Testamentum (Bertichramnus)

This is the stable version, checked on 12 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Testamentum
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80


BerCen.Testam6 80 Bertichramnus Cenomanensisfl. 623 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Testamentum

Sequitur exemplar testamenti praedicti domni Bertichramni, quod fecit pariter Cenomannicae matri ecclesiae et monasterio sancti Petri, sicut in haec habetur insertum. Quod ideo his in gestis pontificalibus inseramus, ut si aliqua, quod absit, negligentia perditum fuerit, hic reperiatur, per quod sciatur qualiter actum fuit.

In nomine Domini nostri Jesu Christi et Spiritus sancti, sub die sexto Kal. Aprilis, anno 32 regnante gloriosissimo domno Clothario rege, Bertrannus, etsi indignus, peccator, episcopus sanctae Ecclesiae Cenomannicae, sanus Deo propicio mente et corpore, sanoque consilio metuens casus humanae fragilitatis, testamentum meum condedi cumque filio meo Ebbone notario scribere rogavi et dictavi. Quod testamentum meum si quo casu jure civile aut jure praetorio, vel alicujus novae legis interventu valere nequiverit, ac si ab intestato ad vicem codicellorum valere eum volo, et valeat. Itaque quando ego suprascriptus Bertrannus peccator ex rebus humanis excessero, debitumve naturae tempus complevero; tunc tu sacrosancta Ecclesia Cenomannica, uno cum sancta ac venerabili basilica domni Petri et Pauli apostolorum, quae in conspectu civitatis opere meo pro defensione civitatis vel salubritatem populi aedificavi, heredes mihi estote, heredesque meos vos esse constituo ac jubeo ceterive exheredes sint toti. Omnis itaque cui hoc testamentum meum dedero, legavero, darive jussero; id ut detur, fiat, praestetur, fidei heredibus meis committo: si quos autem liberos esse jussero, liberae liberive sint toti. Et quia inclitus atque praecelsus domnus Clotharius rex, cui Deus in milia aeternam retribuat beatitudinem, suum praeceptum manus suae jure firmatum mihi dedit, ut de propria facultate, quod ex parentum successione habeo, seu quod munere suo consecutus sum, aut aliquid comparavi, vel comparare Deo adjuvante potuero, vel in quibuscumque rebus atque corporibus facultatum augmentare potuero, tam pro animae meae remedium, quam propinquis meis, seu fidelibus meis delegare voluero, liberum tribuit arbitrium; idcirco te sacrosancta Ecclesia Cenomannica, heres mea, habere volo ac jubeo villam juris mei, cujus vocabulum est Bonalfa, sita in territurio Stampense seu Aequalina silva, et mihi precelsus domnus Clotharius rex suo munere, una cum praecelsa domna Fredegunda regina quondam genitrice sua, postquam eis domnus Vaedola justitia corum reddidit, in me humilem eorum pro fidei meae conservationem, quae semper circa ipsum principem inviolabilem tenere et habere visus sum, concesserunt; ipsam villam cum domibus, mancipiis, vineis, silvis, campis vel omni re, jure et adjacentibus suis, tam mobilibus quam et immobilibus, post meum obitum tibi valeas perpetualiter possidere; excepto quos exinde liberare voluero. Similiter agrum ad culturam eo tempore adquisitum, te, domna heres mea Ecclesia, habere volo ac decerno; ex quo agro medietatem bonae memoriae domna Ingoberga quondam regina, mea instantia meoque exigente servitio sanctae Mariae dereliquit; aliam vero medietatem de germano ipsius Magnulfo quondam dato pretio comparavi, ut in jure sanctae ecclesiae ager ille ad integrum perveniret; et de villa Celonica sita in territorio Tricurino, quam bonae memoriae Bobelenus medietatem Ecclesiae delegaverat, et pro ipsa medietate multas habui vexationes, sed meo opere egi ut de jure sanctae Ecclesiae non auferretur; etiam et postea aliam medietatem, quam uxore vel heredibus suis ad possidendum delegaverat, dato pretio ad integrum comparavi, et in dominationem meam pervenit; volo ut ipsam villam cum omni securitate tu sacrosancta Ecclesia heres mea, una cum fano Vicinoniae, quicquid mihi comparavi, aut meo opere ad mancipia stabilivi, cum id quod adhuc Deo propitio in ipsis agris immeliorare potuero, cum omni integritate eorum, et mancipia inibi commanentia, tibi, sacrosancta Ecclesia, volo esse donatum. Itemque et villa Brea, quem mihi Daulfus per donationis titulum contulit, et ego postea mihi comparavi, velut quaecumque subjunxi, velut ipsam villam cum omni integritate sua, sicut a me praesenti tempore possidetur, in dominationem sanctae Ecclesiae Cenomannicae heredis meae perduret. Sed et quam plurima, quae memorare novero [ F., non valeo], tibi meo studio, sancta Ecclesia, adquisivi.

Et licet omnibus Christo propicio notum sit, qualiter ego aut quam fideliter in sancta Ecclesia, aut in monasteriis, aut in cunctis rebus laborassem; tamen et tu, domne pontifex, quem Deus in eis post me esse voluerit, cognoscere potes, quanta ibidem meo studio vel labore tempore meo Deus est dignatus conferre. Quod si fide integra disponis inquirere, cognosces me tuae Ecclesiae non modicum laborasse. Unde tibi ineptum esse non debet, si aliquid de rebus sanctae Mariae cuicunque ex fratribus nostris, hoc est presbyteris et diaconibus, seu lectoribus aut propinquis meis, vel amicis aut servientibus, tam sanctae Ecclesiae, quam et meis propriis, cuicumque aliquid in usufructu dimitto, quia sanctae Ecclesiae proprietatem non aufero, et de substantiola heredem ipsam constituo. Et quia sanctae recordationis domnus Domnolus quondam episcopus de agris Ecclesiae aliqua locella ad basilicam suam, ubi requiescere videtur, delegavit, sed nobis molestum fuit, ut iterum nos simile conditione de agris Ecclesiae aliquid auferre aut minuere deberemus, ut basilicae sanctorum Petri et Pauli apostolorum, quam in honore eorum nominis construxi, conferre deberemus; sed magis pertractans cum consilio venerabilium fratrum nostrorum presbyterorum, seu diaconorum, vel omnium clericorum, ut unum locellum de Ecclesiae conditione ad ipsam sanctam basilicam, non tantum pro necessitate, sed propter primitias vel reverentiam ipsorum domnorum apostolorum, et quod mater sancta Ecclesia, quae omnes basilicas ad se pertinentes fovet ac ditat, convenit cum domnis pontificibus diem illum, quo benedictio caelestis vel reliquiae sanctorum Petri et Pauli apostolorum in ipsa basilica positae sunt, et dupliciter divina opitulante gratia sanctis sacerdotibus consecrata in honorem sanctorum apostolorum, vel loci illius consecrationem; villa Umbriaco, quam Basilius et Baudegundus quondam per donationis titulum ad sanctam Ecclesiam condederant post eorum obitum possidendam; unde et nos postea jugiter laboravimus, ut Ecclesiae non auferretur, postea omnia supradicta quod per me humilem sanctae Ecclesiae proficit aut obvenit, tam praedicto Umbriaco, quam in suburbana basilica domni Petri et Pauli apostolorum, quae meo opere aedificata esse dinoscetur, ad ipsam sanctam Ecclesiam, Christo propitio, debeat in perpetuo permanere.

