EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sylvae
1486
editio: incognita
fons: incognitus

Sylvae

§ 4

nutricia

argumentum, de poetica et poetis

A.P. Antoniotto Gentili, tt. sanctae Anastasiae | presbytero cardinali Auriensi, | S.D. Parvum quidem tuo nomini libellum dedico, | sed (ut spero) nec inanem rerum nec inopem: | multa et remota lectio, multa illum formavit opera. | Titulum NUTRITIA diximus, qua figura et Statius Soteria; | plenior hic enim mihi visus et argumento cohaerentior, | quam qui olim placuerat, NUTRIX. | Tu vero electus potissimum in cuius appareat nomine, | non quo rem tantillam tantae virtuti fortunaeque | convenire arbitrer, aut hoc esse denique putem | quod tuis erga me meritis debeatur; | verum cum prodire mollet hic in publicum liber sine patrocinio, | tuum praecipue sibi nomen inscripsit, | ex quo tutior foret atque honestior. | Quare suscipe, quaeso, quicquid hoc est mei foetus, | qua me quoque ipsum soles humanitate. | Deinceps autem plura melioraque forsitan accipies, | modo hunc primum quasi gustum non asperneris. | Nec enim vel ignoro vel dissimulo, | quantum tua mihi apud Innocentium Pont. max. | suffragata sit auctoritas; cui quidem et ipsi quotidie a me, | si non par gratia, certe aliqua tamen, pro virili parte, | scribendo saltem beneque et sentiendo et eloquendo refertur. | Vale. Florentiae, VI Kal. iunias, an. salutis MXDI

Stat vetus et nullo lex intertura sub aevo
(Divorum atque hominum concors incidit in auro
Scilicet hanc Natura parens; dictasse feruntur
Fatorum consulta Themis, solersque futuri
Nondum caucasea pendens de rupe Prometheus),        5
Quae gratos blandae officio nutricis alumnos
Esse iubet, longumque pia mercede laborem
Pensat, et emeritis cumulat compendia curis.
Hinc italos phrygio signavit nomine portus,
Caietae memor, Aeneas: hinc urbe Quirini        10
Annua cinctutos nudabant festa lupercos:
Hinc pater astrigero Dodonidas intulit axi
Bacchus, agenoreo facturus cornua tauro:
Hinc iubar olenium ratibus pelagoque pavendum
Exoritur, siquidem cretaea fertur in Ida        15
Capra Iovem puerum fidis aluisse papillis.
Ast ego, cui sacrum pleno dedit ubere nectar,
Non olidi coniunx hirci non rava sub antris
Bellua non petulans nymphe non barbara mater,
Sed dea Pieridum consors et conscia magnae        20
Pallados, humanas augusta Poetica mentes
Siderei rapiens secum in penetralia coeli;
Quas, rogo, quas referam grates, quae praemia tantae
Altrici soluisse queam, nec fulminis auctor,
Nec thyrsi sceptrique potens? Quo nam improba ducis        25
Mens avidum? Quo me pietas temeraria cogis
Attonitum? Quinam hic animo trepidante tumultus?
Fallor? An ipsa aptum dominae praecordia munus
Parturiunt ultro, vocemque et verba canoro
Concipiunt sensim numero, inlibataque fundunt        30
Carmina nunquam ullis parcarum obnoxia pensis?
Sic eat. En agedum; qua se furor incitat ardens,
Qua mens qua pietas qua ducunt vota, sequamur.
Intulerat terris nuper mundoque recenti
Cura dei sanctum hoc animal, quod in aethera ferret        35
Sublimes oculos; quod mentis acumine totum
Naturae lustraret opus, causasque latenteis
Eliceret rerum, et summum deprenderet aevi
Artificem nutu terras maria astra regentem;
Quod fretum ratione animi substerneret uni        40
Cuncta sibi, ac vindex pecudum domitorque ferarum
Posset ab ignavo senium defendere mundo,
Neu lento squallere situ sua regna neque aegram
Segnitia pateretur iners languescere vitam.
Sed longum tamen obscuris immersa tenebris        45
Gens rudis atque inculta virum, sine more sine ulla
Lege propagabant aevum passimque ferino
Degebant homines ritu; visque insita cordi
Mole obsessa gravi, nondum ullos prompserat usus;
Nil animo, duris agitabant cuncta lacertis.        50
Nondum relligio miseris (si credere fas est),
Non pietas, non officium; nec foedera discors
Norat amicitiae vulgus; discernere nulli
Promptum erat ambiguo susceptam semine prolem:
Non torus insterni genio; non crimina plecti        55
Iudicio; nulla in medium consulta referri;
Non quaeri commune bonum; sua commoda quisque
Metiri, sibi quique valere et vivere sueti.
Et nunc, ceu prorsus morientem, vespere sero
Ignari flevere diem; nunc, luce renata,        60
Gaudebant ceu sole alio; variosque recursus
Astrorum, variam Phoeben sublustris in umbra
Noctis, et alternas in se redeuntibus annis
Attoniti stupuere vices; insignia longum
Spectabant coeli, pulchroque a lumine mundi        65
Pendebant causarum inopes, rationis egentes.
Donec ab aetherio genitor pertaesus Olympo
Socordes animos, longo marcentia somno
Pectora, te nostrae, divina Poetica, menti
Aurigam dominamque dedit. Tu flectere habenis        70
Colla reluctantum, tu lentis addere calcar,
Tu formare rudes, tu prima extundere duro
Abstrusam cordi scintillam, prima fovere
Ausa prometheae coelestia semina flammae.
