteris regionis tertiae: ut de singulis ecclesiis exeuntes cum precibus et lacrymis, ad beatae Mariae semper Virginis Genitricis Domini Dei nostri Jesu Christi basilicam congregemur, ut ibi diutius cum fletu, ac gemitu Domino supplicantes, peccatorum nostrorum veniam promereri valeamus. »
Haec eo dicente, congregatis clericorum catervis, psallere jussit per triduum ac deprecari Domini misericordiam. De hora quoque tertia veniebant omnes chori psallentium ad ecclesiam, clamantes per plateas Urbis: Kyrie eleison. Asserebat autem diaconus noster, qui aderat, in unius horae spatio, dum voces plebs ad Dominum supplicationis emisit, octoginta homines ad terram corruisse, et spiritum exhalasse. Sed non destitit sacerdos tantus praedicare populo, ne ab oratione cessarent. Ab hoc etiam diaconus noster reliquias sanctorum, ut diximus, sumpsit, dum adhuc in diaconatu degeret. Cumque latibula fugae praepararet, capitur, trahitur, et ad beati apostoli Petri basilicam deducitur; ibique ad pontificalis gratiae officium consecratus, papa Urbi datus est. Sed nec destitit diaconus noster nisi ad episcopatum ejus de porto rediret, et qualiter ordinatus fuerit, praesenti contemplatione suspiceret.
Sancti Paterii ejus discipuli prolog., lib. de Testim.
Dum unius sancti viri, hoc est beati Job historiam abstrusis mysteriorum opacitatibus tectam sub triplici, id est typica morali, atque historica studuit expositione discutere, ac repulso ignorantiae nubilo, in aperta cunctis luce clarius serena patefactione monstrare, pene totam Veteris ac Novi Testamenti seriem rerum explicandarum necessitate est coactus exponere.
Isidori Hispalensis lib. de Ill. Eccles. Script., c. 27.
Gregorius papa, Romanae sedis apostolicae praesul, compunctione timoris Dei plenus, et humilitate summus, tantumque per gratiam sancti Spiritus scientiae lumine praeditus, ut non modo illi praesentium temporum quisquam doctorum, sed nec in praeteritis quidem illi par fuerit unquam. Hic in episcopatus sui exordio edidit librum Regulae Pastoralis, directum ad Joannem, Ravennae sedis episcopum. In quo quisque docetur, qualis ad officium regiminis veniat, vel qualiter, dum venerit, vivere vel docere subjectos studeat. Idem etiam, efflagitante Leandro episcopo, librum beati Job mystico ac morali sensu disseruit, totamque prophetiae ejus historiam in triginta quinque voluminibus largo eloquentiae fonte explicavit: in quibus quidem quanta mysteria sacramentorum aperiantur, quanta sint in amorem vitae aeternae morum praecepta, vel quanta clareant ornamenta verborum, nemo sapiens explicare valebit, etiamsi omnes artus ejus vertantur in linguas. Scripsit etiam et quasdam epistolas ad praedictum Leandrum, e quibus unam in eisdem libris Job titulo praefationis adnectit. Altera loquitur de mersione baptismatis, in qua inter caetera ita scriptum est: « Reprehensibile, inquit, esse nullatenus potest infantem in baptismate mergere vel semel, vel ter, quando in tribus mersionibus personarum Trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari. » Fertur tamen idem excellentissimus vir, et alios libros morales scripsisse, totumque textum quatuor Evangeliorum sermocinando, in populis exposuisse, incognitum scilicet nobis opus. Felix tamen, nimium felix, qui omnium studiorum ejus potuit cognoscere dicta. Floruit autem Mauricio imperatore, obiitque in ipso exordio Phocae Romani principis.
Joannis Diaconi l. I, c. 17, de Vita S. Greg.
Gregorius a multis enixe rogatus, maximeque a Leandro Hispalensi episcopo, qui pro causis Visigothorum legatus eodem tempore Constantinopolim venerat, compulsus est ut librum beati Job, multis involutum mysteriis, enodaret. Neque ille negare potuit opus quod sibi amor fraternus multis utile imponebat futurum; sed eumdem librum, quo modo juxta litteram intelligendus, qualiter ad Christi et Ecclesiae sacramenta referendus, quo sensu unicuique fidelium sit aptandus, per trifarias intelligendi species miranda ratione perdocuit; in quibus tamen ita de virtutibus vitiisque disseruit, ut non solum videatur eadem verbis exponere, sed formis quodammodo visibilibus seu palpabilibus demonstrare.
