Super III epistolas Pauli

This is the stable version, checked on 14 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Super III epistolas Pauli
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 100


Super III epistolas Pauli (Alcuinus), J. P. Migne

1

650 EXPLANATIO IN EPISTOLAM PAULI AD TITUM. (1009)

PRAEFATIO

(1009B)

Hanc epistolam scribit Apostolus a Nicopolis civitate, quae sita est in Hactiaco [Actiaco] littore, ad Titum discipulum suum et in Christo filium, quem Cretae insulae reliquerat ad ecclesias instruendas. Noluit enim sua absentia Cretenses in antiquo errore permanere, a quibus primum idololatriae semina pullularunt. Et dum Titum rogavit propter praedicationis (1009C)necessitatem ad se venire, praecipit ibi venire Artheman aut Tichicum, quorum doctrina et solatio foverentur Cretenses.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- Paulus servus Dei, apostolus autem Christi Jesu. In Epistola ad Romanos ita exorsus est: Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus: in hac autem servum se Dei dicit; apostolum vero Christi Jesu. Si enim Pater et Filius unum sunt, et qui crediderit in Filium, credit in Patrem, servitus quoque indifferenter apostoli Pauli [et omnium sanctorum] ad Patrem est referenda, vel ad Filium, [quia unus Deus est Pater et Filius, et una servitute colendus est. Haec autem servitus charitatis est, non (1009D)legis litterae quae occidit, sed spiritus qui vivificat.] Servus Dei ille est, qui non est servus peccati; quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34).

Apostolus autem Jesu Christi. Grandem sibi Paulus inter Christianos vindicat auctoritatem: apostolum Christi titulo praenotavit, ut ex ipsa lecturos nominis auctoritate terreret, [et excitaret ad timorem suae praedicationis:] indicans omnes qui in Christo crederent, debere sibi esse subjectos. Secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis. Referendum est ad superiora, quod intulit: Paulus servus Dei, apostolus autem Christi Jesu. Secundum fidem electorum Dei, id est, eorum qui non tantum vocati (1010B)sunt, sed electi. Electorum quoque ipsorum magna diversitas est, pro varietate operum, sensuum atque sermonum. [Ideo addidit: Secundum agnitionem veritatis, id est, qui secundum fidem habent scientiam veritatis. Ut utrumque concordet, et fides vera et cognitio veritatis, addidit: Quae secundum pietatem est; quia quaedam veritas non est secundum pietatem, ut grammatica, dialectica, geometria atque (1010C)arithmetica:] habent enim hae artes veram scientiam recte loquendi, sed non est scientia illa pietatis. Scientia pietatis est nosse legem Dei, intelligere prophetas, Evangelium credere, apostolorum dicta non ignorare, [et quantum bonum sit, Deum ex toto corde, ex tota anima et omnibus viribus diligere.] Haec autem veritas, cujus cognitio secundum pietatem est, (VERS. 2) in spe vitae aeternae posita est, quia statim ei qui eam cognoverit, praemium tribuit immortalitatis; absque pietate vero notitia veritatis delectat ad praesens, sed aeternitatem non habet praemiorum, quam promisit non mendax Deus ante saecula aeterna: et (VERS. 3) manifestavit eam temporibus suis in Christo Jesu. Cui autem ante promisit, et postea fecit perspicuam, nisi sapientiae suae, quae erat (1010D)semper cum Patre, cum laetaretur orbe perfecto, et gauderet super filios hominum, et repromisit eis quicunque in illa credituri essent, habituros esse vitam aeternam? Antequam orbis jaceret fundamenta, antequam maria diffunderet, montes statueret, coelum suspenderet, terram dejecta mole solidaret, haec repromisit Deus, in quo mendacium non est: non quia possit mentiri, si nollet [ Hier., et nolit] in falsitatis verba prorumpere; sed quia qui Pater sit veritatis [et ipse verax], nullum in se potest habere mendacium.

Non absque re videtur breviter perstringere cur Deus solus verax, et omnis homo mendax Apostoli voce dicatur? Et nisi fallor, quomodo solus habere (1011A)dicitur immortalitatem, cum et angelos et multas rationabiles fecit creaturas quibus dederit immortalitatem; ita et solus dicitur esse verax, non 651 quo [ Hier., quod] et caeteri non immortales et veritatis sint amatores, sed quo ille solus naturaliter sit et immortalis et verus: caeteri vero immortalitatem et veritatem ex largitione illius consequantur; et aliud sit verum esse habere [per naturam et] per semetipsum, aliud in potestate donantis esse quod habeas. Sed nec hoc silentio praetereundum quomodo non mendax Deus, ante aeterna saecula aeternam spoponderit vitam. Ex quo, juxta historiam Geneseos, factus est mundus, et per vices noctium ac dierum, mensium pariter et annorum, tempora constituta sunt, in hoc curriculo et rota mundi tempora labuntur, (1011B)et veniunt, et aut futura sunt, aut fuerunt. Unde quidam philosophorum non putant esse tempus praesens, sed aut praeteritum aut futurum; quia omne quod loquimur, agimus, cogitamus, aut dum fit, praeterit; aut si nondum factum est, exspectatur [ Hier, exspectamus]. Ante haec ergo mundi tempora, aeternitatem quamdam saeculorum fuisse credendum est, quibus semper cum Filio et Spiritu sancto fuerit Pater: et, ut ita dicam, unum tempus Dei, est omnis aeternitas: imo innumerabilia tempora sunt, cum infinitus sit ipse, qui ante tempora omne tempus excedit. Sex millia [ Hier., sex mille] necdum nostri orbis implentur anni, et quantas prius aeternitates, quanta tempora ante saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus angeli, throni, dominationes, (1011C)caeteraeque virtutes servierint Creatori [ Hier., servierint Deo], et absque temporum vicibus atque mensuris, Deo jubente, substiterint. Ante haec itaque omnia tempora, quae nec sermo eloqui, nec mens comprehendere, nec cogitatio tacita audet attingere, promisit Deus Pater sapientiae suae verbum suum, et ipsam sapientiam suam, et vitam eorum qui credituri erant, mundo esse venturam. Diligenter attendite textum et ordinem lectionis, quomodo [ Hier., quoniam] vita aeterna, quam non mendax Deus ante saecula aeterna promisit, non alia sit absque verbo Dei.

Manifestavit enim, inquit, temporibus suis Verbum suum: id est, quam promisit vitam aeternam, ipsa est Verbum suum, quod in principio erat apud Patrem; (1011D)et Deus erat Verbum; et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quod autem Verbum Dei, hoc est, Christus ipse sit vita, in alio loco testatur dicens: Ego sum vita (Joan. XIV, 6). Vita vero non brevis, non aliquibus circumscripta temporibus, sed perpetua, sed aeterna: quae manifestata est in novissimis saeculis per praedicationem, quae credita est Paulo doctori gentium et magistro, ut annuntiaretur in (1012A)mundo, et hominibus nota fieret, juxta imperium Salvatoris Dei, qui nos salvos esse voluit, id, quod pollicitus fuerat, implendo. [ In praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei. Legimus in Actibus apostolorum, quomodo Paulus in via Damascum pergens subito vocatus est, et quomodo Ananiae dicitur: Iste est mihi vas electionis (Act. IX, 15). Et iterum: Segregate mihi Paulum et Barnabam (Ibid. XIII, 2). Hoc est praeceptum Salvatoris, ut praedicent gentibus Christum.] Sermo quippe et sapientia et doctrina, qua Titus Christi ecclesias instruebat, efficiebant eum proprium apostoli filium, et ab omni aliorum consortio separatum. Videamus post haec quod sequitur: Secundum communem fidem. Utrumnam omnium qui in Christo credebant, (1012B)communem dixerit fidem, an communem suam tantum et Titi? Quod quidem mihi melius videtur, apostoli Pauli et Titi fidem fuisse communem, quam omnium credentium, in quibus pro varietate mentium fides communis esse non poterat, sed diversa.

Ad extremum praefatio epistolae et salutatio praefationis Apostoli ad Titum tali fine completur: (VERS. 4) Gratia et pax a Deo Patre et Christo Jesu Salvatore nostro: sive quod et gratia et pax tam a Deo Patre sit, quam a Christo Jesu, et utrumque ab utroque datum possit intelligi; sive quod gratia ad Patrem, et pax referatur ad Filium. (VERS. 5.) Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant 652 corrigeres. [Apostolicae dignitatis fuit fundamentum (1012C)ponere, sicut sapiens architectus; Titi vero et aliorum discipulorum ejus superaedificare.] Postquam dura Cretensium Paulus ad Christi fidem corda mollierat, et tam in sermone quam signis edomuerat eos, ut in Deum Patrem et in Christum crederent, reliquit Titum discipulum Cretae, ut rudimenta nascentis Ecclesiae confirmaret, et si quid videbatur deesse, corrigeret, ipseque pergens ad alias nationes, ut rursum in eis Christi jaceret fundamentum: qui licet ab Apostolo correcti fuerant, tamen adhuc indigebant correctione. Omne autem quod corrigitur, imperfectum est. Et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi. [Sunt autem episcopi quidam, non merita singulorum examinantes, sed eorum vel officio deliniti, vel sanguine juncti.] Ex quo manifestum (1012D)est, eos qui Apostoli lege contempta ecclesiasticum gradum non merito voluerint alicui deferre, sed gratia, contra Christum facere, qui qualis in ecclesia presbyter constituendus sit, per Apostolum suum in sequentibus exsecutus est. [Super haec omnia maximum malum est, qui muneribus clericatum obtinent: omnes beatus Petrus princeps apostolorum initio Ecclesiae in Simone Mago terribiliter percutit.] Oportet (1013A)enim episcopum sine crimine esse, tanquam Dei dispensatorem. Idem est ergo presbyter, qui et episcopus: et antequam diaboli instinctu studia [diversa] in religione ecclesiastica fierent, et diceretur in populis: Ego sum Pauli; ego Apollo; ego autem Cephae (I Cor. I, 12), communi presbyterorum consilio ecclesiae gubernabantur. Postquam vero unusquisque eos quos baptizaverat, putabat suos, non Christi, in toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris electus superponeretur caeteris, ad quem omnis cura Ecclesiae pertineret, et schismatum semina tollerentur: [quod ex epistolis aliis ejusdem apostoli probari poterit; vel etiam ex Actibus apostolorum, ubi dicitur, vocasse Paulum de Epheso presbyteros,] quibus postea inter caetera sit locutus: Attendite vobis (1013B)et omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos pascere Ecclesiam Domini, quam acquisivit per sanguinem suum (Act. XX, 28). [Quos ante presbyteros, nunc autem episcopos appellat.] Et Petrus, qui ex fidei firmitate nomen accepit, in Epistola sua loquitur, dicens: Presbyteros ergo in vobis obsecro compresbyter et testis Christi passionum; pascite qui in vobis est gregem Domini (I Petr. V, 1). [Olim vero omnis presbyter episcopus recte dicebatur: at nunc omnis episcopus presbyter potest dici, non omnis presbyter episcopus; quia, ut dissensionis plantaria excluderentur, ad unum omnis sollicitudo Ecclesiarum, quasi ad Patrem, delegata est, qui quasi filios diligat, et gubernet subjectos sibi, non tribunitia potestate, sed pietate paterna: iidemque et quasi (1013C)filii, singuli gradus in ecclesiis, honorificent episcopos suos.] Videamus igitur qualis presbyter sive episcopus ordinandus sit.

VERS. 6, 7.-- Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos peccato. Oportet enim episcopum sine crimine esse, tanquam Dei dispensatorem. Primum enim sine crimine sit [ejusmodi dispensator Ecclesiae Christi]; quod apud Timotheum irreprehensibilem dicit. Quomodo enim potest [praeesse Ecclesiae, et] auferre malum de medio ejus, qui in delictum simile corruerit? Aut qua libertate poterit corrigere peccantem, dum novit se eadem, quae castigat in alio, admisisse [ Hier., cum tacitus sibi ipse respondeat, eadem admisisse, quae corripit]? Quod (1013D)autem ait, unius uxoris vir, sic intelligere debemus, [ut honorabile connubium habeat, qui in episcopatu eligendus est: non vaga libidine inquinatus altari Dei assistere audeat.] Non tamen omnimodis omnem monogamum digamo putamus esse meliorem; sed quo is possit ad monogamiam et continentiam cohortari, qui suum exemplum praefert [ Hier., praeferat] in docendo. [Sunt qui ita intelligunt hoc mandatum Apostoli: unius uxoris virum, id est, catholicae Ecclesiae doctorem, ne per haereticas pravitates efferatur foras per lupanaria diversarum sectarum. Sed et aestimant quidam, ex hac apostolica sententia episcopis (1014A)non licere transire de ecclesia aut de civitate ad ecclesiam quaestus causa. Quia rarus est qui de majori et 653 ditiori transire cupiat ad minorem et pauperculam.] Filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos peccato. Non itaque justus polluitur ex vitiis filiorum, sed libertas [castigandi alios] Ecclesiae principi ab Apostolo reservatur. [Quomodo festucam alterius de domo altera ( Suppl. tollere) potest, qui trabem habet in filiorum peccatis in sua domo? Talis enim debet episcopus esse, ut non timeat propter vitia liberorum extraneos reprehendere, ne forte quislibet tacitus frater respondeat, quare proprios liberos non emendare curam habes? Si enim peccata filiorum ab episcopatu justum prohibent, quanto magis propria peccata removere eum (1014B)debent ab altari Christi?] Ad extremum hoc dicendum est, in Scripturis filios λογισμοὺς, id est, cogitationes, filias vero πράξεις, id est, opera intelligi debere: et eum nunc episcopum praecipit debere fieri, qui et cogitationes et opera in sua habet potestate, et vere credat in Christo, et nulla subripientium vitiorum labe maculetur.

Oportet ergo episcopum sine crimine esse, tanquam Dei dispensatorem. Quaeritur ergo inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur, et non comedens et bibens cum ebriosis, percutiat servos et ancillas [Domini sui]; sed incertum Domini [ Hier., Dei] [cautus] exspectet adventum, et det conservis in tempore [doctrinae catholicae] cibaria. Sciat autem episcopus et presbyter sibi populum conservum esse, non servum. (1014C)[Quapropter non opprimat eum quasi vile mancipium, sed erudiat eum cum omni charitate quasi filium.] Non superbum, id est, non tumentem aut placentem sibi quod episcopus sit, sed opus [bonum amplectentem et] id requirentem quod plurimis prosit. Non iracundum, [id est, levi vento quasi folium pendens in ramo moveatur.] Et revera nihil est foedius praeceptore furioso: [non enim qui aliquando irascitur, iracundus est; sed ille dicitur iracundus, qui crebro hac passione superatur.] Non vinolentum. Sed hoc nunc dixisse sufficiat, quod secundum Apostolum in vino luxuria est: et ubicunque saturitas atque ebrietas fuerint, ibi libido dominetur. Miramur autem apostolum in episcopis sive presbyteris damnasse vinolentiam, cum in veteri quoque lege praeceptum (1014D)sit sacerdotes, cum ingrediuntur templum ministrare Deo, vinum omnino non bibere (Levit. X). [Nazareos quoque ab omni vino et sicera, quandiu sanctam comam nutriant, abstinere (Num. VI).] Non percussorem: quod quidem et simpliciter intellectum aedificat audientem, ne facile manum porrigat ad caedendum [vel ad arma prorumpere: sed altius consideratum melius aedificat, ne aliquid episcopus efficiat, quod mentes intelligentium et videntium offendat, sed sit mansuetus in sermone, et moribus honestus, ne perdat eum quem temperantia vitae et verborum erudire potuit]. Non turpis lucri, etc. (1015A)[Turpis lucri] appetitio, est plus de praesentibus cogitare quam de futuris. Episcopus qui imitator esse Apostoli cupit, habens victum et vestitum, his tantum debet esse contentus (I Tim. VI). Qui altario serviunt, de altario vivant (I Cor. IX). Vivant, inquit, et non, divites fiant. Hucusque quid non debeat habere episcopus sive presbyter, Apostoli sermone praeceptum est: nunc e contrario, quid habere debeat explicatur.

VERS. 8.-- Sed hospitalem, benignum. Ante omnia hospitalitas futuro episcopo praecipitur [ Hier., denuntiatur]. Si enim omnes illud de Evangelio audire desiderant: Hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXV, 35), quanto magis episcopus, cujus domus omnium commune debet esse hospitium [et satis peregrinorum (1015B)atque venientium benigna susceptio in ea, ita ut humili officio etiam pedes laventur eorum]? Pudicum, justum, sanctum. Si autem laicis imperatur ut propter orationem abstineant se ab uxore [ Hier., ab uxorum] coitu, quid de episcopo sentiendum est, qui quotidie pro suis populique peccatis immaculatas [ Hier., illibatas] [orationes sanctorum ( Leg., orationum sanctarum)] Deo oblaturus est victimas? [Nam Abimelech sacerdos propositionis panes renuit David et pueris suis dare, nisi audiret pueros esse mundos a mulieribus, non utique alienis, sed propriis.] Tantum interest inter propositionis panes et corpus Christi, quantum inter umbram et corpora, inter imaginem et veritatem, inter exemplaria futurorum et ea ipsa quae per exemplaria praefigurabantur. Quomodo (1015C)igitur hospitalitas, benignitas praecipue debent esse in episcopo, sic etiam et castitas proprie, et, ut 654 ita dixerim, pudicitia sacerdotalis est, ut non solum ab opere immundo abstineat, sed etiam a tactu illicito et cogitatione erroris [ Hier., a jactu oculi et cogitationis errore] mens Christi corpus confectura sit libera. Justus quoque episcopus esse debet et sanctus, et justitiam in populis quibus praeest exercere, nec personas respicere in judicio, [sed omni personae justa discernens ( Forte, decernens). Et sanctum, ad suam vitam; ut non solum verbis doceat, sed etiam exemplis erudiat populum sibi commissum. (VERS. 9.) Continentem, amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem. Abstinentem enim decet episcopum esse, non solum in (1015D)carnali desiderio, verum etiam in verborum moderatione; imo et praecipue in cogitatione, ut habeat in potestate quid cogitet, quid loquatur, et quid faciat.] Ad extremum obtineat eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut quomodo sermo Dei fidelis est et omni acceptione dignus, sic et ille talem se praebeat, ut omne quod loquitur, fide dignum existimetur, et verba ipsius sint regula veritatis. Ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. Hoc est, potens sit eos qui saeculi istius turbinibus exagitantur, consolari, et per sanam doctrinam [id est, catholicam, haereticas pravitates] (1016A)destruere. Sana autem doctrina dicitur ad distinctionem languidae infirmaeque doctrinae. Talis quoque sit, ut contradicentes [libera voce] arguere valeat haereticos, sive Judaeos et saeculi istius sapientes. Superiora quidem, quae in episcopi virtutibus posuit, ad vitam pertinent [honestam]; hoc vero quod ait, ut potens sit consolari in doctrina sana, et contradicentes arguere, referendum est ad scientiam [perfectam]: quia si episcopi tantum sancta sit vita, sibi potest prodesse sic vivens; porro si et doctrina et sermone fuerit eruditus, potest caeteros quoque instruere; et non solum instruere et docere suos, sed et adversarios repercutere.