Nam simul ac, pulchro moderatrix unica rerum        75
Suffulta eloquio, dulcem sapientia cantum
Protulit, et refugas tantum sonus attigit aures,
Concurrere ferum vulgus; numerosque modosque
Vocis et arcanas mirati in carmine leges,
Densi humeris, arrecti animis, immota tenebant        80
Ora catervatim: donec didicere quid usus
Discrepet a recto; qui fons aut limes honesti;
Quive fide cultus, quid ius aequabile, quid mos,
Quid poscat decor et ratio; quae commoda vitae
Concilient inter se homines, quae foedera rebus;        85
Quantum inconsultas ultra solertia vires
Emineat; quae dein pietas praestanda parenti
Aut patriae, quantum iuncti sibi sanguinis ordo
Vindicet, alternum quae copula servet amorem;
Quod gerat imperium, fractura Cupidinis arcus        90
Atque iras domitura truces, vis provida veri,
Vis animae, celsa quae sic speculatur ab arce,
Ut vel in astringeri semet praecordia mundi
Insinuet, magnique irrumpat claustra Tonantis.
Agnorant se quisque feri, pudibundaque longum        95
Ora oculos taciti inter se immotique tenebant.
Mox cunctos pariter morum vitaeque prioris
Pertaesum; ritusque ausi damnare ferarum,
Protinus exseruere hominem. Tum barbara primum
Lingua novos subiit cultus, arcanaque sensa        100
Mandavere notis, multaque tuenda virum vi
Moenia succintus populis descripsit arator:
Tum licitum vetitumque inter discrimina ferre,
Et pretium laudi et noxae meditantia poenam
Vindicibus coeptum tabulis incidere iura:        105
Mox et dictus hymen, et desultoria certis
Legibus est adstricta venus; sic pignora quisque
Affectusque habuere suos: bellique togaeque
Innumeras commenti artes, etiam aethera curis
Substravere avidis, etiam famulantibus altum        110
Inseruere apicem stellis, animoque rotatos
Percurrere globos mundi; et sacra templa per orbem
Plurima, lustrato, posuerunt denique, coelo.
Sic species terris, vitae sua forma, suusque
Dis honor, ipsa sibi tandem sic reddita mens est.        115
An vero ille ferox, ille implacatus et audax
Viribus, ille gravi prosternens cuncta lacerto,
Trux vitae, praeceps animae, submitteret aequo
Colla iugo aut duris pareret sponte lupatis,
Ni prius indocilem sensum facundia victrix        120
Vimque reluctantem irarum flatusque rebelles
Carmine mollisset blando, pronisque sequentem
Auribus ad pulchri speciem duxisset honesti?
Quippe etiam stantes dulci leo carmine captus
Submittit cervice iubas, roseamque dracones        125
Erecti tendunt cristam et sua sibila ponunt;
Ille quoque umbrarum custos, ille horror Averni,
Cerberus, audita getici testudine vatis,
Latratum posuit triplicem, tria sustulit hiscens
Ora, novo stupidus cantu qui flexerat atram        130
Tisiphonen, saevo lachrymas conciverat Orco:
Ipsum fama Iovem, cum iam cyclopea magna
Tela manu quatit insurgens tonitruque coruscat
Horrisono et caecis miscet cava nubila flammis,
Ut tamen increpuit nervis et pectine pulcher        135
Delius alternumque piae cecinere sorores,
Placari totumque sua diffundere mundum
Laeticia et subito coelum instaurare sereno.
Nunc age, qui tanto sacer hic furor incitet oestro
Corda virum, quam multiplices ferat enthea partus        140
Mens alto cognata polo, qui praemia doctae
Frontis apollineas ansi sibi nectere lauros
Inclyta perpetuis mandarunt nomina saeclis,
Expediam. Faveat pulcro nunc Musa labori,
Musa quies hominum divumque aeterna voluptas.        145
Iuppiter (ut perhibent), liquidi per et ignea mundi
Templa per et stellis radiantibus aethera fixum
Aurarumque animas sola terrae et caerula ponti
Dissitus, errantes citharae vice temperat orbes,
Ac rapidum imparibus cursum rotat intervallis,        150
Quem rata pars tamen et certum confine diremit.
Hinc nostro maior captu sonus exit, acutas
Compensans gravibus septem in discrimina voces;
Stellantesque globos sua quaeque innoxia Siren
Possidet, ambrosio mulcens pia numina cantu.        155
Nec tamen in nullis hominum simulacra refulgent
Mentibus, arcanam coeli testantia musam
Permixtumque Iovem. Nam ceu tralucent imago
Sideris in speculum, ceu puro condita vitro
Solis inardescit radio vis limpida fontis;        160
Sic nitidos vatum defecatosque sonori
Informant flammantque animos modulamina coeli.
Is rapit evantem fervor, fluctuque furoris
Mens prior it pessum: tum clausus inaestuat alto
Corde Deus, toto lymphatos pectore sensus        165
Exstimulans; sociumque hominem indignatus, ad imas
Cunctantem absterret latebras; vacua ipse potitus
Sede, per obsessos semet tandem egerit artus,
Inque suos humana ciet praecordia cantus.
Non illos cycnaea mele, non daedala chordis        170
Apta fides, non quae duplici geniale resultant
Naula citata manu, non vincat dulcior ille
Flatus inaequales digitis pulsantibus implens
Compresso de folle tubas, pius aemula contra
Iubila cui referunt chorus alternisque lacessunt.        175
Agnoscas propere numen. Suspirat anhelo
Grandior ore sonus, quantusque impleverit antrum
Phoebados aut rupem euboicam. Nec martius illum
Terrificum clangens rauci canor aeris obumbret,
Nec tonitrus Iovis, aut petulantibus incita flabris        180
Ossaeo pineta iugo, Nilive ruentis
Exsurdans vicina fragor. Mirantur et ipsi
Saepe (quis hoc credat?) quae nuper cumque, recepto
Numine, legitimi cecinere oracula vates;
Caligatque animus visis; nec vindice lingua        185
Defendunt sua dicta sibi; postquam ille quievit
Spiritus et pressi tacuit sacer impetus oris.
