Synodica (Ratherius Veronensis)

This is the stable version, checked on 25 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Synodica
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136


Synodica

Synodica (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0566A

Synodica

136.0553A| 409 Quia mirari vos scio, imo murmurare (quod est pejus) non nescio, quod tertio jam vos vocavi, et quasi nihil vobiscum egi; ne frustra hoc me fecisse putetis, fateor quia explorandi vos causa hoc feci, et quales vos me inventurum aestimavi, tales, proh nefas! inveni. Congruere mihi infelicissimo illud statim de Sapientiae visum est libro: Ne jucunderis in filiis stultis, si multiplicentur: ne oblecteris in eis, si non est timor Dei cum illis (Eccli. XVI, 1).

1.

136.0554A| Moneo igitur paternaliter, et praecipio pastoraliter, ut dicentis Apostoli reminiscentes, quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6); hoc est sine credulitate, quae nobis per apostolos, eorumque est successores tradita; et quia Justus ex fide, id est credulitate sua, vivit (Rom. I, 17); et: Quidquid sine fide, hoc est credulitate Dei, est, peccatum est (Ibid. XIV, 23); Fides autem, id est credulitas Dei, si non habeat opera bona, mortua est in semetipsa (Jac. II, 17): ipsam fidem, id est credulitatem 136.0555A| Dei, trifarie parare memoriter festinetis, [ subaudi illam] hoc est, secundum symbolum, 410 id est collationem apostolorum, sicut in Psalteriis correctis invenitur; et illam quae ad missam canitur; et illam sancti Athanasii, quae ita incipit: Quicumque vult salvus esse. Quicunque vult ergo sacerdos in nostra parochia esse, aut fieri, aut permanere, illas tres [ subaudi fides] memoriter nobis recitet, cum proxime a nobis huc vocatus fuerit.

2.

Moneo etiam vos de die Dominico, ut cogitetis, aut si cogitare nescitis, interrogetis, quare ita vocetur: usu enim quotidiano illas res Dominicas dicimus, quae proprie ad dominos pertinent illarum. Eo itaque sensu Dominica dicitur dies, quod proprie 136.0555B| ad Dominum, id est Jesum Christum pertineat. Cum vero omnes dies ipsius sint, sicut et omnia quae sunt in coelo, et in terra, et in mari, et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV, 6); inquirendum quare ista solum dicatur illius esse. Nimirum quia ipse in ea resurrexit. Sed in quibus Kalendis [ subaudi resurrexerit] non cures; de die solummodo cogita. Quinta feria post vesperum est traditus, sexta crucifixus, septima quievit in sepulcro, octava resurrexit a mortuis, et inter duorum dierum partem, sive integritatem noctium, triduo ut promiserat, 411 facto, a corde, id est interioribus terrae (Matth. XII, 40) ad Apostolos rediit. Hinc ipsa octava, sive prima feria dies vocatur Dominica; et in quocunque Kalendarum die eveniat, semper est Pascha, id 136.0555C| est, transitus Domini de morte ad vitam, et uno modo, quidquid manduces, vel bibas, est observanda. Unde autem observanda? Ab opere servili. Quod autem est opus servile? Peccatum: qui enim peccat, diabolo servit. Si ergo omni die Dominico est Pascha, quaerendum quid nobis faciendum in ea. Apostolus dicat: Pascha, inquit, Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Quare Pascha est Christus? quia immolatus. Cur immolatus? ut pro nobis moreretur. Sicut utique antea ille immolabatur, cujus, sanguine liberandus ab Aegypto populus purgabatur, ita ergo et iste propterea est immolatus, ut moreretur, propterea occisus, ut nos per sanguinem ipsius a vastatore mundi angelo, id est diabolo, liberati, 136.0556A| de Aegypto, id est, inferno erueremur; et per mare Rubrum, hoc est, baptismum sanguine Domini rubeum, per desertum praesentis vitae educti, ad terram repromissionis, id est, vitam aeternam pervenire possemus. Habes Pascha, id est transitum bonum; habes Agnum pro te occisum; transisti mare Rubrum, graderis per desertum. Vide quo graderis? Stude ut pervenias, quo venire tibi expedit. Labora cum Dei adjutorio, ne aut in Aegyptum redeas, aut in deserto pereas, sed ad patriam coelestem pervenias. In Aegyptum vero te redire cognosce, si peccatum, quod deseruisti, praesumis repetere. Peris vero in deserto, si non perseveras in labore et opere bono.

