Testamentum (Leodegarius)

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testamentum
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96


TESTAMENTUM.

(0379B) [ Anno incarnationis Dominicae Dei et Salvatoris Domini nostri Jesu Christi DC quinquagesimo tertio, Indictione decima, regnante Theodorico filio Clotharii, gloriosi regis, majore vero domus Leodegiso, filio Herchinoaldi:] ego Leodegarius, etsi indignus episcopus Aeduorum, septimo episcopatus mei anno, considerans varias (0380A)rerum immutationes, sed et inevitabilem mortis terminum, (0380B)ac formidabilem judicii et cunctis tremendam districtionem judicis horam, simul pro his hujuscemodi ad illam disciplinam recurrens quae praecipit: Date et dabitur vobis, et facite vobis amicos de mammona iniquitatis, qui vos recipiant in coelis (Luc. XVI, 9), et illud recordans Sapientiae monentis: Redemptio animae viri divitiae ejus, et sicut aqua ignem exstinguit, ita (0381A)eleemosyna exstinguit peccatum (Prov. XIII, 8): pro amore Divinitatis, pro remissione peccatorum, pro pia quoque recordatione domini Clotharii et Valdechildis reginae, pro statu necne regis Theodorici et regni ac cunctorum procerum ejus, praecipue pro his qui in dicendis rebus conquirendis adjutores et collaboratores nobis exstiterunt, dono, trado, transfundo et haeredem (0381B)statuo ecclesiam beati Nazarii, titulum mei praesulatus, de rebus meis.

Hoc est, de Mariniaco villa, quae jacet super Stantiam [ Mir., Sconem] fluvium, quam michi jam dicta regina de proprio suo in proprium meum delegavit et per regale instrumentum chartae habere concessit: nec minus de Tiliniaco villa, quae de jure materno ab avis et proavis michi competit, (0381C)et est super fluvium Sagonam; necnon et de Olgea at de Cananis villa, quam de Bodilone et Sigrada, Deo devota, conquisivi, cujus terra sita est tam infra Divionem (0382A)castrum quam circa. Quas villas cum catallis suis, servis utriusque sexus, vineis, pratis, aquis, stagnis, cursibus, recursibus, sylvis, pascuis majoris peculii vel minoris, de statu nostro proprio in statum matriculae nostrae, quam [ Add. ad] ostium ecclesiae sancti Nazarii fabricavimus, cum omnibus suis appendiciis delegamus, secernimus, transfundimus, ea ratione (0382B)ut tam a praeposito, ejusdem matriculae rectario, quam a successoribus ejus, quos nostri successores pontifices ordinaverint, quadraginta fratres quotidiana diaria et stipendia omni tempore accipiant, ut liberius pro salute regni et principum ac totius orbis dominici [ Mir., Deum] deprecari possint.

Si vero ullus majorum heredum vel alicujus personae (0382C)homo hanc nostram et communem eleemosynam, et hujus instrumenti chartam violare praesumpserit, ut reus majestatis noverit se coram majore palatii vel capite vel centum (0383A)libris auri mulctandum. Episcopis autem successoribus nostris haec ita observare [ Mir., deservire] volumus, sicut et plura in partem illorum contulimus et sicut haec coram Deo digno consideraverint. Si vero deinceps alicujus obstinatio contra haec se erexerit, noverit se etiam quinquaginta quatuor coepiscoporum, qui a principibus nostris Christiaco (0383B)congregati sunt, quibus praesentibus, vel quorum consilio hanc donationem ecclesiae matriculae, quam nostrae celebravimus, et nostra, quamvis ad extrema, auctoritate excommunicatum et invocatione sanctae Trinitatis, potestate (0384A)beati Petri apostolorum principis, cum Juda traditore Domini, qui loculos habebat, et qui res Domini furabatur et pauperum, aeternaliter damnandum cum Dathan et Abiron, quos vivos terra absorbuit inconsueta et desperabili morte, in omnium viventium terrore, nisi digna satisfactione resipuerit, profligatum, in perpetuum puniendum. Amen. Amen. (0384B)Acta Christiaco, publice, tertio anno regni Theodorici regis. Ego episcopus Leodegarius huic donationi factae sub anathemate subscribo, et manu propria firmo