Ipsaque niliacis longum mandata papyris
Carmina phoebaeos videas afflare furores,
Et coeli spirare fidim: quin sancta legentem        190
Concutiunt parili turbam contagia motu,
Deque aliis alios idem proseminat ardor
Pectoris instinctu vates; ceu ferreus olim
Anulus, arcana quem vi magnesia cautes
Sustulerit, longam nexu pendente catenam        195
Implicat et caecis inter se conserit hamis.
Inde sacros musarum amnes, heliconia tempe,
Mutlisoni celebrant numeroso gutture cycni.
Prima tamen dubias funderunt carmina sortes.
Quippe etiam ante Iovem, sagis instincta resolvit        200
Ora sonis Nereus, Nereus quem prisca marinum
Dictat fama senem; tuque, o consulte Prometheu,
Qui tenuem liquidis ignem furatus ab astris,
Mirantem frustra satyrum captumque decoro
Lumine, ne flammae daret obscula blanda, monebas.        205
Mox quoque phocaico verum mugivit ab antro
Alma Themis, qua rupe pares utrinque volatus
Armigerae posuere Iovis: tum Iuppiter ipse
Fatidico movit cantu dodonida quercum,
Praesciaque in libycis concussit cornua lucis:        210
Moxque lycaonias Pan carmine terruit umbras:
Carmen apollinei tripodes laurusque locutae,
Quaeque coronatum sonuere philesia Branchum,
Pastorem Branchum, tribuit cui, gratus amorum,
Sortilegas voces admissus ad oscula Paean:        215
Et sua per carmen ducibus responsa latinis
Noctivagus cecinit, calcato vellere, Faunus.
Vos quoque per carmen, triplices, oracula, Parcae,
Vestra datis: quin et veteres prompsere Sibyllae
Carmen, Amalthea, et fati Marpesia dives,        220
Herophileque idaea genus, praedoctaque Sabbe,
Demoque, Phygoque, et veri gnara Phaennis,
Et Carmenta parens, et Manto, et pythia longos
Phemonoe commenta pedes, et filia Glauci
Deiphobe nimium vivax: et Marcia fratrum        225
Nomina; lymphatusque Bacis; subterque triones
Natus hyperboreos Ollen; inque atthide terra
Clarus honore Lichas; dodoniadesque columbae.
Nam quid ego innumeras variantem Protea formas,
Sed dubio risus vultu lachrymasque perosum?        230
Quidve loquar te, Glauce senex? Plenumque parente
Idmona, fulminei prostratum dentibus apri?
Ampycidemque pium, libycis quem fudit arenis
Vipera fatifero fauces accensa veneno?
Quid te, cui volucrum linguae patuere, Melampu?        235
Quid, cui post visos nudatae Pallados artus
Cernere nil licitum? Quid quem impia prodidit uxor,
Hosticaque hausit humus? Quique alto in melle necatum
Restituit luci, quo nuper vixerat anguis
Gramine, minoum dictaeo carcere Glaucum?        240
Aut, qui mille rates peritura ad Pergama duxit,
Thestoriden? Aut qui magica fera murmura lingua
Ingeminans, liquido deduxit ab aethere fulmen
In caput ipse suum, propugnarique bidental
Iussit achaemenium servantia busta tiaram?        245
An memorem solymos, praelustria nomina, vates;
Psallentemque deo regem, qui turbine fundae
Icta philistaeo secuit puer ora giganti;
Teque palaestini laqueantem culmina templi,
Mentis opumque potens, Salomon, nec odora tacentem        250
Oscula solicito languentis amore puellae?
Pars hymnos fudere Deo: sic maximus ille
Nondum clara sacris radiatus tempora Moses
Ignibus, ut rubras sicco pede transiit undas,
Demerso insignem cecinit Pharaone triumphum;        255
Tuque puer, modo dicte mihi, iessaee, vicissim
Dulcia terribili mutans psalteria bello,
Voce deum placas: ut quos Babylone rebelli
Lambit in horrisonis non noxia flamma caminis;
Quosque alios, veteris gens servantissima ritus,        260
Retrorsum Iudaea legit. REND="indent(38)" N="261_">Sed enim aethera magnum,
Custodesque alii genios (ita iusserat error
Publicus) innumerosque lares, functosque sepluchris
Mille deos, variisque animatum partibus orbem,
Heu frustra coluere pii! Veniamque rogantes,        265
Qualiacunque suo placabant numina cantu.
Mox chaos et teneri prima incunabula mundi,
Et divum genus atque hominum, et titania saecla
Non humili dixere tuba, quoque edita partu
Gramina, frondiferumque nemus, gentesque ferarum:        270
Quidve parens natura agitet; quosve aurea ducant
Astra choros; ut se fraternis Delia flammis
Induat, et radiis eadem mox depleat haustis;
Quae coelo portenta volent, quemve ille tumultum
Misceat, aut quantis varietur ab ignibus aer;        275
Quo saliat quassante solum; qui torqueat error
Oceani refluas undas molemque natantem.
