Testimonia (Auctores varii) (PL 49)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testimonia
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 49

Testimonia

Testimonia (Auctores varii), J. P. Migne 49.0052B

S. Prosper Aquitanicus in Chronico, an. 436:

Joannes Monachus cognomento Cassianus Massiliae insignis et facundus scriptor habetur.

Idem in opusculo contra Collatorem:

Unius potissimum definitionem, quem non dubium est illis omnibus in sanctarum Scripturarum studio praestare, referemus.

Et paucis interjectis:

Igitur in libro, cujus praenotatio est: De protectione Dei, vir quidam sacerdotalis ordinis, qui disputandi usu inter eos, quibuscum egit, excellit, abbatem quemdam introducit de gratia et libero arbitrio disserentem.

Castor episcopus Aptensis in epistola liminari ad Cassianum:

Domno sanctitatis speciali gloria decorato, atque 49.0045D| per omnia memorando: sed et scientiarum decore pollenti, Patri scilicet Cassiano Castor, etc.

S. Benedictus in Regula cap. 24:

Monachi omni tempore, sive jejunii, sive prandii fuerit, mox ut surrexerint a coena, sedeant omnes in unum, et legat unus Collationes, vel vitas Patrum, aut certe aliquid quod aedificet audientes. ( Et infra: ) Si autem jejunii dies fuerit, dicta Vespera, parvo intervallo mox accedant ad lectionem Collationum, ut diximus, et lectis quatuor aut quinque foliis, vel quantum hora permittit, omnibus in unum accurrentibus, per hanc moram lectionis, etc.

Et cap. 73:

Ad perfectionem conversationis qui festinant, sunt doctrinae sanctorum Patrum: quarum observatio perducit hominem ad celsitudinem perfectionis: quae enim pagina, aut quis sermo divinae auctoritatis, veteris ac novi Testamenti, non est rectissima norma vitae humanae? aut quis liber sanctorum catholicorum Patrum hoc non resonat, ut recto cursu perveniamus ad Creatorem nostrum? nec non et Collationes Patrum, et instituta et vitae illorum, et Regula sancti Patris nostri Basilii quid aliud sunt, nisi bene viventium, et obedientium monachorum exempla et instrumenta virtutum?

Gennadius presbyter Massiliensis in Catalogo Illustrium Virorum:

49.0046D| Cassianus, natione Scytha, Constantinopoli a Joanne Magno episcopo diaconus ordinatus, apud Massiliam presbyter, condidit duo, id est, virorum et mulierum monasteria, quae usque hodie exstant. Scripsit experientia magistrante, plano et librato sermone, ut et apertius dicam, sensu verba inveniens, et actione linguam movens, res omnium monachorum professioni necessarias, id est, de habitu monachi, de canonico orationum atque psalmorum modo, qui in monasteriis Aegypti die noctuque tenetur, libros tres, Institutionum librum unum, de origine, et qualitate, ac remediis octo, principalium vitiorum libros octo; singulos scilicet de singulis 49.0047A| vitiis libros expediens. Digessit etiam Collationes cum Patribus Aegypti habitans: et ad extremum rogatus a Leone archidiacono, postea urbis Romae episcopo, scripsit adversus Nestorium de Incarnatione Domini libros septem; et in his scribendi apud Massiliam, et vivendi finem fecit, Theodosio et Valentiniano regnantibus.

S. Fulgentius:

S. Fulgentius Ruspensis episcopus, ut scribit auctor vitae ejus, Aegyptiorum monachorum vitas admirabiles legens Institutionum simul atque Collationum spiritali meditatione succensus, memoratas terras navigio petere statuit, duabus videlicet ex causis, ut vel ibi deposito nomine abbatis, sub Regula viveret in humilitate; vel districtioris abstinentiae 49.0047B| legibus subderetur.