Id mihi placuit delegare, ut villa Nimione, sita in territorio Parisiaco, cum vineis quae Frontanito ad palastrias et vinitores esse noscuntur, quas mihi domnus Clotharius rex dedit, quae meo saepius, dum laicus fui, tam de fisco, quam de comparato possidendum sanctae Ecclesiae Parisiacae, sub cujus gratia nutritus sum, ad integrum volo esse donatum. Basilicae vero sanctorum ac beatissimorum Petri et Pauli apostolorum, quam superius heredem, una cum sancta Ecclesia Cenomannica constitui, sicut mea est devotio, quia ibidem meum (quandoquidem Deus voluerit) desidero collocare corpusculum, ad ipsam sanctam basilicam in honore sanctorum apostolorum, ut pro facinore meo quod hic in saeculo jugiter visus sum perpetrasse, ut ipsi apostoli suffragiis suis ab infernali poena me liberare dignentur, et si non in gloria (quod non mereor) vel veniam eorum patrociniis aut intercessionibus merear obtinere; dono itaque ad ipsam sanctam basilicam villas sitas tam in territorio Cenomannico, quam et in Stampensi vel Burdigalinse, aut ubicumque, tam per donationis titulum quam ad ipsam basilicam jam die natalicii sui dedi, verum etiam quod et adhuc per testamenti istius paginam dedero, quas mihi domnus gloriosus Clotharius per suam munificentiam contulit, vel pro fidei meae conservationem ad integrum suis praeceptionibus manum suam roboratis, mihi integram tribuet licentiam, ut praedicto loco pro animae meae remedio, vel sui regni stabilitate, ipsas villas quas munere suae promerui, conferre debere. Haec sunt villas. Villa Thedone, Colonica nomine Telate, et alias villas Buresaco, et mansiones in Wastinense, quas de viro illustri Varnachario Majorem domnus pro villa Columbaria percepimus. Illud vero rogo atque jubeo abbatibus, qui per singula tempora, sicut divina potentia aut gratia domnorum apostolorum eos inibi jusserit perdurare, ut omni tempore vitae eorum hoc sit eis potissimum observandum, ut de villis superius nominatis, quicquid exinde aut in tributum, aut in suffragium annis singulis poterit obvenire, medietas ex hoc, quando fuerit mea commemoratio pauperibus, aut in vestimentum, aut in aurum erogetur; alia medietas luminis exinde in sancta basilica omni tempore sufficienter accendatur, ut numquam sit neque una hora noctis absque luminaria ipsa sancta basilica, signum dignum est, in honorem praedictorum apostolorum luminis omni tempore fulgeat indesinenter, tam ad basilicam sanctorum apostolorum, quam et ad sanctam crucem, quam postea aedificavi, vel ad basilicam domni Martini ad Synodochium, quae est in Pontileuga, excepto de fructibus aut reliquis conditionibus, quod de praedictis agris speratur in usibus sanctae basilicae et monasteri sui, sive alimonia canonicorum vel pauperum, qui ad ipsam basilicam sanctam ad matrico sedere videntur, victus et vestitus per singulos annos sufficienter ministretur, et pro meis expiandis peccatis jugiter Domino deprecentur, et pro collata principis caelestis eidem et regnum longaevum praestet, et in retributionem aeternam centuplum accipere mereatur. Ecclesiae vero herede meae villa Dolus, quod meo opere construxi, et meo ingenio undique ad me pervenit post diem obitus mei, quicquid inibi laboravero, cum domibus, mancipiis, vineis, campis, pratis, cultis et incultis, et omni jure suo, vel termino suo, quod ibi justo ordine abstraxi, te, sancta Ecclesia, in integrum habere delego.

Basilicae sancti Petri et Pauli, villas quas dato pretio comparavi, id est Gaviaco, Colonica, Landolenas, et Ferrenis meo opere undique adquisitas, et quicquid Cellis vel in Samarciago ad prope Cenomannis civitate, quicquid Portithorengo, quem pro tutelam percepi, inibi fuit, et hoc quod Ceta et Mancia vel Guntha illuc possedisse jurae visae fuerant, et ad meam pervenit ditionem, tam terris, vineis, ac colonis et servis, integra portione eorum. Similiter et villas quas in honorem basilicae domni Petri et Pauli comparavi de pecunia, quam gloriosus domnus Clotharius rex nobis dedit, vel nos pro fidei nostrae undique conquisivimus. Haec sunt villae ipsae, Campocunanae, Ludina, et Comariago, vel Cambariaco, sicut venditiones edocent, ipsam basilicam, sicut nos eas jam ibidem tradidimus, cum villare cui nomen Piciniaco, quem Gondobaldus quondam diaconus tenuit, pariter et Iliaco quem de viro illustri Babisone percepimus, volo in Dei nomine possidendas. Illud etiam constituens ac decernens, quod quicquid mihi in minutis rebus aut in quibuscumque modis datum est, vel in meis cartis noscuntur esse conscriptae, hoc totum et ad integrum, tu sancta Ecclesia et venerabilis basilica domni Petri et Pauli, qui in hoc folio testamenti mei forsitan in oblivione mihi obvenit, aequa lance dividatis possidendum. Villa vero Morenaco, quam meo opere et cum grandi labore adquisivi, et postea hunc ego absens vi pro fidei mei conservationes a Modeghiselo malo ordine fuit praeoccupata, et cum Deus reddidit justitiam domno Clothario regi, iterum ad dominationem sanctae Ecclesiae vel meam pervenit; ipsam villam, cum omni jure suo et terminum te, sancta Ecclesia, habere constituo. Basilica vero sancti Petri et Pauli portionem deinde quod inibi possidere videor, cum colonica quae mihi Leodaldus per donationis titulum contulit, cum id quod ibidem postea undique comparavi, in ipso fundo Mechense et Voligione, cum omni integritate, portionibus ipsius vel terminis earum, et mancipia, mobilibus, et immobilibus, tu, sancta basilica, perpetualiter valeas dominare. Licet nulli habetur incognitum, qualiter ego post transitum Guntranni quodam Regis pro quo sacramentum insolubile domno meo Clothario regi dedi pro eo quod civitas Cenomannis legitimo ordine, post transisitum domni Gunthranni, ex hereditate genitoris sui bonae recordationis suae Chilperici quondam regis debuit pervenire; sed faciente cupiditate et civitas ipsa ei fuit ablata, et de reliquo regno suo multum passus est dispendium, sed dum me sacramentum meum in integrum constrinxit, ut eum nullatenus dimittere deberem, facile mihi fuit ut secundum facultatem tam sanctam Ecclesiam, quam et proprietatem relinquerem quam perjurus (quod absit) invenirer. Sed dum pro amore ipsius principis unanimiter cum ipso consisterem, anteriorem exspoliationem suam, vel posteriorem, quod injuste pertulit, necesse principi ipsi fuit, ut nobis aliquid adderet, unde vitae substantiae et nos, et pauperes nostri sustentare deberemus, unde ille Rex caelestis pro nobis retributor existat. Nam nos pauperi non habemus nec aurum nec argentum, unde tibi, gloriosissime domne Clotharie, bona retribuamus, attamen de id quod gloria vestra nobis contulit, praesumemus in hoc testamento nostro vestram celsitudinem memorare. Offerimus itaque regno vestro de muneribus vestris, unde nos per praeceptum vigoris vestrae manus roboratum, licentiam tribuisti faciendi quod volebamus, id est villas Neolone et Walionno, cum omni termino et adjacentiis ad se pertinentibus, vel quicquid postea nobis fuit melioratum, hoc celsitudo vestra ad suum recipiat dominationem. Similiter donamus tibi, gloriosissima domna Berchirudis regina, villam, nomine Penpinas, quae appellatur Cella, quam nobis gloriosus domnus noster jugalis vester suo munere contulit, ut ipsam villam, cum domibus, mancipiis, vel terminum suum post meum obitum vel vestrum regimen absque ullo impedimento recipiatis. Dulcissimo nepote meo Sigechelmo, et pronepote meo Toringo, si mihi superstites fuerint, villam Seuvacum, Villare Ripariola aequa lance dividant.

Simili modo villa Briomilia, quae ex successione parentum nobis juste debita erat, et per interregna longo tempore nobis ablata fuit, et postea cum Deus domno Clothario regnum suum in integrum dedit, ipsam villam nobis sua pietas reddidit, et per praeceptionem suam firmavit: quam villam dulcissimo pronepoti meo filio Sigechelmi Leutranno et Sichranno volo esse donatam. Similiter villam Castalione sitam in Santonico, qui parentibus meis et viro illustri Sigeleno fuit, et ipsam nobis gloriosus domnus Clotharius rex per suum praeceptum concessit, quia jam longo tempore et mihi et jam dicto parente meo Sigeleno ablata fuit, si me superstes fuerit ipse Sigelenus, ad suam revocet ditionem: sin autem filiis suis, id est Sicheleco et Berchelaico, ipsam volo esse donatam. Villas Crisciago et Botilo qui nobis ex successione genitoris nostri juste debentur, et cum germanis meis deberem partire, si ipsos mors non antecessisset: modo jubeo ut dulcissime nepos meus Sigechelme, una cum nepoti meo Thoringo aequa lance ipsas villulas dividatis. Villam Bualone sitam in Stampense secus Aequalina, quam per donationis titulum dulcissimo pronepoti meo Leuthranno die nuptiarum suarum dedi, sicut donatio ipsa continet, et per hoc testamentum meum ipsam eis volo esse donatam. Locello qui appellatur Fontanido, quem mihi gloriosus domnus Clotharius rex suo munere concessit, ubi Eusebius quondam laicus vineas plantavit, et nos postea et mancipia posuimus, ipsum locellum cum omni integritate quod ibidem aspicere videtur, totum et ad integrum sancta basilica domni Petri et Pauli ad suam revocet dominationem, et medietatem de vineis pronepos meus Leuthramnus et conjux sua perpetualiter valeant possidere.