Inde sacrosanctas modulati carmine leges,
Multisonum facere nomon: nec vulnera tantum
Saeva, sed et caecos vincebant carmine morbos:        280
Sacrifici quondam nec dis ignara poetae
Nomina: quin magicas arcano murmure linguas
In varios duxere modos. Nec fabula mendax
Parrhasio lapides movisse Amphiona plectro,
Orpheus atque lyram curva de valle secutas        285
In caput isse retro liquido pede fluminis undas;
Cumque suis spelaea feris, cum rupibus ipsis
Dulcia pierias properasse ad carmina fagos;
Quaeque avis applauso libraret in aere pinnas,
Pene intercepto vix se tenuisse volatu.        290
Illius argutis etiam patuere querelis
Tartara, terrificis illum villosa colubris
Tergemini stupuere canis latrantia monstra:
Tum primum et lachrymas, invita per ora cadentes
Eumenidum, stygii coniunx mirata tyranni,        295
Indulsit vati Eurydicen; sed muneris usum
Perdidit: heu durae nimia inclementia legis!
At iuvenem postquam thressarum iniuria matrum,
Frustra suave melos frustra pia verba moventem,
Dispersit totis lacerum furialiter agris,        300
Cum lyra divulsum caput a cervice cruenta
Heu medium veheret resonans lugubre per Hebrum,
Relliquias animae iam deficientis amatam
Movit in Eurydicen, tamen illam frigidus unam
Spiritus, illam unam moriens quoque lingua vocabat:        305
Lesboum stupuit vulgus, cum flere natantes
Sponte fides atque os domini vectare cruentum
Vidit et heu lassis velut aspirare querelis.
Improbus hanc stulte chelyn affectare Neanthus
Ausus, apollinea pendentem substulit aede;        310
Quem tamen, indocto ferientem pollice cordas,
Vindice discerpsit rictu nocturna canum vis.
Illa recepta polo, ceu quondam saxa nemusque,
Sic nunc stelliferis agit aurea cornibus astra.
Quin et, pellaei quondam praesaga triumphi,        315
Delicuit sudore sacro libethris imago.
Tantus honor getico fuit, et post funera, vati!
At tu, qui merito dulcem cratera magistro
Obtuleras, volucri penetrans in saecula fama,
Cantando trahis elysios, Musaee, minores.        320
Contra autem indocilem nimis execratur alumnum,
Immemoremque Linus vocat ingratumque laborum
Amphitryoniaden; qui quondam triste perosus
Doctoris magni imperium, veneranda rebelli
Contudit ora lyra, et clamantem plurima frustra        325
Tendentemque manus obtestantemque peremit,
Heu non ista piae meritum sibi praemia linguae!
Iam methymnaeum vatem delphine revectum;
Iam Thamyram cantu doctas anteire sorores
Fretum, mox citharae damnatum et luminis orbum;        330
Quis nescit? Princeps idem (ni vana vetustas)
Ad faciles venerem inlicitam convertit ephebos,
Insignemque sacro tulerat certamine palmam
Tertius: hoc etenim cirrhaeus honore Philammon
Claruit ante pater; sed cres praevenerat ambos        335
Chrysothemis. Nam Demodoci vivacior aevo
Fama meletaeis gaudet iuvenescere chartis;
Et tua, neritias invito pectine mensas
Qui celebras.
Etenim ut stellas fugere undique coelo,
Aurea cum radios Hyperionis exseruit fax,        340
Cernimus, et tenuem velut evanescere lunam;
Sic veterum illustres flagranti obscurat honores
Lampade Maeonides: unum quem, dia canentem
Facta virum et saevas aequantem pectine pugnas.
Obstupuit prorsusque parem confessus Apollo est.        345
Proximus huic autem, vel (ni veneranda senectus
Obstiterit) fortasse prior, canit arma virumque
Vergilius; cui rure sacro cui gramine pastor
Ascraeus siculusque simul cessere volentes;
Quem non tabifico mordax attingere livor        350
Dente queat, livor tandem et sandalion ausus
Carpere, cum dominam asseruit sua forma Dionen.
Excipiunt gemini procul hos longeque sequuntur
Qui septem cadmaea vocent ad moenia reges:
Hunc phoebaea Claros, cumaea Neapolis illum        355
Protulit; hic elegis etiam tua funera Lyde
Flet pius, herois ille audax versibus effert
Magnanimum quoque Peliden; hic denique magni
Instar habet populi pendentem ad verba Platonem,
Ille etiam sylvis partum sibi praedicat aurum.        360
Ecce alii primo tentatum remige pontum,
Palladiamque ratem, tabulasque dedere loquaces:
Quorum threicio personam primus ab Orpheo
Accepit, genitus Miscelli gente salubri;
Alter Alexandri nilotidas abnegat arces        365
Exosus natale solum, tumidamque colosso
Solis et irriguam pluvio Rhodon expetit auro.
Huius in ausonio vestigia pulvere Varro
Pone legit; linguae haud opulens, ut barbara Narbo
Ut quem parvus Atax latiae transcripserat urbi:        370
Atque idem imparibus proprios exponit amores
Leucadiamque suam; numeris succedere magno
Auruncae quondam frustra conatus alumno.
Nam te, Flacce, sinu sulcantem caerula pleno,
Heu iuvenem cursu excussit mors saeva, priusquam        375
Aesonides Pagasas patriamque revectus Iolcon.
At tibi, daedaleos monitus, heliconiae vates,
Qui sequeris, neque ventosis in nubibus alas
Expandis neque serpis humi sed praepete lapsu
Ceu medium confine teris, quo carmine dignas        380
Addiderim, tandem, quove ore aut pectore laudes?
Scilicet huic, patriis pecudes in vallibus olim
Servanti, cunctae sese indulsere videndas
Aonides, laurumque viro vocemque dedere,
Qua superum caneret stirpem, praeceptaque morum,        385
Descriptosque dies operum, clypeumque tremendi
Herculis, et veteres divum genus heroinas.