.

Sed redeamus ad Apostolum: Pascha, inquit, 136.0556B| Pascha nostrum immolatus est Christus. Postea: Itaque epulemur. Putas quod dicat: Crapulae et ebrietati vacemus? Nequaquam; sequitur enim: Non in fermento veteri, id est inflatione ventris, vel tumore anterioris peccati, aut affectu ad transacta scelera redeundi, vel alia perpetrandi: Neque in fermento malitiae et nequitiae; sed in azymis sinceritatis et veritatis (Ibid., 8), id est, ut in opere justi, in cogitatione simplices, in sermone simus veraces. Quando? Omni tempore: praecipue vero in paschali solemnitate, hoc est omni Dominica anni integri die. Si enim Dominica est Domini, utique non nostra dies est: Si Domini est, reverentia Domini est honoranda. Sed cujus domini? Revera, qui nos cum non essemus fecit; qui nos cum perditi fuissemus 136.0556C| refecit; qui nos gubernat, alit, nutrit, defendit; qui vitam nostram, quousque illi placuerit, hic continet; cum voluerit, eam hinc mutabit, et aut meliorem pro meritis, aut reddet pejorem: postremo qui nos judicabit, et aut in inferno sine fine damnabit, aut in coelo aeternaliter coronabit. Talis 412 igitur ac tantae potestatis Domini cum haec sit proprie dies, honoretur, ut eam pro decentia tanti Domini decet. Honorari vero nullo modo nisi ordinabiliter valet. Nisi enim parasceve Sabbatum antecedat, Sabbatum diem Dominicam; dies non est ullatenus Dominica.

4.

Quid autem est parasceve? Apostolus dicat: Probet autem, ait, seipsum homo, et sic de pane illo 136.0557A| edat, et de calice bibat (I Cor. XI, 28). Quo pane? Qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41). De quo calice? Calix tuus inebrians quam praeclarus est! (Psal. XXII, 5.) id est, Christus suo nos sanguine satians; quam pulcher, id est, speciosus forma prae filiis hominum! (Psal. XLIV, 3.) Qui ergo panis, ipse est agnus; qui agnus, ipse Christus, qui Christus, ipse est Pascha; qui Pascha, ipse pro nobis immolatus. Ipse est dies, quam non operando, sed gignendo coaeternaliter fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII, 24). Ipse est, inquam, dies, ipse Dominus, cujus ista est dies. De Sabbato illius quid facimus? Vacate, ait per Psalmistam Dominus, et videte, quia ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Sabbatum vero vacatio dicitur, vel 136.0557B| requies, id est, ut quiescamus ab operibus malis, et vacemus divinis obsequiis. Parasceve autem praeparatio dicitur, hoc est, ut praeparemus cordium nostrorum habitacula venturo ad nos per corporis et sanguinis sui substantiam Christo. Si ergo omnis octava dies est Dominica, Dominica vero pro resurrectione Domini dicta; vel, sicut perlepide quidam invenitur dixisse, omnes quia dies Dominus fecit imperio suo, Dominicum fecit sangine suo, et dedicavit pretio suo; omnes dies Dominici parasceve vel Sabbato indigent. Parasceve autem, id est praeparatio, non est aliud nisi quod protulimus, hoc est, ut probet seipsum homo, id est, disquirat cujus affectus sit, hoc est, si in voluntate cum Dei gratia meliorationis, aut in duritia pejorationis consistit. Si illud primum 136.0557C| in conscientia sua invenit, praesumens de misericordia Dei, cum lactucis agrestibus (Exod. XII, 8), id est contritione cordis, et amaritudinis gemitibus, accinctus renibus comedat agnum. Si non: suadere non audeo ut faciat; viderit quisque quid agat. Omnis ergo dies Dominicus ideo est paschalis, quia resurrectione Domini decoratus: Pascha vero nostrum ideo est Christus, quia pro nobis immolatus.

