Testimonia (PL 019)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Testimonia
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


D. Hieronymus in Chron. an. 23 Constantini M. Porphyrius, misso ad Constantinum insigni volumine, exsilio liberatur.

Fulgentius libr. XI Mytholog. de Venere.

Hanc etiam in mari natantem pingunt, quod omnis libido rerum patiatur naufragia. Unde et Porphyrius in epigrammate:

Nudus, egens, Veneris naufragus in pelago.

Fulgentius de expositione Virgilianae continentiae.

Exaltatus quis in superbiam, duplum eliditur. Unde et Porphyrius in epigrammate ait:

Pauxillum Fortuna tibi, res perfida, Quinte,
Extulit in frontem grande supercilium.
Nam ne aliud credam, puteum puto te quoque, Quinte,
Quanto altus magis es, tam mage despiceris.

(0389B)Beda de Arte metrica.

Praeterea sunt metra alia perplura, quae in libris centimetrorum simplicibus monstrata exemplis, quisque cupiet, inveniet. Reperiuntur quaedam et in insigni illo volumine Porphyrii poetae, quo ad Constantinum Augustum misso, meruit de exsilio liberari. Quae quia pagana erant, nos tangere non libuit.

(0390A)Magnentius Rhabanus Maurus de laudibus Sanctae Crucis, in prologo.

Non recordor alicubi me fecisse in ipsis versibus punctos, nisi ubi QUAE pronomen, vel QUE conjunctio fuit, vel us finalis syllaba dictionis, quod idem et Porphyrius fecit, secundum cujus exemplar litteras spargere didici.

Joan. Cuspinianus in Constantini vita.

Cum Porphyrius insigne volumen Constantino misisset, exsilio est liberatus.

Subscriptum carmini quod Viennae editum, in adventum Imp. Maximiliani primi.

Joan. Stabius ad imitationem Publilii Optatiani Porphyrii, nuper a se reperti contexuit.

(0390B)Lilius Greg. Giraldus de poet. hist. Dial. 4.

Constantini aetate Porphyrius poeta quidam Latinus fuisse perhibetur, qui variis de rebus poemata scripsit: inter quae librum Constantino ipsi Caesari dedit, quo munere ipsum relegatum ab exsilio revocavit, ut est ab Hieronymo et Beda in Chronicis observatum. Meminit hujus et Fulgentius, qui ejus Epigrammata citat, ex quibus est hic versiculus: (0391A)Nudus, egens, Veneris naufragus in tabula.

Citat item Rhabanus in mirabilium carminum prologo eum enim ait punctis quibusdam versus notare solitum, et propterea illius se exemplo versus facturum pollicetur.

(0392A)Inter fragmenta Petronii Arbitri, ad illud, Crede ratem ventis, etc., nescio quis annotavit.

Nisi sit potius Porphyrii poetae sub Constantino in exsilium missi, cujus pleraque video Petronio nostro vel a Criticis tribui.