Basilicae domni et peculiaris patrini mei Germani episcopi, qui me dulcissime enutrivit, et sua sancta oratione, acsi indignum, ad sacerdotii honorem perduxit, si supersistit ut in basilica domni Vincentii, ubi ejus sanctum corpusculum requiescit, dono inibi in honore sepulturae suae villam Bobane, quae est in terraturio Stampense super fluvio Calla, quem mihi gloriosissimus domnus Clotharius rex suo munere contulit; ut si semper corpus ejus in basilica nova, quam inclytus Chilpericus quondam rex construxit, si convenerit ut inibi transferatur, villam ipsam, ubi ejus semper corpus fuerit, semper ibidem deserviat, et ipse sanctus pontifex pro meis facinoribus deprecare dignetur. Rogo abba illustris loci illius ut nomen meum in libro vitae recitetur.

Villare meum quae est in Cramteno terraturio ad Summa Vedantia, sicut a me praesenti tempore possidetur, et ex successione domni et genitoris mei legitime reddebatur basilicae domni Petri et Pauli post obitum meum pro mercede animae meae volo esse donatum. Dulcissimo pronepote meo Thoringo dono ei colonica, cui vocabulum est Villa nova, quam de filio Papoleno quondam dato pretio comparavi, in perpetuo teneat atque possideat. Villa Idguino dulcissimo nepote meo Segechelmo, dum advivit, volo esse donatum. Post obitum vero illius, filii sui, qui ex Bertichildi filia Leutramni nati esse noscuntur, absque consortium fratrum suorum, si alios filios habuerit, ipsos praecipio possidendum. Viniola seu prata quae sunt ad Riulione, et adjungunt ad vineas sanctae Ecclesiae vel infra terminum Calimarcense, quas dato pretio comparavi, sanctae Ecclesiae volo esse donata. Idemque et colonica Satovera, quem Vulfarius quondam tenuit, et postea Aiga eam nobis cum ipsas venditiones, quas ab ipso Vulfario acceperat, dedit, et ipso locello cum vineis et cum omni jure suo, tu, sancta Ecclesia heres mea, percipias, et locello qui dicitur Condomas, quem pro re mea accepi, et postea fidelissimae Cottanae per donationis titulum concedi, volo ut ipsa locello jam dicta Cotta vel filii sui in perpetuo valeant in integrum possidere. Domum vero intra muros civitatis Parisiorum, qui ab Eusebio quondam fuit aedificata vel possessa, et mihi a praecelso domno Clothario regi concessa esse denoscitur, inter sancta Ecclesia Cenomannica et sancta basilica heredes mea aequaliter possidendum decerno; sic quoque ut de tabernias, quae infra domum esse noscuntur, locarius ille, qui annis singulis exinde speratur, lumen in sacrosancta Ecclesia Cenomannica et praedicta basilica domni Petri et Pauli inferatur; et areas, quae foris civitatis sunt, idemque communiter possideant.

Id constituimus observandum, ut quicquid die obitus mei in domo superius nominata Parisius, aut in unum aut in quibuslibet rebus, quae nostrae propriae esse noscuntur, aequaliter heredes meas sancta Ecclesia Cenomannica et basilica domni Petri et Pauli inter se dividant. Paene mihi in oblivione fuit positum; sed divina inspirante gratia memoravi. Viniolas secus arenas juxta quod ipsas maxima de deserto recuperavi vel adunavi, de ipsa arena usque ad strada quod clausura ipsa circumcingit, quod ipsa sancta basilica domni Petri et Pauli praesenti tempore possidere videtur. Itemque vineolas, pradela vel terraturium, quod in dextera parte de strada est qui vadit ad Pontileugua, quem de venerabili fratre meo Eoladi abbate comparavi, quae in ipsius basilicae oppidum esse noscitur; cum brugilo quem de fratre meo Leusio abbate datos quadraginta solidos redemi, et campellos quos cum ipso abbate commutavimus, quae ad alveum Sartae, cum prato qui est ad confluens, totum et ad integrum cum servientibus, quos inibi posui, aut adhuc Christo propitio ponere potuero, et modo ad ipsa sancta basilica in Dei nomine possidetur, in perpetuo dominetur. Simili modo medietatem de colonico Vatilonno, quem de Berone in nomine ipsius sanctae basilicae comparavi, et aliam medietatem, quam illustris matrona Egydia ad ipsum sanctum locum per donationis titulum contulit, jubeo ut in integrum, sicut a modo ab ipsa basilica Christo praesule possidetur, et in perpetuo inibi perseveret.

Et quia nulli habetur incognitum qualiter Berthechisilus inlicito ordine contra decreta canonum in sede sua fuit aggressus, et nimium res sanctae Mariae vel meas proprias generavit pro his gravissimum dispendium; unde etiam non ut debuit restauravit, nisi parvitate per res proprias meas, quas malo ordine distraxerat, locella cum carta venditionis dedit, hoc est cum domibus, cum Bariaco et Vivale portionem suam in integrum nobis vendidit. Et postea cum alia vice gloriosus domnus Clotharius de regno suo in insidiis pertulit, et iterum ego propter ipsum valde in captivitate fui, et in ipso nec nominandus Berthegisilius iterum vastator Ecclesiae accessit, et carta ipsa quam prius fecerat, in archivo Ecclesiae invenit, eam igni comburi praecepit, sic illi judex metuendus atque terribilis pro rebus suis cum eo ponat judicium. Et postquam dominus noster cum voluntate Dei una cum praecelso consubrino suo Teudoberto rege caritatem inivit, et voluntarie quantitatem de regno suo recepit, et nos locella illa obsistente ad domininationem nostram revocavimus. Campariaco vero, Estivale, cum domibus, mancipiis, vineis, et silvis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, et jure earum vel omnem peculium, sanctae basilicae domni Petri et Pauli delego. Perfeci scilicet domum, quae infra muros, in dextra parte de posteriola meo opere aedificavi, ubi oratoriolus in honore sancti Michaelis archangeli constructus est, volui ut ipsas domus et basilica sancti Petri et Pauli esse debuisset.

Dum nos cum domno Clothario rege pro fide nostra et amore illius detenti fuimus, pistrinus Ecclesiae ante ipsa domo constructa est, propterea in his locis Ecclesia stipendia et madricola, quam ego inibi erexi, supplex quaeso domino meo pontifici, qui mihi successor fuerit, ut omni tempore madricola ipsa, sicut usque nunc in eis temporibus stipendia promeruit, et semper inantea ministrante sancta Ecclesia alatur, et domus ipsa sit ad receptionem pontificum, vel religiosos qui ad ipsum oratorium deserviunt: quia et virtutes ibi ostensae sunt, et honorare in omnibus vel venerare debetur. Precamur domno et pontifici successori nostro, et per Deum Trinitatis conjuramus, ut de villas quas ego sanctae Ecclesiae per hunc folium testamenti delegavi, vel quae meo tempore conquisitae sunt, vel in donationem sanctae Ecclesiae pervenerunt, ex omnibus vel in omnibus decimas annonae, vini, casei, lardi, omnes decimas in domo ipsa sancti Michaelis archangeli annis singulis congregentur, sicut nostro tempore actum fuit, et pauperibus vel peregrinis in eorum alimonia ministretur: quia nec sancta Ecclesia dispendium perferet; et quod nos, etsi indigni, qui qualemcumque locum sacerdotii visi fuimus occupare, ea quae Deo annuente in pauperibus studuimus ministrare, a vobis indesinenter conservetur. Basilicae vero sancti Petri et Pauli curtem illam cum casas quas bonae memoriae Romolos quondam presbyter Cenomannis in civitatem tenuit, et domum illam, quae nostris temporibus supra muros aedificavit, et nos et manum ad hoc porreximus, et postea de nepte sua comparavimus; domus ipsas sicut a praesenti tempore in Dei nomine ab ipsa sancta basilica possidentur, cum id quicquid inibi laboratum fuerit, aut ante vel meis temporibus subjectum, totum et ad integrum praefata Ecclesia absque ullius impedimento perpetualiter valeat possidere.

