Testimonia (PL 020)

This is the stable version, checked on 28 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testimonia
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20


Testimonia

Testimonia (Auctores varii), J. P. Migne

S. Joannes Chrysost. epist. 184, edit. Frontonis Ducaei, Parisiis 1636.

(0823A)

GAUDENTIO EPISCOPO BRIXIANO. Nihil nos latet rerum tuarum, sed tamquam praesentes probe novimus studium tuum, vigilantiam, curas, labores quos pro veritate suscepisti; tibique ingentes gratias agimus, neque mediocrem in tanta degentes solitudine consolationem haurimus ex tuae charitatis ardore, ac sinceritate; cujus dum hic periculum fecimus, istic quoque integram illam vigere cognovimus, nec ullo modo aut temporis diuturnitate, aut itineris longitudine, debilitatam fuisse.

Palladius dial. de Vita S. Joan. Chrys., cap. 4, edit. Emerici Bigotii, Parisiis 1680. Cum igitur sanctus Aemilius Beneventi episcopus, (0823B)et Cythegius, et GAUDENTIUS, una cum Valentiniano et Bonifacio presbyteris, accepissent litteras imperatoris Honorii, Innocentii, et Italorum episcoporum Chromatii Aquileiensis, et Venerii Mediolanensis, atque aliorum, nec non Commonitorium Synodi totius Occidentis, publica evectione Constantinopolim profecti sunt.

Rufinus in Praef. ad versionem librorum Recognitionum Clementis. Tibi quidem, GAUDENTI, nostrorum decus insigne doctorum, tantus ingenii vigor, immo tanta spiritus gratia est, ut si quid a te etiam quotidiani eloquii more dicitur, si quid in ecclesia declamatur, id in libris haberi, et ad instructionem tradi posteris debeat.

Martyrolog. Rom. 25 Octob. (0823C)

Brixiae natalis sancti GAUDENTII episcopi, eruditione, et sanctitate conspicui.

Rampertus in Serm. de Translat. Philastrii, cap. 5. Veluti in edito Sermone a praesule GAUDENTIO, vitae scilicet beatissimi Philastrii pontificis, legitur.

Ibidem cap. 9. Cujus vitae, sanctitatisque eum sapuit episcopus GAUDENTIUS, successor suus, qui per quatordecim annos, forsan et plus, diem transitus ejus feriatum ducebat, populo siquidem de eo sermonem faciens?

Nicephorus Callistus lib. XIII Histor. Eccles., cap. 33, edit. Paris. 1630, ex recens. Frontonis Ducaei. Insuper synodi decreto, quae Joannis causa in Italia coacta fuit, in manus recepto, Dei amans (0823D)Aemilius Beneventi episcopus, Cathegius ( sic ) et GAUDENTIUS, cum Valentio, et Bonifacio presbyteris, Roma Byzantium profecti sunt.

Petrus Crinitus lib. VIII Commentar. de hon. discipl., cap. 1. Ex nostris Tertullianus, Hilarius, Cyprianus, Augustinus, Hieronymus, Rufinus, Ambrosius, GAUDENTIUS; nam horum quidem Commentarii perinde mihi atque thesauri videri solent, in quibus tam varia, (0824A)tam multiplex doctrinae rerumque omnium cognitio est, ut universam prope antiquita em, legesque omnes, et philosophiae placita contineant.

Elias Capreolus lib. II Hist. Brix. GAUDENTIUS continuo post Philastrium praesul noster, qua doctrina, quibus consiliis, et gravitate polluerit, ex ejus de Philastrio oratione vel maxime intelligi potest.

Aloysius Lipomanus in Praef. tom. IV. Si vis scire quis fuerit GAUDENTIUS episcopus Brixiensis, et quantae in Ecclesia auctoritatis, et reverentiae, ex ejus scriptis facile recognosces. Temporibus enim D. Ambrosii floruit, et ipsomet teste, successor fuit Philastrii episcopi magnae sanctitatis (0824B)viri, qui D. Augustini tempora praecessit, et librum de Haeresibus scripsit. Synchronus etiam fuit GAUDENTIUS Benivoli sanctissimi viri, tam in Ecclesiastica, quam in Tripartita Historia celebratissimi, ad quem etiam quaedam sua scripta dirigit.

