PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE APOSTOLICAE
SS. D. N. PII DIV. PROV. PP. X, EXTINCTIONIS INSTITUTIONIS TRANSLATIONIS
QUARUNDAM PAROECIARUM, VIDELICET EXTINCTIONIS PAROECIARUM S. MARIAE MAGDALENAE, S. MARIAE MONTICELLIANAE; INSTITUTIONIS PAROECIARUM
SS. PETRI ET MARCELLINI, S. MARIAE ANGELORUM, S. CRUCIS IN AEDIBUS SESSORIANIS;
TRANSLATIONIS PAROECIARUM SS. CEISI ET IULIANI AD S. IOANNEM FLORENTINORUM,
S. ANGELI IN FORO PISCARIO AD S. LAURENTIUM IN LUCINA*
Susceptum, Deo inspirante, negotium paroecias ordinandi per Urbem opportunius tempori, etsi sensim pro adiunctis rerum, constanter tamen Apostolica providentia prosequimur. Propterea, cum se maturitas modo offerat aliquid in re tam grav i atque utili ulterius constituendi, alias his Nostris litteris abolere, alias ab inchoato instituere, alias transferre alio curias decretum est. — De Nostrae igitur potestatis plenitudine paroecias binas, alteram ad Sanctae Mariae Magda - lenae in platea cognomine, alteram ad Sanctae Mariae Monticellianae, extinguimus penitus. Redditus vero earum binis aliis suo tempore erigendis, destinamus. — Porro paroecias novas instituimus ternas; alteram ad Sanctorum Petri et Marcellini in via Merulana; alteram ad Sanctae Mariae Angelo - rum in Thermis, utramque pro clero saeculari; alteram ad Sanctae Crucis in Aedibus Sessorianis. Iri harum vero tuitionem, bona, redditus ac iura quaevis transferimus et attribuimus, quae trium aliarum paroeciarum huc usque extiterunt; videlicet, ex ordine, Sancti Laurentii in Aedibus Lucinae, Sancti Ioannis nationis Florentinorum, Sancti Bernardi ad Thermas. — Postremo ius parochiale, cum bonis omnibus ac redditibus, necnon Collegium Canonicorum, quod ad hanc diem obtinuit in Basilica SS. Celsi et Iuliani; itemque quod in Aede S. Angeli in Foro piscario; transferimus utrumque, illud quidem ad templum Sancti Ioannis Florentinorum, hoc autem ad Sancti Laurentii in Lucina.
Quia vero ad S. Ioannis Florentinorum suam obtinet sedem Sodalitas confratrum Florentinae gentis; relationes et iura inter eandem Sodalitatem et Collegium Canonicorum eo transferendum peculiari pacto definientur et decernentur, illudque Nos auctoritati Nostrae Apostolicae confirmandum et sanciendum reservamus.
Porro ad Sanctum Laurentium in Lucina quod attinet, cum praefatis Nostris dispositionibus, extinctionis videlicet, translationis et attributionis, obstent Litterae Apostolicae Pauli V decessoris Nostri fel. rec. In Apostolicae dignitatis culmine [1]: Nos, maius atque uberius animarum bonum spectantes ac desiderantes, eisdem Pauli V litteris, quas hic de verbo ad verbum veluti insertas haberi volumus, de certa scientia et de plenitudine potestatis Nostrae derogamus, easdemque, in quantum praedictis extinctione translationi et attributioni obstant, cassamus, retractamus ac veluti non datas in posterum habendas esse mandamus. — Clericis autem minoribus qui antehac parochiale munus ad Sancti Laurentii in Lucina gesserunt, templum atque aedes Sancti Angeli in Foro piscario, animarum tamen cura suppressa, concedimus. Ad fines quod spectat quibus praedictae paroeciae contineri debeant, et ad cetera omnia, quae executio huius voluntatis Nostrae postulat, potestatem facimus dilecto Filio Nostro Cardinali vice sacra Antistiti Urbis, Nostro nomine statuendi.
Praesentes vero Litteras et in eis contenta et statuta quaecumque, nulla unquam ex causa, colore et capite, etiam ex eo quod paroeciarum Patroni sive ecclesiastici sive laici vel alii quilibet in praemissis seu in eorum aliquo, ius aut interesse, quamvis ex fundatione, dotatione vel ex alio quovis titulo habentes vel habere praetendentes, etiam quomodolibet in futurum, illis non consenserint, seu ad ea vocati et auditi non fuerint, de subreptionis, obreptionis aut nullitatis vitio seu aliquo defectu inexcogitato et substantiali, notari, impugnari aut in controversiam et iudicium vocari posse: sed tamquam ex Pontificiae providentiae officio, et motu proprio, certa scientia, matura deliberatione, deque Nostrae Apostolicae potestatis plenitudine editas omnimoda firmitate perpetuo validas et efficaces existere, et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus inviolabiliter observari volumus et decernimus, sublata cuicumque, etiam Cardinalitia dignitate fulgenti, quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate; irritum quoque et inane decernentes quidquid in contrarium scienter vel ignoranter contigerit attentari.
Non obstantibus de iure quaesito non tollendo aliisque Nostris et Cancellariae Apostolicae Regulis, Praedecessorum Nostrorum Constitutionibus et Ordinationibus et quarumcumque ecclesiarum etiam Patriarchalium seu Ordinum et Congregationum, iuramento et confirmatione Apostolica vel quavis alia firmitate roboratis, statutis et consuetudinibus, etiam motu proprio aliisque quibuslibet in contrarium praemissorum concessis, de illis eorumque totis tenoribus praesentibus pro expressis habentes, pari motu, scientia et Apostolicae auctoritatis Nostrae plenitudine, plenissime et latissime specialiter derogamus. Praesentium vero transumptis seu exemplis etiam impressis, manu tamen Notarii Apostolici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eamdem fidem in iudicio et extra haberi volumus quae ipsis praesentibus haberetur si originaliter exhiberentur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae suppressionis et extinctionis, institutionis et translationis, derogationis, decreti, statuti, mandati et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Apostolorum Eius Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Roma e apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo nongentesimo sexto, IX Kal. Novembris, Pontificatus Nostri anno quarto.
A. Card. Di PIETRO R. Card. MERRY DEL VAL Pro-Dat. a Secretis Status
[1] Hac Bulla diei 18 Apr. 1606 Paulus V suppressit Collegiatam ac paroeciam saecularem in ecclesia S. Laurentii in Lucina extantem atque ecclesiam ipsam assignavit congregationi Clericorum Regularium Minorum, qui inibi saltem numero triginta esse deberent ad curam animarum rite exercendam et ad coetera divina officia loco ac vice Collegiatae explenda. Sed cum hodie nonnisi pauci Religiosi apud ipsam ecclesiam habeantur, hinc est quod Pius PP. X Collegiatam ac paroeciam saecularem redintegravit (N. R.).
- AAS, vol. XL (1907), pp. 513-516.