5.

Omni ergo Dominica nobis clamat Apostolus: Itaque epulemur, id est, carnem Domini manducemus, et sanguinem ipsius bibamus. Ubi sunt autem qui quotidie missam celebrant, quotidie Pascha faciunt, id est, carnem agni comedunt, et sanguinem ejus bibunt, et, ut caetera sileam, de coitu adulterino filios et filias 136.0557D| saepissime generant? Ubi qui hesternam ebrietatem, vel crapulam ante altare Domini super 136.0558A| ipsam carnem vel sanguinem ructant agni? Qui litibus 413 continuis occupantur, qui cupiditia aestuant, qui invidia vel odio tabescunt, qui his, quos ut se diligere debuerant, deceptionum laqueos tendere nullatenus cessant? Quando talium quis parasceve jam dictum, vel Sabbatum fecit? Timeo de talibus, et utinam non mei similibus, ne dum putant se comedere agnum, comedant potius hircum, et utinam non illum qui abductus est in desertum (qui Latine emissarius, Hebraice hazezel, id est, crudelis Dei interpretatur; quem qui in desertum emisit (Levit. XVI, 22), castra solummodo Dei non est ingredi dignus, nisi loto prius corpore (Ibid., 26), et vestibus omnibus), sed haedum potius, quarta decima qui die ad vesperam ab omni est populo immolatus. Vae 136.0558B| enim illis quibus tantum bonum in tam magnum vertitur malum, dum comedentes utique carnem Domini, et sanguinem ejus bibentes indigne, judicium sibi manducant et bibunt. Vae, inquam, nobis miseris, et millies vae. Cum enim sacerdotes non ob aliud vocemur, nisi quia sacrum conficere et dare populo debemus; Scriptura vero sancta dicat econtra. Quidquid tetigerit immundum, immundus erit (Num. XIX, 22): quomodo potest saltem dici aliquid sacrum immundissimis manibus nostris tractatum? Et cum specialis noster doctor atque provisor beatus utique Zeno dicat, in sermone utique, quem de Juda, filio Jacob, et Thamar nuru ipsius elegantissime composuit (lib. II tract. 14, n. 4, pag. 180, ed. Ver.), quod omnium corrupte viventium 136.0558C| diabolus pater sit; quid valet quod in conspectu omnium qui nos sciunt corrupte vivere, id est, luxuriae deservire, clamamus Deo: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9): cum ille nobis per prophetam 414 statim respondeat: Si pater ego, ubi est amor meus? (Malac. I, 6.) Quid enim facis pro amore meo? Ista et illis similia quia vos penitus nescire doleo, imo de talibus nil curare gemisco, pastoraliter ut addiscere festinetis praecipio; et quia sermone [ subaudi erudire] ignoratis, bono exemplo Dei populum erudire quaeso studeatis.

6.

