Migne Patrologia Latina Tomus 87
Tabula insigniorum (Auctor incertus), J. P. Migne
- 1
Oratorium sancti Petri.
(0063B)
Hic Petrus Ecclesiae pastor sortitur honorem.
Disticha VII columnarum quae sunt in externa parte summi templi, quod habet in longum pedes CC, in latum autem XL, quoad interiorem sui partem.
Bissenos metire pedes interque columnas,
Ordine quas isto constituisse decet.
Baptisterium.
Ecce renascentes susceptat Christus alumnos.
Altare sancti Salvatoris. Ad crucem.
Crux, via, vita, salus, miserique redemptio mundi.
Analogium Evangelii.
Hic evangelicae recitatur lectio pacis.
Super cryptam sancti Columbani, altare sanctorum (0063C)Mariae et Galli, in quo est sarcophagus sancti Galli.
Sancta super Cryptam sanctorum structa nitebunt.
A tergo altaris.
Hic Pauli dignos magni celebramus honores.
Extra templum, ad Orientem.
Hic sed domatibus paradisi plana parantur.
Ad Occidentem.
Hic paradisi acum sed tecto sternito campum.
In eodem campo disticha VII columnarum.
Has interque pedes denos moderare columnas
Murus.
Hic muro tectum impositum patet, atque columnis.
Porta in muro.
Adveniens aditum populus hic cunctus habebit.
Via ad portam.
(0063D)
Omnibus ad sacrum turbis patet haec via templum,
Quo sua vota ferant. Unde hilares redeant.
Ad Australem viae plagam, ovile.
Hic caulas ovium caute dispone tuarum.
Cubile famulorum.
Hic requiem inveniat famulantum turba vicissim.
Stabulum caprarum.
Ista domus cunctas nutrit, servatque capellas.
Stabulum suum.
Iste sues locus enutrit, custodit adultas.
Stabulum armentorum.
Hic armenta tibi lac fetus atque ministrant.
Domus equaritiae.
(0064B)
Hic fetas servabis equas, tenerosque caballos.
Haec omnia cis viam versus Orientem magis.
Ibidem porta famulorum ad templum.
Tota monasterio famulantum hic turba subintrat.
Stabulum boum et equorum.
Ista bubus conservandis domus atque caballis.
Hospitium peregrinorum et pauperum.
Hic peregrinorum laetatur turba recepta.
Alibi.
Hic habeat fratrum semper sua vota minister.
Porticus ante ecclesiam.
Hic pia consilium pertractet turba salubre.
Porticus ante domum stet haec fornace calentem.
Haec domui adsistit cunctis qua porgitur esca.
(0064C)Huic porticui potus quoque cella cohaeret.
Officinae variorum artificum ad meridiem.
Haec sub se teneat fratrum qui tegmina curat.
Ibidem horreum.
Frugibus hic instat cunctis labor excutiendis.
Item adhuc ad Orientem magis.
Coemeterium fratrum, cujus in meditullio crux.
Inter ligna soli haec semper sanctissima crux est,
In qua perpetuae poma salutis olent.
Hanc circum lateant defuncta cadavera fratrum,
Qua radiante iterum regna Poli accipiant.
Paulo exterius, hortus.
Hic plantata olerum pulchre nascentia vernant.
(0064D)Pullorum hic cura, et perpes nutritio constat.
Anserum locus.
Anseribus locus hic pariter manet aptus alendis.
Ad orientem templi. Domus novitiorum.
Hoc claustro oblati pulsantibus associantur.
Ibidem versus meridiem, infirmarium.
Fratribus infirmis pariter locus iste paratur.
Est etiam aliud infirmarium pro valde aegrotis, alibi, ad laevam templi seu Aquilonem.
Saepius in gyrum ductis sic cingitur aula.
Ibi est bibliotheca. Mansio abbatis, etc., schola cum horto suo.
Haec quoque septa premunt discentis vota juventae.
Ibidem, sed magis ad templum, est susceptio fratrum supervenientium: magis ad occidentem est hospitium aliud.
(0065A)
Haec domus hospitibus parta est quoque suscipiendis.