Possevinus in Appar. Sacr. GAUDENTII Brixiensis episcopi, qui Philastrio successit, opera D. Ambrosii, cujus aetate vixit, quique in Cappadociam iter suscepit, ut reliquias martyrum inde adveheret, et suum [ Forte suam Ecclesiam] eisdem reliquiis nobilitaret, exstat oratio habita in dedicatione basilicae, ubi de iisdem martyribus plura. Exstant item tractatus, seu sermones, quibus utilem, et lectu dignam praefationem ascripsit.

Baronius ad A. C. 386, n. 7. (0824C)GAUDENTIUS, haud pridem defuncto Philastrio, quem vidimus interfuisse cum Ambrosio Aquileiensi concilio, in locum ejus subrogatus est, licet immatura aetate, sed praestans doctrina, atque virtutibus: verum quali, quantave adhibita vi, ipse declarat in Sermonis exordio quem de sua Ordinatione tunc habuit.

Idem ad A. C. 451, n. 16. Fuerunt sane iidem florentissimarum Ecclesiarum antistites: quarum Brixiana nobilitata sanguine martyrum, sanctis quoque episcopis, Philastrio, GAUDENTIO, et aliis pluribus illustratur.

Bellarminus de Script. Eccles. GAUDENTIUS, successor Philastrii in episcopatu Brixiae, scripsit utilissimos tractatus de variis argumentis, (0824D)qui exstant.

Labbeus de Script. Eccl. tom. I, pag. 337. GAUDENTIUS, Philastrii in Brixiano episcopatu ab anno 387 successor usque ad initia saeculi quinti, et annum vel 410, ut quidam, vel 427, quantum quidem ex ejus successoris Pauli initiis datur intelligi, quem Ferdinandus Ughellus tom. IV Italiae sacrae docet episcopalem dignitatem adeptum anno 427. (0825A)GAUDENTIUS vero obiit die 25 Octobris, conditus Brixiae in Basilica sancti Joannis Evangelistae.

Gaspard. Barthius lib. XVIII Advers. cap. 1. GAUDENTII Tractatus in Exodum perspicue boni sunt.

Ferdinandus Ughellus tom. IV Ital. Sac., Edit. Ven., col. 528. Satagente deinde Ambrosio Mediolanensium sanctissimo praesule ( Brixiani ) ad hanc sedem ( Brixianam scilicet ) provexere sanctum GAUDENTIUM, adhuc florentis aetatis, anno 385 in Oriente ad sacra loca peregrinantem; doctrina, ac sanctitate virum insignem.

Philippus Ferrarius in Catal. SS. Ital. 25 Octobr. GAUDENTIUS, S. Philastrii discipulus et successor, juvenis ad episcopatum Brixiensem, et invitus assumptus (0825B)est; a S. Ambrosio episcopo Mediolanensi, cui familiarissimus erat, consecratus. Is in Palaestinam peregrinatus, multis et praeclaris reliquiis suam ditavit Ecclesiam, quarum partem ex Palaestina, partem vero ex Caesarea Cappadociae a S. Basilii neptibus monialibus, alias Roma, alias Mediolano accepit. Plura scripsit, doctrina enim excelluit, ex quibus aliqua in Bibliotheca Patrum leguntur, insignem illius eruditionem testantia.

Aubertus Miraeus in Auctar. de Script. Eccl. GAUDENTIUS, Brixiensis in Italia episcopus, Philastrio illa in cathedra suffectus est, procurante Ambrosio episcopo Mediolanensi, ut ipse GAUDENTIUS testatur in sermone quem de ordinatione sua habuit. De peregrinatione in Orientem a se suscepta (0825C)idem ipse agit in sermone de dedicatione ecclesiae. Scripsit tractatus varios quos Bellarminus in Catalogo recenset; exstantque in Bibliotheca veterum Patrum.