Venerabilis Bedae lib. II Histor. Eccl. gentis Anglorum, c. 1.
Anno Dominicae Incarnationis sexcentesimo quinto, beatus papa Gregorius, postquam sedem Romanae et apostolicae Ecclesiae tredecim annos, menses sex et dies decem gloriosissime rexit, defunctus est, atque ad aeternam regni coelestis sedem translatus. De quo nos convenit, quod nostram, id est Anglorum, gentem de potestate Satanae ad fidem Christi sua industria convertit, latiorem in nostra historia ecclesiastica facere sermonem. Quem recte nostrum appellare possumus et debemus apostolum, quia, cum primum in toto orbe gereret pontificatum, et conversis jamdudum ad fidem veritatis esset praelatus in Ecclesia, nostram gentem eatenus idolis mancipatam Christi fecit Ecclesiam: ita ut apostolicum illum de eo liceat nobis proferre sermonem, quia etsi aliis non est apostolus, sed tamen nobis est: Nam signaculum apostolatus ejus nos sumus in Domino (I Cor. IX, 2). Erat autem natione Romanus, ex patre Gordiano, genus a proavis non solum nobile, sed et religiosum, ducens. Deinde Felix, ejusdem sedis apostolicae quondam episcopus, vir magnae gloriae in Christo et in Ecclesia, fuit ejus atavus. Sed et ipse nobilitatem religionis non minorem quam parentes et cognati virtute devotionis exercuit. Nobilitatem vero illam quam ad saeculum videbatur habere, totam ad nanciscendam supernae gloriam dignitatis, divina gratia largiente, convertit. Nam mutato repente saeculari habitu, monasterium petiit, in quo tanta perfectionis gratia coepit conversari, ut sicut ipse postea contestari solebat flendo (Prooem. lib. I Dial.), animo illius labentia cuncta subter essent, ut rebus omnibus quae volvuntur emineret, nunquam nisi coelestia cogitare soleret: ut etiam retentus corpore ipsa jam carnis claustra contemplatione transiret; ut mortem quoque, quae pene cunctis poena est, videlicet ut ingressum vitae, et laboris sui praemium amaret. Haec autem ipse de se, non profectum jactando virtutum, sed deflendo potius defectum, quem sibi per curam pastoralem incurrisse videbatur, referre consueverat. Denique tempore quodam secreto cum diacono suo Petro colloquens, enumeratis animi sui virtutibus priscis, mox dolendo subjunxit: « At nunc ex occasione curae pastoralis saecularium hominum negotia patitur, et post tam pulchram quietis suae speciem, terreni actus pulvere foedatur. Cumque pro condescensione multorum se ad exteriora sparserit, etiam cum interiora appetit, ad haec proculdubio minor redit. Perpendo itaque quid tolero, perpendo quid amisi; dumque intueor illud quod perdidi, fit hoc gravius quod porto. » (Ibid.)
Haec quidem sanctus vir ex magnae humilitatis intentione dicebat, sed nos credere decet nihil eum monachicae perfectionis perdidisse, occasione curae pastoralis; imo potiorem tunc sumpsisse profectum de labore conversionis multorum, quam de propriae quondam quiete conversionis habuerat, maxime quod et pontificali functus officio, domum suam monasterium facere curavit. Et dum primum de monasterio abstractus, ad ministerium altaris ordinatus, atque Constantinopolim apocrisiarius ab apostolica sede directus est, non tamen in terreno conversatus palatio, propositum vitae coelestis intermisit. Nam quosdam fratrum ex monasterio suo, qui eum gratia germanae charitatis ad regiam urbem secuti sunt, in tutamentum coepit observantiae regularis habere: videlicet, ut eorum semper exemplo, sicut ipse scribit, ad orationis placidum littus quasi anchorae fune restringeretur, cum incessabili causarum saecularium impulsu fluctuaret, concussamque saeculi actibus mentem inter eos quotidie per studiosae lectionis roboraret alloquium.