Cassiodorus ad suos monachos Vivariensis coenobii lib. de Institutione divin. lect. cap. 29:

Cassianum presbyterum, qui scripsit de Institutione fidelium monachorum, sedulo legite, frequenter audite; qui inter ipsa sancti propositi initia, octo principalia vitia dicit esse fugienda. Hic noxios motus animorum ita competenter insinuat, ut excessus suos hominem prius videre faciat, et vitare compellat, quos antea confusione caliginis ignorabat: qui tamen de libero arbitrio a B. Prospero jure culpatus est. Unde monemus ut in rebus talibus excedentem sub cautela legere debeatis.

Idem in expositione psalmi LXIX:

Hunc locum facundissimus Cassianus in decima 49.0047C| Collatione, plurima de ejus utilitate disserens, tanto honore concelebrat, ut quidquid monachi assumpserint, sine hujus versiculi trina iteratione non inchoarent.

Joannes Climacus gradu 4 suae Scalae:

Ex obedientia humilitas nascitur; ex humilitate discretio, ut a magno quoque Cassiano in eo sermone quem de discretione conscripsit, venustissime, atque altissime disputatum est.

Gregorius Turonicus lib. X Histor. Franc. cap. 29, agens de Pelagia matre S. Aredii.

Coenobium (inquit) fundavit, in quo non modo Cassiani, verum etiam Basilii, et reliquorum abbatum, qui monasterialem vitam instituerunt, celebrantur Regulae; beata muliere victum atque vestitum 49.0047D| singulis ministrante.

Photius episcopus Constantinop. Bibliothecae cod. 197:

Cassiani monachi Regulae monachorum Aegypti; De octo vitiosis cogitationibus; Libellus trium Collationum. Lectus libellus quo Cassiani Monachi (patria Romani) libro duo continebantur: eorum alter Castori cuidam episcopo nuncupatur, qui hunc ab illo scribi postularat. Formas autem ac regulas praescribit, ex quarum praescripto vivunt in Aegypto 49.0048A| monachi, per coetus illos distributi, quos ex vocis origine petita ratione coenobia nominant. Alter quoque liber eidem inscriptus ab octo illis (vitiosis cogitationibus) titulum mutuatur, quibus gulam, luxuriam avaritiam, iram, invidiam, acediam, inanem gloriam, atque superbiam attribuit; utilissima vero, si quae alia, haec iis sunt pronuntiata, qui religiosam inire vitam cupiunt. Et vero tanta iis vis inest, ac quasi divinitas, ut et in hunc usque diem, si quis monachorum conventus hac ex forma, et hisce praeceptionibus gubernetur, revera tantisper floreat, caeterisque praelucens virtutum esse officina cernatur: cum qui haec repudiarit coetus, parvis quibusdam virtutum reliquiis instructus, veluti in fluctibus jactetur, vel etiam naufragium faciat. Quare expedit 49.0048B| nihil eorum, quae ibi traduntur, contemnere. Nam Dominicae haec legis sunt, atque Evangelicae disciplinae expositio et explanatio. Caeterum sensibus ipsa quoque apud eum respondet elocutio, ut quae non perspicuitatem solum afferat, sed ea insuper sit facultate praedita, ut facile ac sine ulla vi hominum animis imprimatur, quin et eosdem pervadere atque ad institutum suum attrahere queat. Immo sapienter adeo sunt omnia, et dextre temperata atque efformata, ut nec tropologiis liber secundus destituatur, sed multa contineat quae demulceant atque alliciant: ac plura etiam, quae cum metum ac terrorem incutiant, tum poenitentiam commovendi vim habeant. Tertium his adjunctum libellum legimus, quem a Castoris episcopi morte inscripsit coenobii 49.0048C| illius moderatori, cujus coenobii causa, et Regulae illae prius missae fuerant. Qui quidem libellus iis quos jam annumeravimus assimilis est. Docet enim in primis quid discretio sit, etc. Vide caetera apud eumdem.