Ergo et chalcidico vatum certamine quondam
Rettulit auritum tripoda, et (si vera minores
Audimus) cantu magnum quoque vicit Homerum.        390
Moxque dolo extinctum mersumque ad littora, tristis
Delphinum vexere chorus; nec defuit index
Turba canum, medioque darent qui corpora sontum
Mersa mari et meritam placarent mortibus umbram:
Ossaque fatali tellus minyea sepulchro        395
Nunc habet, annosae conspectu inventa volucris.
Nec quae magnanimum nodosae robore clavae
Instruit Alciden, nullum nomenque decusque
Conciliat sterili Pisandria musa Camiro.
Nec qui bissenos iterum memorare labores        400
Audet, et a primo vatum figmenta priorum
Usque chao repetit; non saltem laudibus aequet
Ascraeum clariumque senes. Neque Chalcis alumnum
Euphoriona tacet, vario qui personat ore
Mopsopiam: neque Tyrtaei Lacedaemona cantu        405
Victricem se ferre pudet, licet impare gressu
Tenderet. Adde novis mutantem corpora formis
Parthenium; pictique notantem lumina mundi,
Namque hoc praecipue se carmine iactat, Aratum,
Cui cor ab intonsi fax ore accensa Philini        410
Urebat miserum, quem terra Cilissa recepit
Et portentoso celebrem dedit esse sepulchro.
Nec te, quem Colophon tulerit, Nicandre, tacebo,
Paeoniis celebrem studiis; qui nigra venena
Prodis et emissas serpentum fauce salivas,        415
Tum medicas subiungis opem; praedicere finem
Morborum et tacitas gnarus deprehendere causas;
Atque idem pia rura sonas, dulcissima miscens
Austero figmenta operi. Sed lustra ferarum
Scrutatur, captat volucres prolemque natantum,        420
Mox dat habere Pio gratissimus Antonino
Oppianus, docti praedives honore laboris.
Pingit et exiguis totum Dionysius orbem
Terrarum in tabulis: sed non et praelia Bacchi
Nonnus in exigua potuit contexere tela.        425
Battiades Hecalen sonat et marathonia gesta,
Celsior assueto; causasque aetate latentes
Prodit; et undeno molles pede cantat amores;
Et nunc ingratum tenebrosus devovet Ibin;
Nunc superos celebrat; nunc tristibus ardet iambis;        430
Nunc humili premitur socco, nunc ille cothurno
Altior assurgit: centumque poemata pangens,
Dissipat in varios heliconia flumina rivos.
Sed Tiberim, dominum rerum mundique potentem,
Ambigitur, riguine tener Sulmonis alumnus        435
Nobilitet magis, an vero tibi, Roma, pudori
Sit potius, getica sic semisepultus arena,
Proh dolo! Exul inops, nimium quia forsan amico
Lumine caesareae spectaverit ora puellae.
Ille novas primo facies transformat ab aevo;        440
Ille cupidineas versu canit impare flammas;
Involvitque novum dubiis ambagibus Ibin;
Vel dat amatricum dictatas ore tabellas;
Vel miser exilium cycnaeo gutture deflet;
Temporaque et causas romani digerit anni;        445
Vel memorat pisces et adhuc ignara Latinis
Nomina; vel coelo labentia computat astra;
Et replet astrictas diverso epigrammate chartas;
Consutum quoque syrma trahit; suspendit et unca
Nare malos (quorum nunc omnia plena) poetas,        450
Indulgens tamen usque sibi: nam praeditus acri
Nimirum ingenio, faciem putat esse decoram
Carminis, inspersus maculet quam denique naevus.
Iam senior triplici vates qui corde superbit,
Maeonides Italis (ni fallunt visa) secundus,        455
Bella horrenda tonat Romanorumque triumphos,
Inque vicem nexos per carmina digerit annos;
Arte rudis, sed mente potens, parcissimus oris,
Pauper opum, fidens animi, morumque probatus,
Contentusque suo, nec bello ignarus et armis.        460
Quem, Rudiis ortum, rigidi quaestura Catonis
Ad septemgeminas iuvenem deduxerat arces;
Mox comes armorum Fulvi, qui sanguine partas
Scilicet haud dubitat latiis sacrare camoenis
Exuvias, dedit aetolis hostilia campis        465
Corpora multa neci; longe gratissimus idem,
Scipio magne, tibi et calabris vicinus in hortis
Virtute emeritis, cuius gentile sepulchrum
Mox tenuit, nullo patiens sua funera fletu
Produci laetusque virum volitare per ora.        470
Praeterea tragico boat ampullosus hiatu;
Comica lascivo proscenia laxat iambo;
Exponit satyros, Latioque Evhemeron infert.
Et, modo reprensi, deflorans carmina Naevi,
Carmina quae quondam Fauni vatesque canebant,        475
Mox gemet ipse suo natas in littore conchas
Praecultum purgare fimo et sibi ferre Maronem.
Sed quamquam in primis docto Verona Catullo
Gaudet; vulnificos elegis qui miscet iambos,
Et sub adoptivum redigit te Clodia nomen;        480
Parturit et fortem forti quoque carmine Achillem;
Atque urbis proceres multo sale defricat audax,
Caesareaeque notas et inurit stigmata fronti;
Nonnihil Aemilium tamen haec quoque iactat alumnum
Texentem tenui Macrum subtegmina filo,        485
Dum volucres numeris dum gramina pingit et angues.