Horum ergo consortio non solum a terrenis est munitus incursibus, verum etiam ad coelestis vitae exercitia magis magisque succensus. Nam hortati sunt eum ut librum beati Job, magnis involutum obscuritatibus, mystica interpretatione discuteret; neque negare potuit opus quod sibi fraternus amor multis utile futurum imponebat. Sed eumdem librum quomodo juxta litteram intelligendus, qualiter ad Christi et Ecclesiae sacramenta referendus, quo sensu unicuique fidelium sit aptandus, per triginta quinque libros expositionis miranda ratione perdocuit. Quod videlicet opus in regia quidem urbe apocrisiarius inchoavit, Romae autem jam factus pontifex implevit. Qui cum esset adhuc in urbe regia positus, nascentem ibi novam haeresim de statu nostrae resurrectionis, in ipso, quo exorta est, initio, juvante se gratia catholicae veritatis, attrivit. Si quidem Eutychius, ejusdem urbis episcopus, dogmatizabat corpus nostrum in illa resurrectionis gloria impalpabile, ventis, aereque subtilius esse futurum. Quod ille audiens, et ratione veritatis et exemplo Dominicae resurrectionis probavit hoc dogma orthodoxae fidei omnimodis esse contrarium. Catholica etenim fides habet quod corpus nostrum in illa immortalitatis gloria sublimatum, subtile quidem sit per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae, juxta exemplum Dominici corporis, de quo a mortuis suscitato dicit ipse discipulis: Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). In cujus assertione fidei venerabilis Pater Gregorius in tantum contra nascentem haeresim novam laborare contendit, tantaque hac instantia, juvante etiam piissimo imperatore Tiberio Constantino, comminuit, ut nullus exinde sit inventus, qui ejus resuscitator existeret.
Alium quoque librum composuit egregium, qui vocatur Pastoralis, in quo manifesta luce patefecit, qualis ad Ecclesiae regimen assumi, qualiter ipsi rectores vivere, qua discretione singulas quasque audientium instruere personas, et quanta consideratione propriam quotidie debeant fragilitatem pensare. Sed et Homilias Evangelii numero quadraginta composuit, quas in duobus codicibus aequa sorte distinxit. Libros etiam Dialogorum quatuor fecit, in quibus rogatu Petri, diaconi sui, virtutes sanctorum quos in Italia clariores nosse vel audire poterat ad exemplum vivendi posteris collegit: ut, sicut in libris Expositionum suarum quibus sit virtutibus insudandum edocuit, ita etiam, descriptis sanctorum miraculis, quae virtutum eorumdem sit claritas ostenderet. Primam quoque et ultimam Ezechielis prophetiae partem, quae videbantur obscuriores, per Homilias viginti duas declaravit, ac quantum lucis intus habeant, demonstravit. Excepto libello Responsionum quem ad interrogationes S. Augustini, primi Anglorum episcopi, scripsit, ut supra docuimus, totum ipsum libellum his inferentes historiis; libello quoque synodico, quem cum episcopis Italiae de necessariis Ecclesiae causis utilissimum composuit, et familiaribus ad quosdam litteris. Quod eo magis mirum est, tot eum ac tanta concedere volumina potuisse, quod pene omni juventutis suae tempore, ut verbis ipsius loquar, crebris viscerum doloribus cruciabatur, horis momentisque omnibus fracta stomachi virtute lassescebat, lentis quidem, sed tamen continuis febribus anhelabat. Verum inter haec dum sollicitus pensaret quia, Scriptura teste, omnis filius qui recipitur flagellatur, quo malis praesentibus durius deprimebatur, eo de aeterna certius praesumptione respirabat
Haec quidem de immortali ejus dicta sint ingenio, quod nec tanto potuit corporis dolore restringi. Nam alii quidem pontifices construendis ornandisque auro vel argento ecclesiis operam dabant: hic autem totus erga animarum lucra vacabat. Quidquid pecuniae habuerat, sedulus hoc dispergere ac dare pauperibus curabat, ut justitia ejus maneret ir saeculum saeculi, et cornu ejus exaltaretur in gloria (Psal. CXI, 8): ita ut illud beati Job veraciter dicere posset: Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento et diademate, judicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam (Job. XXIX, 11 et seq.). Et paulo post: Si negavi, inquit, quod volebant, pauperibus, et oculos viduae exspectare feci. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum (Job. XXXI, 16 et seq.).