Rabanus ad c. 38 Regulae D. Benedicti:

Sicut et Cassianus ait: Reficientibus fratribus sanctae lectiones legantur, etc.

Burchardus episcopus Vormatiensis lib. VIII cap. 77, ex Concilio Moguntino cap. 6:

Sanctimoniales in monasterio constitutae omnibus diebus ad capitulum et ad Collationes veniant, et regulam a SS. Patribus illis constitutam diligenter observent.


Iisdem fere verbis apud Ivonem part. VII c. 95 profertur canon 59 concilii secundi Cabilonensis, 49.0048D| quo praecipitur ut sanctimoniales omnibus diebus ad Collationem veniant.

Petrus Damiani cardinalis episcopus Ostiensis:

Petrus Damiani lib. V epist. 19, ubi de vestitu monachorum et clericorum agit: Quod si vobis dubium videtur, saltem vestrarum partium testimonio aurem accommodate: legite Collationes Patrum, quas Eucherius Lugdunensis episcopus elimato sermone abbreviare studuit: et si nobis credere non vultis, 49.0049A| saltem illius litterae credite. Nam nos, eo doctore, hanc paginam exaravimus.

S. Dominicus:

S. Dominicus, ut in ejus vita legitur, satagens perfectorum imitari vestigia, et ad virtutum fastigia contendere, librum illum, qui Collationes Patrum inscribitur, studiose legendum suscepit, deditque operam ut lecta intelligentia comprehenderet, affectu sentiret, effectu exsequeretur, didicit enim ex eo puritatem cordis, contemplationis viam, omniumque virtutum perfectionem.

Vincentius Bellovacensis episcopus, Specul. historial. lib. XX, § 18:

Claruit eo tempore (Honorii imper.) vir illustris, prudens et facundus, Joannes Eremita, qui et Cassianus. Hic multa scripsit: inter quae etiam vitas 49.0049B| Patrum in Aegypto compertas, doctrinasque et regulas datis ad plurimos libris exposuit. ( Et infra: ) Certe hujus opuscula multam aedificationem continent animarum, et luculento sermone nitescunt: nec inter multa antiquorum opuscula quidquam ad spirituales profectus, atque perfectionis apicem tendenti utilius arbitror me legisse. Nam et B. Pater noster Dominicus, ut in ejus vita legitur, librum illum qui Collationes Patrum inscribitur, studiose legens, ac vigilanter intelligens, salutis in eo rimatus semitas, magnum perfectionis apicem apprehendit. Agit siquidem liber iste de cordis puritate, de vitiis, et de omnium perfectione virtutum: cujus frequens lectio Christi discipulum ad multam cordis 49.0049C| puritatem et ad contemplationis arcem, et totius spiritualis disciplinae perfectionem, gratia opitulante, provexit.

S. Thomas Aquinas:

Est hoc quoque in sancto viro memorabile, quod cum ei esset integrum, libenter solitus fuerit aliquid in Patrum Collationibus lectitare, ne ex rerum subtilium speculatione affectus ejus non nihil tepesceret, possetque se rursus facilius ad divina contemplanda colligere et erigere. Et in hoc quidem S. Dominicum sectatus est, quem in ejus libri lectione constat magnopere fuisse delectatum et ad magnam vitae perfectionem incitatum atque promotum.


Quam libenter ac frequenter idem S. Thomas in 49.0049D| sua Summa Theologica Cassianum citet, et ex eo vel argumenta depromat, vel suas conclusiones confirmet, videbit lector, si placuerit, in meis notationibus, in quibus si non omnia, certe pleraque loca notata reperiet. Joannes a Turrecremata cardinalis tract. 107 in Regulam D. Benedicti, tractans verba supra citata ex cap. 42:

Hoc, inquit, recte et sanctissime constitutum est, quia sic ex lectione illa monachi materiam aedificationis et devotionis haurire possunt, unde ad contemplationis altitudinem, silentii tempore valeant promoveri: et ad haec recte electi sunt libri 49.0050A| Collationum, et vitae Patrum sanctorum, in quibus doctrina totius perfectionis, et aedificationis, ac sanctimoniae continetur.