Nec qui philtra bibit nimioque insanus amore
Mox ferro incubuit, sic mentem amiserat omnem,
Ut non sublimi caneret Lucretius ore
Arcanas mundi causas elementaque rerum;        490
Doctus, et arpino tamen exploratus ab ungui.
Scilicet et veteres naturam pandere Grai
Carmine tentarunt celebri: ceu maximus ille.
Aerisonas pedibus qui quondam inductus amyclas,
Insiluit siculi rapidum cratera camini;        495
Et cui de vocum tenebris cognomina flenti
Addita; quosque alios studio sapientia dulci
Implicuit, cecinitque diu memoranda vetustas.
Emicat hesperio, trifidum ceu fulmen, ab orbe
Qui, vix puber adhuc rudibusque tenerrimus annis.        500
Haemonios iterat currus auroque repensum
Hectora; tartareasque domos; dirumque Neronem;
Orpheaque; et meritae peragit praeconia Pollae;
Lascivitque iocis; ac torrens voce soluta
Dulichias aequare nives et fulmina tendit,        505
Quanta periclaeo lepor intorquebat ab ore.
Mox tonat ardenti pharsalica praelia cantu
Aegyptique nefas, primo vix flore genarum
Conspicuus: torvo quem protinus ore secundum
Respexit, captae vix ausus fidere palmae,        510
Vergilius. Sed iniqua bonis Rhamnusia tantis
Heu decus hoc orbi invidit, ne vindice ferro
Assereret miseras incesto a principe terras.
Tum felix tamen, o iuvenis, (nam conscia poenam
Corda levant) felix, inquam! Licet ille cruentum        515
Rugiat et truncas desiccet sanguine venas,
Fronte minax, diraeque instinctus verbere matris.
Macte animo! Non te, o vates parnasside, lauru
Nequicquam deus et cithara dignatus honora est.
Post hunc sidoniae damnat periuria gentis,        520
Emeritosque foro musis tandem adserit annos
Sillius, ausonio qui quondam fulgidus ostro
Expulit horribilem vitaque aulaque tyrannum:
Ipse obiit plenusque aevi natoque superstes,
Aspera congenito fixus vestigia clavo.        525
An taceam Bassum gravido tua dona ferentem,
Vespasiane, sinu? Et fantem sicula arma Severum?
Aut te sidonias repetentem, Pontice, Thebas?
Aut pelusiaci missum de plebe Canopi
Pulchra suum quem nunc Florentia iactat alumnum,        530
Gaudentem stygio dominam iunxisse marito
Magnanimique vagos ducis ostentare labores?
Aut te, niliaca relegentem sidera cura,
Bis vates, Manli, et babylonia signa sequentem?
Quosque sibi aequaevos puro vocalior ore,        535
Nequa laboranti incumbant oblivia famae,
Naso refert, queruli tangens confinia Ponti?
Et qui smyrnaeis poterat contendere plectris
Valgius, ut tersi memorat pia musa Tibulli?
Musa sibi primos quae iure adsciscat honores        540
Imparibus numeris, ni blanda Propertius ora
Solvat, et ambiguam faciat certamine palmam;
Plania materiam teneri dat et Hostia cantus,
Nomine supposito: ceu Galli mima Cytheris
Personam falsae lasciva Lycoridos adfert        545
In scenam, et docto clausam se iactat amanti,
Dum miser ipse suo fodiat praecordia ferro.
At non exigui tenuis quoque pagina Calvi
Dissimulat pulchram, sed acerbo funere raptam,
Quintiliam. Nec cous ad haec non sacra Philetes,        550
Quamquam est aeger, adest, quamquam vestigia lento
Fulta gravat plumbo: nec qui sine amore iocisque
Iucundum nihil esse putat.
                                          Quid rustica dicam
Iubila pastorum sylvis meditata sub altis?
Ut patrias Moschus non inficietur avenas,        555
Externasque Bion? Ut opaca Tityron umbra
Provocet ausonio Calpurni fistula cantu?
Acrios procul in tractus et nubila supra
Pindarus it, dircaeus olor, cui nectare blandae
Os tenerum libastis apes, dum fessa levaret        560
Membra quiete puer mollem spirantia somnum.
Sed tanagraea suo mox iure poetria risit,
Irrita qui toto sereret figmenta canistro;
Tum certare auso palmam intercepit opimam.
Aeoliis praelata modis atque illice forma.        565
Ille, agathoclea subnisus voce, coronas
Dixit olympiacas, et qua victoribus Isthmos
Fronde comam Delphique tegant nemeaeaque tesqua
Lunigenam mentita feram; tum numina divum,
Virtutesque virosque undanti pectore torrens        570
Provexit; sparsitque pios ad funera questus.
Frugibus hunc libisque virum cirrhaeus ab ara
Phoebus et accubitu mensae dignatus honoro est;
Panaque pastores solis videre sub antris
Pindarico tacitas mulcentem carmine sylvas.        575
Inde senem, pueri gremio cervice reposta
Infusum, et dulci laxantem corda sopore,
Protinus ad maneis et odoro germine pictum
Elysium tacita rapuit Proserpina dextra.
Quin etiam hostiles, longo post tempore, flammae,        580
Quae septemgeminas populabant undique Thebas,
Expavere domum tanti tamen urere vatis,
Et sua posteritas medios quoque tuta per enses
Sensit inexhausta cinerem iuvenescere fama.
Non ego te, longo praesignis Anacreon aevo,        585
Transierim, bicolore caput redimite racemo;
Cui citharae cordi, cui nigri pocula Bacchi
Semper, et ancipiti stimulans Amathusia cura:
Nam modo threicii crinem miraris ephebi,
Nunc samium celebras (iubet Adrastea) Bathyllum,        590
Nunc teneram Eurypylen tenerumque Megistea laudas:
Tandem acino passae cadis interceptus ab uvae.