Ad cujus pietatis et justitiae opus pertinet etiam hoc, quod nostram gentem per praedicatores quos huc direxit, de dentibus antiqui hostis eripiens, aeternae libertatis fecit esse participem. Cujus fidei et saluti congaudens, quaeque digna laude commendans, ipse dicit in Expositione beati Job: « Ecce lingua Britanniae, quae nihil aliud noverat quam barbarum frendere, jam dudum in divinis laudibus Hebraeum coepit Alleluia resonare. Ecce quondam tumidus, jam substratus sanctorum pedibus servit Oceanus; ejusque Barbaros immites, quos terreni principes edomare nequiverant, hos pro divina formidine sacerdotum ora simplicibus verbis ligant; et qui catervas pugnantium infideles nequaquam metuerent, jam nunc fideles humilium linguas timent. Quia enim perceptis coelestibus verbis, clarescentibus quoque miraculis, virtus ei divinae cognitionis infunditur, ejusdem divinitatis terrore refrenatur, ut grave agere metuat, ac totis desideriis ad aeternitatis gratiam venire concupiscat. » (Lib. XXVII, n. 21.) Quibus verbis beatus Gregorius hoc quoque declarat, quod S. Augustinus et socii ejus non solum praedicatione verborum, sed etiam coelestium ostensione signorum gentem Anglorum ad agnitionem veritatis perducebant.
Fecit inter alia beatus papa Gregorius, ut in ecclesiis apostolorum beatorum Petri et Pauli super corpora eorum missae celebrarentur. Sed et in ipsa missarum celebratione tria verba maximae perfectionis plena superadjecit: Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Rexit autem Ecclesiam temporibus imperatorum Mauricii et Phocatis. Secundo autem ejusdem Phocatis anno transiens ex hac vita, migravit ad veram, quae in coelis est, vitam. Sepultus vero est corpore in ecclesia beatri Petri apostoli ante secretarium, die quarto Iduum Martiarum, quandoque in ipso cum caeteris sanctae Ecclesiae pastoribus resurrecturus in gloria. Scriptumque est in tumba ipsius epitaphium hujusmodi: Suscipe, terra, tuo corpus de corpore sumptum, etc. (ut apud Joan. Diac. lib. IV Vitae, c. 68). Nec silentio praetereunda opinio, quae de beato Gregorio traditione majorum ad nos usque perlata est: qua videlicet ex causa admonitus, tam sedulam erga salutem nostrae gentis curam gesserit. Dicunt quia die quadam, cum advenientibus nuper mercatoribus, multa venalia in forum fuissent collata, multique ad emendum confluxissent, et ipsum Gregorium inter alios advenisse ac vidisse inter alia pueros venales positos, candidi corporis, ac venusti vultus, capillorum quoque forma egregia. Quos cum aspiceret, interrogavit, ut aiunt, de qua regione vel terra essent allati; dictumque est quod de Britannia insula, cujus incolae talis essent aspectus. Rursus interrogavit utrum iidem insulani essent Christiani, an paganis adhuc erroribus essent implicati. Dictum est quod essent pagani. At ille intimo ex corde longa trahens suspiria: Heu proh dolor! inquit, quod tam lucidi vultus homines tenebrarum auctor possidet, tantaque gratia frontis speciei mentem ad internam gratiam vacuam gestat. Rursus interrogavit quod esset vocabulum gentis illius. Responsum est quod Angli vocarentur. At ille: Bene, inquit, nam et angelicam habent faciem, et tales angelorum in coelis decet esse cohaeredes. Quod habet nomen ipsa provincia de qua isti sunt allati? Responsum est quod Deiri vocarentur iidem provinciales. At ille inquit: Bene Deiri, de ira eruti, et ad misericordiam Christi vocati. Rex provinciae illius quomodo vocatur? Responsum est quod Aelle diceretur. At ille alludens ad nomen, ait: Alleluia laudem Dei Creatoris illis in partibus oportet cantari. Porro accedens ad pontificem Romanae et apostolicae sedis (nondum enim erat ipse pontifex factus) rogavit ut genti Anglorum in Britanniam aliquos verbi ministros, per quos ad Christum converterentur, mitteret; seipsum paratum esse in hoc opus, Domino cooperante, perficiendum, si tamen apostolico papae hoc ut fieret placeret. Quod dum perficere non posset (quia etsi pontifex concedere illi quod petierat voluit, non tamen cives Romani, ut tam longe ab Urbe secederet, potuerunt permittere), mox ut ipse pontificatus officio functus est, perfecit opus diu desideratum, alios quidem praedicatores mittens, sed ipse praedicationem, ut fructificaret, suis exhortationibus ac precibus adjuvans. Haec juxta opinionem, quae ab antiquis accepimus, historiae nostrae ecclesiasticae inserere optimum duximus.
