Migne Patrologia Latina Tomus 73
Testimonia (Auctores varii), J. P. Migne
DE RUFFINO ELOGIA.
(0735A) Hieronymus, epist. 5, ad Florentium.
445 Et quia frater Ruffinus, qui cum sancta Melania ab Aegypto Jerosolymam venisse narratur, individua mihi germanitatis charitate connexus est, (0735B)quaeso ut epistolam meam huic epistolae tuae copulatam ei reddere ne graveris. Noli nos ejus aestimare virtutibus. In illo conspicies expressa sanctitatis vestigia, et ego cinis et vilissima pars luti, et jam favilla, dum vertor, satis habeo si splendorem morum illius imbecillitas oculorum meorum ferre sustineat. Ille modo se lavit, et mundus est, et tanquam nix dealbatus. Ego cunctis peccatorum sordibus inquinatus, diebus ac noctibus opperior cum tremore reddere novissimum quadrantem.
Idem, appendice ad Chronicon Eusebii, anno 14 Valentiniani.
Florentinus Bonosus et Ruffinus insignes monachi habentur. E quibus Florentinus tam misericors in egentes fuit, ut vulgo pater pauperum nominatus sit.
(0735C)Paulinus, epist. 9, ad Severum.
Ipsam annotationem, quam commonitorii vice miseras, litteris meis inditam direxi ad Ruffinum presbyterium, sanctae Melaniae spiritali via comitem, vere sanctum, et pie doctum, et ob hoc intima mihi affectione conjunctum. Si ille has quae merito te permovent de annorum sive regnorum non congruente calculo, hiantis historiae causas non ediderit, qui et scholasticis et saecularibus litteris Graece juxta ac Latine dives est, vereor ne apud alium in his regionibus frustra requiramus.
Cassianus, lib. VII de Incarnat., cap. 27.
Ruffinus quoque Christianae philosophiae vir, haud contemnenda Ecclesiasticorum doctorum portio.
Gelasius pont., in concilio Romano LXX epp.
(0735D)Item Ruffinus vir religiosus plurimos ecclesiastici operis edidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est. Sed quoniam beatus Hieronymus in aliquibus eum de arbitrii libertate notavit, illa sentimus quae beatum Hieronymum sentire cognoscimus.
Sidonius, lib. II, epist. 9, ad Donidium.
Quos inter Adamantius Origenes, Turriano Ruffino interpretatus, sedulo fidei nostrae lectoribus inspiciebatur. Pariter et prout singulis cordi diversa (0736A)censentes sermocinabantur, cur a quibusdam protomystarum, tanquam scaevus cavendusque tractator improbaretur; quanquam sic esset ad verbum sententiam translatus, ut nec Apuleius Phaedonem sic Platonis, neque Tullius Ctesiphontem sic Demosthenis (0736B)in usum regulamque Romani sermonis exscripserint.
Gennadius, de illustribus Ecclesiae Scriptoribus, cap. 17.
Ruffinus Aquileiensis Ecclesiae presbyter, non minima pars fuit doctorum Ecclesiae, et in transferendo de Graeco in Latinum elegans ingenium habuit. Denique maxima parte Graecorum bibliothecam Latinis exhibuit: Basilii scilicet Caesariensis Cappadociae episcopi; Gregorii Nazianzeni eloquentissimi hominis; Clementis Romani Recognitionum libros; 446 Eusebii Caesariensis Palaestinae Ecclesiasticam Historiam; Xysti sententias; Evagrii sententias
Interpretatus est etiam Sententias Pamphili martyris adversus Mathematicos.
Horum omnium quaecunque praemissis prologis a (0736C)Latinis leguntur, a Ruffino interpretata sunt; quae sunt sine prologo, ab alio translata sunt, qui prologum facere noluit.
Origenis autem non omnia, quia et Hieronymus aliquanta transtulit, quae suo prologo discernuntur.
Proprio autem labore, imo gratia Dei et dono exposuit idem Ruffinus Symbolum, ut in ejus comparatione alii nec exposuisse credantur.
Disseruit et Benedictionem Jacob super Patriarchas triplici, id est, historico, morali et mystico sensu.
Scripsit et epistolas ad timorem Dei hortatorias multas, inter quas praeeminent illae quas ad Probam dedit.
Historiae etiam Ecclesiasticae, quam ab Eusebio (0736D)scriptam et ab ipso interpretatam diximus, addidit decimum et undecimum librum.
Sed et obtrectatori opusculorum suorum respondit duobus voluminibus, arguens et convincens, se Dei intuitu et Ecclesiae utilitate auxiliante Domino ingenium agitasse, illum vero aemulationis stimulo incitatum ad obloquium stylum vertisse.
Honorius, de illustribus Ecclesiae Scriptoribus, cap. 17.
Ruffinus Aquileiensis Ecclesiae presbyter, non minima (0737A)pars doctorum Ecclesiae, in transferendo de Graeco in Latinum elegans habens ingenium, maximam partem Graecorum bibliothecae Latinis exhibuit: Basilii videlicet Caesariensis episcopi; Gregorii Nazianzeni eloquentissimi hominis; Clementis Romani Recognitionum libros; Eusebii Caesariensis Palaestinae historiae novem libros, quibus duos addidit; Sixti Philosophi sententias adversus Mathematicos.
Origenis autem non omnia, quia et Hieronymus aliquanta transtulit.
Symbolum sic exposuit, ut in ejus expositione alii nec exposuisse credantur.
Disseruit et Benedictionem Jacob super patriarchas triplici modo, id est historico, morali et mystico (0737B)sensu.
Scripsit et epistolas ad timorem Dei hortatorias multas.
Suo obtrectatori duobus voluminibus respondit.
DE HOC IPSO LIBRO TESTIMONIA.
Ruffinus, lib. II Hist. Eccl. cap. 4.
Postquam mentionem fecit duorum Macariorum, Heraclidis et Pambo, et quaedam Macarii miracula narravit, subdit: « Verum si singulorum mirabilium gesta prosequi velimus, excludemur a proposita brevitate, (0738A)maxime, cum haec narrationem proprii operis mereantur. »
Hieronymus, epist. ad Ctesiphontem adversus Pelagianos, cap. 2.
Qui (Ruffinus) librum quoque scripsit quasi de monachis, multosque in eo enumerat qui nunquam fuerunt; et quos fuisse scribit, Origenistas ab episcopis damnatos esse non dubium est; Ammonium videlicet, et Eusebium, et Euthymium, et ipsum Evagrium, Or quoque et Isidorum, et multos alios quos enumerare taedium est. Et juxta illud Lucretii: Ac veluti pueris absinthia terra medentes Cum dare conantur, prius oras pocula circum 447 Contingunt dulci mellis flavoque liquore. Ita ille unum Joannem in ipsius libri posuit principio, (0738B)quem et catholicum et sanctum fuisse non dubium est, ut per illius occasionem, caeteros, quos posuerat, haereticos Ecclesiae introduceret.
Decreti III parte, cap. 3, de Consecr., cap. 16, ex dictis sancti Apollonii.
Jejunia sane legitima, id est, quarta et sexta feria non sunt solvenda, nisi grandis aliqua necessitas fuerit, quia quarta feria Judas de traditione Domini cogitavit; et sexta crucifixus est Salvator. Videbitur ergo qui in his diebus sine aliqua necessitate solverit statuta jejunia, vel cum tradente tradere Salvatorem, vel cum crucifigentibus crucifigere.