Sanctae Ecclesiae herede mea dono villa, cui vocabulum est Grandefontana, quae dato pretio de Vaddoleno compatri meo filio Bavone comparavi, cum omni jure vel terminum suum. Te vero, sancta basilica domni Petri et Pauli, dono villa Conadaco, quem de Belletrudi sive Bettane matrona, relicta quondam Maurini, dato pretio comparavi, cum Colicas villas, quas postea dato pretio de Betholeno vel Mantharigo cum silvas vel omni adjacentia ad se pertinentes, cum domibus et mancipiis, sicut jam in tua ditione tradidi, cum mobilibus et immobilibus in integrum volo esse donatum, cum agellum illum, nomine Timiago, quem filio et parente meo Berulfo ad usufructuario possidemus, et post meum obitum ad tuam revoces potestatem. Dulcissimo nepote meo Sigechelmo licet jam per donationis titulum villam Murocincto anteactis temporibus contuli, quam ex successione domni et genitoris mei legitime reddebatur, et postea meis peccatis facientibus germanus meus Berthulfus in expeditionem domni Clotharii regis interemtus fuit, et portio sua mihi legitime obvenit, volui in hunc testamentum meum comprehendi, ut tam quod prius ei dedi, quam et quod postea mihi de germano meo obvenit, totum et ad integrum ipse nepos meus, villa ipsa cum domibus, mancipiis, vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, sicut hoc jam possidere videtur, et ipsi et sobolis sui perpetualiter dominetur. Tertia vero portione de ipsa villa Murocincto, quem bonae memoriae germanus meus Ermenulfus tenuit, et ipsam mihi dedit, dulcissimo pronepote meo filio ipsius Sigechelmi, nomine Leodefredo, post obitum meum volo esse donatam, exceptis illis quos emisit, aut ego de captivitate redemi, ipsi liberi perseverent. Casa vero quae est infra muros civitatis Cenomannis, quam domnus et frater meus Chaimoaldus episcopus, dum archidiaconati videtur officium fungere aedificavit, cum casella quam Malaricus diaconus tenuit, hoc dulcissimo nepoti meo Sigechelmo, cui eas dedi, volo ut et ipsi et filii sui in perpetuo dominentur: quia ubi casa nova ex areas illas comparatas esse nosscuntur.

Villam vero Patriliaco, quae est secus Pontochiuggane, quem de Doleno quondam comparavi, et venditionem in nomine sanctorum Petri et Pauli, vel basilicae eorum, quam jam tunc tempore aedificare videbamus, et postea ad ipsa sancta basilica delegavi, volo ut eam in perpetuo possideat, cum colonicas ad se pertinentes. Villam Monciaco cum colonica quae conditae vel undique idipso Condacense aut Monciacense comparavi et adjunxi, te, sancta Ecclesia heres mea, ad integrum volo esse donatum. Vineas vero quas mihi sanctae memoriae domnus Licinius episcopus pro amoris affectu secus vineas Cariliacenses suo munere dedit, et nos antea de Sargite quondam necutiante parte divina cum terra comparavimus, et postea inibi vineas posuimus, et in una clausura cum vineas sanctae ecclesiae adjunximus, volumus, ut pro mercede animae nostrae hoc ecclesia sancta Cenomanica possideat. Licet antea ipse ager parum habebat vineolas, nec domini mei antecessores episcopi aliquid ibi voluerunt addere, sed nos pro amore sanctae Ecclesiae vel augmentum ipsius, tam de negotiantibus, quam de reliquis maxime spaciavimus et pretium dedimus, ut in jure et dominationem sanctae Ecclesiae proficiant optamus. Idemque et vineolas, quae sunt in Saboranense, quae meo opere undique subjunxi, aut per donum, aut per venditionem, et si adhuc subjungere potuero, cum cultoribus eorum et familias ad domum quae ibi stabilius, te, sancta Ecclesia, domni Petri et Pauli habere jubeo.

De Ponteleugua haec est de matricula et synodochio in honorem sancti Martini, haec est miracula sancti Petri et Pauli, quod est ad Pontemleugua, si per singula perpensamus, quantum facinora nostra in saeculum dum detenti fuimus, commissa esse noscuntur, non esse tantum facultas redimendi, quantum sunt culpae commissae; sed omnipotens Deus, qui nullum perire vult, ipsae parva munuscula quae grandis lacrimas vel memoris animae Redemtori nostro offerre videmur, in pauperis, ipse pro larga pietatis suae gratia qualemcunque tribuat veniam. Ergo quia votus et liberatio et deliberatio mea est, ut basilica quae in honore beatissimi ac peculiaris patrini nostri Martini sancti episcopi ad Ponteleugua, ubi et requies sua sancta Deo propitio posui, delego atque ipsum sanctum locum locella his nominibus, Longiagas, Noginto, Novavilla, Antoniaco, et de Monasteriolo, partem illam quam de Leodelene dato pretio comparavi, et Avanto quodcumque inibi comparavi, aut unde mihi obvenit, cum mancipiis, mobilibus et immobilibus, et omni jure earum, vel quantumcumque adhuc ad ipsa loca subjungere aut comparare potuero, habere jubeo ac decerno sub abbate vel basilicae sancti Petri et Pauli potestate consistat. Licet praesumtione ut dicamus synodochii locus sit, dum parvum ibi intulimus, tamen potens est Deus et ipse sanctus athleta Christi inibi plurima conferre, unde pauperes et alimonia vestiantur, et cuncti amici nostri et peregrini receptacula pro nostra memoria habere videantur. Ad praesens jubemus, ut sedicem animolas Deo devotas, hoc est viros pauperes, caecos aut debiles, in ipso loco collocentur; et diebus singulis eis victus facta ratione sufficienter ministretur. Et, quod superius meminimus, de tributum Taletense, et suffragium Criscianense vel Cambariacense, sicut superius jam praecepimus, tam in vestimentis, quam et in lectariis, aut in calciamentis, et istis fratribus nostris et matricolabus sancti Petri qui sub regimine suo esse noscuntur: tu abba basilicae sancti Petri et Pauli omnimodis potissimum tibi cura sit hoc eis in omnibus adimplere. Quod si in aliquo (quod absit) ex hoc negligens apparueris, ante tribunal Christi cum sancto Petro et Paulo apostolos, et sancto Martino antistitem habeas rationem. Et nullus ex pontificibus successoribus nostris de id quod ad praedictum locum vel pauperibus est delegatum, auferre praesumat; sed ad festivitatem ipsam et pontifex et omnis clerus prandium dignum percipiant, et si de praedicta locella quicumque aliud retraxerit, tamquam necator pauperum ante conspectu divino judicetur. Tu vero, venerabilis abba, vel successores tui, talem curam habeatis de cursum sanctae ecclesiae domini Martini, qualem et sanctorum Petri et Pauli; et lumen per noctis de tributum villarum ipsarum sufficienter comparetur, et quod superest, ad ipsos pauperes vel inopes ipsius basilicae proficiat.

Villa vero Blacciago sita in terraturio Burdigalense secus castro Blavit, quae est super alveum Garonnae, licet a parentibus meis longo tempore fuit possessa, et per interregna, vel adolescentia meae genitricis fuit de jure suo ablata, et ab Aunulfo filio Maurilionis qui eas occupaverat, per testamenti sui paginas dum illicite ad sanctas Ecclesias hoc est Burdigalense et Toronice et Equilinense in duas partes ex ipsa villa sunt delegatas, tertiam Arnulfus germanus ipsius Aunulfo possedebat. Unde altercationes habuimus inter nos et ipsos de praedicta villa; sed ille recognoscens quod nobis legitime debebatur, coram ipsis pontificibus qui duas partes ex hoc possidere videbantur, nobis de praesente tertia ex omnibus de villa ipsa reddidit, et epistola exinde manu sua roborata, vel a praedictis sacerdotibus firmata nobis tradidit possidendam. Sed dum nos ita constringit amor divinus, ut contra sancta Ecclesia non ambulemus; forsitan si possimus cum gratia domnorum meorum et fratrum rem ipsam redimere. Sed quia domnus Agericus episcopus [Turonensis] portionem illam, quae sancti Martini fuit, nobis vendidit, et venditionem cum canonicis suis nobis fecit, et solidus LX secundum arbitriis sui valebat de presenti dedimus, et ipsa altercatio nostra subjunximus, volumus ut tu, sancta heres mea, Ecclesia Cenomanica, possideas; et si adhuc in rem ipsam de domus pontificis de Burdigalense aut Equilemense redimere possumus, totum et ad integrum ad tuam revoces potestatem.