Adonis, archiepiscopi Viennensis. Scriptor:Ado Viennensis
Romae depositio sancti Gregorii papae, qui nobili genere, liberalibus artibus eruditus est. Deinde defunctus parentibus, sex in Sicilia monasteria construens, septimum intra Urbis muros constituit. In quo ipse post saecularem habitum multis fratribus aggregatis, sub abbatis imperio strenue militavit, et suae nobilitatis lineam moribus extulit, probis actibus decoravit. Nam qui ante sericis vestibus ac gemmis micantibus per Urbem solebat procedere trabeatus, post vili contectus tegmine, ministrabat pauper ipse pauperibus. Quibus monasteriis tantum de reditibus praediorum delegavit, quantum posset commorantibus ad quotidianum victum sufficere: reliqua vero vendidit, ac pauperibus erogavit. Deinde coactus et multum renitens, factus Urbis Romae summus pontifex, Anglorum gentem ad fidem convertit: directis videlicet sui monasterii monachis, Mellito, Augustino atque Joanne, et cum eis aliis plurimis fratribus. Rexit autem gloriosissime Romanam Ecclesiam annis XIII, mensibus sex, et diebus decem. Augmentavit etiam in praefatione Canonis: Diesque nostros in tua pace dispone.
Ejusdem, in Chronico.
Gregorius, adhuc apocrisiarius Romanae Ecclesiae in Constantinopoli, libros triginta quinque expositionis in Job condidit; atque Eutychium, ejusdem urbis episcopum, in fide nostrae resurrectionis errasse, Tiberio praesente, ita convicit, ut imperator librum Eutychii, quem de resurrectione scripserat, flammis cremari debere deliberaret.
Hadriani papae I ad episcopos Hispaniae, tom. VII Concil. p. 1017.
Jam nunc videamus, quid de hac re sentiat praedecessor noster beatus Gregorius egregius doctor, sagacissimus verbi Dei indagator, et venerabilis Pater. Denique in Libris Moralibus sancto repletus Spiritu, etc.
Hincmari Rhemensis, de Praedestinat. c. 18. Scriptor:Hincmarus Rhemensis
Quod vidit beatus Gregorius primae et sanctae sedis Romanae ornatus praecipuus, dicens in libro I Dialogorum: Quae perennis, inquit, regni praedestinatio, ita est ab omnipotente Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perveniant; quatenus postulando mereantur accipere, quod iis omnipotens Deus ante saecula disposuit donare. Unde et, sicut in Gestis Romanorum pontificum legitur, arcanis sacramentorum coelestium augmentare curavit: Ut dies disponat, ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum suorum jubeat grege numerari.
Vita S. Gregorii Magni per Simonem Metaphrasten.
Beatus Gregorius, qui sanctae Dei Ecclesiae Romanae pontifex fuit, antequam fieret patriarcha, monachus erat in monasterio sancti Andreae apostoli ad clivum Scauri, prope templum sanctorum martyrum Joannis et Pauli. Atque illi quidem monasterio ipse praeerat. Matrem vero habuit beatam Silviam, quae tunc juxta portam sancti apostoli Pauli locum patrium, qui Cella nova dicitur, incolebat. Accidit ut cum in cellula ipse sua sederet et scriberet, accesserit ad eum mendicus voce supplici: Miserere mei, inquiens, serve Dei Altissimi, qui cum essem navis gubernator, naufragium feci, et aliena meaque perdidi. At ille, uti benignus in pauperes, ac vere Christi servus, vocato procuratore: Da, inquit, frater, huic sex nummos aureos. Frater autem id quod servus Dei Gregorius mandaverat, fecit, mendicoque pecuniam dedit. Eodem rursus die pauper idem ad beatum Gregorium venit; et, Miserere mei, inquit, serve Dei Altissimi, qui cum multa amiserim, parum abs te accepi. Beatus autem Gregorius ministrum suum iterum vocavit, dixitque ut sex item nummos eidem pauperi numeraret. Ac frater quidem paruit. Sed pauper cum, acceptis duodecim nummis, discessisset, ad beatum Gregorium paulo post rediit eodem die: Miserere, inquiens, mei, serve Dei Altissimi, et aliquid rursum elargire: quoniam magnam jacturam feci. Procuratore tertium accersito: Da, frater, inquit, huic