Ipse Lyci nigros oculos nigrumque capillum,
Quamque vides digito nativam inolescere gemmam,
Exactosque canis, pugnax Alcaee, tyrannos,        595
Aeolium docto pertentans barbiton auro;
Arma sed actaeae tua fles suspensa Minervae.
Sustinet heroi valida testudine pondus
Carminis, et damnans Helenen laudansque vicissim
Amittit recipitque oculos tuus. Himera, civis        600
Stesichorus, quem trux Phalaris veneratus et hostem est;
Cuius et in labris sedit puerilibus olim
Daulias, et vestrum, musae, cantavit alumnum.
Sed vocat ad lachrymas cei pia naenia vatis;
Unum Mnemosyne quondam praeque omnibus unum        605
Quem coluit, saevae quem subtraxere ruinae
Ledaei iuvenes; vacuam cui tristis ad arcam
Gratia flet, laniata comas nudata lacertos;
Quique sui vindex fuit et post fata sepulchri.
Ipsi etiam patria pressi brevitate Lacones        610
Adscitum largo tamen ore Alcmana recensent;
Quem tulit auriferos ostentans Lydia fontes,
Nunc gemit heu tineis artus et tabe peresum.
At te cui numeros dictat dea Suada canoros,
Ibyce, quique marem tantum meditaris amorem,        615
Nec superi nec avis pygmaea reliquit inultum;
Et nunc rheginis tua sedibus ossa quiescunt.
Nec vulgare canit, dulcis ab Iulide Siren,
Bacchylides. Sed enim lyricis iam nona poetis
Aeolis accedit Sappho, quae flumina propter        620
Pierias legit ungue rosas unde implicet audax
Serta Cupido sibi; niveam quae pectine blando
Cyrinnem Megaramque simul cumque Atthide pulchram
Cantat Anactorien et crinigeram Telesippen;
Et te conspicuum recidivo flore iuventae        625
Miratur revocatque, Phaon, seu munera vectae
Puppe tua Veneris seu sic facit herba potentem:
Sed tandem ambracias temeraria saltat in undas;
Quae toties Gorgo toties incesserat atrox
Famosam Andromeden patriaque libidine turpem.        630
Non illi Praxilla suos praedoctaque Nossis
Contulerint Myrtisque modos, non dulcis Agacles,
Non Anyte, non quae versus Erinna trecentos
Castalio ceu melle rigat, non candida Myro,
Nec Thelesilla ferox, non quae canit aegida saevae        635
Pallados effusum crinem vittata Corinna.
Illam etiam decimo cunctae accepere sedili
Pierides, sertumque novem de floribus auro
Contextum nitidis laetae imposuere capillis.
Hinc venusina favos dulci iucunda susurro        640
Carpsit apis; sed acu ferit irritata cruento
Haec eadem, rigidis Auruncae in vepribus errans,
Quas Persi manus et bilem succensus Aquinas
Mox legere sibi. Neque enim his metuendus iambo
Certet echidnaeo, licet acrem effusus in iram        645
Ore lycambiadas rabioso occiderit ambas
Archilochus, medio licet illum in marte peremptum
Vindicet et nigro sit Pythia dura Calondae;
Nec ferus Hipponax, atro qui felle cruentus
Bupalon et stratum morsu laniavit Athenin;        650
Nec Batius; spinisque Bibaculus asper acutis.
Multi, Bacche, tuo proculcavere cothurno
Fortunas regum ambiguas, et sceptra tyrannis
Extorsere feris, totumque tremore metuque
Horribiles totum luctu opplevere theatrum.        655
Pluraque, palladiae, quondam impendistis, Athenae;
Dum scena Oedipoden, pavidumque agitatis Orestem,
Atreaque, et medica percussum Telephon hasta,
Oenidaeque facem, furiisque Alcmaeona pulsum,
Quosque alios olidum cantor produxit ob hircum.        660
Quae, cum barbarico marathonia sanguine tellus
Incaluit, multoque obstructae funere Xerxen
Thermopylae tarda refugum videre carina,
Auctorem perhibent Thespin, quem iusta Solonis
Cura cothurnatis iussit descendere plaustris.        665
Tres porro insignem sibi defendere coronam:
Aeschylus aeriae casu testudinis ictus,
Quemque senem meritae rapuerunt gaudia palmae,
Quemque tegit rabidis lacerum pia Pella molossis.
Invasere locum Plias septena secundum.        670
Quippe alios, quos nec centum sit dicere linguis,
Fortunae nunc quemque suae famaeque relinquam:
Ni latium Varius tamen obiectare Thyesten
Ambiat; atque suum iactet mihi Corduba vatem,
Cuius ad herculeum tremefacta orchestra furorem est:        675
Ecce et grandiloquo semet quoque suggerit ore
Accius, et magna conturbat voce canentem
Pacuvius; nitidumque ostentat musa Secundum.
Adde et, mordaci quatientes pulpita risu,
Eupolin, in medium quem mendax fabula pontum        680
Cliniadae manibus puppi deturbat ab alta;
Quique leves nebulas actaeae effuderat urbi,
Salsus Aristophanes; compotoremque Cratinum.
Adde novos etiam soccos, exemplaque morum,
Et variae specimen vitae: iam grata Menandro        685
Posteritas, ipsoque volente Philemone, palmam
Restituit; longe sequitur quem plurima turba
Haud nostro referenda sono, sed pagina docti
Reddit Athenaei tamen insinuatque futuris.