Colonica vero Vincentianae, quam domna et genitrix mea possedit, et nos eam modo in Dei nomine possidere videmur, quae secus ipsum agrum Blaviaco esse videtur, basilicae sancti Petri et Pauli cum mancipiis, vineis et terris, volo esse donatum. Villa Floriaco, sita inter duo maria, qui parentum meorum fuit, et postea genitricis mea per orphanitatem perdidit, et a Childegerno fuit malo ordine possessa, quam villae medietatem cum mancipiis, domibus, vineis, silvis, omnique termino suo vel adjacentibus sibi a Berthranno sive Bettone filium ipsius Childegerni dato pretio redemi, volo ut ipsa villa qui parentum meorum fuit, basilica sancti Petri et Pauli in perpetuo dominetur. Domum vero infra muros civitatis Burdigalense, quam ego et germanus meus Ermenulfus nostro opere recuperavimus, ipsam domum cimencitia cum adpenditia sua ad ditione dulcissimo nepoti nostro Sigechelmo jubemus pervenire, ut ipse habeat et possideat, et suis posteris ad possidendum relinquat. Et hoc jubemus, ut omni tempore vitae illorum, quando missi domnis et venerabilibus sanctae Ecclesiae Cenomanicae vel basilicae sancti Petri et Pauli pro piscibus negotiandum ibidem venirent, semper in domo illa receptaculum habeant, et inibi quae eis necesse fuerit comparent. Locum vero qui appellatur. Bresetum in terratorium Burdigalense, ubi precarias [ Al., picarias] habere videmur, et dato pretio cum Arennoaldo quondam comparavimus, ipsam rem cum precariis inibi manentibus, et familias eorum, vel pixita, sicut a me praesente tempore possidetur, et post meum obitum, tu sancta ac venerabilis basilica domni Petri et Pauli ad tuam revoces ditionem, ut exinde annis singulis pix recipiatur.

Omnibus notum est qualiter bis aut tertio in rebus sanctae Ecclesiae vel proprias sustinui spoliationem. Deus scit quod non pro culpis nostris hoc passus sum, sed pro hoc quod fidem volui inlibata custodire, et sancta Ecclesia in praesidiis illo tempore grave pertulit dispendium; et ego pauper substantiola mea propria valde egenus evasi. Idcirco erubesco scribere, quod parum resedit ad offerre. Dono argentum illum quem nobis postea Deus vel domnus rex aut amici contulerunt, sicut brevis manu mea conscripta concinit, quia pertractavi ut duas partes de ipso argento quod ego visus sum laborasse, tu sacrosancta Ecclesia, percipias; alia vero portione, quam in ipso breve conscripsi, tu, basilica sancti Petri et Pauli, quem herede meae, sicut te, sancta Ecclesia, institui, habere jubeo. Adjuro per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, tam tibi, domne pontifex, qui successurus eris, quam et te, abba, qui eo tempore fueris, quando me Deus de hoc saeculo migrare praeceperit, vel successoribus vestris, ut nullus non praesumat de ista parvula munuscula, quae ego sanctae Ecclesiae, vel sanctae basilicae pro commemoratione nominis mei de his speciebus nihil abstrahere, vel venundare, sed omni tempore tam pro ornatum sanctae Ecclesiae vel basilicae, mensae earum perpetualiter debeat perdurare. De reliquo vero argentulo, quodcumque post diem obitus mei regesturiolo meo inventum fuerit; et hoc non delegavi, exceptum argentum sanctae Ecclesiae salvo, jubeo quod praesens habere videor, vel adhuc laborare potuero, quod delegatum non fuerit, totum inter sanctam Ecclesiam ac sanctam basilicam domni Petri et Pauli aequaliter dividantur; et abbas portionem illam quam accepit, si necesse fuerit sepulturae meae aliquid exornari, et si ego hoc antea non fecero, de hoc ipsum quod e contra pontifice perceperit, ad ipsa sepultura mea dignetur, exinde studeat componere; et si nos ea Christus permitteret ea luce durare, argentus ille in ministerio, quo necesse fuerit, basilicae faciendum intromittatur.

Simile modo jubeo quod de vestimenta damea [ Al., clavia] tu, dulcissimi archidiaconi, qui eo tempore fueris, domno vero et pontifice successore meo particulos duos optimos de proprio vestimenti damea reverenter offerre jubeo. Tibi vero sancti archidiaconi praecipio, ut unum cabellum bonum et unum pareculum de proprietate mea praesumas. Omnia vero quae de proprietate, seu ex militia in regesturiolo meo post meum obitum inventa fuerint, seu et species aut vestimenta quod ego laboravi vel adquisivi, excepto quod sanctae Ecclesiae proprium est, tres exinde jubeo fieri portionis, una domnus et successor meus pontifex accipiat; alia vero basilica domni Petri et Pauli; tertia vero de praesente pauperibus jubeo erogare. Similiter tibi praecipio archidiaconi, et coram Deo contestor, ut de eos fructus quos eo anno relinquero, cum diem extremum exclusero, per manu tua, tertia parte pauperibus absque fraude erogetur.

Similiter volo ac jubeo omnibus servientibus sanctae Ecclesiae qui ministeriales esse noscuntur, vel meis, tam clericis quam saecularibus, qui mecum conversare videntur, singulos caballos, tam ingenui, quam liberi vel servientes de praesente percipiant; reliquos vero caballos tam Warannonis, quam spadas seu poledras, qui inventi fuerint, et characterio sanctae Ecclesiae habuerunt, totus pontifex vel Ecclesia recipiant. Illi vero qui meum characterio peculiarem habuerunt, aut quos mihi parentes vel amici dederunt, medietatem sancta Ecclesia ex ipso accipiat; aliam medietatem basilica vel abbas qui inibi esse videtur recollegat. Illud huic testamento adnecti volui, ut de gregis equinis, quos mea parvitas undique attraxit vel augmentavit, excepto jumenta antiqua, inde duas portiones ex ipsis gregis quae meas proprias esse videntur, et super terra sanctae Ecclesiae pascua habent, ut diximus fiant: una percipiat sancta Ecclesia, et alia percipiat basilica sancti Petri et Pauli. Gregem illum, quem portionas equinarias super rem sanctae basilicae domni Victuri episcopi intendere videtur, ad ipsa sancta basilica volo esse donatum. Jumenta de illo qui fuerunt peculiaris Gallimere, pro fidele mea Elopodiae volo esse donatus.

Villa Marciliaco sita secus Diablentas vico, quem dato pretio a Medighiselo et Ebretrudi comparavi, aut undique adjunxi, aut adhuc adjungere potuero, cum domibus et mancipiis, et adjacentia sua, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, dulcissimo pronepoti meo Leodochranno dono atque transfundo perpetua dominatione. Similiter villa secus Pacilenovico, quem genitor Blado Victriberno [ An., Bladovic tribuno?] bessorum nobis pro soledus nostros vendidit, ipsam rem cum omni adjacentia sua, sibi dulcissimi pronepus meus Sigramni, habere jubeo. Similiter villam Pauliacum, quem ego dato pretio, id est solidos tregentos auro venerabile Bobeno abbate de basilica domni Albini comparavi, ipsa dulcissimo pronepoti meo Leodochranno habere jubeo, ut ipsa in perpetuo possideat. Sic quoque si aliquid aut basilica domni Albini, aut abbas qui successor ipsius Bobeno fuerit, exinde adtemtaverit circa ipsos, cum duplici satisfactionem jam dicto Leudochranno reddat, et villa ipsa, si voluerit contra definitione antecessores sui agere, nec sic valeat vindicare; et sic ab ipso pronepoti meo in perpetuo vindicetur. Villam quam secus vico Berulfo esse dignoscetur, et in ipsa villa Berulfus, qui quondam amisit quicquid inibi comparavi, tam de filio Enulfi, quam de Remoaldo vel conjuge sua, totum et ad integrum inter dulcissimos pronepotis meis Leutfredo et Thoringo, si mihi superstites fuerint, aequalentia inter se dividendum volo esse donatum; sic quoque ut post obitum meum ad suam in integrum revocet potestatem.