VERS. 10, 11.-- Sunt etiam multi inobedientes, vaniloqui, seductores, maxime qui de circumcisione (1016B)sunt, quos oportet argui, qui universas domus subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. Qui Ecclesiae futurus est princeps, habeat eloquentiam cum vitae integritate sociatam, ne opera absque sermone sint tacita, et dicta factis delinquentibus [ Hier., factis deficientibus] erubescant. [Sunt plurimi et non pauci qui bonam sementem Verbi Dei] inani persuasione corrumpunt; [hi etiam perversis doctrinam sanctarum Scripturarum sententiis confirmare nituntur: ideo doctorem Ecclesiae decet Scripturas sanctas discere diligenter, ut si percussus fiat in dexteram maxillam, mox praebeat percutienti alteram.] Hi sunt de circumcisione Judaei, qui tunc temporis nascentem Christi Ecclesiam subvertere conati sunt [ Hier., nitebantur], et introducere praecepta legalia, (1016C)[circumcisionem scilicet et sabbata et caetera legis praecepta.] Tales homines doctor Ecclesiae, cui animae populorum creditae sunt, Scripturarum debet ratione superare, et silentium testimoniorum pondere imponere: qui non unam aut paucas domos, sed universas cum dominis familiasque subvertunt, docentes de ciborum differentiis, [cum omnia munda sint mundis.] Verum quia Deus est venter ipsorum, turpis lucri gratia volunt proprios facere discipulos, ut quasi magistri a sectatoribus suis fallantur [ Hier., alantur] [et honorificentur]. Omnis itaque haereticus, qui quibusdam praestigiis homines fallit, et fallitur, loquitur quae non oportet turpis lucri gratia; [lucrator est perversus ad mortem animarum, non ad vitam;] e contra qui errantem fratrem suum juxta Evangelium (1016D)corripuerit [et correxerit], lucratus est eum; quod enim magis lucrum potest esse, aut quid pretiosius quam si humanam animam quis lucretur Deo? (VERS. 12.) Dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Videte [ Hier., videtur] hoc esse dupliciter legendum, ut hoc quod ait, dixit quidam ex illis proprius eorum propheta, cum superioribus copuletur, Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant corrigeres; [et ad hunc sensum respiciat, quod ait:] Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta, id est, Cretensium. Aut cum vicinioribus jungendum est, ut (1017A)legamus: Sunt etiam multi et non subditi, vaniloqui et mentium deceptores, maxime autem qui de circumcisione sunt: quos multos et non subditos, vaniloquos et mentium deceptores cum his qui de circumcisione sunt, oportet 655 refrenari; qui universas domos subvertentes, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia; [talium enim, id est, qui turpis lucri gratia docent,] dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta: ut id quod ait: proprius eorum propheta, non specialiter ad Judaeos, et eos maxime qui de circumcisione sunt, sed ad multos referatur, qui non subditi sunt, et vaniloqui et mentium deceptores sunt, quorum utique [ Hier., qui utique], quia in Crete erant, Cretenses esse credendi sunt. Dicitur enim ille versiculus in Epimenidis Cretensis poetae Oraculis (1017B)reperiri, quem in praesentiarum sibi [ Forte, ibi] ludens prophetam vocavit; quod scilicet tales Christiani tales mereantur habere prophetas, quomodo et prophetae erant Bahal [Baal] [et idolorum, ut legitur in Regum libris]. Denique ipse liber, [unde Apostolus haec tulit,] Oraculorum titulo praenotatur; quem quia videbatur divinum aliquid repromittere, propterea Apostolum arbitror inspexisse, ut videret quid gentilium divinatio polliceretur: et in tempore abusum esse versiculo scribentem ad Titum, qui erat Crete, ut falsos Cretensium doctores proprio insulae auctore contereret [ Hier., insulae doctore convinceret], [quod eumdem Apostolum in aliis locis fecisse invenitur; sicut in Actibus apostolorum titulum inveniens de ignoto Deo, et exinde sumpsit praedicationis officium.]

(1017C)VERS. 13.-- Testimonium, inquit, verum est; non totum carmen, de quo testimonium sumptum est, non universum opus, sed tantum hoc testimonium. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide. (VERS. 14.) Non intendentes Judaicis fabulis et mandatis hominum se aversantium a veritate. Ait enim: Increpa illos acriter; mendaces quippe sunt et malae bestiae et ventris pigri, qui falsa suadent, qui ferarum ritu sanguinem sitiunt deceptorum; et non cum silentio operantes suum panem manducant, quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum. Hos tales increpa, ut sani sint in fide: de qua fidei sanitate in consequentibus loquitur; senes sobrios esse, honestos, pudicos, sanos in fide et charitate et (1017D)patientia; [de qua sanitate fidei et ad Timotheum scribit:] Si quis aliter docet et non acquiescit sanos sermones [Leg. sanis sermonibus] Domini nostri Jesu Christi (I Tim. VI, 3). [Sanos sermones vocat, et quod observantibus eos sanitas operetur in eis.] Non intendentes Judaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem, [de quibus ad Galatas et Romanos plenissime disputatur, qui putabant inter cibos esse distantiam, cum aliqui mundi, aliqui viderentur immundi. Propterea nunc infert:] (VERS. 15) Omnia munda mundis; his videlicet qui in Christo credunt, et sciunt omnem creaturam bonam esse, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Coinquinatis autem et immundis nihil est mundum, sed (1018A)inquinata est eorum mens et conscientia. Propterea etiam quae munda sunt per naturam, eis immunda fiunt [per culpam]; non quod vel mundum sit aliquid vel immundum, sed pro qualitate vescentium. [Legitimus cibus et a catholica Ecclesia usitatus, mundus est mundis; immundus coinquinatis, quorum mens et conscientia immunda est:] ideo infideles quosque atque pollutos etiam panis benedictionis, et calix Dominicus non juvat, [sed magis pollutos facit,] quia qui indigne comederit de pane illo, et de calice biberit, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. II). In nobis itaque est vel munda comedere vel immunda. Si enim mundi sumus, munda nobis est creatura; si autem immundi et infideles, sunt [ Hier., fiunt] etiam nobis universa communia; sive per inhabitantem in cordibus nostris (1018B)haeresin, sive per conscientiam delictorum. (VERS. 16.) Confitentur, inquit, se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominati et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi; secundum illud, quod in Isaia dicit: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isaiae XXIX, 13). Quomodo igitur labiis quis honorat et corde procul recedit, ita quis Deum sermone confitens, operibus negat: negans autem Deum operibus, confessione simulata, recte execrabilis et profanus est; et nulla veritatis ratione persuasus inobediens, et incredulus recte appellatur. [Nec in martyrio mente corruptus, quis solummodo Christum negabit;] sed quotiescunque vincimur vitiis atque peccatis, [et Dei mandatis contraria agimus] toties Deum negamus; et e contrario, quoties (1018C)bene quid agimus, Dominum confitemur [et laudamus]. 656

CAPUT II.

VERS. 1.-- Tu vero loquere sanam doctrinam. Aliud est sanam doctrinam loqui, aliud ea quae sanae conveniunt docere doctrinae; quia in altero simplex tantum institutio est, in altero cum ea quae doceas [ Hier., cum eo, quod doces], vitae quoque correctio; qui enim solverit unum de mandatis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). [Erit autem doctor qui verbo docet, et opere destruit quae docet, sed minimus: qui autem fecerit et docuerit sic homines, magnus vocabitur in regno coelorum, quia opere implet quod ore docet.] (1018D)Hoc enim nunc Apostolus Titum filium in Christo et discipulum docet, ut ea loquatur quae sanae conveniunt doctrinae; quia tunc doctrina est sanitas, cum doctoris doctrina pariter et vita consentiunt. (VERS. 2.) Senes sobrios esse, honestos, pudicos, sanos in fide et charitate et patientia. Nunc vero per singulas aetates et personas sic decenter praecepta constituit, ut sermo ejus vitae morum sit regula. Senes igitur sobrios, [in bonis moribus;] honestos, ut aetatis gratiam [ Hier., gravitatem] morum gravitas decoret. Pudicos, ne in aliena aetate luxurient, ne jam frigido a libidine sanguine exemplum sint adolescentibus ad ruinam. Sanos in fide; non tantum in fide, etiam in charitate et patientia [et omni genere virtutum], ut (1019A)cum primam fidei habuerint sanitatem, audiant a Salvatore: Fides tua te salvum fecit (Marc. X, 52). [De hujus fidei integritate plenius cum exemplis in Epistola ad Hebraeos idem beatus apostolus disputat.] Quomodo igitur est fidei sanitas, ita et eadem sanitas in charitate est. Quis autem sanitatem possidet charitatis, nisi ille qui primum Deum dilexerit ex tota anima sua, et ex toto corde suo, et ex totis viribus suis, deinde Christi praeceptum audiens in proximum compleverit charitatem [ Hier., diviserit charitatem]? Quia in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae, [plenitudo vero legis charitas est,] quia qui sanus est in fide et charitate, sanus quoque sit in patientia, quae maxime in tentationibus comprobatur. (VERS. 3.) Anus similiter in habitu sancto, non (1019B)criminatrices, non vino multo servientes: bene docentes, ut prudentiam doceant. Tametsi apostolus Petrus praeceperit ut viri uxoribus suis tanquam infirmiori vasculo honorem tribuant, non tamen arbitrandum est quod uxor, quae corporis vasculum habet infirmum, statim et anima infirmior sit. Unde et nunc praecipitur eis, ut in ipsis quoque illud Apostoli compleatur: Virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). [Quod vero ait: Anus similiter, etc., eadem praecepta vult illas observare quae superius senibus viris statuit,] id est, ut sobriae sint, honestae, sanae in fide, et charitate et patientia; et pro sexu suo hoc habeant proprium, ut sint in habitu sancto. Non criminatrices, non tales, ut aliis placeant, de aliis detrahant. [Si quam juvencularum videant indigne facere,] non tam (1019C)apud caeteros debet accusare, quam ipsam in secreto, Christi charitate, corripere; et magis docere ne faciat, quam in publico accusare quod fecerit. Non vino multo servientes. A vini vero nimio potu anus prohibentur; quia quod [ Cod., quotquot] in adolescentibus libido, hoc in senili aetate ebrietas perpetrat [ Hier., hoc in senibus ebrietas est]. Ideo expresse dicit, non vino multo servientes; servitus enim quaedam est et extrema conditio, vino sensus hominis occupare [ Hier., occupari]; non suum esse, sed vini. Talibus consequenter doctrinis eis frena immittit [ Hier., doctrinae eis frena permittit], ut cum tales fuerint, docendi habeant libertatem, ut scilicet doceant ea quae bona sunt. Licet enim alio loco dixerit: (1019D)Docere autem mulieribus non permitto (I Tim. II, 12); sic intelligendum est, ut in viros illis sit doctrina sublata: caeterum adolescentulas doceant, quasi filias suas, primum castitatem; quia adversus hanc magis in aetate florenti pugnat inimicus, et virtus ejus contra feminas in umbilico ventris est.

VERS. 4, 5.-- Adolescentulas [Cod., Adulescentulas et adhulescentulas], ut viros suos diligant, filios ament. Prudentes, sobrias, castas, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. [Anus vero vult admonere adolescentulas ut diligant viros suos, non in passione desiderii carnalis, sed in Christi charitate]. Vult eas amare viros suos caste, ut inter virum et mulierem casta sit dilectio, et opera liberorum se credant ante (1020A)Dei oculos et sanctorum angelorum peragere. Filios autem ita diligant, si eos erudiant in Dei disciplina. Caeterum nolle eos contristare, 657 docendo quae bona sunt; et libertatem tribuere peccandi non est amare filios, sed odisse. [Erudiantur quoque, ut domus; id est, servorum et ancillarum habeant in benignitate curam.] Addidit, benignas, [ne austeritate regeretur familia.] Addidit, et subditas viris suis, ne forte divitiis et nobilitate perflatae Dei sententiae non meminerint, per quam subjectae sunt viris. Ait quippe Deus ad mulierem: Ad virum tuum erit conversatio [Leg., conversio] tua; et ipse tui dominabitur (Gen. III, 16). Dicitur enim: Non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. Et cum caput mulieris vir sit, caput autem viri Christus, quaecunque (1020B)uxor non subjicitur viro [ Hier., viro suo] [religioso et Deum timenti], hoc est, capiti suo, ejusdem criminis rea est, cujus et vir si non subjiciatur Christo capiti suo. Ne verbum mei blasphemetur; vel dum contemnitur Dei prima sententia et pro nihilo ducitur: vel Christi infamatur Evangelium, dum contra legem fidemque naturae ea quae Christiana est et ex Dei lege subjecta, viro imperare desiderat suo; cum etiam gentiles feminae viris suis serviant communi lege naturae. (VERS. 6.) Juvenes similiter exhortare ut pudici sint. Proprium autem adolescentularum hoc posuit, ut pudicae sint [ Hier., adolescentulorum . . . ut pudici sint] in omnibus, tam scilicet mente quam corpore, tam opere quam cogitatione, ut nulla sit in (1020C)adolescente suspicio turpitudinis. Sciendum quoque hoc quod continentia non solum in carnis opere et in animi concupiscentia, sed in omnibus rebus necessaria sit: ne honores indebitos appetamus, ne accendamur avaritia, ne ulla passione superemur. In omnibus, ad superiora est referendum, id est, hortare ut pudici sint in omnibus. (VERS. 7.) Te ipsum praebe exemplum bonorum operum. Nihil prodest aliquem exercitatum esse in discendo, et ad loquendum trivisse linguam, nisi plus exemplo docuerit quam verbo. [ In doctrina, in integritate. In doctrina, ait, ut opere impleas quod ore doces. Integritas vero ad virginitatem proprie pertinet; unde et alia translatio ait: In incorruptione; nam virgines dicuntur incorruptae.] (VERS. 8.) In gravitate, in verbo sano et irreprehensibili. (1020D)[Doctorem ecclesiasticum gravitatem, id est, honestos mores decet habere. De sermone itaque sano superius dictum est.] Et irreprehensibili. De irreprehensibili dicimus, non quo ullus tantae facundiae et prudentiae sit ut a nemine reprehendatur, sed quod nihil dignum reprehensione dicat aut faciat, licet adversarii sint ad reprehendendum parati. Ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. [Ex adverso, id est, adversarius nihil habeat veri vel verisimile, quamvis paratus sit reprehendere, contradictionis locum.] Potest autem hic, qui ex adverso est, diabolus intelligi, qui accusator est fratrum nostrorum, ut Joannes evangelista praedicat; qui cum nihil habuerit mali quod nobis objiciat, erubescit, (1021A)et criminator non poterit criminari. Diabolus autem in Latina lingua criminator sonat.

VERS. 9, 10.-- Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes; quoniam Dominus et Salvator noster, qui in Evangelio ait: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28), nullam conditionem, aetatem, sexum a beatitudine arbitratur alienum: propterea nunc Apostolus et servis praecepta constituit; [scilicet ut facti Ecclesiae membrum, quae corpus est Christi, et ipsam salutem consequantur aeternam.] Et quomodo superius senes, anus, adolescentulas, juvenes, quid Titus erudire deberet, edocuit, ita nunc servis apta praecepta constituit. (1021B)Primum ut subditi sint dominis suis in omnibus; in his autem omnibus quae non sunt contraria Deo; ut si dominus eos jubet quae non sunt adversa Scripturis sanctis, subjiciantur servituti domini [ Hier., subjiciatur servus domino]; sin vero contraria praecepta, magis obediant spiritui quam corpori [ Hier., magis obediant spiritus, quam corporis domino]: [ Placentes, duobus modis intelligitur; hoc est, sibi placentes in suo servitio: aut etiam dominis placentes, omnia fideliter et humiliter implentes quae jubentur.] Non contradicentes: hoc ideo ait, quia maximum vitium est servorum dominis contradicere, et cum aliquid jusserint, mussitare. Si enim quae dominus imperat necesse habet servus implere, cur hoc ipsum non cum bona faciat voluntate? Non (1021C)furantes. Hoc aliud vitium servorum doctrina Christi corrigit; fur autem non solum in 658 majoribus sed et in minoribus judicatur. Non enim id quod furto ablatum est, sed mens furantis attenditur. Sint itaque servi subditi dominis suis in omnibus; sint complacentes conditionis suae, ut non ferant aspere servitutem, ut non contradicant dominis, non furentur, et post haec in omnibus fidem bonam ostendant, ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. Si enim apud carnales dominos in minimo fideles fuerint, incipient eis apud Dominum [ Hier., apud Deum] majora committi. Ornat autem doctrinam [ Cod. omit. doctrinam] domini, qui ea quae conditionis suae ablata sunt [ Hier., quae conditioni suae apta sunt], facit. Quomodo enim potest fidelis esse (1021D)in substantia Dei, [et ecclesiastico officio,] qui carnali domino fidem exhibere non potuit?