pauperi sex alios nummos. At ille respondens: Crede mihi, Pater, inquit, ne unus quidem in arca relictus est nummus. Cui beatus Gregorius: Nonne aliud quidquam habes in promptuario, ut vas aliquod aut vestimentum, quod pauperi largiaris? Nullum, respondit ille, vas habemus, praeter argenteum illud, quod magna domina de more leguminibus plenum misit. Abi, inquit servus Dei Gregorius, atque illud pauperi praebe. Frater autem fecit quod sibi a beato Gregorio mandatum fuerat. Pauper igitur, acceptis duodecim nummis, et vase argenteo, discessit. Cum autem in sanctissima et maxima Dei Ecclesia veteris Romae creatus esset patriarcha, et, quemadmodum patriarcharum est consuetudo, quodam die thesaurario mandasset ut duodecim pauperes ad mensam suam convocaret, qui secum pranderent, paruit ille, ac pauperes convocavit. Verum cum discubuissent cum patriarcha, deprehensi sunt esse tredecim. Quamobrem accersito thesaurario: Nonne, inquit, mandavi tibi ut duodecim vocares? Cur igitur tredecim vocasti praeter sententiam meam? His ille auditis perterritus: Crede, inquit, mihi, venerande Domine, duodecim sunt; nec alius quisquam, praeter patriarcham, tredecim vidit. Inter prandendum igitur patriarcha tertium decimum illum spectabat, qui in summo scamno considebat. Et ecce facies ejus varias formas sumebat. Modo enim senex, modo adolescens ille videbatur. Itaque cum e mensa consurrexissent, beatus Gregorius, reliquis omnibus dimissis, tertium decimum illum, qui tam admirandus ipsi visus fuerat, manu apprehensum in cubiculum duxit, et allocutus est ad hunc modum: Adjuro te per magnam omnipotentis Dei virtutem, ut aperias mihi, qui sis, et quo nomine appelleris. Et ille: Cur, inquit, nomen meum quaeris, quod est admirabile? Ego sum pauper ille qui ad te veni in mansionem sancti Andreae apostoli ad clivum Scauri, cum tu in cellula tua sederes ac scriberes, cui duodenos dedisti nummos, et vas, quod tibi beata mater Silvia cum leguminibus miserat. Itaque cum perspicuum fuerit te in cordis simplicitate et patientia constantem permansisse, ex quo die mihi haec tribuisti, constituit Dominus ut Ecclesiae sanctae suae, pro qua proprium etiam sanguinem effudit, pontifex fieres, et Petri principis apostolorum successor esses: ut posses omnibus quodcumque opus foret subministrare. Unde, beatus inquit Gregorius, nosti, tunc Dominum, ut ego pontifex fierem, decrevisse? Quia, respondit, sum Dei angelus omnipotentis, idcirco id novi. Et tunc Dominus misit me, ut animi tui propositum explorarem, et utrum humanitate ductus, an ostentatione faceres eleemosynam. Quo beatus Gregorius audito timuit, neque enim antea eum angelum esse cognoverat; et ideo cum illo tanquam cum homine egerat et locutus fuerat. Dixit autem angelus ad beatum Gregorium: ne timeas, misit enim me Deus ut tecum verser in hac vita. Quod ille cum audisset, humi prostratus in faciem suam, adoravit Dominum: Si propter exiguam hanc, inquiens, ad promerendum animi propensionem, tantum benignitatis cumulum clementissimus Dominus declaravit, ut angelum suum mitteret, qui mei in perpetuum custos esset, quaenam eorum futura est gloriae magnitudo, qui mandatis ejus obtemperabunt, et justitiam colent? Verax enim est ille qui dixit, judicio misericordiam praestari, et Deo fenerari eum qui pauperis miseretur. Quin etiam ipse Dominus angelorum, qui salutis hominum auctor est, eos qui a dextris erunt collocati, sic alloquetur: Venite, benedicti Patris mei, paratam vobis a mundi constitutione suscipite regni haereditatem. Et: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Sitivi, et dedistis mihi bibere. Hospes eram, et collegistis me. Aeger, et visitastis me. Nudus, et operuistis me. In carcere, et venistis ad me. Quatenus enim fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. XXV, 43). Quam quidem beatam vocem utinam audiamus nos omnes qui haec vel legimus, vel audimus; et consequamur ea bona sempiterna, quae paravit Deus iis a quibus diligitur, per gratiam atque humanitatem Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