Basilicae sancti ac beatissimi sancti Germani Parisiaci antistitis, qui mihi dulciter enutrivit, et ad sacerdotali onus, ut non merui, ac per sua intercessione perveni, ad ipsa basilica in honorem ipsius obedum civitatis [ Pro obitus in civitate] Conomannicae aedificavi, et casas inibi aedificavi, et Moniculos institui, qui inibi Christo propitio in perpetuis temporibus officium et servitium procurent. Dono ad ipsa basilica in honore ipsius pontificis has villas his nominibus, Charisago cum vineis quae Silviago vico sunt, et reicola quae appellatur Stirpiaco, cum vineolas et mancipiola qui inibi esse noscuntur, Landolenas, Graciaco et Manciaco, quas data pretio undique comparavi, et ad meam pervenit ditionem, tam quod praesenti tempore possidere videor, quam quod adhuc meliorare potuero, ad ipsa sancta basilica in honore beatissimi domni Germani volo esse donatas, et vineas illas quae ad Ruilione sunt, quod Aunigiselus diaconus tenuit, vel adhuc postea undique comparavi, cum prati mediate ad ipsum Ruivilionem ad ipsa sancta basilica praecipio possidendum. Villa vero de Comancio, quae ego de filio et parenti meo Ebroaldo comparavi, et postea et domos et vineas inibi aedificavi, cum id quod inveni, cum omni jure et adjacentia sua, te, basilica sancti Petri et Pauli, quam in honore vestro aedificavi, et immediate herede constitui in omnibus, habere decerno. Reicola quae appellatur Fontanas, infra terminum Alaunense, quam mihi vir magnificos Baudhegiselus et Saucia conjux sua condederunt, et donationes fecerunt, et nos multum eis in quo potuimus solatia praebuimus, ipsam rem post obitum nostrum sancta Ecclesia ac venerabilis basilica domni Petri et Pauli ad tuam revoces ditionem, sicut ad ipso Baudeghiselo possessum fuit; sic quoque, ut nomina illorum in libro vitae in ipsa basilica recitetur. Villa Redonatiogo quae ad Bonalfa semper aspexit, et nos postea inibi tam terras quam silvas, quas dato pretio de Chargario et Ragnarico comparavimus, vel undique totum et ad integrum, sicut semper ipsi villa Redonatiaco ad Bonalfa aspexit, et inibi aspicere debeat, ut sancta Ecclesia herede mea in perpetuo proficiat.

Licet quicquid a nobis fuerat laboratum tam in agris, quam mobilibus et immobilibus, volemus totum jam, sicut anterior testamentus noster habuit, in uno testamentum totum et ad integrum delegavi: sed quia postea postquam Deus glorioso domno nostro Clothario rege totum regnum Francorum in sua ditione advenire praecepit, et postea nobis sua larga pietas pro servitia nostra in aliquo respexit, nec ipsum nobis oportet praeterire. Ergo villas illas quas bonae recordationis Avitus, filius Felici quondam episcopus, qui parentem nostram et proximam in conjugium habuit sociata, et omnes res Aviti inter me et vir illuster Gundolando Majores domos sua pietas concessit, et ego contra ipsum modo ad praesens habere videor, omnem portionem meam, tam quod in Biturivo est, quam in Albiense, Cadurcino et Agennense, totum et ad integrum, quicquid medietas ex agro ipso ad meam pertinet rationem, pro mea vel in quantitate relaxandi peccata basilica sancti Petri et Pauli, quem heredem constitui, post obitum meum in integritate villas ipsas percipias; et Nogiogilo villam, quam et ego et vir inluster Gundolandus filiae meae et parente Dundanae usufructu concessemus, post ipsius obitum vos sacrosancta Ecclesia et basilica communiter mediate, sicut precaturiam jam dictae matronae convenit, ad vestrum revocetis potestatem idipsum aequaliter dividendum.

Villa vero Vocriomno, quam mihi gloriosus domnus Clotarius rex suo munere pro rebus nostris quas Egulfus et Arnoaldus malo ordine et tenuerunt et vastaverunt, licet plus jam nobis exinde pius rex dederat, sed per injunctionem suam hoc Ecclesiae Metticae in honorem domni Stephani relaxavi, et villam istam cum domno et fratri meo Arnulfo episcopo petivi, ut illas villas quae fuerunt Egulfo et Arnoaldo ipso recepit; nos villa Vocrionno in perpetuo tenere deberemus, et quod exinde facere volebamus, liberum arbitrium haberemus. Idcirco ipsa villa tam pro mercedem domni regis quam et pro nostra, quia vineolas parum habet basilica sancti Petri et Pauli, hinc in loco isto ideo ipsa villa cum omni jure suo et adjacentias ad se pertinentes, totum et ad integrum, te sancta basilica domni Petri et Pauli, ubi corpusculum meum desidero sepelire, in perpetuo volo esse donatum. Villa vero Nociogilos, quae est in terraturio Pectavo super alveum Ligeris, quem inibi Beato nepus quondam Babone filius Theudaldo, de maternum suum, per donationis titulum condedit, te sacrosancta basilica domni Petri et Pauli, post obitum meum habere jubeo.

De Marogilo villas Rufiniaco et Marigilo, qui de actione Nuncianae ad me pervenerunt, per res sanctae Ecclesiae quod multum devastavit, et nobis gloriosus domnus Clotarius rex post obitum ipsius Nuncianae concessit, te, sacrosancta Ecclesia, heres mea habere jubeo. Locello qui appellatur Lucianus, quicquid inibi debet Hisigilo; reicola illa, quae est super Ledo fluvium, nomine Bauciallo, quem ego de Bestingeselo de Vindocinense et conjuge vel filiastros suos comparavi, basilicae sancti Victuri Cenomannica civitate cum mancipiis et omni re quod inibi melioratum est, volo esse donatum. Villa nomine Tauriaco, portionem illam quem Nuncia inibi tenuit, et nos modo per praeceptionem domni nostri, sicut Marogilo et Rufiniaco tenemus, et ipsa villa Tauriaco tam portione illa Nuncianae qui fuit, et modo ad nostra traditione pervenit; quam et portionem illam, quam Audericum et nepoti sui, filius germanae suo et germanae suae nobis vendiderunt, et ipsum insimul conjunximus, te sacrosancta Ecclesia, heres mea, habere jubeo. Locello quae appellatur Luciacus, quicquid inibi de Berthigisillo, vel conjuge sua et filiis eorum comparavi, et ad praesens possidere videor, cum quicquid inibi adjunxi, aut adhuc adjungere potuero, basilicae sancti Petri et Pauli herede meae delego possidendum. Villas vero sitas in terraturio Dunense, hoc est villa Pannonio, quem de Johanni abbate dato pretio, hoc est solidis centum quadraginta comparavi, et villam Marcirias, quem de Bethone, filio Baddone quondam similiter visus sum comparasse; ipsas reicolas, tu dulcissimus nepos meus Sigechelmi, post meum obitum recipias; sic quoque ut post tuum obedum filii tui inter se aequalentia dividant.

Reicolas illas quas sanctae Ecclesiae Suadria soror Theoderi quondam episcopi per suum testamentum dedit, hoc est Luciniaco et Monte, et postea meo opere ipsas vindicavi. Villa quam de Dudone, nepoti Romono super Ligere comgaravi, hoc est dato solidos centum, ipsam rem, quicquid inibi ad praesens habere videor, cum domibus, vineis, terris, mancipiis et omni portione illa, te, sacrosancta Ecclesia neres mea, habere jubeo. Similiter villa Brea, quam mihi Theudoaldus vendidit, et ipsam ad tuam revoces ditionem, cum vineis, mancipiis et omni jure suo. Kairaco vero villa, quam de Comerio Diacono datos sol. CCC comparavi, et nunc in ditione mea in Dei nomine esse dinoscetur, te, sancta basilica domni Petri et Pauli, quam heredem cum ecclesia nuncupavi, habere decerno, cum domibus, mancipiis, vineis, pratis, silvis cum omni jure suo; et si adhuc inibi aliquid meliorare potuero, totum et ad integrum ad tuam revoces potestatem. Villa Sitriaco, quem dato pretio de Leugadie comparavi, cum alio locello qui nuncupatur Blaciacos, cum adjacentibus ad se pertinentibus, domibus, mancipiis, vineis, terris, pratis, silvis, vel omni jure earum, te, sacrosancta Ecclesia Cenomannica, heredem meam habere praecipio.

