Testamentum (Willelmus Arvernorum)

This is the stable version, checked on 20 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testamentum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 133



Testamentum

Testamentum (Berno Cluniacensis), J. P. Migne 133.0856B

Testamentum

133.0853C| Ex quo divina dispensatio post diluvium constituit, ut homo homini praestet, quicunque secundum Deum tam in Veteri Testamento, quam in Novo aliis praefuerunt, quantum possibile fuit, procurarunt, ut consultum subditis in posterum esset. Quod et beatum Benedictum, et alios quamplures nostri ordinis instructores fecisse, sibique successores, dum adviverent, elegisse, multa documenta probant. Quapropter tam regalis potestas quam sacerdotalis auctoritas, sed et principum sublimitas, nec non et reliquorum fidelium, quos forte hanc scripturam audire contigerit, ignoscat universitas. Quod ego Berno omnium abbatum extremus abbas, supremum 133.0853D| diem jam vicinari agnoscens, duos ex nostris fratribus, 133.0854C| Widonem videlicet meum consanguineum, atque Odonem adaeque dilectum, una cum fratrum consensu mihi succedere delegavi, ac post meum decessum, vice mea, Deo largiente, fungi praecepi. Ita scilicet ut dilectus noster praedictus Wido coenobio Gigniacensi, Balmensi, Aethicensi, cum cella quae dicitur sancti Lauteni, et cum omnibus rebus ad praedicta monasteria pertinentibus regulariter praesit, praeter villam quae dicitur Alafracta, et res quasdam quae fuerunt domni Samsonis in eodem pago consistentes; et quartam partem Caldariarum quae sunt sitae in loco qui dicitur Leodonis, et medietatem prati quod fuit domni Saymonis [ forte, 133.0854D| Simonis]. At vero charissimus frater Odo Cluniacum, 133.0855A| et Masciacum, atque Dolense monasterium, ita cum rebus ad eadem loca pertinentibus, Deo favente, suscipiat, ut ea pro viribus regulariter disponat. His igitur ita dispositis, obsecro vos per reverentiam, quam sanctae fidei et religioni debetis, o principes et seniores, quicunque terrenarum rerum judices estis, ut hanc scripturam mea vice loquentem, in quolibet nostro conventu libenter audiatis; et sicut lex divina jubet, bonis consentientes sitis, et tam praelatos praedictos, quam et monachos, et loca cum rebus ad ipsa pertinentibus, in eo statu, quo et per regalia praecepta, quin etiam et per apostolica privilegia dudum sancita sunt, et nunc a me decretum est, permanere consentiatis. Quod si quaelibet vel inter ipsos, vel aliunde controversia, quae 133.0855B| nobis discernenda sit, forte succreverit, justitiam sustentetis, et calumniam reprimatis, quo fiat illud quod in auctoritatibus nostris insertum est ut omnium bonorum, quae in praefatis locis geruntur, 133.0856A| sicut adjutores fueritis, ita quoque participes esse possitis. Villam autem quae dicitur Alafracta, cum omnibus ibidem pertinentibus, et quartam partem de caldariis quas Leodonis habemus, verum etiam jamdicti prati medietatem ad Cluniacum trado, eo tenore ut per singulos annos census duodecim denariorum Gigniaco pro vestitura reddatur. Nec injustum videatur si Cluniaco easdem res assigno, quoniam ibi sepulturam mihi locavi, et locus ipse quasi posthumus, morte domni Guillelmi quondam inclyti ducis, atque nunc mea imperfectus, deseritur. Et certe pauperior est possessione et numerosa fraternitate. Et ut hoc inferam, si post filios priores et priorem locum, quibus testamentum feci, nobis alios divina largitas et locum, et filios 133.0856B| ampliare dignata est, ratum debet videri, ut posteriores filii non exhaeredentur; sed aliqua pars haereditatis nostrae eis proficiat, qui quamvis in alio loco, tamen eidem domino, id est beato Petro, in cujus 133.0857A| nomine utrumque locum construximus, servituri sunt. De caetero tam praelatos quam et omnes fratres, praesentes videlicet, et futuros, per misericordiam Dei, qui praesens respicit, deposco, ut inter vos unanimitas ita perseveret, quatenus, modum conversationis huc usque retentum, tam in psalmodia, quam in observatione silentii, sed et in qualitate victus et vestitus, et insuper in contemptu rerum propriarum, si non melius, saltem sicut huc usque fecistis, sic deinceps custodiatis. Si autem, quod absit, ab aliquo eorum fuerit pertinaciter erratum, praecipimus, per sanctae regulae auctoritatem, ut utriusque loci priores ad corrigendum errorem sibi mutuo suffragentur. Si quis autem, quod absit, hanc nostram institutionem in aliquo fregerit, deterreat eum vox divina quae 133.0858A| dicit: Maledictus qui transfert terminos proximi sui, id est institutionem praeceptorum suorum et conatus ejus penitus frustretur. Dispositio vero nostrae, quae, ut credo, per charitatem utriusque locis cupit esse consultum, Deo disponente, et beato Petro patrocinante inconvulsa permaneat.

Signum Bernonis abbatis, qui hanc chartam fieri, et firmari rogavit.
Signum Widonis moderni abbatis, qui hoc consensit.
Signum Odonis abbatis.
Signum Geoffredi.
Signum Wandanberti.
Anno quarto, regnante Radulpho rege.