Migne Patrologia Latina Tomus 137
Suspirium
Suspirium (Erkembaldus Argentinensis), J. P. Migne 137.0583A
Suspirium
137.0583A| Domine, qui es omnium qui tui esse contendunt, quem omnis amat, qui scit; et non amat qui nescit; et nescit, qui non amat. Da mihi, ut nesciam me; te autem sciam et amem. Velim, Domine, scire, quid sit, Laetentur coeli, et exsultet terra, ac sequentia. Quid aliud, laetentur coeli, misi exsultent justi? Scriptum est: Laetamini in Domino, et exsultate, justi. Gaudeant justi, fleant injusti. Quid ego? Laetor, an fleo? Non laetor, quia non coelum. Si coelum essem, gauderem. Cum autem me dejiciam, dilacerem, et in nihilum redigam, Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, tu elevas, et consolaris, et dicis: Exsultet terra. Gratias ago. Scio, terra sum; sed tu potes facere coelum. Sat mihi, Exsultet terra, dixisti, laetentur coeli. Adjunxisti, et exsultet terra, 137.0583B| laetificasti coelos, consolatus es terram. Dixi, non laetor. Peccator hoc dixi, de meo dixi; sed de tuo dicis Exsultet terra, et quoniam tuum laetificasti, meum mentiar, et exsultem. Exsultem autem te quia propter te, et in te gaudeam. Tu ipse scis si meum. 137.0584A| Quid scis? Quando me agnosco, ingemisco, aut fleo: quando te agnosco, resipisco et respiro. Me meum contristat, movet ac perturbat: tuum consolatur, stabilit, laetificat. Per me cado; per te me resurrecturum scio. Quia me casurum scio, non laetor coelum, quod est firmamentum, quia me resurrecturum spero. Exsultet terra, quae est lutilatio, dicat propheta, dicat psalmista, et nos dicamus: Laetentur coeli, exsultet terra. Si arbiter coeli vult, cur non exsultet terra? Exsultet terra, quod sibi vult? Jubilate, montes, laudem. Non jubilo, non laudo. Cur? Quia non sum mons, vallis sum, peccator sum. Dixit mihi Deus, Quare enarras justitias meas et assumis testamentum meum per os tuum? At quoniam praecipitur, omnis spiritus laudet Dominum; et quia 137.0584B| Dominus veniet, et pauperum suorum miserebitur jubilo, et laudo, atque non obliviscor cujus illud, miserentis Dei. Fletum, peccatum, risum fecit mihi Deus.
(no apparatus)