Villa Cresciaco et Vallis, sicut per epistolas inter me et domno Arnulfo episcopo Mettensis Ecclesiae convenit, in honore domni Stephani Ecclesiae suae, sicut jam per epistolam nostram prius decrevi, post meum obitum, ipsa sancta Ecclesia in honore sancti Stephani ad suam revocet ditionem, et nomen meum in libro vitae inibi, qui tunc tempore pontifex fuerit, scribi jubeat. Tres partes colonicae, quem de ratione Arngaldo habuimus, ipsam basilicam domni Petri et peculiaris patroni nostri Medardi episcopi post meum obitum habere jubeo. Villa Montiniaco, quam Giboaldus quondam episcopus tenuit, et postea ad nostram ditionem venit, ipsa cum omni jure suo sancta Ecclesia juris sui esse nunc delego atque decerno. Villas vero sitas in Burgundia, quas nobis gloriosus domnus noster Clotharius rex et viris inlust. Bradone et Warnehario Majoris domus dedit, qui fuerunt Leudegiselo quondam, tertiam portionem, quam mihi ex ipsas villas legitimo ordine cum ipsis viris illustribus debetur, vos sacrosancta Ecclesia Cenomannica et basilica sancti Petri et Pauli heredes meas aequalentia cum ipsis habere nolo. Et villas in Provencia, quas ipse pius rex inter me et viros illustris Gondolaido et Chugo de ratione Aurelianae dedit, quantum exinde per justitiam vindicare possemus, absque peccatum nostrum, id est de ipsas villas portionem meam, vos heredes meas cum ipsis illustris viris ad vestram revocetis potestatem. Villa vero quae de ratione Nuncianae, tam in Pectavo, quam et in Erbaticola, quam et illas alias villas quas cum Ghisone compatri meo in Cadurcino, Limodicino, aut ubicumque in Gutia portio Nuncianae nobis exinde legitime reddebantur, te dulcissime compater meus Chiso pro amoris affectum et comparatum una cum nepoti vestro et nostro Thoringo aequaliter dividendum habere praecipio. Villas vero quas dato pretio de Dracoaldo episcopo [Ausciensi] comparavi, et in civem [ L. civitatem] ipsam, ubi praedictus pontifex fuit occisus, esse noscuntur, tibi, dulcissime nepos meus Sigechelmi, una cum filiis tuis praecipio possidendum. Fidelissimus meus Warnehario et Walcone filio Tedemondi quondam, qui mihi fideliter ab adolescentia eorum vel sanctae Ecclesiae cum integra fide, quod omnibus incognitum non est, deservisse noscuntur, quidquid eis in terris, mancipiis, vineis dedi, aut ipso meo tempore visi sunt adquisisse, totum et ad integrum eis volo esse concessum, et filii et filiae eorum, quam diu vixerint, possideant, et nullus ex eis exinde nihil auferat jubeo ac decerno.

Quidquid fideli nostro Cherulfo quondam dedimus vel filiis suis, hoc ad integrum confirmamus. Fidelissimo amico meo Chadeleno quicquid ei hic et in Genomannico dedi, volo ut hoc in perpetuo et ille et filii sui possideant, quia omnibus notum est quod fideliter in ministeriis sanctae ecclesiae et jugiter deservivit, et tempore vitae suae facere disponit, et justum est, ut quicquid ei de jure Ecclesiae, vel quae meo labore ad Ecclesiam pervenit, semper in eo perpetualiter perduret. Fideli meo Betoleno, filio Cundeleno quondam, quicquid genitore suo dedere, vel quod postea ipso Betoleno ex nostra largitate est concessum, ipso Betoleno et conjuge suae, vel filiis eorum in perpetuo volo esse donatum: sic quoque ut genitrix sua quotquot exinde habet dum advixerit, usufructuario possideat. Post obitum ipsius jam dictus Betolenus, et filii sui in integrum percipiant, et semper amici Ecclesiae persistant.

Illud itaque rogo ac jubeo, ut quanticumque amici mei vel fideles servientes fuerint, semper eis memor sit nutritura mea, vel benefactum meum, quod circa illos impendidi, ut et ipsis post obitum meum cura sit, ut cum dies commemorationis meae evenerit, semper inibi adesse debeant: et Abbate loci illius solatium praebeant; et dicant: Felix est homo ille, qui amicos bonos relinquit. Praecipio tibi, dulcissime nepos meus Sigechelmi, et filiis tuis rogo et adjuro per Deum omnipotentem, ut quamdiu vos in saeculo supertitisse voluerit, una cum conjuges vestras vel sobolis vestris, si sanitas permiserit, semper annis singulis bis aut ter sepulturola mea visitetis; et hoc adjuro Abbate loci illius, ut totaliter vos reficiat, et filios vestros honoret, qualiter cognoscit me sancta Ecclesia fuisse consolatorem, ut vobis et filiis vestris delectet frequens visitare locum ipsum sanctum, vel meam commemorare memoriam. Adjuro et rogo domno meo Cabimoaldo episcopo [ Infra, Chaimaldo episc. Pictavensi], quia consanguineus meus esse dinoscetur, et eum divina pietas ad sacerdotale culmen perduxit, semper illi memor sit nutrita mea ver patrocinius sancti Petri, unde ad ipsum onus Christo praesule ambulavit; ut idonea sepultura, quandoque me Deus ab hac luce migrare jusserit, suis manibus cum reliquis domnis et fratribus suis corpusculo meo dignanter sepeliant, ut unde Domini mercedem conquirant, et laus in populo percurrat: hoc jubeo tunc archidiacono, ut ipsius domnus qui peccatorem sepelire dignaverint, donent eis caballis padi [ F., paria] duo, et poledros congregans duos, et singulos parioculos ipsi domni accipiant; et tu hoc domne Chaimalde cum archidiacono dignanter facias, et tibi simili modo, sicut tui fratres accipiant, ut accipias jubemus. Et quamdiu in saeculo te Deus superstitem esse voluerit, rogo ad meam commemorationem digneris venire; et domnus abbas vel congregatio sancti Petri et Pauli dignum tibi honorem impendant.

Hos, has liberas liberosve esse jubeo: Libigiselo cum uxore et filiis, Chinemundo, Chrodosindo cum uxore et infantes, Theodogundi et filio suo Lopo, et filia sua, Emmane cum uxore et filiis, Ebreleno cum uxore et filiis, Gariulfo, Juliano, Picoaldo eum uxore et filiis, filio et filia Maurello. Similiter et famulos meos qui inibi deservire videntur, tam natione Romana, quam et barbara. Id sunt, Teodane, Bajone, Baudasindo, Mauro, Austrehario, Audisgisilo, Vetesigilo, Bercehano, Quotane, Alagise, Leodegiselo, et filiis Theodoniviae. Hus omnis ad integrum ingenuos esse jubeo cum omni peculiari eorum quod habent, aut deinceps laborare poterunt, et defensionem sanctae basilicae domni Petri et Pauli Apostolorum, ubi corpusculo meo in Dei nomen opto requiescere, habere mereamur; ita ut unusquisque tempore depositionis meae conveniant, et oblata tantum nominis mei ante sanctum altarium offerant, vel recenseant, et ministerium, qualem egisse visi sunt, unusquisque in Dei nomen in praedicta die observent; et abbati loci illius solatium praebeant, et postea in crastinum abbas det illis dignissimam refectionem, et unusquisque ad domos eorum revertantur, tam isti quorum nomina hic continentur, vel quos postea de gente barbara comparavi, aut adhuc comparare potuero, tam pueri, quam puellae, qui a me emti noscuntur, et epistolas eis feci; et ipsi in integra ingenuitate perdurent, et hoc observent quod et pluris eorum, et toti sub tuitione et defensione sancti Petri perseverent; et Dasgastaldus qui voluerint ex ipsis cum ipso abbate consistere, vel basilicae deservire, de rebus sanctae basilicae ditentur, ut melius eis delectet sepulturolae meae impendere honorem, et sanctae basilicae deservire. Et qui hic in Cenomannico terraturio manere noscuntur, defensionem sanctae basilicae domnorum Apostolorum Petri et Pauli se habere noscuntur. Si necesse fuerit, et abbas ille, qui basilica sancta ad regendum et gubernandum commissa fuerit, omni tempore de eo quod inibi a me collatum est, depositionem meam et lumen sepulturolae meae annis singulis taliter studeat celebrare, qualiter aliis delectet loca sanctorum in maximis rebus ditare Quod si abbas ille qui exinde negligens fuerit, cognoscat ante tribunal Christi cum domnis Petro et Paulo apostolis ex hoc habere ultionem, et perpetuam suscipere damnationem. Illos vero quos de ratione Ecclesiae pro singulis festivitatibus in Albis, per epistolas relaxavi, aut relaxavero, sicut epistolae eorum edocent, sub tuitione et defensione sanctae Ecclesiae rependeant.