VERS. 11-14.-- Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, juste et pie vivamus in hoc saeculo: exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi: qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum. Post catalogum doctrinae ad Titum, quid senes, quid anus, quid adolescentulas et juvenes, quid ad extremum servos erudire deberet, recte nunc intulit: Apparuit enim gratia Salvatoris Dei omnibus hominibus. (1022A)Non est enim aliqua differentia liberi et servi, Graeci et Barbari, circumcisi et habentis praeputium, mulieris et viri; sed cum Christo unum sumus universi, ad Dei regnum vocamur omnes. Post offensam Patri nostro reconciliandi sumus, non per merita nostra, sed per gratiam Salvatoris: vel quod Dei Patris vivens vel subsistens gratiae [ Hier., gratia] ipse sit Christus; vel quod Christi Salvatoris Dei haec sit gratia: et non nostro merito salvati simus, secundum illud quod in alio loco dicitur: Pro nihilo salvabis eos (Psal. LV, 8). Quae gratia omnibus hominibus ideo illuxit, ut erudiret nos abnegare impietatem, saecularia desideria, pudice et juste et pie vivere in hoc saeculo. Quid sit autem abnegare impietatem, quid saecularia desideria, ex eo quod supra (1022B)exposuimus: Deum confitentur se scire, factis autem negant, intelligi posse confido. Saecularia igitur desideria sunt, quae a mundi hujus principe suggeruntur; et cum sint saeculi hujus amatores, cum saeculi nube pertranseunt. Nos autem cum pudice et juste, nec corpore scilicet nec mente peccantes, vixerimus in Christo, pie quoque vivamus in hoc saeculo: quae pietas exspectat beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Sicut enim impietas magni Dei reformidat adventum, ita secura de opere suo et de fide illum pietas praestolatur. Ubi est serpens Arius, ubi Eunomius coluber [tortuosus]? Magnus Deus Salvator Christus dicitur, non primogenitus omnis creaturae, non verbum Dei et sapientia, sed Jesus (1022C)Christus; quae vocabula assumpti hominis sunt. Neque vero alium Jesum Christum, alium Verbum dicimus, ut Nestoriana haeresis [ Hier., ut nova haeresis] calumniatur; sed eumdem et ante saecula et in saecula et ante mundum, et per Mariam [ Hier., post Mariam], imo ex Maria magnum Deum appellamus Salvatorem nostrum Jesum Christum, qui dedit semetipsum pro nobis, ut pretioso sanguine nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum [acceptabilem, sectatorem bonorum operum, id est aemulatorem]. (VERS. 15.) Haec loquere et exhortare. Quod vero ait, loquere, ad doctrinam videtur esse referendum; quod vero intulit, exhortare, ad consolationem pertinet. Quod vero tertio subinfert: Increpa cum omni imperio, id est, quicunque doctrinam (1022D)et consolationem non audiat, increpatione sit dignus, et mereatur audire: Obliti estis consolationis quae vobis ut filiis loquitur Deus. Nemo te contemnat, hunc sensum habet: Nemo eorum qui in Ecclesia sunt, te segniter agente sic vivat, ut se putet meliorem. Qualis enim aedificatio erit discipuli, si intelligat magistro se esse majorem? Unde magnopere episcopi, presbyteri et diaconi debent providere, ut cunctum populum cui praesident, conversatione et sermone praecedant. 659

CAPUT III.

VERS. 1.-- Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum (1023A)paratos esse. Tale quid et ad Romanos scribitur: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, non est enim potestas, nisi a Deo (Rom. XIII, 1). [Nam et ipse Dominus tentantibus Judaeis respondit:] Reddite Caesari quae sunt Caesaris, et Deo quae sunt Dei (Matth. XXII, 21). Cui responsioni Paulus apostolus congruens docet, principibus et potestatibus credentes in Christo debere esse subjectos. Poterat his qui tormenta formidant, occasio ad negandum dari [ex hoc praecepto]; sed caute subjecit, obedire ad omne opus bonum. Si bonum est quod praecepit imperator et praeses, jubentis obsequere voluntati: sin vero malum et contra Deum sapit, responde ei illud de Actibus apostolorum: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29). Hoc ipsum et de (1023B)servis intelligamus apud dominos, et de uxoribus apud viros, et de filiis apud parentes [et de discipulis apud magistros,] quod in illis [hae personae] tantum debeant subjecti esse [majoribus] quae contra Dei mandata non veniant; [et ad ea tantum paratos esse quae contra Domini mandata non jubentur.] (VERS. 2.) Neminem quoque blasphemare. Igitur Michael archangelus, quando cum diabolo disputabat de Moysi corpore, non fuit ausus inferre judicium blasphemiae, sed dixit: imperet tibi Deus (Jud. 9). Ergo si Michael non fuit ausus diabolo, et certe maledictione dignissimo, judicium inferre blasphemiae, quanto magis nos ab omni maledicto puri esse debemus? Merebatur diabolus maledictum, sed per os archangeli exire non debuit. Hoc nunc tantum dixisse (1023C)sufficiat, quod blasphemare Christi discipulos non oportet, nec, quod additur, esse litigiosos; si enim sumus filii pacis, et volumus super nos pacem requiescere, et accessimus ad Jerusalem coelestem, quae ex pace nomen accipit, cum his qui oderunt pacem habeamus pacem: et quantum in nobis est, cum omnibus hominibus pacati simus, non solum cum modestis, sed etiam cum rixosis, quia nulla virtus est ferre mansuetos; quapropter locum demus irae, Omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.

VERS. 3.-- Fuimus enim et nos aliquando insipientes et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Quaerat aliquis quomodo Paulus (1023D)esset insipiens, incredulus, errans, et serviens desideriis et variis voluptatibus in malitia et in invidia, cum eruditum eum ad pedes Gamalihel et ab infantia sacris litteris institutum [ Adde: legamus] (Act. XXII)! Sed ab eo tempore quo in Christum non credidit, [haec de illo juste dici potuerunt, quod esset insipiens et invidus saluti Christianorum.] An dicendum est Paulum non fuisse insipientem [ Hier., an non nobis videtur Paulus fuisse stultus], quando habebat zelum Dei, sed non secundum scientiam; et persequebatur Ecclesiam et lapidantium Stephanum vestimenta servabat; cum in tantum odium contra Salvatorem instigatus exarserit, ut litteras a sacerdotibus acciperet pergens Damascum, [qui in (1024A)Christum crederent, damnaturus ( Cod., damnandus. Hier., ad eos . . . vinciendos).]

VERS. 4-7.-- Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abundanter per Jesum Christum Dominum nostrum, ut justificati gratia ipsius haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Diligentius attendamus et inveniemus in praesenti capitulo manifestissimam Trinitatem. Benignitas quippe et clementia Salvatoris nostri Dei, non alterius quam Dei Patris, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit super nos abundanter per Jesum Christum Salvatorem (1024B)nostrum, justificavit nos in vitam aeternam. Salus credentium mysterium Trinitatis est [ut ipse Dominus in Evangelio ait: Ite, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Non erit legitime baptizatus, nisi invocetur nomen sanctae Trinitatis super eum qui baptizandus est. Ideo sub festinatione currendum est ad baptismum, ne forte sine sacramento salutis hujusmodi rapiatur infans de hac luce]. (VERS 8.) Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare, ut curam habeant bonis operibus 660 praeesse, qui credunt in Deum [Leg. qui credunt Deo]. Haec sunt bona et utilia hominibus. Hoc quod ait, fidelis sermo, ad superiora jungendum est, in quibus promiserat, ut justificati gratia ipsius haeredes efficiamur secundum spem vitae (1024C)aeternae. Dignus enim fide super haereditate Dei sermo, et super spe vitae aeternae. Unde oportet de his non dubium, non timentem, et ipsum credere, et ut credant caeteri, confirmare. Non solum autem hoc, sed et hoc cum caeteris his qui voluerint credere, confirmandum est: quapropter ait, et de his volo te confirmare. Qui autem ista vera esse crediderint, necesse est ut curam habeant bonorum operum [adimplere], per quae haereditas Dei et spes vitae praeparatur aeternae. Et pulchre, ut majorem fidem faceret, non dixit, qui credunt hominibus, sed qui credunt Deo. Necesse est enim ut curam bonorum operum habeant, quae adimpleta et omni studio perpetrata bona sunt utiliaque credentibus. (VERS. 9.) Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, (1024D)et pugnas legis devita; sunt enim inutiles et vanae. [A vanis ergo et rationem non habentibus, et fidei catholicae non faventibus revocat nos Apostolus quaestionibus.] Caeterum ad sapientes, et quae Scripturarum auctoritate sunt fultae, magis cohortatur et provocat: modo non sit corpus nostrum subditum peccatis, et ingredietur in nos sapientia. Exerceatur mens quotidie, divina lectione pascatur: et quaestiones nostrae stultae non erunt quaestiones. Quod autem ait: Genealogias et contentiones et rixas quae veniunt ex lege devita; proprie pulsat Judaeos qui in eo se jactant, et putant legis habere notitiam, si nomina teneant singulorum, [quae quaestiones Christiano non conveniunt,] cui rixae legales [per (1025A)patientiam ( Hier., penitus)] respuendae sunt, et Judaeorum stultitiae relinquendae; sunt enim inutiles et vanae, quae tantum speciem scientiae habeant [ Hier., habent]; caeterum nec dicentibus nec audientibus prosunt.

VERS. 10, 11.-- Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita. Sciens quia subversus est, qui hujusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. Haeresin ad Galatas inter carnis opera idem numeravit apostolus (Galat. V, 19 seq.). Haeresis Graece ab electione dicitur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod ei melius esse videatur. Haereticum igitur hominem post unam et alteram correptionem devita. Hoc ideo ait quod scilicet non sufficiat tantum semel eum corripi vel commoneri qui aliquo sit (1025B)depravatus errore, sed et secunda ei sit adhibenda doctrina, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quare autem post primam et secundam correptionem devitandus sit, reddit causas dicens: Quod subversus est qui ejusmodi est, et peccat, cum sit a semetipso condemnatus. Qui enim semel bisque correptus, audito errore suo non vult corrigi [proprio judicio condemnatus est, et segregatus ab unitate Ecclesiae]. Nam fornicator et adulter, homicida, et caetera vitia per sacerdotes de Ecclesia propelluntur; haeretici autem in seipsos sententiam ferunt, suo arbitrio de Ecclesia recedentes; quae recessio propriae conscientiae videtur esse damnatio. Inter haeresin et schisma hoc esse arbitrantur, quod haeresis perversum dogma habet; schisma propter (1025C)episcopalem dissensionem ab Ecclesia separetur.

VERS. 12.-- Cum misero ad te Artheman aut Tichicum, festina venire ad me Nicopolim: ibi enim statui hiemare. [Hic paternus in Cretenses Pauli demonstratur affectus;] necessarium enim habuit Titum in Evangelii ministerium; tamen non eum ante ad se vult venire, nisi in locum ejus Arthemas vel Tichicus successor advenerit. Nicopolis ipsa est, quae ob victoriam Augusti [ Ms., Agusti] quod ibi Antonium Cleopatramque superarit, nomen accepit. (VERS. 13.) Zenan legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. Iste est Apollo, de quo et ad Corinthios scribitur: Unusquisque vestrum dicit: Ego sum Pauli, et ego Apollo, et ego Cephae (I Cor. I, 12). Fuit autem vir Alexandrinus ex Judaeis (1025D)valde eloquens et perfectus in lege, episcopus Corinthiorum: quem propter dissensiones quae in Corintho erant, ad unam insulam Cretam cum Zenan legisdoctore putandum est transfretasse, et Pauli epistola dissensionibus quae Corinthi ortae fuerant (1026A)temperatis, rursum Corinthum revertisse. Zenan vero legisdoctorem de alio Scripturae loco, qui fuerit non possumus dicere, nisi hoc tantum quod ipse apostolicus vir id operis, 661 quod Apollo exercebat, habuerit, Christi Ecclesias exstruendi. Praecepit itaque Tito, ut quoniam de Creta in Graeciam navigaturi erant, non eos faciat sitarciis indigere, sed habere ea quae ad viaticum necessaria sunt.

VERS. 14.-- Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. Dixit enim: Discant et nostri. Nostros suos vocat, qui in Christo crediderunt, qui, quia Christi erant, recte Pauli et Titi appellari merebantur. Habes, inquit, in discipulos potestatem, doce eos non (1026B)esse infructuosos; sed evangelicis [ Hier., evangelistis] et apostolicis viris, qui bonis operibus serviant, ministrare; et ministrare, non in quibuscunque causis, sed in necessariis usibus. Habentes quippe victum et vestitum, his contenti simus (I Tim. VI, 8). Infructuosos vocat quicunque evangelistis non ministraverint, [et praedicatoribus verbi Dei necessaria secundum facultatem suam non subministrant.]

VERS. 15.-- Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus, ut Titum ab omnibus qui secum erant, diceret salutari, vel certe proprie ad Titum, quod talis esset, ut amorem eorum qui cum Paulo erant, omnium mereretur. Magna vero laus Titi per Paulum ab omnibus salutari. Saluta eos qui nos amant in fide. [Quidam vero amant (1026C)suos, sed non in fide, sicut mater filium, vir uxorem. Ideo adjunxit: Qui nos amant in fide ]. Sola sanctorum dilectio in fide diligit; in tantum, ut etiamsi ille qui diligitur infidelis est, tamen spiritus [ Hier., tamen sanctus] in fide eum diliget, secundum illud: Omnia vestra in fide fiant (I Cor. XVI, 14). Ideo in fide; [quia credit se a Deo pro expletione mandati, quo dicitur: Diligite inimicos vestros (Luc. VI, 35), mercedem recepturum esse.] Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen. In commune itaque sanctis atque credentibus, Tito et caeteris qui cum eo erant, imprecatur gratiam. Et quomodo Isaac patriarcha benedixit filium suum Jacob; et ipse Jacob duodecim patriarchas (Gen. XXVII, XXIX); ita et nunc in fine epistolae suae Apostolus gratiam credentibus (1026D)imprecatur: quae cum voto habebat effectum, et erat in potestate credentium, si talem se benedici [ Hier., benedictus], qualem benedicens praebere voluisset.

Explicit explanatio in Epistolam Pauli ad Titum.

INCIPIT EXPOSITIO IN EPISTOLAM PAULI AD PHILEMONEM.

(1025)

(1025D)Philemoni familiares litteras pro Onesimo servo ejus scribit. Scribit autem ei a Roma de carcere. (VERS. 1-3.) Paulus vinctus Jesu Christi et Timotheus (1026D)frater, Philemoni dilecto et adjutori nostro, et Appiae sorori charissimae et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiae quae est in domo tua. Gratia vobis et pax a (1027A)Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. [Hucusque salutationis prooemium. In nulla alia epistola se vinctum dicit. Ait enim: Paulus vinctus Jesu Christi. ] Majoris autem videtur supercilii vinctum Jesu Christi se dicere quam apostolum. Gloriabantur quippe apostoli, quod digni fuerant pro nomine Jesu Christi contumelias pati (Act. V, 41). Sed necessaria auctoritas vinculorum. Rogaturus pro Onesimo talis rogare debuit, qui possit impetrare quod posceret. Felix nimirum qui non in sapientia, non in divitiis, non in eloquentia et potentia saeculari, sed in passionibus Christi gloriatur. Si autem Philemon ad quem haec epistola scribitur, Onesimi dominus est, imo frater esse coepit ex domino [ Hier., in domino]; et ad Colossenses refertur, quod Onesimus ex eis sit (1027B)(Coloss. IV, 9): ratio nos ipsa et ordo deducit, quod et Philemon Colossensis sit, et eo tempore communem ecclesiam [ Hier., ad omnem ecclesiam] Onesimus epistolam tulerit, quo privatas et sui commendatrices ad dominum litteras sumpserat. Est et aliud indicium, quod in hac eadem epistola et Archippus nominatur, cui hic cum Philemone scribitur: Dicite, inquit, Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas (Col. IV, 17). Quod est ministerium quod Archippus accepit a Domino? [In epistola] ad Philemonem legimus: Et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiae quae in domo tua est. Ex quo aestimari potest [ Hier., ex quo puto], aut episcopum eum fuisse ecclesiae Colossensis, cui admonetur studiose diligenterque praeesse; aut certe Evangelii praedicatorem.