Ibidem ad ipsum templum est ingressus hospitum et juventutis.
Exiet hic hospes, vel templi tecta subibit,
Discentis scholae pulchra juventa simul.
Grimaldo abbati, inquit Jodocus Metzlerus, primum exstructa abbatia est, quae jam dicitur die Pfaltz. Eam scribit Eckerhardus et alii elegantissimis tunc fuisse picturis ornatam, quas quidem picturas fecerunt divitis Augiae monachi fratres nostri, et a nostris S. Galli Patribus hi qui sequuntur versus dictati, et infra picturas illas scripti sunt. Qui dum jam cum (0065B)ipsa pictura inciperent ob antiquitatem suam aboleri a Patribus nostris Notkero physico, et aliis descripti, suisque ipsorum libris commendati sunt ( Haec Metzlerus ).
In pariete.
Splendida marmoreis ornata est aula columnis:
En Grimwaldus ovans alto fundamine struxit,
Ornavit, coluit, Ludovici principis almi
Temporibus, multis laetus feliciter annis.
In alio pariete.
Aula palatinis perfecta est ista magistris,
Insula pictores tramiserat Augia claros.
Templum sancti Othmari pingi fecit Harmotus abbas, atque in pariete uno pingebatur Sapientia, cum hoc Patrum elogio.
(0065C)O generosa parens, cunctis gratissima doctis.
O decus imperii, rectrix dignissima mundi,
Soleque splendidior, fulvo pretiosior auro,
Quam praeclara nites toto, Sapientia, mundo.
Aspice quam pulchro decorata est ordine mater
Natarum, clare dives Sapientia fulgens.
In pariete altero septem sapientes.
Continet hic paries veterum monumenta sophorum,
Claro qui totum docuerunt tramite mundum.
In alia parte turba beatorum Deo assistentium.
Agmina sanctorum laudantia voce serena
Ante thronum Domini sistunt per saecula cuncta.
In pariete super ostium.
Hic Deus est praesens puro poscentibus ore,
Dans miseris veniam, contritis corde medelam.
Strabi Galli monachi Fuld., discipuli Rabani, dedicatoria hortuli sui, ad Grimaldum abbatem.
(0065D)
Haec tibi servitii munuscula vilia parvi
Strabo tuus, Grimalde Pater doctissime, servus,
Pectore devoto, nullius ponderis offert.
Ut cum conseptu viridis consederis horti,
Subter opacatas frondenti germine malos,
Persicus imparibus crines ubi dividit umbris,
Dum tibi cana legunt tenera lanugine mala
Ludentes pueri, schola laetabunda tuorum,
Atque volis ingentia mala capacibus indunt,
Grandia conantes includere corpora palmis,
Quo moneare habeas nostri, Pater alme, laboris,
Dum relegis, quae dedo volens, interque legendum,
(0066A)Ut vitiosa seces deposco, placentia firmes.
Te Deus aeterna faciat virtute virentem
Immarcescibilis palmam contingere vitae,
Hoc Pater, hoc Natus, hoc Spiritus annuat almus.
Ymmoni fratri, postea abbati, Eckerhardus; de lege dictamen ornandi.
Dictamen verbis assuesce polire superbis,
Quae sibi cognata, pare fonteque sint generata
Pro binis geminos, pro pulchris pone serenos,
Pro pulchris laetos, pro laetis corde quietos.
Pro justo, gemmam; pro nobile, sit tibi stemma,
Da viti gemmas, botros tibi dicito mammas.
Fructus da segeti: portum simulato quieti,
Remigio alarum volucris secat aera suarum.
Qui pulcher visus locus, effice sit paradisus.
(0066B)Deliciis plenus locus appelletur amoenus.
Sic etiam prata, silvae, pomeria, strata,
Hortus et hic rivo propior, fonti quoque vivo.
Verbaque cognata sociabis et ante locata,
Theutonicos mores caveas, nova nullaque ponas.
Donati puras semper memorare figuras,
Rem pulchram non semper dic speciosam.
Sit sale conditum, quidquid dicendo cupitum.