Admonemus etiam et obsecramus, sicut alibi scriptum invenimus, fraternitatem vestram, ut de communi salute vestra cogitantes, attentius audiatis admonitionem nostram, et quae vobis suggerimus 136.0558D| memoriae commendetis, et opere exercere studeatis. In primis admonemus, ut vita et conversatio 136.0559A| vestra irreprehensibilis sit, scilicet ut cella vestra sit juxta ecclesiam, et in ea feminas non habeatis. Omni nocte ad nocturnos surgite; cursum vestrum certis horis decantate; missarum celebrationes religiose peragite; corpus et sanguinem Domini cum timore et reverentia sumite; vasa sancta propriis manibus abluite et extergite. Nullus cantet missam nisi jejunus, nullus cantet qui non communicet, nullus cantet sine amictu, alba. stola, fanone et planeta; et haec vestimenta nitida, et ad nullos usus alios sint. Nullus cum alba, qua in suos usus utitur, praesumat missam cantare. Nulla femina ad altare accedat, nec calicem Domini tangat. Corporale mundissimum sit. Altare coopertum de mundis linteis; super altare nihil ponatur nisi 136.0559B| capsae et reliquiae, aut forte quatuor Evangelia et buxida cum corpore Domini ad viaticum infirmis; caetera in nitido loco recondantur. Missalem plenarium, Lectionarium 415 et Antiphonarium unaquaeque ecclesia habeat. Locus in secretario aut juxta altare sit praeparatus, ubi aqua effundi possit, quando vasa sacra abluuntur: et ibi vas nitidum cum aqua pendeat, ibique manus lavet post communionem.

7.

Nullus extra ecclesiam per domos aut in locis non consecratis missam cantet; nullus solus missam 136.0560A| cantet. Nullus cum calcariis, quos sperones rustice dicimus, et cultellis extrinsecus dependentibus missam cantet, quia indecens et contra regulam ecclesiasticam est. Calicem et oblatam recta cruce signate, id est, non in circulo et varicatione digitorum, ut plurimi faciunt, sed strictis duobus digitis et pollice intus incluso, per quos Trinitas innuitur; istud signum + recte facere studete: non enim aliter quidquam potestis benedicere. Infirmos visitate, et eos reconciliate; et juxta Apostolum (Jac. V, 14) oleo sancto inungite, et propria manu communicate. Et nullus praesumat tradere communionem laico aut feminae ad deferendum infirmo. Nullus vestrum pro baptizandis infantibus, aut infirmis reconciliandis, aut mortuis sepeliendis, 136.0560B| praemium vel munus exigat. Videte ne per negligentiam vestram unquam infans sine baptismo moriatur .

8.

Nullus vestrum sit ebriosus et litigiosus, quia servum Domini non oportet litigare (II Tim. II, 24). Nullus vestrum arma ferat in seditione, quia arma nostra debent esse spiritalia. Nullus canum aut avium jocis inserviat. Nolite in tabernis bibere. Curam pauperum et orphanorum ac peregrinorum habete, et eos ad prandiola vestra invitate. 416 Estote hospitales, ut alii a vobis exemplum capiant 136.0561A| bonum. Omni die Dominica ante missam aquam benedictam facite, unde populus aspergatur, et ad hoc solum vas habete. Sacra vasa et vestimenta sacerdotalia nolite in pignore dare negotiatori aut tabernario. Nullus vestrum minus digne poenitentem cujuscunque rei gratia ad reconciliationem adducat [ subaudi ad episcopum], et ei testimonium reconciliationis ferat. Nullus vestrum usuras exigat, et conductor sui senioris existat. Res et facultates, quas post diem ordinationis vestrae acquiritis, sciatis ad ecclesiam pertinere.

9.

Nullus sine scientia et consensu nostro ecclesiam acquirat. Nullus per potestatem saecularium ecclesiam obtineat. Nullus per pecuniam alterius ecclesiam supplantet. Nullus ecclesiam ad quam titulatus 136.0561B| est relinquat, et ad aliam quaestus causa migret. In alterius parochia missam nullus cantet absque parochiani presbyteri, si praesens est, voluntate et rogatu. Nullus decimam ad alium pertinentem recipiat. Nullus poenitentem invitet carnem manducare et bibere vinum, nisi pro eo ad praesens eleemosynam fecerit.

10.

