EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testamentum
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87

Testamentum (Burgundofara), J. P. Migne

Testamentum

(1137B)Anno quinto regnante domno Dagoberto rege gloriosissimo, sub die vij Kalendas Novembris, cum ego in Dei nomine Burgundofara, relicta hujus seculi malitia vel dignitate, propter amorem Christi et peccatorum meorum absolutionem, monasterium Eboriacum, sub re igionis nomine visa sum aedificasse, dum in ipso monasterio residerem, tempusque meae resolutionis ac diem judicii expectarem, volui sub testamento conscribere et confirmare quaeque ipsi loco a me tradita sunt, quatinus praesentibus atque futuris esset proficuum in eodem coenobio Deo servientibus. Interea, accersito Waldone notario, praesentibus testibus sacerdotibus ac secularibus viris, in praesentia mea rogavi hoc testamentum confirmare, quo nullo casu civili vel praetoriano haec calumniare quisquam valeat, aliquod jus sibi volens vindicare, Dei majestati offensus, et hoc testimonio convictus resipiscat. Itaque ego Burgundofara, honorans praedictum locum Eboriacum situm in pago Briegio, quod (1137C)est constructum in honore domnae ac sanctae Mariae et sancti Petri apostolorum principis, dono quae videbar habere in saeculo, id est, portionem meam de villa Campellis nomine, quam contra germanos meos in parte accepi, cum mancipiis, vineis, sylvis, pratis, aquis aquarumve decursibus, sub omni peculio, vel quantumcumque transitus mei illic inveniri potuerint, perpetualiter dono. Dono itaque de villa cognomento Cavaniacus, in pago Kalense, portionem meam ad integrum, cum terris, domibus, mansis, vineis, sylvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, propter remedium animae meae jam dicto monasterio. Volo esse in praedicto monasterio donatum villam cognomento Dulgofaiacus, sitam in pago Aliodrense, medietatem illam quam mihi bonae recordatiouis genitor meus Agnericus, quondam per testamenti sui paginam delegavit, cum terris, mancipiis, vineis, sylvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, ecclesiae domnae Mariae et sancti Petri Eboriacis monasterii. In suburbio quoque Meldicae (1137D)civitatis portionem meam, quam contra germanos (1138B)meos per legitimam divisionem ibidem visa sum accepisse, cum terris, domibus, mancipiis, vineis, pratis, aquis aquarumve decursibus, seu peculio, vel quoscumque transitus, sancto monasterio et omni congregationi puellarum ejusdem Eboriacensis loci. In lege quoque Theudosiana ut est insertum, sic trado, eo ut unusquisque de facultate laicali, qui filios non reliquerit, ad suos haeredes legitimos debeat deferre. Propterea dono, dulcissimis germanis meis faventibus, Chagnulfo Burgundofarone et Agnetrade, portionem meam de villa vocabulo Luvra, sitam in pago Parisiaco, cum atriis, aedificiis, mancipiis, vineis, sylvis, pratis, aquis aquarumve decursibus, seu peculio vel quoscumque transitus. Ad integrum vero casas, cum areis, tam infra muros quam extra muros Meldicae civitatis, portionem meam quam contra germanos meos accepi, praedicto monasterio Eboriaco habere cupio, Farinarium, vero, qui est super fluvium Maternum, ad pontem rapidum, (1138C)ipsi monasterio habere cupio. Similiter alterum farinarium si um in Briegio, super fluviolum Alba, pro remedio animae meae, et ut nomen meum in libro vitae sit insertum, ipsi monasterio dare volo. Et ut festi dies ante sanctum altare solemnius recolantur, dare volo vineas, id est pedeturas duas in Cavaniaco villa, in Kalense, quas contra germanum meum Chagnulfum in concambio visa sum accepisse, supradictae basilicae domnae Mariae et sancti Petri Eboriacensis monasterii. De mancipiis vero meis per quasque villas superius nominatas, quaeque exinde per tabulas vel cartas conscripsi nomine ingenuitatis, liberi liberaeve permaneant, cum omni eorum peculiari re concessa. Invoco Domini majestatem, ut post obitum meum intra legitimi temporis agonem, voluntas mea, secundum legem et consuetudinem loci ipsius, prosequente omnimodis propitio Domino, convalescat, scilicet, hoc quod pro animae meae remedio et peccatorum meorum absolutione tribuo, legibusque sit stabilitum, et legaliter consistat. Sane (1138D)si quiscunque contra hanc voluntatem mutare, aut in (1139A)aliquod infringere temptaverit, invocata Dei ineffabili potentia, omnino contestor ut pro omnium meorum peccatorum examine obnoxius in die judicii teneatur, et cum impiis conscribatur qui dixerunt de Domino, crucifigatur; habeaturque extraneus a limine omnium ecclesiarum Dei; et lepra Naaman Syri super eum descendat, ut nec sic quoque valeat voluntatem (1140A)meam infringere, aut in aliquo mendacio, Deo sibi contrario, minime praevaleat, si quae malae adjectiones vel subjectiones imminutionesque factae fuerint. Ego feci fierique mandavi, dum testamentum meam mihi saepius volui revisere, et per singula recognovisse, constipulatione subnixa. Actum in coenobio Eboriaco, sub die vij Idus Octobris.