Florida vernabunt; fabri et arte polita micabunt.
Pulchra quidem mulier formosa sit, et speciosa.
Aurum sit purum, sit mundum, sit rubicundum.
His quoque Germana tamen haud poterunt fore vana,
Quaerenti verba florum splendore superba,
Si teneant puram, non degeneremque figuram.
(0066C)Sit cibus et potus noster saturatio totus,
Simplex est prorsus, sed currit commode versus.
Sit fomes vitae cibus hic, nectarque cupitae,
Iste figuratus facundior et mage gratus.
Simplicitas pura, generosior ergo figura.
Neutra spernenda propriisque locis retinenda.
Arte loqui imbutos imitare sapore locutos.
Ore disertorum rape tu quodcunque decorum.
Item alias eidem aliqua.
Cur geminum fratris, valeas, flos splendide matris,
Tecum in floretis liceat mihi ludere laetis,
Quae cruce reclusus vernans fundit paradisus,
Sidera per meritum cor, Elysioque petitum.
Te spes atque fides solident, quae major et his est.
(0066D)Si tibi per trinum sit pax, sit vita per unum,
Cum quo ridebis, specie sed quando videbis
Ipsum perfecte, trahe me tecum, prece macte,
Quem nimis optamus, facie simul ut videamus.
In nolam capituli versus antiqui.
Praeceptor fratres hoc signo convocat omnes,
Exemplo Domini cum lavat unda pedes.
Nec non consilium constat si forte gerendum,
Hoc moniti signo conveniunt subito.
Laudibus et noctis interdum rite peractis,
Captamus somnum, si dederit sonitum.
Coeperit at radiis Phoebus conspergere lucem,
Hoc resonante sopor ocius omnis abit.
In Codice Vitae sanctorum Galli, Oth. et Wib., quem Herimannus (ut autumo) abbas, vel per se, vel per alium, multo cum auro paravit, habentur hi versus.
(0067A)
Servum, Galle, tuum libri decus hoc Herimannum
Divite cum voto tibi perfecisse memento.
In calce Codicis, sed alia manu sunt sequentes.
Galle, tuos famulos magna pietate reserva.
Turpia verba loqui dominabus, turpia clero,
In laico signum perditionis erit.
Dat probitas speciem, sed non species probitatem,
Qui probitate caret, nil sibi forma valet.
Omnia naturae praepostera legibus ibunt,
Floribus et linguis quod tam mirabile signum.
In Thesauro Ecclesiae sunt duo cornua ex ebore mirae magnitudinis, olim argento, gemmis, et auro decorata. Ex quibus uni hi versiculi sunt incisi.
(0067B)
Munus Burchardi Patris hoc servetur honori.
Auferat hoc ullus, huic non sit portio Gallus.
Et alteri.
Nortbertus donum dedit hoc tibi, Galle, decorum,
Huic ob mercedem, paradisum da fore sedem.
In quodam vetustissimo opere biblico, quod pinxerat Marcellus monachus, et Gisalbertus subdiaconus, est sermo ad clericos, proverbia, etc., heroico versu, cujus tamen sint, nescio. In eodem bibliorum armario habes itidem heroico versu varios variorum bibliorum partium inscriptione Hartmuti abbatis. In antiquissimo item codice, ubi pictus est Harckerus, supersunt hi versiculi:
Auferat hunc librum nullus hinc omne per aevum
(0067C)Cum Gallo partem quisquis habere cupit.
Et infra:
Istic perdurans liber hic consistat in aevum,
Praemia patranti sint ut in arce poli.
Olim in quodam clinodio templi hi erant versus:
Tertius haec ἁγίῃ Salomon dat dona Mariae.
Et
Tertius haec almo Salomon dat munera Gallo.
Cui subjunxit ex Patribus quidam:
Tantis pro donis sit pax animae Salomonis.
Rex Carolus per eumdem Salomonem capsam aliam reliquiarum misit, cui inscripti erant isti:
En crucis atque piae cum sanctis capsa Mariae,
Hanc Carolus summam delegit habere capellam.