Et quia casus humanus multos dubios reddit; et ego vereor, ne (quod Deus avertat) devotionem meam iniqua cupiditas, quae malorum radix est, in aliquo frangat; conjuro te, domne sacerdos, quem post me Deus esse voluerit, per illum judicium tremendumque diem, sic in aeternum beatitudinis praemium adipiscas, et non cum Juda damnationis partem adquiras, ut omnibus voluntatis meae arbitrium impleas; vel dum te Deus superstitem esse voluerit, custodire intendas omnia. Hanc libertatem debet perpendere, qui voluntati suae judicium firmiter desiderat permanere. Rogo cum testamentum meum ad omnis et comprovincialibus meis fuerit apertum, tunc per manum archidiaconi centum solidi per domnum episcopum Turonicae civitatis ad sepulcrum domni et peculiaris patroni sancti Martini antistitis, ubi comam deposui, et annis singulis tributum meum ibidem reddidi, transmittantur. Similiter ad basilicam sancti Albini antistitis per manum Andegavi pontificis sol. quinquaginta dirigantur, quos solidos per sacellos separatim cum brevicellis sigillatis ad unumquemque locum, sicut superius memini, in manu fideli dispensatori commendavi, sicut pagina testamenti mei eloquitur dispensandos.

Tibi vero, archidiacone, demando atque praecipio, ut per omnes basilicas quae circa civitatem nostram esse noscuntur, hoc est basilicae sancti Victurii peculiaris patroni mei, dabis solid. XX. Basilicae domni Vincentii, ubi sanctus Domnolus episcopus requiescit, in honore ipsius martyris vel domni antistitis dabis solid. XX. Basilicae sanctae Mariae vel sanctae Crucis dabis solid. X. Basilicae sancti Juliani episcopi aut caballum, aut in aurum dabis solid. V. itemque basilicae sancti Richomeri solid. X. Basilicae sancti Hilarii dabis solid. V. Ad oratoria domni Martini, domni Victorii, vel sancti Petri infra muros, dabis in aurum aut in caballos solid. V. Basilicae sancti Stephani martyris aut in aurum aut in caballos dabis solid. V. Similiter volo ac jubeo, ut omnibus clericis nostris qui hic in ecclesia deservire noscuntur, de quibus aut in quibuslibet rebus quinquaginta solid. dones. Illud vero specialiter rogo, ut in supra scripta loca, ubi aliquid non ut decuit, sed in quantum virtus praevaluit delegavi, nomen meum ac sacerdotes illorum in libro vitae jubeant adscribere, et per singulas festivitates recitari.

Licet superius hoc intimare debueram, quid cineribus meis deservire deberent; sed quia non habui integre perscrutatum de familia mea, quorum hoc agendum committerem; ideo mihi convenit, ut de quantiscumque villis sanctae basilicae domni Petri et Pauli herediis meae delegavi possidendas, ut singulos condomas de unaquaque villa qui nitidiores esse noscuntur, et nos vel basilicae sanctae fideliter deserviunt volumus nomina eorum in una epistola conscribere, et manu nostra firmare, ut integro relaxentur a servitio, et ipsis una pariter cum abbate de sepulturola mea, tam de luminario quam de cineribus meis integra eis sit cura usque die ultimo vitae eorum, tam illi quam soboles qui ex ipsis fuerant procreati, in perpetuo debent cum integra diligentia deservire, et ingenuitas status illorum sub defensione ipsius abbatis debeat perpetualiter perdurare.

Sed quia nos de familia sanctae Ecclesiae nihil nec cineribus nostris, nec dispositione facienda praesumimus injungi aut relaxari, sicut domni et antecessores nostri fecerunt; simili modo, jubeo, ut si aliquid mihi minime in mente fuerint de meis famulis, aut germani mei Bertulfi quondam, et haec in Cenomannico manere videntur, toti absoluti sint a servitio et defensionem vel tuitionem sanctae basilicae domni Petri et Pauli, sicut reliqui liberi mei, habere mereantur. Illos vero quos de captivitate redemi, et ante ingenui fuerunt, et modo pro pretio servire videntur, tam viri quam mulieres de villa Boalcha omnes a servitio relaxentur. Ad matriculas capitalis in civitate vel qui per basilicolas sunt, per manus archidiaconi quinque sol jubeo dari.

Quia deliberationis meae arbitrium opto per hunc testamentum firmiter conservare, ideo conjuro vos, domni et pontifices, per sanctum apostolatum quem divina traditione accepistis, ubicumque necesse fuerit, basilicae meae vel abbati loci illius semper solatium praebeatis, et tale consilium domno et successori meo instruite, ut de id quod sanctae basilicae in honore domni Petri et Pauli apostolorum pro animae meae remedium deputavi, nihil exinde minuat, nec per qualibet occasione aliquid debeat fraudare, quia ego nullum dispendium me sanctae ecclesiae generasse cognosco. Similiter conjuro vos omnes per victorias clementissimorum principum, qui, in saeculo virtutem agendi apud ipsos domnos et principes nostros habetis, ut si necesse fuerit semper defensionis vestrae auxilium paginolae non negetis. Adhuc parva memoravi quod valde in oblivione tradidi. Domum vero Diablentes quam meo opere aedificavit cum curte et stabulum, et hortus et colonicas, quicquid undique tam de Bosone presbytero, quam de heredis Etoleno, Trilono, loco quae dicitur Calviaco, vel undique in opidum Diablentis juxta ripam Aroenae fluviolo comparavi, tam terris, mancipiis, silvis, pravis et omnes jure suo, cum Taxonaria quam vindicavi contra Leutthero et heredes suos, totum et ad integrum, te, sacrosancta Ecclesia heres mea, habere volo, excepto res antiquas sanctae Ecclesiae Diablenticae. Idemque et portiones illas quas mihi Guntherus in omnes res suas per donationes contulit, et ipsum conjunctum apud ipsam casam Diablenticam te, sacrosancta mater et heres mea Ecclesia habere decerno Casellas illas quas bonae memoriae Domnigisilus diaconus ex nostro munere habuit, et ipsi pauper inibi aedificavit, et nos post illius obitum dulcissimo nepoti nostro Leudochramno concessimus, cum omnes casellas, casticella, vineola, campellos, et quod ibi ipse diaconus habere visus fuit, cum mancipiola illa qui inibi habere videntur, volumus ut ipse nepos noster dum pro amore nostro frequens ad basilicam S. Petri et Pauli apostolorum venire deliberat, sicut et nos in testamentum scripsimus, volumus ut ipsas cum gratia pontifice successore nostro semper possideat, sic quoque ut post obitum illius ad jus sanctae Ecclesiae revertatur.

Nam et ego in praesenti denuntio, ut si quis contra hanc voluntatem meam venire tentaverit, excommunicatione perpetua feriatur, et tale in ipsum Deus judicium ostendat, ut lepra Naaman percussus, terra ipsum sicut Dathan et Abiron absorbeat; et sic ultio divina in illum appareat, ut in praesenti saeculo se male egisse cognoscat, et in futurum judicium nunquam remissionis veniam consequatur. Si quae liturae, si quae caraxaturae, si quae litterae adjectae sunt vel detractae, ego feci, flerique jussi, dum meam mihi saepius praelego voluntatem; et omnia per singula recognosco vel emendo. Ut lex edocet, septem virorum honestorum subscriptionibus et sigillis credidi muniendum, et pro totius rei firmitate atque stipulatione adnecti praecepi. Actum Cenomannis in civitate, die et anno superius comprehenso. Bertichramnus in Christi nomine acsi indignus episcopus testamentum meum, quem filio meo Ebbone notario scribendo dictavi, relegi et subscripsi. Guntinus Honoratus subscripsi, rogante domno Bertichramno. Dado, rogante domno Bertichramno, subscripsi. Signum Gerinus, rogante domno Bertichramno, subscripsi. Ibbolenus, rogante domno Bertichramno, subscripsi. Gaddo, rogante domno Bertichramno, subscripsi. Ego Hugo Honoratus subscripsi. Ego Ebbo notarius, jubente domno meo Bertichramno episcopo, et ipso praesente, hoc testamentum scripsi, relegi et subscripsi, notavi diem. Similiter ego Bertichramnus episcopus rogo filio meo archidiacono, ut cum testamentum meum apertum fuerit, ipso prosequente, gestis municipalibus secundum legem faciat alligari, quo semper firmiter perduret.