(1027C)662 Et Timotheus frater. Hoc ideo addidit, ut epistola majorem haberet auctoritatem, si ab uno non scriberetur. Scribunt igitur Paulus et Timotheus Philemoni charissimo et cooperatori: qui ideo charissimus dictus est, quod in eodem Christi opere versetur. Appiae quoque sorori non habentem in se [ Hier., non habenti in se falsae] aliquid et fictae germanitatis. Et Archippo commilitoni, quem arbitrandum est cum Paulo et Timotheo contra adversarios pro Christi nomine dimicantem exstitisse victorem; et propterea nunc commilitonem dici, quod eodem certamine belloque superaverit. [ Et Ecclesiae quae in domo tua est. Id est, congregationi fidelium quae in domo Philemonis fuit.] Gratia vobis et pax a Deo (1027D)Patre nostro et Domino Jesu Christo. In omnibus pene epistolis aequale principium est, ut gratiam eis et pacem a Deo Patre et a Christo Domino imprecetur. Ex quo ostenditur una Filii Patrisque natura, cum id potest Filius praestare quod Pater; et id dicitur Pater praestare quod Filius. Gratia autem est, qua nullo merito nec opere salvamur; pax, qua reconciliati Deo per Christum sumus. (VERS. 4.) His gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens. Hunc autem morem scribendi in nonnullis epistolis ejus invenire poteritis; quod cum plures et ad plures in praefatione ponantur, postea per totum corpus epistolae unus disputans inducatur. (VERS. 5, 6.) Audiens charitatem tuam et fidem quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos ejus, ut communicatio fidei tuae (1028A)evidens fiat in agnitionem omnis boni in Christo Jesu. Pro Philemone Paulum semper orasse credibile est, quo scilicet fides et charitas, quam habebat in Christo et in omnes sanctos ejus per communicationem fidei et operationem agnitionis in omni bono Christi misericordia servaretur; et de charitate quidem quam habebat in Christo Jesu et in omnes sanctos ejus, non difficilis interpretatio est, quia post Deum diligere jubemur et proximos. [Sed quaeri potest quomodo dictum sit: In Domino Jesu et in omnes sanctos? Sanctorum vero dictis et scriptis praestanda est fides, ut vera dicerent quae de Deo scripserunt. Ideo eadem fide de Domino et sanctis ejus credere debemus, sicut illi nos docuerunt de domino credendum esse.] Nec etiam solam fidem nobis et charitatem in (1028B)Deum et sanctos ejus sufficere posse credamus, nisi id quod credimus opere impleamus [ Hier., opere compleatur]. Quidquid boni in Philemone laudatur, et de apostolorum exemplo sumitur; inde bonum sit, quia de Christi fonte ducitur. (VERS. 7.) Gaudium enim magnum habui et consolationem in charitate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Plenius inculcat et docet, quare dixerit: Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis. Dignum siquidem erat agere gratias Deo super charitate Philemonis, qui internum cordis affectum [ostendebat in sanctos, reficiendo labores eorum ( Hier., qui internum cordis affectum, et profundos animi Sanctorum recessus suscipiendo refecerat)]. Et hoc idioma apostolicum est, ut semper (1028C)viscera vocet, volens plenam mentis ostendere charitatem. (VERS. 8, 9.) Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi, quae ad rem pertinent: propter charitatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi. Multis in Philemonem laudibus ante praemissis, cum res talis sit, pro qua rogaturus est [ Hier., rogatus est] quae et praestanti sit utilis et roganti, poterat magis Paulus imperare quam petere: et hoc ex fiducia illa veniebat, quod qui tanta ob Christum opera perpetraret, utique impar sui in caeteris esse non poterat. Sed vult magis petere quam jubere: grandi petentis auctoritate proposita, senem se esse asserit et vinctum Domini [ Hier., proposita: per quam et Apostolus obsecrat, et senex et vinctus (1028D)Jesu Christi]. Totum autem pro quo rogat, illud est Onesimus servus Philemonis fugam furto cumulans, quaedam rei dominicae [ Hier., domesticae] compilarat. Hic pergens ad Italiam, ne e proximo facilius possit apprehendi, pecuniam domini pro luxuria [ Hier., per luxuriam] perdiderat. Hoc ne quis putet temere, et ut libet a nobis fictum, in sequentibus discat. Nunquam enim Paulus diceret (Vers. 18): Si quid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa: Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam. Nec sponsor fieret rei ablatae, nisi esset id quod ablatum fuerat dissipatum. Hic igitur, cum ob confessionem Christi Paulus Romae esset in carcere, credidit in Dominum Jesum, et ab eo baptizatus digna poenitentia maculas (1029A)vitae prioris abstersit, in tantum, ut Apostolus conversionis ejus testis fieret. [Apostolici testimonii pondere premitur dominus 663 fugientis,] ut, qui ex servo et fugitivo atque raptore minister Apostoli factus erat, diceret: (VERS. 10-15) Obsecro te pro filio meo Onesimo, quem genui in vinculis; qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi et mihi utilis, quem remisi tibi. Tu autem illum, id est, mea viscera suscipe; quem ego volueram mecum retinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii. Volens impetrare quod postulat, jam non pro servo Philemonis, sed pro filio suo se asserit deprecari; et illo filio quem genuit in vinculis Evangelii, hoc est, quae pro Christi Evangelio sustinebat; qui cum antea inutilis domino tantum fuerat (neque enim servus (1029B)fur atque fugitivus alteri nocuit, nisi domino suo), nunc e contrario utilitatis compensatione, qua et ipse domino [ Hier., ipsi domino] et Paulo utilis est, caeterisque per Paulum, plus charitatis meretur quam odii ante meruerat. Unde ait, qui tibi aliquando inutilis fuit. Tibi, inquit, soli, non caeteris; nunc autem tibi et mihi utilis. Utilis domino in eo quod possit Paulo servire pro domino suo; Paulo vero in eo utilis quia illo in carcere vinculisque detento possit ei in Evangelio ministrare. [Quem etiam filium suum nominare non dubitavit.] Quod autem ait: Tu autem illum, id est viscera mea suscipe, hoc est, quod paulo ante dixi, viscera significare internum cordis affectum, et plenam ex animo voluntatem. (VERS. 14.) Sine consilio autem tuo nihil volui (1029C)facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. [Hac sententia solvi potest quaestio, qua quidam asserunt Deum talem debuisse facere hominem, qui peccare non possit. Deus vero ipse voluntarius est, non necessarie ( Leg., voluntarie bonus est, non necessitate): homo vero, si ex necessitate bonus esset, non voluntate, Dei imago esse non possit.] Potuit itaque et apostolus Paulus absque voluntate Philemonis Onesimum sibi in ministerium retinere; sed si hoc sine Philemonis voluntate fecisset, bonum quidem erat, sed non voluntarium: quod autem non erat voluntarium, alio genere argui poterat non esse bonum. Nihil quippe [absolute] bonum esse poterit, nisi quod ultroneum est. Ex quo Apostoli consideranda prudentia est, qui idcirco fugitivum (1029D)remittit ad dominum, ut prosit domino suo, [qui placuisse non poterat, si sine domini teneretur voluntate ( Hier., qui prodesse non poterat, si domino teneretur absente)].

VERS. 15, 16-- Forsitan ideo ad horam discessit, ut aeternum illum reciperes: jam non sicut servum, sed pro servo charissimum fratrem, maxime mihi; quanto magis tibi et in carne et in Domino. [Sicut in venditione Joseph bonam rem, id est, salutem multorum fecit Deus de mala voluntate fratrum,] similiter et in Onesimo possumus intelligere quod mala principia occasiones fuerint rei bonae. [Fugit enim dominum suum et factus est servus Christi et minister in Evangelio.] Pulchre autem addens forsitan, (1030A)sententiam temperavit. Occulta quippe sunt judicia Dei; et temerarium est quasi de certo pronuntiare quod dubium est. Ideo caute dixit: Forsitan ad horam discessit. Horam pro tempore debemus accipere; ad comparationem enim aeternitatis omne tempus breve est. Ut aeternum eum reciperes. Onesimus vero qui ex fide Christi factus est, et aeternus est, aeternus Philemoni [ Hier., factus aeternus est, aeterno Philemoni], quia et ipse in Christum crediderat; spiritu libertatis accepto, jam non servus, sed frater esse coepit ex servo, frater charissimus, aeternus.

VERS. 17.-- Si ergo me habes socium, suscipe illum sicut me. Quod dicit, tale est: Si me vis habere consortem, habeto et Onesimum, quem ego consortem et filium et viscera mea habeo: quem si non (1030B)susceperis, nec habere volueris, et ipse intellige [ Hier., intelligis], quod me habere non potes. (VERS. 18.) Si autem aliquid nocuit aut debet, hoc mihi imputa. [Si enim Christus pro nobis doluit, et infirmitates nostras portavit, juste Paulus imitator sui magistri se opposuit pro Onesimo filio suo. Hoc totum ideo dixit ut pacatum fecisset animum Philemonis in Onesimo.] (VERS. 19.) Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam, ut non dicam tibi, quod teipsum mihi debes. Quod dicit, tale est: Onesimus furto rapuit, ego me spondeo redditurum; hujus sponsionis epistola haec et manus testis est propria; quam non solito more dictavi, sed mea manu ipse conscripsi. Hoc dico, quasi (ad) extraneum loquens. Caeterum si ad jus meum redeam, propter sermonem (1030C)Christi quem tibi evangelizavi, et Christianus effectus es, te mihi ipsum debes. Quod si tu meus es, et tua 664 omnia mea sunt; [si autem tua omnia mea sunt,] Onesimus quoque, qui tuus est, meus est. Poteram igitur eo uti, ut meo; sed voluntati tuae relinquo, ut mercedem habeas ignoscendo. (VERS. 20.) Ita frater. Ego te fruar in Domino. Refice viscera mea in Christo. Quod autem ait: Ego te fruar in Domino, aliud multo intelligitur quam putatur. Apostolus non fruitur nisi eis [ Hier. nisi eo], qui multas in se habet continentes [ Hier., concinentesque] virtutes, et totum quod Christus dicitur pro varietate causarum, sapientiam videlicet, justitiam, continentiam, mansuetudinem, temperantiam, castitatem. Has imprecatur Philemoni, ut (1030D)dum his abundaverit, ipse eo perfruens impleatur. Et ne putes, illam fruitionem dici, qua nos saepe nostrique inter nos praesentia delectamur [et fruimur], addidit: in Domino. Refice viscera mea in Christo. Sicut ipse frui vult Philemone in Domino, ita viscera sua Onesimo [ Hier., Onesimum], quem et superius eodem nomine appellaverat, refici vult per Philemonem. Recte dicitur viscera sancti Pauli Onesimus [ Hier., recte Pauli in Christo viscera dicuntur Onesimus], quem genuit in vinculis.

VERS. 21.-- Confidens in obedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id quod dico facies. [Ait enim, confidens in obedientia tua, ut non erubesceret Philemoni facere quod rogatus fuit. Ideo (1031A)addidit: sciens, etc. Qui scit bonitatem amici, quodammodo praejudicat ne audeat negare quod [rogatur.] (VERS. 22.) Simul autem et para mihi hospitium. Hoc ideo dicit, ut dum eum exspectat Philemon ad se esse venturum, libentius faciat quod rogatus est. Nam spero per orationes vestras donari me vobis. [Totius Ecclesiae orationes profuerunt Paulo, dum ille profuit omni Ecclesiae Dei; quem Deus perdonavit orationibus saepe sanctorum, ad eorum utilitatem qui eum audituri sunt.] Quod autem crebro Paulus in carcere fuerit, et de vinculis liberatus sit, ipse in alio loco dicit: In carceribus frequenter (II Cor. XI, 23). De quo [De quibus] nonnunquam Domini auxilio liberatus est. (VERS. 23, 24.) Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo (1031B)Jesu, Marcus, Aristarchus, Demas [Ms., Damascus] et Lucas adjutores mei. Quis sit Epaphras concaptivus Pauli, talem fabulam accepimus. Aiunt parentes apostoli Pauli de Giscalis regione fuisse Judaeae; et eos, cum tota provincia vastaretur manu et devulgarentur [ Hier., Romana manu, et dispergerentur] in orbe Judaei, in Tarsum urbem Ciliciae fuisse translatos; parentum conditionem adolescentulum Paulum secutum et sic posse stare illud quod de seipso testatur: Hebraei sunt, et ego; Israelitae sunt, et ego; semen Abrahae sunt, et ego (II Cor. XI, 22). Et rursum alibi: Hebraeus ex Hebraeis (Philip. III, 5), et caetera, quae illum Judaeum magis indicant quam Tarsensem. Quod si ita est, possumus Epaphram illo tempore captum suspicari, quo captus est Paulus; (1031C)et eum a parentibus suis in Colossis urbe Asiae collocatum, Christi postea recepisse sermonem. Unde et in epistola ad Colossenses: Salutat vos Epaphras, qui est ex vobis (Coloss. IV, 12). Si se ita habet, et Aristarchus, qui concaptivus ei in eadem epistola dicitur, ad eamdem intelligentiam deducitur; sin autem hoc non recipitur, ex eo quod hic additum est in Christo Jesu, possumus suspicari eadem eum Romae pro Christo vincula sustinuisse, quae et Paulum; et ut vinctum Christi, ita captivum quoque potuisse dici. Haec de Epaphra. Caeterorum cooperatorum [ Hier., caeterum cooperatores] Evangelii et vinculorum suorum, cum ad Philemonem epistolam scriberet, Marcum ponit, qui putari potest Evangelii conditor [ Hier., quem puto Evangelii conditorem]; et Aristarchum, (1032A)cujus supra fecimus mentionem; et Demam, de quo alio in loco quaeritur: Demas me dereliquit, diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam; et Lucam medicum, qui Evangelium et Actus apostolorum ecclesiis Dei derelinquens, de quo in alio loco: Misi, inquit, cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias Domini nostri Jesu Christi (II Cor. VIII, 18). (VERS. 25.) Gratia Dei cum spiritu vestro. Amen. [Synecdochice dicitur, cum spiritu vestro, a meliore parte totum hominem significans;] cum autem in spiritu gratia fuerit, totum facit hominem spiritalem: ut caro spiritui serviat, et anima non vincatur a carne, et redacta simul in substantiam spiritalem adhaereat [ Hier., adhaereant] Deo; quia qui adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo (1032B)(I Cor. VI, 17).

Arbitrantur enim [ Hier., interpretatur autem] secundum Hebraeos Paulus admirabilis. Timotheus beneficus. Philemon mire donatus, sive os panis; ab ore, non ab osse. Apiae [ Hier., Apphia], continens aut libertas. Archippus, longitudo operis. Onesimus, respondens. 665 Epaphras, frugifer et videns, sive succrescens. Marcus, sublimis mandato. Aristarchus, mons operis amplioris. Demas, silens. Lucas, ipse consurgens. Quae nomina, si juxta suam interpretationem voluerint [ Hier., volueritis] intelligere, non est difficile, admirabilem, beneficum praecipue ad eum scribere, cui universa concessa sunt vitia [ Forte, beneficia], ut os ejus pateat ad coelestem panem. Deinde ad continentem et liberam et ad longitudinem (1032C)operis, quod nunquam a saeculo labore desistimus [ Hier., a sancto labore desistat]. Vere autem [ Hier., scribere autem] pro eo, qui respondeat testimonio suo; nec non eum, cui specialiter epistola dedicatur, salutari ab ubertate crescente. In eo, qui factus est per mandata sublimior, illoque qui per majora opera in montem gressus [ Hier., in montem usque] succreverit, ab eo quoque qui posuit custodiam ori suo, et ostium munitum labiis suis; qui idcirco forsitan tacuit, quia ad modicum apostolum dereliquerat. Et ad extremum ab eo, qui per se ipse consurgens quotidie augetur, dum Evangelium ejus toto orbe impletur, et toties crescit, quoties auditur [ Hier., quoties auditus et lectus aedificat].

Explicit Explanatio in Epistolam Pauli ad Philemonem.

INCIPIT EXPOSITIO IN EPISTOLAM PAULI APOSTOLI AD HEBRAEOS

CAPUT PRIMUM.

(1031D)

VERS. 1.-- Multifarie et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis. Tota intentio beati Apostoli fuit in hac epistola, Hebraeos, id est, gentem suam ad Christi convocare fidem; eminentiamque gratiae, quae per Filium data est, a legalibus discernere umbris, quae angelicis ministrationibus fuerunt. Idcirco primo posuit prophetas diversis modis patribus (1032D)locutos esse dicens: Multifarie et multis modis olim Deus locutus est patribus nostris in prophetis: significans enim quod alibi dictum est: Ego enim visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum (Osee. XII, 10). « Proinde non secundum hoc solum eminentia Novi Testamenti declaratur, quia patribus quidam prophetae missi sunt, nobis autem Filius; sed etiam quod prophetarum vel patriarcharum (1033A)nemo nisi in similitudinibus vidit Deum, Filium vero unigenitum incarnatum esse, atque in ea carne visum constat, » qua idem homo a Verbo Dei susceptus unigenitus est Filius Dei. Ideo mox addidit: (VERS. 2) Novissime diebus istis locutus est nobis in Filio. « Dicendo enim in Filio, tantumdem valet quasi diceret, per Filium; quia in praepositio pro per accipitur, » sicut multis in locis Epistolarum ejus invenitur his praepositionibus indifferenter uti. Tacuit adhuc de Christi nomine, quia plurimos illorum sciebat negasse Filium Dei esse. « Non enim dixit, Christus locutus est; quamvis ipsum locutum constet esse manifestum. Ita necdum Judaeos aperto nomine tetigit. Nam ferme omnes quibus prophetae locuti sunt, malignos esse nefariosque (1033B)constabat; et necdum de istis rationem movere voluit, sed interim generali sermone de muneribus disputat, quae illis divina largitate donabantur. Quem constituit haeredem universorum. Quid est, quem constituit haeredem universorum? » Hic incarnatum dicit Filium, de quo superius locutus est, sicut etiam de eo in secundo legitur psalmo: « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8). Non jam portio Domini tantum Jacob et sors ejus Israel [ Chrys., solus Israel], sed omnes protinus nationes, hoc est, hunc Filium Dominum constituit universorum. Haeredis autem utitur nomine, ut duo quaedam per hoc astruat et ostendat, quod proprius sit Filius, et quod dominationis illi nulla contingat amissio. Haeredem autem omnium dicit, id est, mundi (1033C)totius. Deinde ad altiora sermonem convertit dicens: Per quem fecit et saecula, » ut ostenderet eumdem novissimis diebus venisse in mundum, per quem fecit et mundum, magnitudinem ejus ostendens, qui fuit novi testamenti lator et auctor. « Post haec quibusdam gradibus eleganter utens pervenit ad id, quod omnibus istis quae supra dixit multo majus est, et insonuit dicens:

666 VERS. 3.-- Qui est splendor gloriae, et figura substantiae ejus. Ubique quidem religioso nobis opus est intellectu, maxime autem ubi de Deo loquimur vel audimus: quoniam neque ad loquendum digne de Deo lingua sufficit neque ad percipiendum praevalet intellectus. » Oportet etiam, ubi vel sermo deficit, vel cogitatio explicare de Deo non poterit, (1033D)« tunc magis gloriare [ Chrys., glorificare] nos Deum, quod talem Deum habemus, qui et intellectum transcendit et cogitationis intuitum. Merito splendorem eum dixit gloriae, utpote qui ipsum sciebat dicentem: Ego sum lux mundi » (Joan. VIII, 12). Ostendens eum lumen de lumine, sicut Deum de Deo esse; animasque nostras illuminantem et Patrem nobis insinuantem. Per splendorem quippe unitatem declaravit essentiae cum Deo Patre, « et mirabili modo unam substantiam ostendit, ut duas personas [ Chrys., subsistentias] aperiret in gloria et splendore. Unde etiam subjungit: Qui est figura substantiae ejus. Figura [ Chrys., character] quippe alter est ab eo, cujus efferat [ Chrys., enuntiat] formam. Alter autem non (1034A)in omnibus, sed secundam personam [ Chrys., secundum substantiam]; nam et hic figura aequalitatis omnino praebet indicium ad illud cujus figura ostenditur, et suspicionem vel pravae dissimilitudinis procul dubio non accepit [ Chrys., non recipit]. » Hic enim figuram dixit, quod alio loco formam nominat, ubi ait: Qui cum in forma Dei esset, etc. Formam videlicet vel figuram unam declarat essentiae aequalitatem. Sequitur: Portans omnia verbo virtutis suae. Portans, id est, gubernans omnia eo verbo virtutis, per quod fecit omnia. « Non enim minus est gubernare mundum quam creare. Nam in creando quidem ex nihilo rerum substantiae productae sunt; in gubernando vero ea quae facta sunt, ne ad nihilum redeant, continentur. Ergo dum omnia haec (1034B)reguntur, et ad invicem sibi repugnantia coaptantur, magnum et valde mirabile, plurimaeque virtutis Dei indicium declaratur. » Post hanc divinae majestatis in Filio claritatem ad humilia incarnationis descendit dicens: Purgationem peccatorum faciens: duo quaedam significans, id est, curam nostri gerens, in eo quod ait: Portans omnia verbo virtutis suae. Quod vero adjunxit, purgationem peccatorum faciens, id est, peccata nostra mundat. In his duobus maxime apostolum gloriari videmus, quod haec per Filium nobis ablata esse demonstret. Et cum nos commovisset [ Chrys., commonuisset] crucis et passionis ejusdem Filii, per quae nobis purgatio peccatorum ministrata est, confestim de resurrectione atque ascensione ejus instituit nos ad coelestia erigere et (1034C)intueri inenarrabilem ejus gloriam; ait enim: Sedet ad dexteram majestatis ejus in excelsis. Per dexteram non Deum corporaliter deformavit, sed magnitudinem demonstravit honoris. Dum dixit: In excelsis, ostendit eum omnibus altiorem et supereminentem esse, « qui etiam usque ad ipsum pervenit solium paternae claritatis. Sicut ergo Pater in excelsis est, sic et Filius. Consessus enim nihil demonstrat aliud nisi honoris aequalitatem. Si enim minorationem vellet ostendere, nunquam diceret, a dextris, sed potius a sinistris » eum sedere. Adhuc excellentiam ejusdem Filii ostendere aggressus est, dum dicit:

VERS. 4.-- Tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Angeli sunt ministri et famuli; ille quidem filius et haeres. Tanto, (1034D)inquit, melior angelis effectus, hoc est, honorabilior atque praeclarior, quanto melius haereditavit nomen. Sequitur: (VERS. 5) Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in Patrem, et ipse erit mihi in Filium. Hoc enim absque ulla dubitatione de incarnatione Filii dicitur; ideo verbum futuri temporis posuit: Ero illi in Patrem, et ipse erit mihi in Filium. Quod vero dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te, aperte manifestat, quod idem de quo ait, Ero ei in Patrem, etc., ex ipsa essentia Patris sit genitus; ideo praesenti tempore posuit hodie, quia Deo nihil praeteritum vel futurum est, sed semper praesentia cuncta. « Potest enim et secundum carnem (1035A)hoc accipi dictum, quia caro communicat altioribus, sicut et divinitas humilibus communicare dignata est. » Hoc itaque loco perspicue duas naturas in Christo ostendit. Haec vero salutis nostrae exempla referamus; « si enim ipse, cum Deus esset et Dominus, Deique Filius, non respuit formam servi suscipere, multo amplius nos oportet cuncta perficere quae jussa sunt nobis, et humilia quaeque tolerare. 667 Recordemur Christum dicentem: Cum feceritis omnia, dicite quia inutiles servi sumus (Luc. XVII, 10).