In opus quoddam sancti Augustini.
(0068A)
Bissenos magni doctoris in ordine libros
Augustini in hoc corpore, lector, habes.
Cum quibus invictum stabili fundamine castrum
Construit, et sanctos sanctus in arce locat.
Item in ejus ipsius volumen de decem chordis sic:
Exsuperat auri pretium seu topaziorum
Hic Augustinus quod parat Aurelius.
Tange decem chordas; Domino tres tange sonoras.
Septem dilecto discrimina tange propinquo.
In aliud sic:
Hunc librum Gallo Notker patravit et anno.
In opus Ambrosii.
Nectaris Ambrosii redolentia carpito mella.
In Ambro.
(0068B)Hanc partem Gallo patrat Vodalricus et Utto.
In Bedam.
Quam clari abbates Gozpertus et Ymmo operantes.
Alibi leguntur isti.
In mundo duo sunt quae nil abscondita prosunt:
Fossus humi census, latitans sub pectore sensus.
Et iterum alibi.
Exitus acta probat, finis, non pugna, coronat.
Et hic in Boetii opere philosophico.
Explicat egregiae memorandum dogma sophiae,
Non Jovis hanc tactam generasset barba Minervam.
Hoc opus auctorem gustando sapit meliorem,
Sed rivum clausit qui fontem pneumatis hausit.
Dicamus laeti: Requiescas, sancte Boethi,
(0068C)Qui bibliothecas vestisti lumine caecas.
Papienses aiunt illum morbo suo obiisse in ergastulo. Idem Codex ms. In opere Hieremiae, Abdiae, Zachariae, Malachiae, et Abacuchi leguntur.
Sors signatur in his populi partitio virgis
Cornua regnorum signant haec vim variorum,
Cives angelici sunt hi sub nomine fabri.
Impietas immersa malis monstratur iniquis.
Gentibus errorum defertur summa malorum,
In quo quaesisti Jacob, quem semper amavi,
Est aries victus, victor supereminet hircus.
Alibi isti.
Rumor de veteri faciet ventura timeri.
Omnibus omnia non mea somnia dedere primum.
(0069A)Dedecus est nulli decies os rodere pulli.
In Hieronymo super Ezechielem.
Bis septem libris Hieronymus Ezechielem
Explanat bis quattuor hic lege posteriores.
Quos te difficile nimis explanasse fatetur.
Ibidem.
Ruben, et Simeon, Levi, Judam, Isacharque
Cum Zabulon, Dinam generat Zia, Zetpha, Gat, Aser,
Benjamin, et Joseph, Rachel, Bala, Neptalin, et Dan.
De sancta Wyborada sanctimoniale virgine prophetissa, martyre.
Festum diem Wiboradae
Virginis et martyris,
Geminantem tripudium
(0069B)Cum coronis geminis,
Una omnes veneramur
Vocibus cum consonis.
Isthaec postquam diu vita
Desudavit practica,
Desiderans jam quieta
Vacare theorica,
Sedem sibi eligebat
Clausulae ergastula.
In qua perfruens saepe
Visione coelica,
Divinitus devastandam
Ab Ungeris Alemanniam
Suae quoque passionis
Praecognovit gloriam.
(0069C)Hujus passionis die
Gratulamur annua,
Postulemus unanimes
Illius suffragia
Mereatur consolari
Ut nostra miseria;
Amissaeque diu lumen
Reintrare patriae,
Quam lilio virginali
Intraverat hodie
Redimita, proprioque
Roseata sanguine.
Quod dignare nobis, simplex
Trinitas, concedere
Ne pretium quod profluxit,
(0069D)Christe, tuo latere
Annuletur jam redemptis
Ad perenne vivere.
Ultima saecli generate meta
Vincis antiquos lyricos poetas,
Pindarum, Flaccum, reliquosque centum
Carmine major.
Tu prophetarum celebres camoenas
David, Isaiae, parili decore
Aemulans, tempus sine laude nudum
Schemate vestis.
Gesta tu Galli domini beati
Pange, decanta, modulare, psalle,
Munus hoc mandat tibi Christus auctor,
Arripe laetus.