B. Dionysius Carthusianus:

Quid de Joanne Cassiano ejusque scriptis senserit Dionysius Carthusianus, in praefationibus suae paraphrasis satis ostendit. Nam in prima quidem inter venerabiles, ac devotissimos Patres aeterna memoria dignos, Joannem Cassianum et Climacum annumerat. In secunda Collationibus praefixa, eumdem illustrissimum Patrem nominat. In tertia Collationi undecimae praemissa, cum aliis Doctoribus ecclesiasticis, quorum scripta obscuriora et difficiliora conferens: « Inter hujuscemodi, inquit, libros reputantur ac eminent volumina illustrissimi Patris 49.0050B| praecipuique Doctoris omnium religiosorum, Joannis Cassiani. »

Joannes Trithemius in Catalogo Illustrium Virorum:

Joannes Cassianus, natione Scytha, beati Joannis Chrysostomi Constantinopolitani episcopi quondam auditor atque discipulus, et ab eo diaconus ordinatus, post aliquot annos ab eodem, nescio propter quam causam expulsus, apud Massiliam presbyter consecratus, duo monasteria, virorum, scilicet, ac mulierum condidit: in quibus regularis disciplinae fervor magnus pluribus annis permansit. Scripsit experientia magistra plura opuscula, in quibus etiam apud interpretem eloquii venustas conspicitur; e quorum numero feruntur:

49.0050C| De incarnatione Domini adversus Nestorium haereticum lib. septem, quos scripsit rogatus a Leone archidiacono, postea Romanae urbis episcopo.

De institutis monachorum, libri quatuor.

De octo capitalibus vitiis, libri octo.

Collationes SS. Patrum viginti quatuor.

In his Collationibus SS. Patrum, utilis et necessaria monachorum institutio est; sed quia per B. Prosperum de arbitrii libertate, in certis reprehenditur, opuscula ejus inter apocrypha numerantur. Moritur tandem post multorum editionem librorum apud Massiliam, non sine opinione sanctitatis, Theodosio et Valentiniano regnantibus, anno Domini 435.

Petrus episcopus Equilinus, vulgo de Natalibus dictus, in Catalogo Sanctorum lib. VII cap. 59:

S. Cassianus presbyter, de quo frater Vincentius et Gennadius, claruit tempore Honorii Imper., vir illustris et facundus, alio nomine dictus Eremita. Qui de Ecclesia Constantinop. per haereticos ejectus in Massilia Galliae presbyter ordinatus, duo condidit monasteria, virorum et mulierum, etc.

Cardinalis piae memoriae Bellarminus libro de Scriptoribus Ecclesiasticis:

Joannes Cassianus, S. Joannis Chrysostomi olim diaconus, et postea ad Gallias accedens ibique sedem 49.0051A| figens apud Massiliam presbyter ordinatus, scripsit latino idiomate:

De habitu monachorum, et de canonico orationum et psalmorum modo, lib. III.

Institutionum, I.

De origine et remedio octo principalium vitiorum, VIII.

Collationes Patrum, XXIV.

De Incarnatione Verbi, VII.

Et hoc opere expleto ad petitionem Leonis, postea summi pontificis, finem vivendi fecit, Theodosio juniore et Valentiniano regnantibus, ut testatur Gennadius in libro de Viris Illustribus. Haec omnia exstant, et utiliter legi possunt, excepta Collatione tertia decima, et paucis aliis, quae in editione Romana 49.0051B| notata sunt.

Joannes Maldonatus, Soc. Jesu theologus, in c. XXIV Lucae:

Fuit Cassianus auctor catholicus et bonus: sed nullum tam pulchrum est corpus, ut naevo careat.