Nullus praesumat baptizare nisi in vigilia Paschae 136.0562A| et Pentecostes, nisi propter periculum mortis. Unusquisque fontes habeat, et, si non potest habere lapideos, habeat aliud vas ad hoc praeparatum, in quo nil aliud fiat. Videte ut omnibus parochianis vestris symbolum et orationem Dominicam insinuetis. Jejunium quatuor temporum, et Rogationum, et litaniae majoris plebibus vestris omnimodis observandum insinuate. 417 Feria quarta ante Quadragesimam plebem ad confessionem invitate, et ei juxta qualitatem delicti poenitentiam injungite, non ex corde vestro, sed sicut in Poenitentiali scriptum est. Quater in anno, id est, Natali Domini et Coena Domini, Pascha et Pentecoste, omnes fideles ad communionem corporis et sanguinis Domini accedere admonete. Certis temporibus 136.0562B| conjugatos ab uxoribus abstinere exhortamini. Eulogias post missam in diebus festis plebi tribuite .

11.

Nullus sine stola in itinere incedat. Nullus induatur vestimentis laicalibus. Nullus rem aut possessionem, aut mancipium ecclesiae vendere, aut commutare, aut quocunque ingenio alienare praesumat. Diem Dominicum et alias festivitates absque 136.0563A| opere servili a vespera in vesperam celebrare docete. Cantus et choros mulierum in atrio ecclesiae prohibete. Carmina diabolica, quae super mortuos nocturnis horis vulgus cantare solet, et cachinnos, quos exercent sub contestatione Dei omnipotentis, vetate. Cum excommunicatis nolite communicare. Nullus illis praesumat missam cantare, sed et plebibus vobis commissis hoc annuntiate. Ad nuptias 418 nullus vestrum eat. Omnibus denuntiate, ut nullus uxorem accipiat, nisi publice celebratis nuptiis. Raptum omnimodis prohibete; et ut nullus ad proximam sanguinis sui accedat; et ut alterius sponsam nullus ducat. Porcarios, et alios pastores vel Dominico die ad missam venire facite. Patrini filiis suis symbolum et orationem Dominicam 136.0563B| insinuent, aut insinuari faciant. Chrisma semper sub sera sit aut sub sigillo propter quosdam infideles.

12.

Volumus autem scire de quolibet presbytero, si ex ingenuis parentibus sit natus, aut ex conditione servili, aut si de nostra parochia natus est, aut ordinatus, vel ad quem locum praetitulatus. Si servus fuit, ostendat chartam suae libertatis: si de alia parochia, ostendat litteras commendatitias, quas formatas vocant. De ministerio etiam vobis commisso vos admonere curamus, ut unusquisque vestrum, si fieri potest, expositionem symboli et orationis Dominicae juxta traditionem orthodoxorum penes se scriptam habeat, et eam pleniter intelligat, et inde, si novit, praedicando populum 136.0563C| sibi commissum sedulo instruat; si non, saltem teneat, vel credat. Orationes missarum et canonem bene intelligat; 419 et si non, saltem memoriter 136.0564A| ac distincte proferre valeat. Epistolam et Evangelium bene legere possit, et utinam saltem ad litteram ejus sensum posset manifestare. Psalmorum verba, et distinctiones regulariter ex corde cum canticis consuetudinariis pronuntiare sciat. Sermonem, ut superius dixi, Athanasii episcopi de fide Trinitatis, cujus initium est: Quicunque vult, memoriter teneat. Exorcismos et orationes ad catechumenum faciendum, ad fontem quoque consecrandum, et reliquas preces super masculum et feminam pluraliter, ac singulariter, distincteque proferre valeat; similiter ordinem baptizandi ad succurrendum infirmis, ordinem quoque reconciliandi, juxta modum sibi canonice reservatum, atque ungendi infirmos; orationes quoque eidem necessitati 136.0564B| competentes, bene saltem sciat legere. Similiter ordinem et preces in exsequiis agendis defunctorum. Similiter exorcismos et benedictiones salis et aquae memoriter teneat. Canticum nocturnum atque diurnum noverit. Computum minorem, id est, epactas, concurrentes, regulares, terminum paschalem, et reliquos, si est possibile, sapiat. Martyrologium et Poenitentiale habeat, et caetera.