Forsan et lassus titubas, vel erras,
(0070B)Curro festinans, celerans levabo,
Et pedes firmans teneros praeibo
Calle modesto.
Spiritus summi, Patris, atque Nati,
Unctor, adjutor tibimet revolvat
Quidquid est hujus memorare sancti
Carmine dignum.
Chare quid linguam taciturnus abdis,
Laudibus Galli neque laetus instas
Cujus es victu spoliisque factus
. . . . . Virilis.
Quid prodest temet studiis librorum,
Tam brevis vitae morulas dicasse,
Corpus ac fractum macerasse tantum
Si nihil audes?
(0070C)Sic ocellorum potiaris usu,
Organo vocis careas nec unquam,
Munus et gaudens manuum retentes,
Scribe quod hortor.
Si times solus grave ferre pondus,
Colla nec multum reprimantur arcta
Fasce tam magno relevabo temet:
Psalle vicissim.
Rescripta Hartmanni ad epistolam Notkeri sibi prolatam.
Quid est, Pater dulcissime,
Strictum jubes quod currere
Artis metrorum vinculis,
Laxis timentem gressibus
Instas precum certamine
(0070D)Jussu perurges jugiter,
Nec passus ullam protinus
Cogis, moram, rescribere.
Tecum jubes colludere,
Dulci vicissim carmine,
Cum vate tam praenobili
Rudem poetam et rusticum.
Taurum cupis fortissimum
Buclae tenellae jungere
Vinumque mite disparis
Gustu saporis tingere.
Si quid tamen tu virium
(0071A)Tractu pari remiseris,
Utcunque jam subdor jugo,
Nec ferre tamen renuo.
Adsit pii sanctissima
Galli Patris clementia
Mi jam tuis promptissime
Jussis volenti cedere.
Principium libri secundi de Vita sancti Galli, quod ideo ascribo, quod tantumdem adhuc vidi.
NOTKERUS.
Circuitu longo vitans contingere limen
Quo caleat pariter dives, inopsque simul.
Ut cecinit sensu verax Horatius isto,
Caetera vitandus lubricus atque vagus.
Pallida mors aequo pulsans pede, sive tabernas,
(0071B)Aut regum turres: Vivite, ait, venio.
Ac veluti David sermone probatus et actu,
Quis mortis valvas effigiet patulas?
Galle, tuam moestus congor describere mortem,
Quem cuperem nostris vivere temporibus.
HARTMANNUS.
Posco, magister
Inclyte Notter,
Ultima Galli
Verba renarra.
Non ego tanta,
Tam puerilis,
Dogmata promam
Tam senis alti.
Habes in hoc prototypo, oratione soluta, prolegomena Notkeri in Vitam eamdem lectu dignissima, et sequentes versiculos:
(0072A)NOTKERUS.
Sidonius de Constantis quam nomine dicunt
Urbe, volens Gallum pellere sede sua,
Horribili strepitu cunctas gallire coegit
Matres cum pullis, a quoque Galleruis.
E trabe concussa, seu fit qua silva movetur
Ad juvenum tremula, seu tremuli folia.
Infrendens animo Gallus, calcaribus illum
Percutit, ac miseri viscera fudit humi.
Ut pernicem Asahel hasta gravis impulit Abner,
Aut Aoth Eglon interiora tulit.
Gallus ut ad culmen sedit, cantumque peregit,
Huic alacri famulae garrulitate favent.
Ut Salomone pio in solio residente paterno
Nathan cum populis laudibus insonuit.
Ibidem sequitur origo nominis Constantia et Chronberg, quem Cornelium appellant per fibulas ibi repertas frequentatum, et Githerae.
(0072B)
Et NOTKERUS.
Cumque pro Christo patriam, parentes,
Rura, cognatos, genus, et caducam
Gloriam mundi, simul abdicarent,
Pergere certant.
Corde laetantes, alacres et omnes,
Orbe jam toto celebrata sese
Cominus gaudent adiisse tecta
Plena salutis.
Caetera desunt.
1 NOTA. Exsta