Claudicat hic Latium, vixque ipsam attingimus umbram        690
Cecropiae laudis; gravitas romana repugnat
Scilicet. Et quamvis veterum sit multus in ore
Caecilius, quamvis iucundi scripta Terenti
Scipio dissimulet, quamvis plautina camoenis
Lingua opicis placeat; scenam tamen ipsa suorum        695
Aeneadum fugit alma Venus, tantumque togatis
Interdum Afrani grato se indulget honore.
Hos tamen atque alios Volcatius ordine sistit
Sedigitus. Mimos sed enim scripsere protervos
Implicitusque Sophron, risuque Philistio tandem        700
Perditus; hinc Laberi lascivia multaque Publi
Claruit ausonio sententia dicta theatro.
Pars quoque sotadicos ceu prostituere cinaedos.
Pars tenues sparsere sales epigrammatae multo
Sed Latio celebres: quem misit Iberia Marcum;        705
Romuleumque suis exornans fascibus annum
Ausonius; mitto Hortensi doctique Catonis,
Qui solus legit quondam fecitque poetas,
Mitto et Cornifici lusus, Ticidaeque Perillam,
Et Cinnam obscurum, teque, ore protervior, Anser.        710
Pammetron hic cecinit; Sillos dedit ille licentes;
Ille menippeae ioca miscellanea perae
Infersit; satyros alius nudavit agrestes;
Et patuere novae per mille poemata curae.
Quas ego, si pyliae duplicentur tempora vitae        715
Iam mihi, si cunctas nostra in praecordia voces
Fama ferat, rigidoque sonent haec pectora ferro,
Non amplecti ausim numero, non ore profari
Evaleam tantaeve situm indagare senectae.
Nec tamen Aligerum fraudarim hoc munere Dantem,        720
Per styga per stellas mediique per ardua montis,
Pulchra Beatricis sub virginis ora, volantem;
Quique cupidineum repetit Petrarcha triumphum;
Et qui bisquinis centum argumenta diebus
Pingit; et obscuri qui semina monstrat amoris:        725
Unde tibi immensae veniunt praeconia laudis,
Ingeniis opibusque potens, Florentia mater.
Tu vero aeternam, per avi vestigia Cosmi
Perque patris (quis enim pietate insignior illo?)
Ad famam eluctans, cuius securus ad umbram        730
Fulmina bellorum ridens procul aspicit Arnus,
Maeoniae caput o Laurens, quem plena senatu
Curia quemque gravi populus stupet ore loquentem,
Si fas est, tua nunc humili patere otia cantu
Secessusque sacros avidas me ferre sub auras.        735
Namque, importunas mulcentem pectine curas,
Umbrosae recolo te quondam vallis in antrum
Monticolam traxisse deam: vidi ipse corollas
Nexantem, numerosque tuos prona aure bibentem:
Viderunt socii pariter; seu grata Dianae        740
Nympha fuit, quanquam nullae sonuere pharetrae,
Seu soror aonidum et nostrae tunc hospita sylvae.
Illa tibi, lauruque tua semperque recenti
Flore comam cingens, pulchrum inspiravit amorem.
Mox et apollineis audentem opponere nervis        745
Pana leves calamos, nemoris sub rupe pherei,
Carmine dum celebras, eadem tibi virgo vocanti
Astitit et sanctos nec opina afflavit honores.
Ergo et nocticanum per te Galatea Corinthum
Iam non dura videt. Nam quis flagrantia nescit        750
Vota, cupidineoque ardentes igne querelas?
Seu tibi phoebaeis audax concurrere flammis
Claro stella die, seu lutea flore sequaci
Infelix Clytie, seu mentem semper oberrans
Forma subit dominae; seu pulchrae gaudia mortis,        755
Atque pium tacto iurantem pectore Amorem,
Atque oculos canis, atque manus, niveisque capillos
Infusos humeris, et verba, et lene sonantis
Murmur aquae, violaeque comas, blandumque soporem,
Laetaque quam dulcis suspiria fundat amaror,        760
Quantum addat formae pietas, quam saepe decenter
Palleat, utque tuum foveat cor pectore nymphe.
Non vacat argutosque sales satyraque bibaces
Descriptos memorare senes; non carmina festis
Excipienda choris, querulasve animantia chordas.        765
Idem etiam tacitae referens pastoria vitae
Otia et urbanos, thyrso exstimulante, labores,
Mox fugis in coelum, non ceu per lubrica nisus,
Extremamque boni gaudes contingere metam.
Quodque alii studiumque vocant durumque laborem,        770
Hic tibi ludus erit: fessus civilibus actis,
Huc is emeritas acuens ad carmina vires.
Felix ingenio! Felix cui pectore tantas
Instaurare vices, cui fas tam magna capaci
Alternare animo, et varias ita nectere curas!        775
Quod ni blanda meum lactant praesagia sensum,
Ni pietas ni longus amor ni vana magistros
Aura suo nimios iubet indulgere favores
Quemque operi, ni me tacita experientia fallit,
Ibit in exemplum natus, mea maxima cura,        780
Ibit in acta patris, sese tanta indole dignum
Praestabit. Lustris nondum tribus ecce peractis.
Iam tamen in Latium graiae monimenta senectae
Evocat; et dulci detornat carmina plectro;
Meque per aoniae sequitur compendia sylvae        785
Ereptans avide montem, iamque instat anhelo,
It iam pene prior. Sic, o, sic pergat! Et ipsum
Me superet maiore gradu, longeque relinquat
Protinus! Et dulci potius plaudatur alumno,
Bisque mei victore illo celebrentur honores!        790

Absoluta est in Faesulano, | VIII idus octobris MCCCCLXXXVI