Sigeberti Gemblacensis, lib. de Script. Eccles., c. 41. Scriptor:Sigebertus Gemblacensis
Gregorius, natione Romanus, ex praetore Urbano, monachus abbas, septimus Romanae Ecclesiae levita, apocrisiarius papae Romanae Ecclesiae, multa scripsit. Rogatus a Leandro Hispalensi episcopo, librum Job exposuit tripliciter, historice, allegorice et moraliter; et librum dividens in sex libros, consummavit hoc mirabile opus in triginta quinque libris. Primam et ultimam partem Ezechielis prophetae, quae obscuriores erant, exposuit homilitico sermone. Scripsit ad Marianum episcopum quadraginta duas Evangelii homilias. In initio pontificatus sui scripsit ad Joannem, Ravennae episcopum, librum Regulae Pastoralis; librum Dialogorum, quem cum Petro, diacono suo, de miraculis sanctorum sui temporis habuit, Theudelindae Langobardorum reginae pro munere misit. Epistolarum tot libros posteris reliquit quot annos in pontificatu vixit, id est tredecim et semis. Scripsit et alia, quae a Romanis post mortem ejus combusta sunt; qui et omnia opera ejus combussissent, nisi Petrus, diaconus ejus, interveniens, confirmasset jurejurando se vidisse Spiritum sanctum, quasi columbam super caput Gregorii tractantis, sedentem, rostrum suum ori illius inserentem. Et hoc ipsum Petrus hac conditione fecit, ut si post factum jusjurandum statim moreretur, Romani a libris Gregorii comburendis cessarent; si non moreretur, ipse etiam combustoribus librorum manus daret. Sic Petrus inter verba juramenti exspiravit, et Romanorum insania cessavit. Quae scriptura Gregorium tam illustravit, quam illud quod Antiphonarium regulari musica modulatione centonizavit, et scholas cantorum in Romana Ecclesia constituit.
Honorii Augustodunensis, de Scriptoribus ecclesiasticis. Scriptor:Honorius Augustodunensis
Gregorius, Romanae urbis episcopus, organum sancti Spiritus, incomparabilis omnibus suis praedecessoribus, multa prae sole praeclara, ac prae obrizo auro pretiosa scripsit. Ad supradictum Joannem, Pastoralem Curam; ad Leandrum episcopum, librum Job triginta quinque voluminibus largo eloquentiae fonte explicavit; Dialogum de miraculis sanctorum ad Petrum archidiaconum; quadraginta oracula Evangeliorum, imo totum textum quatuor Evangeliorum, sermocinando, populo exposuisse dicitur; et viginti Homilias in Ezechielem, et infinitas epistolas, quarum collectio Registrum dicitur. Floruit sub Mauricio.
Joannis Trithemii, lib. de Script. Eccl.
Gregorius papa primus, ex monacho ordinis sancti Benedicti, patria Romanus, post Pelagium pontificem sedit in cathedra Petri annis tredecim, mensibus sex; vir in divinis Scripturis eruditissimus, et in saecularibus litteris utique doctissimus, theologorum princeps, splendor philosophorum, et rhetorum lumen; vita et conversatione integer, atque sanctissimus: cui, divinas Scripturas explananti, Spiritus sanctus aliquoties visibili specie apparuit, eique arcana mysteriorum eorumdem invisibili magisterio reseravit. Hic Romae apud sanctum Petrum habita synodo viginti quatuor episcoporum, multa ad Ecclesiae utilitatem constituit, et decretum immunitatis monasteriorum promulgavit. Scripsit autem plura necessaria volumina, de quibus feruntur subjecta: . Ad Leandrum Hispalensem episc. Moralium in librum Job. Lib. XXXV. Inter multos saepe. De Cura pastorali. Lib. II. Pastoralis curae me. Dialogorum de miraculis sanctorum. Lib. IV. Quadam die nimis. In Cantica canticorum. Lib. IV. Postquam a paradisi. In Ezechielem prophetam. Lib. II. Dei omnipotentis. Homiliae Evangeliorum XL. Lib. II. Dominus ac Redemptor. Explanatio IV Evangeliorum brevis. Lib. IV. Matthaeus sicut in ordine.