Hieronymus Platus, ejusdem Soc. Jesu theologus, de Bono Status Religiosi lib. II cap. 25:

Joannes Cassianus, genere Scytha, stylo cum primis Latinus, qui prius Chrysostomi discipulus, Massiliae deinde monasterium aedificavit, in quo instituendo ac regendo non est dubitandum quin reipsa explicarit quaecumque ex SS. Patrum congressu ac sermone scriptis mandaverat, quae scripta quantam perfectionem complectantur, notum est omnibus.

Antonius Possevinus, ejusdem Soc. Jesu theologus, in Apparatu sacro:

Joannes Cassianus Eremita scripsit de Institutis Renuntiantium libros duodecim, et Collationum SS. Patrum libros viginti quatuor: idque lingua Latina, quidquid secus aliqui existimarint, sive Trithemius, sive Dionysius Carthusianus. Ipse enim Cassianus libro Institutionum suarum primo cap. 3, et lib. V cap. 16, et Collat. 23 cap. 8, et plerumque alibi, cum ait secutum se fuisse emendatiorem translationem Bibliorum, intelligit Vulgatam nostram Latinam.

Ne quid tibi de antiquitate subtractum expostules, lector, en tibi reddimus versus quosdam ejus saeculi, auctore tamen incerto, in vetusto codice ante paraphrasim Dionysii Carthusiani excusos, quibus summaria singulorum librorum Cassiani argumenta perstringuntur.
49.0051D| Quos Opus hoc libros teneat cognoscere si vis,
Et quid quisque tenet: subscriptos perlege versus.
49.0052A| En tibi quaesitos jam dudum, Dive, libellos,
Implens promissum, collegi corpus in unum.
Unius ore viri, quos Spiritus inclytus auctor
Obtulit Ecclesiae, divo pro munere, matri,
Quae sine fine suis aeterno prospicit usu.
Denique bis senos praesenti corpore libros
Aspicias, quaeso, sequitur quam congruus ordo.
Primus habet monachis habitus quis debeat esse.
Regula, psallendique modus datur inde secundo.
Tertius hoc iterum describit plenius ipsum,
Informatque novos per singula quartus alumnos.
Octo quidem reliqui, quos cernis adhuc superesse,
In se concludunt numerum totidem vitiorum.
Persequiturque suum proprio syntagmate monstrum
Unusquisque liber, dans quid sit, cuive cavendum.
49.0052B| Hos collata Patrum celebri sermone priorum,
In duplici forma comitantur bis duodena.
Horum quodque tibi quid honestum conferat, audi.
Primus enim Moyses in primis scire duobus
Dat, quae destinatio debeat, aut fore finis.
Discreteque jubet super omnia vivere fratres.
Pafnutius monachum docet inde relinquere mundum.
Corporis illecebrae, Daniele docente resiste.
Serapion iterum notat octo lues vitiorum.
Sanctorum loquitur de morte Theodorus abbas.
Carpitur improbitas Satanae, vaga mensque Sereno,
Et de spiritibus traduntur multa sinistris.
Hortatur fratres Isaac Collatio bina
Orandum pure cum cordis simplicitate.
Quid sit perfectum, quid castum, quidve parari,
49.0052C| Servarique Deo valeat custode, docemur
Collatis trinis praeceptoris Cheremonis.
At summi veri divina cognitione,
Deque charismatibus confert tibi Nesteros abbas.
Dictat amicitiae Joseph firmissima jura:
Monstrans praeterea quae diffinitio vera.
Ast genera hinc Pyamontria prosequitur monachorum.
Vitae communis de fine, vel anachoresis
Colloquitur salubris Collatio multa Joannis.
Crimina purgandi condis praecepta, Pynuphi.
Vivere majori venia quinquagesimali
Tempore concedit Theonas: absolvit et illud:
Accedant nobis quare phantasmata noctis.
Et cur saepe malum quod nolumus, hoc operamur.
49.0052D| Concludunt omnes seniorum traditiones
Sermones Abrahae, de carnis lege domandae.