Testamentum (Domnolus)

This is the stable version, checked on 2 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testamentum
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72

Testamentum

(PL 72 0649D)

Venerabili ecclesiae Cenomanicae clero Domnolus episcopus.

Congruum nobis fuit ut votum desiderabile in charitatis vestrae notitiam poneremus: quia si consensus vester desiderium cordis nostri et decreta annuerit, credimus nullius ullo unquam tempore contrarietate a nobis pariter firmata posse convelli. (0650D) Cum ergo pro salute populi vel custodia civitatis reliquias sanctorum martyrum Vincentii et Laurentii, intercedente praesumptione, ausi fuerimus deferre; sicut cum Dei adiutorio vel vestro eisdem locum dignitatis ereximus in culmine, ita petimus ut vestro pariter ditetur et munere. (0651A) Et si sensus vester nobis contulerit charitatem hanc, paginola donationis, quam Aunulfum diaconum perficere unanimiter rogavimus conscribendam, vestro quaesumus ut firmetur robore: ut [quidquid nos] per hanc paginolam donationis constat delegasse, noncupata basilica habeat, teneat, possideat, [nec] quicunque loci huius dignitatem perceperit, iure haereditario perpetualiter sibimet vindicet possidendum. (0651B) Si ullo unquam tempore, aut pontifex civitatis, aut quaelibet persona, a nobis donata vel tradita de dominatione basilicae huius abstrahere voluerit, incurrat maledictionem pro benedictione, et Domini nostri Iesu Christi, et sanctae Mariae semper virginis, et sanctorum apostolorum, vel omnium sanctorum martyrum, confessorum atque virginum, incurrat offensam; et voluntas nostra perpetim, auxiliante Domino, capiat firmitatem. (0652A) Hoc ergo inserendum rogavi, ut qui voluntati meae obvius esse voluerit, maledictionem illam incurrat, quam propheta in psalmo centesimo octavo Iudae cantavit; et praesens pagina maneat inconvulsa, quam pro rei firmitate manu propria subscripsi, et dominis et fratribus meis muniendam rogavi. Actum in Cenomanica civitate, anno undecimo regni domni nostri Chilperici regis, pridie Nonas Martii.

Domnolus episcopus subscripsit. Germanus episcopus rogante clero subscripsit. Andoveus Andegavorum episcopus rogante Domnolo episcopus subscripsit. Leodulfus presbyter subscripsit. Aunulfus presbyter subscripsit. Leodericus presbyter subscripsit. Dinanius presbyter subscripsit. Drantius presbyter subscripsit. Iniuriosus presbyter subscripsit. Meterius presbyter subscripsit. Cennius diaconus subscripsit. Romolus diaconus subscripsit. (0652B) Datdeus diaconus subscripsit. Sennonteus diaconus subscripsit. Noso diaconus subscripsit.