VERS. 6.-- Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrarum, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. Paulus autem introitum Christi vocat assumptionem carnis, de qua ipse Dominus in Evangelio ait: Exivi a Patre, et veni in mundum (Joan. (1035B)XVI, 28). Hoc loco Christus incarnationem suam exitum vocat, quod Paulus hic introitum nominat. Quaerendum est quare unam rem diversis nominibus Christus et Paulus nominare voluissent. « Significationes quidem dictorum manifestae sunt, et secundum quid alterutrum dicatur, apparet; Christus quidem merito exitum vocat: foris enim eramus a Deo, sicut qui sunt extra regales aulas in vinculis colligati, et qui habent apud regem pro culpis offensam. Hujusmodi quippe a regali aula foris exclusi sunt; qui enim voluerit istis veniam impetrare, non primum ipsos in aulam regis inducit, sed ipse foras egreditur, ibique cum eis commiscet sermocinationis negotium, usque dum eos correctos reddat, et dignos efficiat quo regis vultui repraesentari mereantur. Sic etiam (1035C)Christus efficit. Egressus quippe ad nos, hoc est, carnem sumens, et collocutus nobiscum praecepta regis innotuit, et sic nos a peccatis emundans, et ad Deum convertens in aulam regalem velut mediator optimus introducens [ Chrys., introduxit]. Propterea igitur exitum vocat suae incarnationis adventum. Paulus autem introitum nominat, ex metaphora haereditantium, et jus dominandi in aliqua possessione sumentium; dicendo enim: Iterum introducit primogenitum in orbem terrarum, hoc significat, cum ei committit orbem terrarum. Tunc enim totum orbem possedit, cum ab universis est agnitus. » Et adorent eum omnes angeli Dei. Ad altiora quaedam elevans mentem nostram, ut sciamus illum qui carne indutus est et passus est pro nobis, ab angelis adoratum. (1035D)Ut discerneret autem majestatem Filii ab angelorum ministratione, mox secutus adjunxit: (VERS. 7) Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. « Non enim solos angelos hoc sermone significat, sed omnes virtutes ministeria superna fungentes. » Sciendum vero est quod angeli nomen est officii, non naturae, qui etiam semper sunt spiritus, sed non semper angeli vocari possunt. Quaeris hujus naturae nomen? Spiritus est. Quaeris officii? angelus est. Ex eo quod est, spiritus est: ex eo quod audit [ Forte, agit], angelus est; quia angelus Graece, Latine nuntius dicitur: sicut homo nomen est naturae, miles vero nomen officii. Sic enim qui erant jam spiritus conditi a creatore Deo, facit (1036A)eos angelos mittendo eos nuntiare quod jusserit. Et ministros suos flammam ignis. Legimus apparuisse ignem in rubo; legimus etiam missum ignem desuper et implesse quod praeceptum est. Potest dici quando lenia nuntiare mittuntur, angelos esse; quando ad vindictam mittuntur, ministros esse, id est, ignem ardentem. Sunt etiam haec officia in Ecclesia praesenti; nam praedicatores sancti, quando spiritualia praedicant, et gaudia regni Dei annuntiant, angeli dicuntur; quando vero terrorem gehennae ignis praedicunt, ministri sunt, ut terreant peccatores in comminatione ignis illius, qui nunquam exstinguetur. (VERS. 8.) Ad Filium autem: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi: virga aequitatis virga regni tui. Hic de eo dicit qui secundum carnem est, de quo etiam (1036B)ipse Dominus in Evangelio ait: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium (Joan. V, 22). Et paulo post; Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est (Joan. V, 27). Hic enim thronus Dei ad judicium pertinet futurum, in quo forma servi videbitur, judex vivorum et mortuorum; et quo judicio omnia veraciter Christus moderatur, examinat atque dijudicat. In saeculum saeculi, ait, quia novissimum judicium inter bonos et malos aeterna discretione stabit, eo ipso testante in Evangelio, qui judicaturus est: Tunc ibunt hi in ignem aeternum, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Virga aequitatis virga regni tui. Virgam vero regulam divinae significat aequitatis; quae veraciter recta dicitur, quia nulla (1036C)pravitate curvatur. Virga ista justos regit, impios percutit; sed haec virga fortitudo est invicta, aequitas rectissima, inflexibilis disciplina. Haec enim virga regii honoris insigne, sceptrum dicebatur antiquitus, designans in 668 ea virtutum regem, Dominum Salvatorem. (VERS. 9.) Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem. Ipsa est virga recta, amare aequitatem et odisse nequitiam. Nemo enim perfecte diligit justitiam, nisi qui et actus pessimos abominatur; quia veritas amor, odium est falsitas. Sed huic amatori bonitatis et odio iniquitatis, quae praemia sint reddita, subter exponit, dicens: Propterea unxit te Deus, Deus tuus. Unctus Christus et regem significat et sacerdotem, quia dignitates istae sumebantur per sacratissimas unctiones. Nam et ipsum nomen (1036D)Christi a sancto chrismate vocatur. Sed in illa natura unctus dicitur, qua dispensatione et natus et mortuus, et resurrexisse veraciter dicitur Christus; caeterum deitas ejus nullo munere, nullo honore indiguit adjuvari. Repetitio autem ista, quod dicit: Deus, Deus, praeconium magnae dilectionis ostendit. Oleo exsultationis prae participibus tuis. Duplici modo unctionem illam sanctam provenisse significat. Oleum laetitiae est peccati maculam non habere, unde se conscientia semper exhilarat, quando nulla recordationis asperitate mordetur. Prae participibus tuis. In filiis hominum, dicit quos et ipse in Evangelio fratres appellat. Ideo autem dictum est, prae participibus tuis, quoniam hanc benedictionem supra omne humanum (1037A)genus, sive reges, sive sacerdotes in Veteri Testamento; sive etiam apostolos et martyres in Novo cognoscitur accepisse, ut unctus singulariter caeteros ungere debuisset. In illo enim fons est benedictionis, prout ipsi visum fuerit, per universos electos competenter emanat. Sed haec omnia carni conveniunt, cui perfectissimum et gloriosissimum Verbum unitum est pro salute sanctorum. Hoc unguentum dicitur in alio psalmo descendisse in barbam, barbam Aaron, usque in ora vestimenti ejus (Psal. CXXXII, 2). Et paulo post: Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum saeculi. Post humanitatis igitur excellentiam, iterum ad aeternitatem divinae [naturae] in eodem Filio Dei convertit se apostolus, testimonio alterius psalmi dicere; (1037B)ait enim: (VERS. 10) Et tu, Domine, in principio terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Cum dicit: In principio terram tu fundasti, Domine, ostendit quod a sanis mentibus non potest abnegari, quia creator ante creaturas suas, sine aliquo initio, cognoscitur exstitisse. Et opera manuum tuarum sunt coeli. Hic manum virtutem jussionis Dei debemus accipere. Alio enim loco dicitur: Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.

VERS. 11.-- Ipsi peribunt, tu autem permanes. Pereunt enim ab eo quod sunt, dum immutantur in melius creaturae. Tu autem permanes, ut sicut aeternitatem Domini ostendit, antequam crearet omnia, sic post coelos mutatos ipsum diceret in majestatis suae gloria permanere. Et omnes ut vestimentum veterascent. (1037C)Ipsum enim veterascit, quod more vestis morte consumitur, sicut caro humana, quae tamen in melius resurrectione immutabitur. Addidit: (VERS. 12) Et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur. His verbis forsitan coeli immutationem Propheta intelligi voluit, qui similiter ut caetera elementa commutantur, sicut in alio legitur propheta: Et erit coelum novum et terra nova (Isaiae LXV, 17). Ut facta Domini ostenderet, jam sub aeternitate mansura, dicit: Mutabis, eos et mutabuntur: quia nunquam erunt ad hoc corruptibile reditura. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. In mutatione ejusdem naturae designat, quae sunt; ipse vero idem est quod est, veluti Moysi famulo suo dixit: Ego sum qui sum. Sic istis tribus versibus commutatio creaturarum (1037D)et aeternitas Domini mirabili brevitate descripta sunt. Post majestatem divinae aeternitatis in Filio iterum beatus Paulus ad humanitatis ejusdem glorificationem sermonem direxit dicens: (VERS. 13) Ad quem enim angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis? Victori Filio per sanctam incarnationem, totius mundi triumphatori post resurrectionis gloriam, honorabilis concessus paternae majestatis offertur, ut per hunc situm susceptae humanitatis gloria declaretur, quae nemini angelorum inferre debuit. Quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. [Per] pedes enim Domini stabilitas aeterna significatur, ubi ille tanquam vestigiis omnipotentiae suae virtute consistit. His pedibus constat esse subdendos, (1038A)qui quotidie vitiorum contrarietate derelicta revertuntur ad Dominum, et tanquam scabellum pedibus, 669 ita ejus praedicationibus inclinantur. Sine dubio de illis inimicis dicitur, qui conversi ad dexteram collocantur. Non hic adverbium, quousque, alicujus temporis finem designat, sed aeternitatis potentiam demonstrat. (VERS. 14.) Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerio missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis? « Quidmiraris si Filio suo ministerium exhibent angeli, cum etiam nostrae salutis ministros eos constet effectos? » Mentes eorum ad quos loquitur sublevare volens, dicit angelorum functiones humanae salutis causa a Domino directas esse: Filius vero sicut Dominus salvat; isti vero sicut servi saluti praedestinatorum deserviunt. « Cujus (1038B)rei pleni sunt Veteris Testamenti et Novi ubique libri. Nam et pastoribus angeli evangelizaverunt; et angelum legimus ad virginem Mariam missum; et in resurrectione Domini angeli mulieribus apparuerunt; et alia multa in divinis Scripturis leguntur. Intelligite igitur nunc quantus honor nobis existit, ut sicut ad amicos ita ministros angelos suos destinet Deus. » His ita introductis de angelorum ministerio, per quos etiam et ipsa lex ministrata est, mox subjunxit de excellentia gratiae, quae per Dei Filium nobis allata est, dicens:

CAPUT II. Vers. 1.-- Propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus, ne forte pereffluamus. « Quare abundantius dixit? Hoc est, quam in lege (1038C)solebamus. » Hortatur itaque eos diligentius his intendere quae per Dei Filium audierunt, quam eis quae per angelos dicta sunt, more suo suam illis conjungens personam in eo quod dixit audivimus, atque, pereffluamus, nolens ab auditis per inania effluere audientium sensus; quod etiam sequentibus verbis plenius explicavit dicendo: (VERS. 2.) Si enim qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia accepit justam mercedis retributionem. « Quid est, factus est firmus? Videlicet verus: tanquam diceret: fidelis in opportuno tempore. » Volens intelligi legem quae per angelos data est [ Ms., datam esse], esse suo tempore firmiter custodiendam. Nam legem per angelos datam esse, plurimis ostenditur in locis. Attamen non custodientem, (1038D)justam mercedis retributionem accepisse testatur. « Quare dixit, mercedis retributionem? Merces enim in bono poni solet; sed iste mos est Apostolo, ut non magnam verborum habeat rationem, sed indifferenter vel quae in bono dicuntur, vel quae in malo pro alterutro ponere; sicut alibi dixit: In captivitatem redigentem omnem sensum ad obediendum Christo (II Cor. X, 5). Et hic mercedis retributionem pro supplicio posuit. » (VERS. 3.) Et quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? « Per haec verba significat, quia non erat tanta salus in Veteri Testamento, » quanta est in gratia Dei, quam Dei Filius nobis attulit. Non enim nobis nunc, sicut illis, terrae divitias, sed coeli gratiam (1039A)promisit Deus; non vindictam de terrenis hostibus, sed de spiritualibus concessit; non vitam feliciter temporalem, sed perpetuam aeternaliter beatam donavit. « Haec quippe omnia breviter intimavit dicens: Si tantam neglexerimus salutem. » Deinde supereminentiam eorum quae per Dei Filium dicta sunt, adjunxit: Quae cum initium, inquit, accepisset enarrari per Dominum. « Non enim haec quae dicimus ab hominibus vel etiam angelis nobis allata sunt, sed ipse Filius unigenitus nobis impertivit. Ab eis, inquit, qui audierunt, in nos confirmata est. Quid est, confirmata est? Credita est atque perfecta; » quia salus quae nobis per eumdem Filium data est perpetua, manet in aeternum. Hoc idem etiam (VERS. 4) contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus, et (1039B)Spiritus sancti distributionibus. « Affluentiam significans gratiarum, quae non erat apud antiquos; » quae fuit data postquam glorificatus est Jesus. Testatur hoc evangelista, ubi ait: Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII, 39). Quod vero addidit, Secundum suam voluntatem, divinae vero voluntati atque ejus consilio cuncta contribuit, ne quis in suis meritis consideret; quasi diceret: Ipse novit quid cuique prosit, vel cui quid sit accommodum. Quapropter ipse gratiam unicuique secundum suae voluntatis praescientiam contulit. 670 Sequitur: (VERS. 5) Non enim angelis subjecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur. Non enim salutem nostram, quae novissimo tempore facta est in orbe, angelis subjecit, quae a prophetis futura esse olim (1039C)praedicta est, sed [etiam] Filio suo, ad quem vox paterna, sicut superius demonstratum est, sonuit: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Et hoc propheticis confirmat exemplis dicens: (VERS. 6) Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: « Cur non ipsum nomen prophetae posuit, sed abscondit? Facit hoc etiam in aliis testimoniis, sicut supra dictum est. Existimo non abscondentis affectu, sed ostendentis intuitu, eos multam habere scientiam Scripturarum, ut nec opus haberet nomen posuisse dicentis; sed veluti de re manifesta et in promptu constituta induceret testimonia. »

Quid est homo, quod memor es ejus, aut Filius hominis, quoniam visitas eum? Quid est homo, cum (1039D)despectu pronuntiandum est, id est, fragilis et caducus, Adae sequax, qui in veteri peccato generali pravitate devinctus. Hujus memor est Dominus, quando ei peccata dimittit, et misericordiae suae dona largitur. Aut Filius hominis, quoniam visitas eum? Hic jam voce surgendum est, quod Dominum significat Salvatorem; quia non, ut caeteri mortales, ex duobus hominibus natus est, sed ex Spiritu sancto et beatae Mariae semper virginis utero, tanquam sponsus de glorioso thalamo processit. Et considera quod superius dixit, memor es: subjecit autem, visitas. Memor fuit, cum patriarchis de coelo (1040A)misertus est; visitavit, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Nam visitare dicitur, quando medicus ad infirmos ingreditur, quod in adventu Domini revera constat impletum.

VERS. 7.-- Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum. Hic jam Domini Salvatoris humilitas narratur et gloria. Minoratus est enim non necessitate ministratoria, sed pietatis suae spontanea voluntate, sicut Apostolus ait: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 7). Sequitur, paulo minus ab angelis, qui crucem pro omnium salute suscepit, et ex ea siquidem parte creator angelorum minor factus est angelis. Bene autem dixit, paulo minus, quia si et mortale corpus assumpsit, tamen peccatum non habuit. Gloria vero (1040B)et honore coronatus est, cum post resurrectionem nimis mirabilem, mundi credulitatem Deus in eo quod homo factus est, exaltatus accepit. Gloria coronatus est in resurrectione et ascensione; et honore in confessione paternae majestatis. (VERS. 8.) Et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Superius de gloria ejus et honore narratum est; nunc ponitur et potestas, ut agnoscatur Christi Domini majestatis perfectissima plenitudo. Dicendo enim, Super opera manuum tuarum, omnis illi creatura subjecta monstratur; quia sicut a Domini opere nihil est exceptum, ita nec a potestate Christi aliquid probatur esse divisum; in eo enim quod ei omnia subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Dicendo enim, omnia, (1040C)nec terrena videtur excepisse, nec coelestia. Quem prius propter humilitatem carnis paulo minus ab angelis dixerat esse minoratum, post ascensionem dicit pedibus ejus omnia fuisse subjecta, ut ista distinctio et dubietatem titubantibus auferat, et gloriam suae incarnationis ostendat. Sub pedibus, ait, ut omnis creatura merito ipsum colere atque adorare videatur.

Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei. Hoc itaque ait de non credentibus in eum, quia necdum omnia evangelica obtinuit praedicatio. Superius dixit nihil dimitti sibi non subjectum; et hic astruit necdum omnia subjecta sibi videri, quia illic universalem sive voluntariam, sive necessariam subjectionem designat; hic tantum voluntariam, qui (1040D)fideliter credunt in eum. (VERS. 9.) Eum autem, qui modico quam angeli, minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis ejus gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. « Hic ostendit quia gloria et honor crux est Christi, » pro qua modicum minoratus est ab angelis, « sicut ipse Dominus eam semper vocat dicens: Ut glorificaretur Filius hominis. Si ille ea quae pro servis passus est, gloriam vocat, multo amplius tu homo, quae pro Domino pateris, » tibi ad gloriam pertinere sempiternam dubitare non debes. Addidit: ut gratia Dei pro omnibus gustaret 671 mortem. « Non (1041A)enim debebatur nobis, ut Filius pro nobis gustaret mortem, sed gratia hoc fecit. Ipse quidem pro omnibus mortuus est; quid autem, si non omnes credunt? Ille tamen quod suum erat implevit. Proprie, gustavit mortem, dixit, quia brevi tempore in illa fuit, ut ea devicta confestim resurgeret. »

VERS. 10.-- Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. Decebat enim per passionem consummare, id est, perficere omnium salutem. Per quem omnia, id est, per ejus mortem, sive quae in coelis, sive quae in terris restaurata sunt, per quem etiam et omnia creata sunt. « Vides quantum est in medio nostrum? Et ipse Filius, et nos filii; » ille proprius, (1041B)nos adoptati. « Sed ille salvat, et nos salvamur. Vides quomodo nos et conjungit et discernit? Multos filios, inquit, inducens in gloriam; hic conjunxit; auctorem, inquit, salutis eorum: hic discrevit. (VERS. 11.) Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. « Ecce iterum quomodo conjungit honorans et consolans, et Christi fratres eos nominans, [ Chrys., eos efficiens] secundum quod ex uno omnes dicit. Deinde muniens sermonem suum et ostendens quomodo de eo [ Chrys., quoniam de eo], qui secundum carnem est, dixit, [intulit]: Qui enim sanctificat, hoc est, Christus; et qui sanctificantur, hoc est nos. Intueris quantum interest? Ille sanctificat, sanctificamur enim nos. » Addidit (1041C)ex uno omnes; unus est enim Deus, a quo omnia; sed ille aliter, aliter et nos. Ille quasi proprius Filius, nos vero quasi adoptivi. Attamen unum habemus Patrem Deum. Ille quasi proprius Filius sanctificat; nos sicut adoptivi sanctificamur. (VERS. 12.) Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis. « In eo enim quod dixit: Non erubescit fratres eos vocare, demonstrat non rei naturae esse fraternitas nostra, sed misericordiae ejus et humilitatis multae, qui nos fratres elegit sibi. » Et hoc prophetico affirmat testimonio, ne quasi novum putaretur, et non multo ante praedictum; ait enim: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Post sacram passionem et resurrectionem dicit gloriam Divinitatis toto orbe vulgandam. (1041D)Nuntiabo enim, dicit, id est, narrare facio; sicut in Evangelio mulieribus dixit: Ite, dicite fratribus meis (Matth. XXVIII, 10). Fratres autem dicuntur, et qui diligunt, et qui diliguntur. Addidit vero: In medio Ecclesiae laudabo te. In medio sanctorum laus Domini resonat per eum qui ait: Confiteor tibi, Pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis (Luc. X, 21). Laus enim Domini vera non solum ore, sed etiam corde amantis et perficientis praecepta Domini narratur. (VERS. 13.) Et iterum: Ego ero fidens in eum. De suscepto homine hoc dictum est, cujus confidentia tota in Deo Patre esse non dubium est, sicut in Evangelio ipse ait, pro quibus supplicabatur dicens: Volo Pater, ut, ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. (1042A)XVII, 24). Quos etiam, ut confidentiam haberent, exhortabatur dicendo: Confidite, ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Et rursum: Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Deus (Isaiae VIII, 18). Hoc testimonium de Isaia protulit Apostolus, ad Christum et ad apostolos referens, quos propter innocentiam pueros nominavit. De quibus ipse Dominus ait: Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (Marc. X, 14). (VERS. 14.) Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem. Hic astruit fraternitatem veram et humanitatem Christi, non fictam. Sicut pueri carne et sanguine constant, et ille participavit carni et sanguini, ut haberet unde gustaret mortem pro puerorum salute, cujus dispensationis affatim causam (1042B)subjungens, ut per mortem, inquit, destrueret eum qui habebat mortis imperium, hoc est, diabolum. « Hic admirabile quiddam demonstrat, quia per quod potestatem habuit diabolus, per hoc victus est; arma, quae fuerunt illi fortia adversum mundum, hoc est mors, per ea illum Christus percussit. Hic magnitudinem virtutis ejus qui vicit, insinuat ostendendo quantum bonum operaretur mors. (VERS. 15.) Ut liberaret, inquit, eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Quare tremitis, quare timetis eam quae jam condemnata est? Jam terribilis non est, » sed optabilis, quasi laborum finis et requiei initium. Cur ait: Timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti? Servi quidem omnes fuerant mortis, quia mortem (1042C)timebant; necdum erant soluti a timore mortis, cujus legibus tenebantur. Nunc itaque sancti 672 derident eam, qui agone transacto et morte devicta ad regnum transituri sunt. Unde et ipse Paulus ait: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philip. I, 23).

VERS. 16.-- Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus similari. Honorat hic patriarcham, eosque qui de ejus sunt genere, ad quos haec epistola scripta est. Commemorat ergo de beneficiis Dei, et de propinquitate carnali ad Christum, et de promissione quae dicta est Abraham: Tibi et semini tuo dabo terram hanc (Gen. XVII, 8), quia ex uno omnes, id est, Abraham; Christus secundum carnem, (1042D)et illi ad quos haec loquebatur. Quod vero superius ait, quoniam ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, exsequitur amplius hunc sensum, unde participaret carnem et sanguinem; ideo ait: Non enim quemquam angelorum apprehendit, id est, non cujuslibet angeli naturam suscepit, sed semen Abrahae apprehendit. Non enim angelis una dignitas donata est, ut in unam personam Dei Filius eorum naturae conjungeretur; sed hunc honorem et hanc dignitatem humanae naturae Deus Dei Filius contribuit, ut Deus et homo una esset persona. Quare dixit, apprehendit? Quia nos quasi recedentes ab eo et longe fugientes insecutus apprehendit, et in unam personam nostrae fragilitatis naturam sibi contemperavit. Mira conjunctio (1043A)dum aeternus et immortalis mortali et temporali adunatus est! Quomodo vero hoc esset, confestim subjunxit dicens: (VERS. 17) Unde debuit per omnia fratribus similari. « Quid est, per omnia? Id est, natus est, educatus, crevit, passus est etiam et mortuus, » ut per omnia similis esset fratribus, qui ejusmodi conditioni subjecti sunt. Superius enim dicit splendorem eum gloriae, et paternae substantiae figuram, per quem saecula fecit. « Iste tantus et tam mirabilis et tam gloriosus tantam nostrae salutis curam habuit, ut frater noster in omnibus fieret. Propter hoc angelos quodammodo reliquit, aliasque coelorum virtutes, » ut nos apprehenderet, ovem perditam, passionis suae inventam, humeris impositam reportaret ad coelestem (1043B)patriam. Hic vero tantus et talis sacerdos noster voluit apud Patrem seipsum offerre pro nobis. Proinde secutus est et infert: Ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. Nec itaque alia causa fuit illi, per omnia fratribus assimilari, nisi ut fidelis pontifex esset in nobis, nostrisque propitiaret peccatis. « Non est altera totius hujus mirandae dispensationis causa, quam haec sola. Vidit quippe genus humanum humo jacentem [ Leg., jacens], peccatorum vinculis ligatum, morti obnoxium, tyrannidem patiens, et misertus est ejus sicut fidelis pontifex. Fidelis, dicit, hoc est, verus et potens. » Ministerium scilicet sacerdotis est, fidelem esse, ut possit eos quorum est sacerdos, liberare a peccatis. Proinde pro ejus potentia (1043C)subsecutus adjunxit: (VERS. 18) In eo enim, in quo passus est, ipse tentatus potens est eis qui tentantur, auxiliari. In eo, id est, homine in quo passus est, potens est victos liberare, tentatosque adjuvare, ne vincantur; quia tentationes nostras non solum sicut Dominus, sed etiam sicut homo in se ipso per experimentum cognovit. Licet Deus in sua natura sit impassibilis; tamen in nostra quam assumpsit, idem Dei Filius passibilis fuit, nostrae naturae consimilis. « In ea vero carne quam suscepit, multa saeva passus est. Novit quid est ista tribulatio, novit quid est tentatio patientium. » Ipse tentatus est, sed non superatus.

CAPUT III VERS. 1, 2.-- Unde, fratres sancti, vocationis coelestis (1043D)participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum, qui fidelis est ei qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo illius. Adhuc etiam de incarnationis Christi loquitur ministerio. Nam in Evangelio ipse testatur se missum non esse nisi ad oves perditas, hoc est, domus Israel. Angelus igitur Graece, Latine missus dicitur. Cognoscite quid est Jesus sacerdos, et qualis, et non habetis opus consolatione alia, neque solatio. « Pontificem enim eum dixit confessionis nostrae, id est, fidei nostrae, cui isti populus novus commissus est, sicut et Moysi prior 673 populus in regimen datus est: sed huic majora vel longe meliora commissa sunt: « Vult enim beatus Paulus erigere animos Israelitarum ad excellentiam (1044A)promissionum Dei, ut intente se parent accipere quod Deus benigne illi promisit afferre, nominans eos fratres charissimos ad coelestia vocatos, participes cum Christo haereditatis Dei. Qui fidelis est ei, id est, Deo Patri, qui fecit eum. De humanitate ejus dicit, qui factus est ex semine David secundum carnem; non de divinitate, quae non est facta, sed genita a Patre, unius substantiae cum eo. « Sicut Moyses, ait, fidelis est in domo sua. Praepositurus eum Moysi, secundum comparationem in lege sacerdotii, hunc sermonem induxit, » asserens eum fidelem esse in domo sua. « Fidelem, id est, devotum, defendentem ea quae sunt ejus, non permittentem corrumpi: » quae domus nos sumus, sicut in consequentibus dicit: Sicut Moyses fidelis fuit in (1044B)domo sua, id est populo priore. Confestimque consecutus ostendit quomodo domus illius esse debeamus; ait enim: Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus; quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13). Domum enim dicit, pro his qui convocantur in ecclesia. Intulit, Dei domus sumus nos, factura Dei, creati in Christo Jesu. Nunc usque comparationem fecit de incarnatione Christi cum Moyse; dehinc se ad altiora ejus narranda convertit, dicens: (VERS. 3) Amplioris enim gloriae iste prae Moyse digne habitus est, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. « Non dixit, quanto majorem habet honorem ab operibus artifex; sed quam domus, qui construxit eam. Vides quomodo (1044C)non de templo dicit, sed de omni populo, » primo, quem Moyses de Aegypto eduxit; et deinde de eo, quem Christus de diabolica servitute liberavit, sibique in domum acquisivit

VERS. 4.-- Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia creavit, Deus est. Hic factorem a factura discernit, utriusque domus auctorem Deum esse intelligi volens; sed aliter illius, cui Moyses praefuit; aliter illius, cui Christus dux esse et dominus cognoscitur. Ideo subsecutus ait: (VERS. 5, 6) Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tanquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant; Christus vero tanquam filius in domo sua; quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque (1044D)in finem firmam retineamus. « Iste autem, id est, Jesus in paternas res sicut filius [ Chrys., sicut dominus] ingreditur; ille autem, id est, Moyses, sicut famulus Dei. Hic iterum eos hortatur stare fortiter et non subrui [ Idem, subruere]; domus quippe Dei erimus, si fiduciam spei et gloriae usque in finem firmam retineamus. » Bene dixit: fiduciam spei nostrae, quoniam bona omnia sanctis in hac vita in spe sunt, donec ad speciem pervenient perfectae beatitudinis; spe enim salvi facti sumus. Bona enim quae nobis promissa sunt, in hac poenali vita habere non possumus, nisi in spe, et illam patienter exspectantes usque in finem firmam.

VERS. 7-11.-- Quapropter sicut dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, ne obduretis (1045A)corda vestra, usque: si introibunt in requiem meam. Locutus est beatus Apostolus de spe in superioribus, quia oportet nos sperare quae futura sunt. Spes autem quae videtur, non est spes. Historia vero, quam propheta hic rememorat, notissima est: « Cum enim egressi essent de terra Aegypti, et multam viam perambulassent, et multa judicia virtutis Dei accepissent in Aegypto, in mari Rubro, in eremo, consilium fecerun mittere speculatores, qui deberent inspicere naturam terrae, quae promissa est eis: illi vero pergentes reversi sunt, terram quidem valde mirantes, majorem [ Chrys., magnorum] fructuum procreatricem esse dicebant; sed virorum inexpugnabilium esse illam provinciam et fortium. Israelitae vero ingrati et insensati, quos oportebat, ut recordarentur (1045B)tantorum Dei beneficiorum, et quomodo eos clausos in medio tanti exercitus Aegyptiorum eripuit de periculo; et fluviorum fontes sine defectu donavit, et manna tribuit, et alia miracula, quae operatus est eis; et credita Deo [ Chrys., et credere Deo], nec Deo crediderunt, nec horum aliquid rememorati sunt, sed timore perterriti dixerunt: Revertamur in Aegyptum. Deus igitur iratus est eis, quia sic cito obliti fuerunt beneficiorum Dei, mirabiliumque ejus, juravit ut non intraret generatio illa in requiem promissam olim patribus; et sic omnes perierunt in eremo, praeter 674 duos tantummodo. Tres itaque requies Apostolus memorat in hac epistola: unam sabbati, qua Dominus requievit ab operibus suis; secundam in Palestina, in quam Israelitae ingressi, (1045C)requieturi erant ex miseria multa et laboribus; tertiam, quae vera est requies, hoc est, regnum coelorum, ad quam quos pervenire contigerit, revera requiescunt a laboribus et difficultatibus suis; » de qua hic propheta loquitur, adversus Israelitas dicens. Hodie si vocem ejus audieritis, ne obduretis corda vestra, ne similia patiamini, quia [ Forte, quae vel qualia] progenitores vestri passi sunt, et privati sunt requie promissa. Aliquando enim audierunt patres vestri vocem illius per Moysen, et obdurati sunt. Ergo tunc per praeconem locutus est, quando obdurastis corda vestra. Per se nunc loquitur; mollescant corda vestra. Qui praecones ante se mittebat, ipse venire dignatus est: ore suo hic loquitur, qui loquebatur per ora prophetarum. Ad ejus vero vocem, qui (1045D)praeconem misit, et nunc per se clamabat, nolite claudere corda vestra. Recordamini quomodo obdurati sunt patres vestri, et quomodo non introierunt in requiem promissam, sed amaricati murmurantes contra Deum perierunt. Patres vestri erant qui perierunt, nolite imitari eos; patres vestri erant; sed si imitati eos non fueritis, patres vestri non erunt, quamvis de eis nati sitis, scientes quia Deus potens est de lapidibus suscitare filios Abrahae. Quadraginta annis offensus fui generationi huic. Multis modis est castigata; ipsi tamen semper corde erraverunt. Quadraginta diebus Dominus in deserto jejunavit, cum triumpharet de eo per quem illi quadraginta annis murmuraverunt contra Deum in eremo; postque (1046A)consummatam in passione et resurrectione totam victoriae gloriam quadraginta diebus fuit cum discipulis, antequam coelum ascenderet. Primis quadraginta diebus tentationem hujus peregrinationis ostendit; posterioribus quadraginta diebus consolationem, quam sancti habituri sunt in patria. Corpus enim, id est Ecclesia, necesse est tentationes patiatur in hoc saeculo: sed non deest in illo consolatio, qui dixit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Quibus juravi propter infidelitatem suam, non introisse in requiem meam. Loqui Deum, magnum est; quanto magis jurare. Jurationem confirmationem voluit fieri. Per quem jurat Deus, nisi per ipsum? Non enim habet majorem per quem juret. Per seipsum confirmat (1046B)minas suas. Sicut verum est quod promittit, sic certum est quod minatur. Juravit ut non intrarent in requiem ipsius; et tamen oportet intrare aliquos in requiem ipsius. Illis ergo reprobatis, nos intrabimus; quia si aliqui ex ramis propter dissimilitudinem et infidelitatem fracti sunt, nos propter fidem et humilitatem inseramur. Sequitur enim exhortatio apostolica ad populum de requie introeunda, dicit enim: (VERS. 12) Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo. « Quippe per duritiam infidelitas nascitur, et sicut obdurata corpora et dura non obsequuntur manibus medicorum, sic et animae obduratae non obsequuntur verbo Dei. Si enim patres vestri, inquit, quia non speraverunt, sicut oportebat sperare, (1046C)haec passi sunt quae leguntur in historia, cujus ante memoravimus, et perierunt in deserto propter duritiam cordis; multo amplius vobis talia timenda sunt, sicut illis acciderunt. Ad illos enim sermo iste factus est, qui in praesentia fuerunt vel futuri sunt, ideo dicit: hodie. Hodie namque semper est, donec constat mundus. » Intrat enim plus dicere de hodie, et subjungit dicens: (VERS. 13) Sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominetur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. « Hoc est, aedificate invicem, corrigite vosipsos, ne contingant vobis similia; ne obduretur quisquam ex vobis, decipiente peccato infidelitatis. Attendis quia infidelitas peccatum facit; sicut enim infidelitas malignam vitam procreat, sic (1046D)etiam anima, quando in profundum malorum venerit, contemnit: contemptus [ Chrys., contemnens] autem neque credere patitur, ut se a timore mortis perpetuae liberet. Deinde infert Apostolus: (VERS. 14) Participes enim Christi effecti sumus. « Quid est, participes effecti sumus Christi? Participamur ex eo, inquit, id est, facti sumus unum cum illo. Siquidem ipse caput est et nos membra, cohaeredes et concorporales » illi secundum spiritalem hominem qui creatus est in ipso

675 Si tamen initium substantiae ejus, usque ad finem firmam retinemus. « Quid est initium substantiae? Fidem significat, per quam subsistimus, et Deo nati sumus in filios, et essentiales, ut ita dicam, facti (1047A)sumus: quod diligentissime observandum est, ne cujuslibet doctrinae macula corrumpamur. Deinde subinfert Apostolus adhuc de hodie dicere. (VERS. 15-19.) Dum dicitur, inquit, hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione, usque: ex his quae audierunt. Hic vero Apostolus propheticum testimonium intrat explanare, quod superius posuit; dixit enim: Hodie si vocem ejus audieritis, ne obduretis corda vestra, sicut in amaritudine obduratorum. Mentionem facit quorumdam infidelium; nonne eorum quorum cadavera prostrata sunt in deserto? « Quod enim dicit quale est? Audierunt et illi, inquit, sicut et nos audimus; sed quid profuit illis sermo auditus? Non ergo putetis quia ex auditu tantum praedicationis introitus sit ad (1047B)requiem Dei, quia et illi audierunt per Moysen; sed nihil utilitatis ex auditu habuerunt, quoniam nec crediderunt, » nec sermo auditus fide contemperatus est. Discrevit eos qui crediderunt praedicationis verbo, ab illis qui non crediderunt: ait enim, (VERS. 16) sed non universi. « Caleb vero et Josue, quia non consenserunt infidelibus, effugerunt poenam quae illis illata est; » nec hoc solum illis donatum est mortem evadere, qua caeteri perierunt, sed etiam datum est illis terram repromissionis intrare, eamque laudabiliter pro sua portione possidere.