Joannes Cardinalis Bona in Praef. lib. de divina Psalmod. GAUDENTIUS, episcopus Brixiensis, pietate, et sapientia illustris.

Acta SS. 10 Martii, pag. 14, § 1, n. 7. Inter antiquiores Patres Latinos floruit S. GAUDENTIUS, satagente S. Ambrosio episcopus Brixiensis circa annum 385 creatus: inter cujus Opera exstat homilia de sanctis XL martyribus, habita die dedicationis basilicae ad honorem illorum a se erectae. Retexitur ab eo historia martyrii, indicaturque (0825D)occasio reliquiarum ab se ex Oriente ad suam Ecclesiam delatarum, quam saltem partem mox proferemus. In aliis sanctum Basilium ferme secutus est.

Gerardus Joan. Vossius lib. 3 de Hist. Lat., cap. 2. GAUDENTIUS, Brixiensis episcopus, memoriae prodidit vitam S. Philastrii, cui successerat in episcopatu. Habes eam apud Surium tom. IV, die 18 Julii. (0826A)Obiit autem Philastrius anno 387: unde GAUDENTII aetas satis patet.

Natalis Alexander Select. Hist. Eccl. Sec. IV, cap. 6, art. 34. GAUDENTIUS, Philastrii in Brixiensi episcopatu successor, ab anno 387 usque ad initia saeculi quinti floruit. Plures tractatus, seu sermones, habuit variis de argumentis, qui exstant in Bibliothecis Patrum.

Guilielmus Caveus Histor. Litter. Eccles. Script. Sec. IV. GAUDENTIUS, cujus aut nulla, aut rara admodum apud Veteres memoria, dum provincias Orientales religionis ergo peragraret, et circa annum 387 Caesareae Cappadociae haereret, mortuo interea temporis (0826B)Philastrio Brixiae episcopo, ei ab Ambrosio, aliisque provinciae Cisalpinae episcopis, successor absens designatur; neve electio alicujus fraude incassum cederet, singulorum juramento confirmatur. Cumque haec audisset GAUDENTIUS, et in Occidentem reditum detrectaret, missa est ab episcopis ad ipsum legatio, et ad Orientis etiam Antistites, qua rogarunt ut renitentem reverti GAUDENTIUM ecclesiasticis censuris compellerent. Factum id; coactusque redire GAUDENTIUS, sanctorum XL martyrum reliquias, a sacris virginibus S. Basilii neptibus Caesareae agentibus acceptas, secum detulit, et Ecclesiae Brixianae regimen suscepit. Anno 405, synodi Romanae, et Honorii imperatoris nomine legationem una cum aliis quibusdam episcopis obiisse videtur, ut (0826C)Arcadium imperatorem Chrysostomo subinfensum, pacatiorem redderet. Quo anno e vivis ereptus sit, parum liquet.

NOTA. Quanti autem faciendum sit viri clariss. Sebastiani Tillemontii testimonium superius allatum in Praefatione num. 24, quod hujusmodi est: Quoique son style ( Gaudentii nempe ) paraisse assez simple, néanmoins il a de l' élégance, et l' on y voit un génie fort doux, et en même temps fort agréable. Mais pour le fond des choses, la doctrine et les instructions en sont excellentes, asserat ipsemet Dupinius, cujus audax de Gaudentianis scriptis judicium eo testimonio retunditur. Haec habet de Tillemontio in Biblioth. sua Ecclesiastica Dupinius: Les Mémoires sont d' une recherche presque infinie, et composés (0826D)avec toute l' exactitude possible . . . Les notes qui sont à la fin de chaque volume sont excellentes, et d' une critique très-exacte.

Hoc monitum pro Testimoniorum de Gaudentio coronide adjiciendum jussit Eminentissimus editionis hujus Mecaenas, ut Gaudentianis scriptis magis magisque sua staret auctoritas, quam temere conatus est laedere Dupinius.