13.

De ordinandis pro certo scitote, quod a nobis nullo modo promovebuntur, nisi aut in civitate nostra, aut in aliquo monasterio, vel apud quemlibet sapientem ad tempus conversati fuerint, et litteris aliquantulum eruditi, ut idonei videantur ecclesiasticae dignitati.

14.

Cum auctoritas quoque contineat ecclesiastica, 136.0564C| ut de rebus ecclesiasticis quatuor fieri debeant 420 partes e quibus una episcopi, altera fabricae ecclesiae, tertia clericorum, quarta debeat esse pauperum 136.0565A| et hospitum: si vestram pleniter habetis, de illis quae ad episcopum, fabricam, vel pauperes pertinent, nullam invidiam habeatis, reminiscentes Dominum praecepisse: Non concupisces rem proximi tui (Exod. XX, 17); et: De re, quae ad te non pertinet, ne sollicitus fueris. De ipsa vero, quae ad vos pertinet, fidem inter vos habetote, et communiter eam dividite, sive sit magna, sive sit modica, scientes Apostolum dixisse: Nemo circumveniat in negotio, id est, causa reliqua, fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de omnibus his, sicut praediximus vobis et testificati sumus (I Thess. IV, 6). Noveritis etiam quod melius sit omni Christiano fraudem pati, quam inferre (I Cor. VI, 7).

15.

Quadragesimam, exceptis diebus Dominicis, 136.0565B| aequaliter facite; si enim uno die jejunas, altero crapularis, non Quadragesimam, sed vigesimam 136.0566A| fecisti. In Adventu Domini, nisi festivitas intercedat, quatuor hebdomadibus a carne noveritis abstinendum et coitu. In Natale Domini viginti diebus ac noctibus a coitu etiam licito omnino cessandum: similiter in octavis Paschae et Pentecostes, litaniis, et omnium festivitatum vigiliis, sextis etiam feriis, praecipue autem omnibus diebus vel noctibus Dominicis. Auctoritate etiam paschalis festivitatis compellente monemus vestram dilectionem, in Christo, fratres sinceriter diligendi, ut secunda, tertia, quarta et quinta feria hebdomadae majoris jejunetis usque ad nonam, exceptis parvulis, 421 et senio gravi confectis, atque infirmis. Quinta feria, hora nona ad ecclesiam matrem omnes reconciliandi venite. Sexta feria usque ad 136.0566B| nonam jejunate, et cui placet amplius. Septima feria ante horam decimam nullus praesumat missam cantare 136.0567A| nec baptismum generale agere. Quod si pro infirmitate aliquis jejunare non potest, proficiat ei jejunium quod generalis facit Ecclesia; omnes enim in Christo unum corpus sumus: tantum nullus sua importunitate universitatem Ecclesiae nostrae contra Dominum compellat delinquere, et tam gloriosam festivitatem in aliquo violare. De occultis peccatis poenitentiam vos dare posse scitote; de publicis ad nos deferendum agnoscite. Clericum nemo vestrum sine licentia faciat nostra; 422 nullus balbum, vel ultra mensuram blesum; nullus eum qui de litteris durum habet sensum. Si 136.0568A| festivitas, quae non sit sanctae Dei genitricis Mariae, aut apostolorum, evenerit in Quadragesima, vel quatuor temporum jejuniis, magis jejunium tenendum, quam festivitatem celebrandam scitote; nisi forte illius sancti sit festivitas, qui in eadem parochia jacet; quia nulla solemnitate amplius delectatur Deus, quam illo jejunio, quo a cibis abstinetur et vitiis: « Otiositas quoque inimica est animae (S. BENED. Reg., c. 48). » Videte, si absque horum quae praemisimus scientia, ministerium vestrum facere possitis, et plebes vobis commissas ad vitam ducere, et Christo repraesentare. (no apparatus)