CAPUT IV. VERS. 1.-- Timeamus nos vero illorum perditionem, et justum Dei judicium metuamus. qui reddet (1047C)unicuique secundum opera sua: requiem sempiternam fidem habentibus, eam tamen quae per dilectionem operatur; non credentibus itaque, poenam perpetuam. Ne forte relicta pollicitatione quam dedimus Deo in baptismo, iterum revertentes ad opera infidelitatis quae abdicavimus coram multis testibus. Unusquisque pro seipso laboret, ne forte minus dignus inveniatur introeundi in requiem Dei. (VERS. 2.) Etenim nobis nuntiatum est, quomodo intrare debeamus in requiem Dei, sicut et illis; nobis tamen per filium, illis vero per famulum. Confestimque verba exhortationis subjungit Apostolus, dicens: (VERS. 3) Ingredimur [Leg., ingrediemur] in requiem, qui credimus, quemadmodum dixit: Quibus (1047D)juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Nos vero hortatur intrare in requiem, ne forte nobis dicatur sicut illis: Si introibunt, id est, non introibunt in requiem meam. Festinat enim ostendere aliam esse requiem, ad quam vocati sumus, id est, coelorum; nec nos dicit illam quae in Palaestina est intraturos; sed illos non intraturos, propter obdurationem, nec in Palaestinam nec in requiem coelestem. Addidit itaque de prima requie loqui, dicens: (VERS. 4) Et quidem operibus ab institutione mundi factis. Dixit enim quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. Confestimque de secunda subjunxit quae promissa est populo Dei: (VERS. 5) Et in ista, inquit, rursum: Si introibunt in requiem meam. Si vero conjunctio (1048A)pro affirmatione, pro negatione, pro dubitatione accipi potest; superius vero pro negatione posita est, ubi ait propter incredulitatem illorum jurasse Deum, non introire eos in requiem promissam, addidit: Si introibunt, id est, non introibunt; hic vero potest intelligi pro affirmatione positum esse, quasi diceret: Si introibunt, bene habebunt; ideo addidit: Quoniam superest quosdam introire in illam. In illam videlicet quae in Palaestina fuit pauci intraverunt, id est, duo tantum, Caleb et Josue, ex omnibus illis qui de Aegypto perrexerant. Proinde ait: (VERS. 6) Et hi quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem; eos signans qui de Aegypto profecti sunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto. Deinde intrat de tertia, quae per Christum (1048B)credentibus promissa est, quamvis obscure, disputare: (VERS. 7) Item, inquit, terminat diem quemdam, hodie in David dicendo, sicut post tantum temporis supra dictum est; hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. (VERS. 8.) Nam si eis Jesus requiem praestitisset, nunquam de alia loqueretur. Hic ostendit tertiam 676 quamdam esse requiem, de qua David dixit: Hodie. Non illam significans ad quam Jesus populum introduxit, sed aliam quamdam esse multo excellentiorem illi, ad quam non typicus, sed verus Jesus introduxit eos qui sunt ejus. « Audiamus ob hoc certum sit [ Chrys., unde hoc certum sit]. Post tantos annos, inquit, iterum dicit David: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Si enim veram Jesus praestitisset requiem (1048C)populo, cujus ductor fuit, neque [Leg., nunquam] de alia requie David loqueretur postea. Certum est quia futurum est quosdam accipere requiem, » quae per illam significata est, quae est in Palaestina, ad quam verus Jesus ducturus est populum suum.

VERS. 9, 10.-- Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. Requies vero Dei operum perfectio intelligenda est, dum sexto die finita primordiali rerum creatione, et in septimo cessavit a novarum creatione naturarum. Per illam vero requiem Dei quae aeterna est, nos ad aeternam studiose provocat requiem, (1048D)quam sabbatismum nominavit, quia videlicet Judaeis locutus est. « Non dixit hoc loco requiem, sed sabbatismum; proprium nomen, ad quod gaudebant et concurrebant, sabbatismum regnum Dei vocans; sicut enim sabbato ab omnibus malis abstineri praecepit [ Adde ex Chrys., et illa tantum fieri], quae ad obsequium Dei pertinent, quae sacerdotes efficiebant, et quae animam juvabant, et nihil aliud [ Adde ex eodem, sic et tunc]. » Nec talem sabbatum vult in regno Dei, ut iterum quis exinde revertatur ad opera laboriosa, sicut in sabbato carnali fecerunt; istud vero sabbatum Dei quicunque intrat, requievit perpetuo ab operibus suis, sicut a suis Deus. Volens itaque eos de resurrectione instruere et de requie sempiterna, hodie saepissime (1049A)interposuit, ut nunquam desperarent se intraturos, quasi diceret: « Si quisquam peccaverit, usquequo est hodie, spem habeat revertendi. Nullus igitur desperet usquequo vivit. »

VERS. 11.-- Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum incidat incredulitatis exemplum. « Magna quidem res est fides et salutaris; et sine hac non est salvari possibile alicui, sicut dictum est: Sine fide impossibile est placere Deo; sed non sufficit sola haec: operari per dilectionem fidem necessarium est, et conversari digne Deo. Proinde etiam Paulus admonet eos qui dignationem mysteriorum suscipere meruerunt, dicens: Festinemus ingredi in illam requiem. Festinemus, inquit, quoniam non sufficit fides, sed debet addi et vita (1049B)fidei condigna; et multum studium debet adhiberi, ne fides sit otiosa: Si enim terram intrare illi non meruerunt qui murmurati sunt contra Deum, quomodo nos coelum merebimur intrare indifferenter viventes sicut gentes? » Opus est quippe omni volenti coelum possidere, fidem operibus bonis ornare. Nec hoc solum damni habet male vivens, quod [ Suppl., non] intrat in regnum Dei; verum etiam, quod majoris est terroris, poenae perpetuae mancipari: ideo addidit: Ut ne in idipsum incidat incredulitatis exemplum. Eorum interitu qui perierunt in deserto terruit audientes, ne in illorum inciderent judicium, quasi dixisset: Sufficienter ex parentibus nostris docemur ne in similia incidamus; ne eadem patiamur quae illi passi sunt; hoc est, in idipsum exemplum (1049C)infidelitatis. Deinde ut majorem peccantibus incuteret formidinem, subjungit: (VERS. 12) Vivus est enim, inquit, Dei sermo, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Hic ostendit eumdem nos habere judicem, qui illos propter incredulitatem eorum damnavit; dixit enim: Vivus est sermo Dei. Sermo Dei, Filius est Dei, qui de seipso ait: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum (Joan. VIII, 51). Sicut illi, si servarent sermonem Dei, viverent terramque promissionis intrarent, sic et nos, si servaverimus sermonem ejus, vivemus, requiemque coelestem intrabimus. Vivus est enim Dei sermo, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Gladius enim anceps potest membra dividere a corpore, et penetrare secreta et naturam (1049D)carnis. Sed eo multo penetrabilior est sermo Dei, pertingens, ut ait Paulus, usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quippe et medullarum; et discretor est cogitationum etiam et intentionum cordis. Anima vivimus, spiritu intelligimus; vita nobis carnalis cum bestiis communis est; 677 ratio spiritalis cum angelis. Tam efficax est judicium Dei, ut discernat inter carnalia peccata et spiritalia, quis quid cogitat animo, vel quo desiderio Deo serviat in corde. Tam penetrabilis est ejus intuitus, ut omnia nostra quae agimus vel cogitamus, certius agnoscat quam nosmetipsi. Illum semper habemus testimonium actuum nostrorum vel cogitationum, quem judicem habituri sumus. Timeamus ejus praesentiam, (1050A)cujus scientiam nullatenus effugere valebimus. Dixit enim, ut discretor sit sermo Dei, id est, providentia Dei, cogitationum et intentionum cordis: ostendens quia omnia nostra interiora vel exteriora dijudicabuntur ab eo, quia omnia nostra novit, et totum per totum penetrat hominem. Nec mirum si totus ubique totam suam agnoscit creaturam, sive spiritalem, sive corporalem, quia nihil quod factum est, sine eo factum est. Ideo addidit: (VERS. 13) Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus. « Hic maxime eos terruit, ne forte adhuc, inquit, in fide stantes non cum integra satisfactione perficiatis fidei opera, quae ipse quae in corde sunt discernit; ibi examinat, ubi considerat, reddens unicuique secundum opera (1050B)sua. Et quid dicemus de hominibus? Ac si angelos dicas, ac si archangelos, ac si cherubim atque seraphim, ac si aliam quamlibet creaturam, omnia revelata sunt oculo ejus, omnia aperta et manifesta. Quid est quod eum possit latere? Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus; ad quem nobis sermo. » Quid est, ad quem nobis sermo est? Hoc est, ipsi reddituri sumus rationem actuum nostrorum.

VERS. 14.-- Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit coelos, Jesum Filium Dei. Paululum enim ante de divinitate ejus disserens ait: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus; nunc autem, quia de carne loquitur, de pontificatu disputat illius, qui semetipsum offerebat nostrae causa salutis; et quomodo prior omnium intrasset in requiem. Habemus enim pontificem (1050C)magnum, qui penetravit coelos. Ergo Moyses ductor populi, cui promissa est requies transitoria, non intravit in requiem quam saepius populo promisit; iste vero sacerdos, melioris promissionis sponsor, viam faciens credentibus in se, primus intravit in requiem populo sibi credito promissam; ostendens eum magnum sacerdotem, quia sempiternum habet sacerdotium, semper vivus ad interpellandum pro nobis: et hunc ipsum Filium Dei ostendens, dum dixit: Jesum Filium Dei, quod nusquam de Moyse dicere voluit; sed eum famulum proferebat in superioribus, testificans eum sub nomine Jesu, quod nomen angelus, a Deo directus virgini annuntiavit Filium Dei esse verum, et ideo magnum sacerdotem. (VERS. 15.) Teneamus confessionem. Non enim habemus pontificem, (1050D)qui non possit compati infirmitatibus nostris. Qualem confessionem dicit? Quoniam Filius Dei est; quoniam Christus Deus est; quoniam passus est, sepultus est, resurrexit tertia die, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris, inde venturus judicare vivos et mortuos; per quem omnia bona habemus, redemptionem, resurrectionem, haereditatem cum eo sempiternam. Haec confiteamur. Quia vero haec vera sunt manifestissime [ Leg., manifestum est] ex eo quod pontifex est, in interiora velaminis constitutus intrat in sanguine aspersus proprio, non alieno, sicut pontifices priores, qui sanguine vaccae rufae aspergebantur. Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris. Non, inquit, ignorat (1051A)quae nostra sunt; venit enim per viam humanae conditionis; per omnia sine peccato, nihil secum afferens, unde morti debitor esset, sicut ipse in Evangelio testatur dicens: Venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam (Joan. XIV, 30). « Multi pontifices ignorant eos qui in tribulationibus constituti sunt, neque quae sit tribulatio in quolibet, sciunt. Impossibile quippe est scire afflictiones delictorum [ Chrys., afflictorum] ei qui experimentum afflictionis non habuit, et sensibiliter omnia sustinuit [ Chrys., non sustinuit]. Pontifex enim noster competenter omnia sustinuit, » quae fuerunt humanae miseriae illata post peccatum primi hominis; et tunc in interiora velaminis, ad thronum paternae majestatis ascendit. Tentatum autem per omnia pro similitudine carnis (1051B)absque peccato. Tentatus siquidem diversis modis, sed non superatus; in tribulationibus probatus, ubique victor gloriosus. Tentatus est siquidem pro similitudine carnis absque 678 peccato. Similitudinem itaque carnis peccati habuit; quae tamen caro illius absque omni peccato fuit. Haec est tentatio qua tentatus est: « persecutionem plurimorum passus est, sputa suscepit, accusatus est, detractionem sustinuit, calumnias passus est, repulsus est a propria gente, in finem crucifixus est. Juxta similitudinem, inquit, sine peccato. Dum dicit, in similitudine carnis, hoc non dicit, quia similitudo carnis fuit in eo, sed quia carnem suscepit veram. Quare ergo dixit, in similitudine carnis? Natura vera quam suscepit, similis est carni nostrae; peccata vero nequaquam habuit, » quae (1051C)nostra caro de parentibus contraxit; quia tale fuit originale peccatum in carne primi hominis, ut inde et poena et remedium fieri potuisset. Poena et peccatum in omni humano genere, praeter in Christo, in quo solo salus et remedium fuit. Non enim praejudicata est caro peccatrix, ut inde remedium fieri non potuisset. Praesciebat potentia Dei, qualiter ex eadem massa justitiae, aequitatis et misericordiae pietas provenire potuisset

VERS. 16.-- Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Adeamus ergo cum fiducia, hoc est, adeamus per fidem ad thronum gratiae ejus, habeamus, quamvis peccatores simus,. . . (1051D)per ejus gratiam recuperare posse, si tamen fructus dignos fecerimus poenitentiae, et fidem firmam usque in finem retineamus. Nunc verus sedet pontifex noster Jesus Filius Dei in throno gratiae, paratus indulgere peccatis nostris in hoc opportuno auxilio. Nunc vero opportunum tempus est auxilii et misericordiae illius, sicut iste Doctor egregius alio loco dixit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Et propheta multo ante hoc auxilii opportuni tempus significans, Tempore, inquit, opportuno audivi te, et in die salutis adjuvi te (Isaiae XLIX, 8). Namque et nunc post baptismum peccantes invenire misericordiam, si poenitentiam egerint, gratia est illius, (1052A)qui sedet in throno gratiae. Quod vero opportunus factus est pro nobis, magnum est humilitatis indicium, quam ex nostra suscepit natura; non suae substantiae, quam habet triumphaliter cum Patre, cui nos fidem cum fiducia bonitatis suae afferamus, hoc opportuno tempore, cum sedet in gratiae throno, et omnia tribuit quae nobis ad salutem provenire certissimum est. « Modo tempus est donorum; nemo de seipso desperet. » Timeamus thronum aequitatis ejus, cum venerit dijudicare omnia secundum justitiam: et tunc erit desperationis tempus nunc nolentibus converti ad sedem gratiae, cum thalamus erit clausus, tantumque cum sponso remanent, qui lucentes bonis operibus ferent lampades.

(1052B)VERS. 1.-- Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum. « Vult ostendere jam beatus Paulus quomodo multo melius est testamentum hoc quam vetus, quia nihil est in hoc imaginarium, » ut puta, non templum corporale, non victimae carnales, non observationes legales, sed altiora et perfectiora omnia, quia totum quidquid est in spiritalibus hujus testamenti ratio est. Sed quia spiritalia non sic introducunt infirmos, sicut corporalia, de corporalibus enim incipiebat disputare dicens: Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur. Definit enim tempus, primum quid sit pontifex, et demonstrat quae pertineant ad pontificem, et quid sit ejus ministerium, et quae sint signa pontificatus; (1052C)id est, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis, et ut condolere possit his qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate. « Oportebat enim de excellentibus terrenis fidem facere, » ut ad excellentiora spiritalia pervenire possint, et ut consuetudo [ Leg., a consueto] sacerdotium more qui in lege fuit, ad altius, id est Christi, sacerdotium eos perduceret, qui adhuc infirmati fuerunt. Et propter modum carnalis pontificis introducit. Pontificis itaque officium est, inter Deum stare et populum; Deum deprecari pro populi delictis. Hoc etenim Christus fecit, seipsum offerens pro peccatis nostris, semper vivus ad interpellandum pro 679 nobis; semel ab hominibus assumptus, sed semper (1052D)pro hominibus interpellandus [ Forte, interpellans]. Ponit hic Apostolus quaedam communia cum Christo, cum sacerdotibus; quaedam vero altiora, quod itaque ait: « Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus; hoc commune est. Pro hominibus constituitur; et hoc: ut offerat dona et sacrificia pro peccatis; et hoc, sed non totum. Reliqua vero non sunt communia: (VERS. 2) Qui potest condolere his qui ignoranter peccant; hic jam excellentia est, » de qua superius in priori sententia latius disputavit. Quod vero adjunxit: (VERS. 3) Et propterea debet, quemadmodum et pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis, hoc vero ad sacerdotes legales magis pertinet, (1053A)quam ad Christum. Nisi forte quis dicat unum esse corpus Christi, Ecclesiam; et dum offert pro Ecclesia, pro suis etiam membris offerat. Sed haec violenta interpretatio videri potest. Deinde disputare aggreditur, quomodo quis ad sacerdotium accedere debeat. (VERS. 4.) Nec quisquam, ait, sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Hic etiam percutit sacerdotes honoris cupidos et sacerdotii avidos: non pro salute populi, sed pro ambitione saeculi. Igitur Aaron vocatus est a Deo; signo florentis virgae demonstratus est sacerdotem a Deo esse electum: etiam et incendio eorum qui ejus pontificatui invidere voluerunt.

