Tanto Nobis

This is the stable version, checked on 1 Iulii 2021. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Tanto Nobis
1889

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XX (1887), pp. 161-162

LITTERAE SS. D. PAPAE LEONIS XIII.

VENERABILIBUS FRATRIBUS
ANTONIO ARCHIEPISCOPO GOANO PRIMATI PATRIARCHAE,
CUNCTISQUE ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS

INDIARUM ORIENTALIUM GOAM*


Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.

Tanto Nobis epistola vestra gratior, quanto plus indigemus, in hac tam acerba conditione solatii. Intelleximus ex ea, quod sane expectabamus, magnopere vos de constituta in Indiis Orientalibus Hierarchia catholica laetari: itemque summa voluntate accepisse omnia, quae ad rem sacram firmius in ista regionum amplitudine fundandam, anno superiore, decrevimus. Vestras igitur communibus litteris consignates sententias libenter, amplectimur, multoque etiam libentius, quia magnam voluntatum concordiam non obscure significant. Concordia vero et caritate mutua quid prius, quidve ad utilitatem publicam feracius cogitari potest? maxime in iis, qui in cultura vineae Domini pariter versantur, qui eadem in caussa desudant, et quorum sunt aliquando ab eodem Domino remunerandi labores. Vobis igitur, venerabiles Fratres, gratulamur tam excellentem laudem: eritque virtutis vestrae non modo in vobismetipsis eam constanter retinere, sed in omni sacerdotum ordine studiosissime tueri. Atque ad sacerdotes quod spectat, peroptato illud accepimus, quod communis epistola vestra confirmat, praecipuam vos operam illuc collaturos, ut doctrina et virtutibus, quibus est opus, Clerus vester imbuatur. Sanctissimum sane ex omnibus maximeque utile propositum: cuius tamen adeptio valde postulat, ut sacra multiplicentur seminaria, in quibus alumni, nominatim ex indigenis, ad spem sacerdotii excolantur. Ex his sacrae militiae palaestris, si disciplina sapiens, vobis auctoribus, accesserit, non difficulter adiutores laborum vestrorum existent, iique navi et industrii, quales tempora vestra requirunt. Neque enim nescimus, vestrae et sacerdotum vestrorum operae, ingentem ac prope interminatum patere campum. Nostros habetis non exiguo numero, qui assiduitatem curarum vestrarum desiderant: habetis expertem evangelici luminis multitudinem infinitam, quae misericordiam vestram et implorat et exposcit. Perseverate,Venerabiles Fratres, utrique generi caritatem partiri, et, quantum est in vobis, contendite ut istis omnibus ab oriente sole collustratis oris, pulsa superstitionum caligine, lux vera affulgeat, quae illuminat hominem. Quod munus, sane grave et multis de caussis laboriosum, ut vobis Deus prosperare velit. Nos quidem et vehementer cupimus et suppliciter oramus. Intereaque caelestium munerum auspicem, et praecipuae Nostrae benevolentiae testem vobis, Venerabiles Fratres, Clero, populoque vestro universo Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die 6 Octobris an. 1887, Pontificatus Nostri Decimo.


LEO PP. XIII


  • ASS, vol. XX (1887), pp. 161-162.