VERS. 5.-- Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: (1053B)Filius meus es tu, ego hodie genui te. Hoc est quod in Evangelio ipse ait: Non enim a meipso veni, sed ille me misit (Joan. VIII, 42). Et iterum: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est; est enim Pater, qui glorificat me. Notandum quod glorificare, et honorare, et clarificare, tria quidem verba, sed una res est quod Graece dicitur doxaxin, sed interpretatum varie aliter atque aliter positum in Latino. Quod in Evangelio dictum est glorifico, hic Apostolus clarificationem nominat. Clarificatus est ergo Filius a Patre, quando super baptizatum vox Patris audita est de coelis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit (Matth. III, 17). Quae clarificatio sive glorificatio multo ante per Prophetam, Spiritu sancto inspirante, praedicta est: Dominus dixit ad (1053C)me: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). Dominum significat Patrem. Attendamus autem, quod posuit: Dixit ad me: Filius meus es tu; quod ei etiam dicturus erat post baptismum: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. XVII, 5). Hoc itaque, ut Christum unam personam sentires et unigenitum Dei Filium, adjecit. Ego hodie genui te. Hoc jam nihil habet commune cum caeteris, qui filii dicuntur, quia sacerdotes appellantur, de quibus dictum est: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6); sed totum est unigeniti Filii proprium.

VERS. 6.-- Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. (1053D)Melchisedech secundum legalia mandata non fuit sacerdos, sed secundum singularis sacerdotii dignitatem; panem offerens Deo et vinum, non brutorum animalium sanguinem: in cujus ordine sacerdotii Christus factus est sacerdos, non temporalis, sed aeternus; ad quem hoc dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Omnes enim sub lege erant sacerdotes; iste solus secundum ordinem Melchisedech, ex eo quod natus est de utero virginali ante luciferum; non secundum id quod natus est ex Patre Deus apud Patrem coaeter nus gignenti et consubstantialis: sed sacerdos propter carnem quam assumpsit, aut propter victimam quam pro nobis offerebat, a nobis susceptam, id est, carnem et sanguinem suum: de qua victima ipse in (1054A)Evangelio ait: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Sed in ista carne et sanguine nil cruentum, nil corruptibile mens humana concipiat; ne, sicut dicit Apostolus, qui enim corpus Domini manducat indigne, judicium sibi manducat (I Cor. XI, 29), sed vivificatricem substantiam atque salutarem in pane et vino, per quae, si digne sumitur, nobis est peccatorum remissio et regni Dei possessio collata. Hujus ordinem sacrificii per mysticam similitudinem Melchisedech justissimus rex instituit, quando Domino panis et vini fructus obtulit. Constat enim pecudum victimam periisse, quae fuerunt ordinis Aaron, non Melchisedech: sed hoc manere potius institutum, quod toto orbe in sacramentorum (1054B)erogatione celebratur. Sacerdos 680 autem praecipue dicitur Christus, qui semel se pro nobis obtulit immolandum, sicut semel de Melchisedech in sancta legitur Scriptura, et ejus sacerdotio. In aeternum vero cum dicitur, ipse significatur Dominus Christus, qui permanet in gloria sempiterna.

VERS. 7.-- Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrymis offerens exauditus est pro sua reverentia. Quid vero in sacerdotio noster pontifex egisset, certius hic exprimit Apostolus dicens: Qui in diebus carnis suae; dies quippe carnis Domini nostri, dies sunt in quibus carnem assumpsit; in quibus tentatus est, passus est; in quibus preces supplicationesque ad eum qui possit illum (1054C)salvum facere a morte, offerebat. Totum vero quidquid egit Christus in carne, preces sunt et supplicationes pro peccatis humani generis. Sancta vero sanguinis ejus effusio clamor validus est, in quo exauditus est a Deo Patre pro reverentia ejusdem passionis suae, [quam] sine peccato, nostrae salutis causa, perpessus est. Qui nullum habens peccatum, peccatum pro nobis factus est, id est, oblatio pro peccatis nostris. Hoc enim totum in magna reverentia et perfectissima charitate peregit, qui prior dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis hostiam Deo acceptabilem; qui ideo exauditus est a Deo, quia hostiam acceptabilem obtulit Deo, id est, seipsum. Simile est itaque, quod hic dicitur: Qui preces supplicationesque (1054D)ad eum, qui possit salvum facere illum a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, ei, quod in Evangelio legitur eum dixisse: Pater, si fieri potest, transfer a me calicem istum, verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat (Luc. XXII, 42); quia non venit facere voluntatem suam, sed ejus qui misit illum. Voluntatem paternae dispensationis praeposuit voluntati carnis suae, ut veram ostenderet in seipso humanitatis nostrae naturam. Beatus Paulus hic dicit preces eum et supplicationes fundere, non timore mortis, sed nostrae causa salutis. Unde alio loco dicit etiam, sanguinem Christi melius clamasse pro nobis, quam sanguinem Abel, qui ad accusandum fraternum scelus de terra clamavit; Christi vero sanguis ad interpellandum pro nobis de terra clamat ad Patrem.

(1055A)VERS. 8-10.-- Et quidem, cum esset Filius Dei, didicit ex his quae passus est, obedientiam: et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae; appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech. De similitudine pontificatus Melchisedech superius dictum satis arbitror. Nunc videamus quid vult intelligi Apostolus in eo quod ait: Qui cum esset Filius Dei, didicit ex his quae passus est, obedientiam. Hanc obedientiam quam hic didicisse Filium Dei dicit, hoc est, voluntarie suscepisse, alio quoque loco ostendit, ubi ait: Factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum (Philip. II, 8, 9). In eo vero, quod ait: Consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae. Consummatus, (1055B)id est, perfectus; ostendit quantum lucrum sit ejus passio, quae omnibus credentibus sufficit ad salutem sempiternam. Igitur si obedientia Filii causa est salutis humanae, quanta nobis necessitas est obedire Deo, ut digni inveniamur ejus salutis quam nobis per Filium proprium perdonavit?

VERS. 11.-- De quo grandis sermo nobis est, et ininterpretabilis ad dicendum; quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. Causam enim reddit cur esset sermo quem de Filio incarnato instituit, difficilis ad interpretandum: id est, quia illi imbecilles erant et fragili sensu ad intelligendum profunda Dei mysteria. Qui etiam pro tempore magistri debuerant esse, facti sunt [ Suppl. imbecilles], quibus lac opus (1055C)est, non solidus cibus. Illa difficultas interpretandi in illorum fuit tarditate, non in apostolica sapientia, cui revelata sunt mysteria a saeculis abscondita, sicut in Epistola ad Ephesios plenissime demonstrat (Ephes. III, 8). Deinde subjunxit: (VERS. 12) Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceamini quae sunt elementa exordii sermonum Dei: et facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo. Ad eos igitur loquitur qui exercitatum sensum per legem et prophetas de adventu Christi et gratia quae per eum credentibus allata est, habere debuerunt; qui etiam magisterio aliis per mysteria Dei quae data sunt illis, poterant esse si credidissent. Nunc autem tales facti sunt ut infantes, quibus prima elementa litterarum traduntur 681 ad legendum. (1055D)Dum illorum fuit fortes esse in fide et alacres in scientia, ad percipiendum solidum sapientiae cibum qui est perfectorum, nunc facti sunt quibus est lacte opus. Lac enim humilem sermonem vocat, quo eos indiguisse testatur, qui etiam ad altiora mysteriorum Dei secreta ascendere non poterant. Exempli gratia, qui non potest intelligere quod evangelista ait: Verbum caro factum est, quomodo potest ad altitudinem ejus sermonis pervenire, ubi ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

VERS. 13, 14.-- Omnis enim qui lactis est particeps, expers factus est sermonis justitiae. Parvulus enim est. Perfectorum autem est solidus cibus: eorum (1056A)autem qui exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. Palatus enim sapores discernit ciborum: anima vero variarum probat sermones doctrinarum, de quibus in sequentibus hujus epistolae dicit: Doctrinis variis nolite abduci. Sicut enim parvulus inter cibum et cibum discernere nescit, et saepe in noxiis sumendis periclitatur, si non prohibeatur a seniore, ita indoctus quisque discretionem doctrinarum nescit, facile decipitur, et in via erroris periclitatur. Quod in lacte et solido cibo, hoc in indocto et sapiente differt; sicut lac parvulis congruit, et solidus cibus aetate perfectis, ita indoctis humilis sermo, et sapientibus arcanum Dei mysterium nosse convenit, qui exercitatos videntur habere sensus. « Quomodo igitur poterunt sensus nostri exercitati (1056B)esse? utique ex usu et frequenti lectione sanctarum Scripturarum. » Unde beatum virum Psalmista dicit esse, qui in lege Domini meditabitur die ac nocte.

CAPUT VI. VERS. 1.-- Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur. Quapropter, id est, quia exercitatos sensus in lege Domini decet vos habere, intermittamus inchoationis Christi. . . . . . . nisi fidei initium. « Sicut enim eum qui in doctrinam litterarum adducitur, elementa oportet primum audire, sic et Christianus primo omnium de fide catholica erudiri debet, quod est fundamentum salutis nostrae. Si autem opus habet de fide doceri, necdum fundamentum habet; firmum enim et fixum (1056C)esse oportet hoc fundamentum in corde Christiani, ut inde dignus fiat ad perfectionem aliarum transferri virtutum. Si autem quisquam verbum veritatis audivit, et baptizatus est, et post annos aliquot de fide iterum audire opus habet, quia credere oportet eum de resurrectione et futuro saeculo, necdum fundamentum habet; rursum initium Christianitatis quaerit, quia fides fundamentum est; caetera vero superaedificationes, » quod beatus Paulus sequentibus verbis ostendit, dicendo: Non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum. « Perfectum enim illum vocamus, qui cum fide vitam habet rectam. » Si autem horum unumquodlibet deerit, perfectus non erit; si vero ambo desunt, merito parvulus dici potest; et quasi infans (1056D)litteris, sic etiam iste in fide iterum erudiendus est. Latenter autem legem infirmare vult, et ad gratiam Christi suos revocare auditores. Qui autem ad virtutem iturus est, primum malitiam debet culpare et abjicere, et opera mortis per poenitentiam purgare, et sic accedere ad Deum.

VERS. 2.-- Baptismatum doctrinam [Ita Codex; leg. doctrinae], impositionis quoque manuum et resurrectionis mortuorum et judicii aeterni. Non enim sufficit poenitentia mundos facere peccatores, nisi confestim baptizentur, sicut in Actibus apostolorum beatum Petrum respondisse legitur: Poenitentiam agite, fratres, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine (1057A)Jesu (Act. II, 38). Quia quod impossibile est operari hominem per se, hoc per Dei gratiam in baptismate potest accipere. « Quid est enim, baptismatum doctrina? Non tanquam multorum baptismatum debet intelligi, sed unius; » quia sicut una fides est, ita unum et baptisma est; sed pro varietate accipientium baptismatum dixit. Impositionis quoque manuum, per quam Spiritus sanctus accipi potest. Creditur quod post baptismum ad confirmationem unitatis in Ecclesia Christi a pontificibus fieri solet. His igitur perfecte in Ecclesia perceptis, 682 fides resurrectionis et judicii futuri habenda est. Vivere quippe sicut angeli et nullius egere eorum, quae in ista vita sunt; hujus vitae promissio nobis facta est per Spiritum sanctum. Fructus autem hujus promissionis, (1057B)ejusdem praesentia vitae est; quae duo, id est, fides et judicium, semel baptizato restant, non iterum baptizari.

VERS. 3.-- Et hoc faciemus, siquidem permiserit Deus. In hac fide quippe baptismatis, et resurrectionis, et judicii futuri vos, Deo permittente, pleniter instruimus. Ne vero ullatenus, qui secundum vel tertium aestimaret post peccata posse fieri baptisma, mox subjungit, dicens: (VERS. 4-6) Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes sunt facti Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi futuri, et lapsi sunt, renovari rursum ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. Impossibile est, inquit, non difficile. Impossibile (1057C)est, inquit. In desperationem eos misit, secundo baptizari posse: quia impossibile est quod fieri non potest; difficile vero quod, quamvis cum labore, fieri tamen potest. Si semel, inquit, illuminati estis per gratiam sancti Spiritus, et gustastis donum coeleste, hoc est, remissionem peccatorum accepistis, et participes facti estis Spiritus sancti, in distributione donorum Dei, quae in Epistola ad Corinthios beatus Paulus enumerat (I Cor. XII, 7 seq.); et bonum gustastis verbum Dei, hic doctrinam dicit evangelicam; et virtutes venturi saeculi cognovistis: quae est revelatio futuri saeculi, nisi resurrectio et vita beata quae sanctis promittitur? Haec omnia in doctrina fidei, in gratia Dei per baptismum illuminati accepistis et cognovistis. Scitote certissime, si in peccatis iterum (1057D)cadetis, impossibile esse vos renovari iterum ad poenitentiam. « Quid ergo? Exclusa est poenitentia post baptismum? Absit, sed renovatio per sacri baptismatis lavacrum secunda vice fieri non potest. Renovari, dixit, hoc est, novum fieri. Novum quippe facere hominem sacri baptismatis est, de quo Propheta ait: Renovabitur sicut aquilae juventus tua » (Psal. CII, 5). Cujus virtus, id est, baptismatis sacri, in cruce et sepultura Christi constat. Proinde subjunxit: Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. Hoc est, vetus homo noster simul crucifixus est cum Christo; sicut alio ait loco: Conformes enim facti sumus mortis ejus; et iterum: Consepulti enim estis ei per baptismum in morte. Sicut enim (1058A)impossibile est secundo crucifigi Christum, hoc est, ostentui eum habere. Qui secundo se baptizari posse putat, secundo Christum crucifigere quaerit; qui si crucifixus est, et mortuus, et victor mortis resurrexit, atque cum triumpho gloriae coelos ascendit. « Sicut enim semel Christus mortuus est carne in cruce, sic nos semel morimur in baptismate; non carne, sed peccato; » atque sicut ille iterum mori non poterit, ita nos baptizari non possumus, nisi fortasse lacrymis poenitentiae, non lavacri regeneratione. « Quid est ergo? inquis; non est poenitentia? Est utique poenitentia, sed baptisma aliud non est; poenitentia vero est, et multam habet fortitudinem etiam in eum qui peccatis valde demersus est. Si voluerit, potest eum liberare ex onere peccatorum, (1058B)et periclitantem in tuto constituere, ac si ad ipsum fundum iniquitatis pervenerit: et hoc ex multis manifestum est testimoniis. Ideo addidit: Nunquid enim qui cadet, non resurget, aut qui avertitur, non revertetur (Jerem. VIII, 4). Quale ergo est istud medicamentum poenitentiae, aut qualiter conficitur? Primum exculpando propria peccata: Iniquitatem, inquit, meam non celavi, et pronuntiabo adversum me iniquitatem meam Domino, et tu abstulisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 6; XXXVII, 19). Secundo, multa humilitate » plangere peccata sua, fructusque dignos exinde facere poenitentiae, quatenus nullatenus in eadem iterum corruat peccata. Deinde multis eleemosynis redimere se incipiat, qui saeculi habeat potestatem, sicut scriptum est: (1058C)Divitiae viri redemptio animae illius (Prov. XIII, 8). Postremo opus est nulli irasci, neque malum pro malo reddere, omnibus dimittere peccantibus in se, dicente ipsa Veritate: Dimittite, et dimittetur vobis.

VERS. 7, 8.-- Terra enim saepe venientem super se imbrem bibens, et germinans herbam opportunam [illis], a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. Proferens autem spinas et tribulos reproba est, et maledicto proxima, cujus consummatio in combustionem. 683 « Cum timore autem audiamus sermones Dei. Non sunt hae minae Pauli; non sunt hominis verba; sancti Spiritus sunt, Christi sunt loquentis in Paulo. » Comparationem hic fecit de proficiente anima in doctrina Dei, et negligenti salutem suam. Fructiferae terrae, coelestibusque imbribus irrigatae adaequavit (1058D)proficientem animam in floribus sanctorum germinum dicens: « Terra enim saepe venientem super se imbrem bibens. Hic declarat quod hi ad quos ei sermo fuit, susceperunt et combiberunt verbum coelestis doctrinae, et saepius per legem, per prophetas perceperunt, et nec sic prompti facti sunt » germina fidei proferre. Adhuc addidit de bona terra, in quam cecidit semen verbi Dei, germinans, ait, herbam opportunam. Nihil sic opportunum, sicut fides in Filium Dei et vita optima. Haec vero talis terra accipit benedictionem a Deo, ut ferat trigesimum, sexagesimum, etiam et centesimum fructum. Et hoc notandum est quod omnis abundantia in frugibus terrae, in fructibus arborum [non] aliter nisi per Dei benedictionem (1059A)cultoribus ad voluntatem respicere poterit; neque enim agricolarum fuit terram excitare ad fructus, sed imperium Dei, sicut alibi idem beatus Paulus ait: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dat (I Cor. III, 6). Hoc ergo de anima florenti in virtutibus et Dei benedictione digne protulit exemplum, moxque subjunxit aliud paradigma de ea quae suam negligit salutem, dicens: Proferens autem spinas et tribulos, reproba est, et maledicto proxima, cujus consummatio in combustionem. « Quis namque est ab istis spinis mundus? Ac si essemus mundi, neque sic praesumptuosos nos oportet esse, sed timere et tremere, ne forte pullulent in nobis spinae » peccatorum. Quomodo anima vel caro spinis plena superbire poterit? Nunquid non majori sollicitudine exstirpare (1059B)eas opus haberet? « Quae sunt ergo spinae? Audiamus Christum de spinis dicentem, quia cura saeculi hujus et deceptio divitiarum praefocant verbum, et infructuosum efficitur. « Proferens, dixit, spinas, non generans, maledictioni proxima est. O quantam habet consolationem hic sermo! Maledictioni, inquit, proxima, non maledictio [ Chrys., non maledicta]. Qui autem necdum in maledictionem incidit, sed proximitatem; et longe fieri poterit. Et non hoc solum consolatus est, sed etiam in eo quod sequitur. Non dixit: Reproba et maledictioni proxima, quae comburetur. Sed quid? Cujus consummatio in combustionem. » Haec combustio non erit, nisi quis usque in finem permaneat in peccatis suis. Quia in quacunque die conversus fuerit peccator, vita vivet, et non (1059C)morietur (Ezech. XXXIII, 12). « Si vero abscindamus spinas per poenitentiam, poterimus mille bonis perfrui, et fieri probabiles, et benedictionis Dei participes. Postquam autem increpavit eos sufficienter, et terruit, et percutit, curat eos iterum, ne desperatos faciat; neque in omnibus adulatur, neque in omnibus percutit. Nec haec dicimus veluti putantes vos spinis plenos, sed timentes ne tales efficiamini. Melius est enim verbis vos terrere, ne rebus ipsis doleatis. »

VERS. 9.-- Confidimus autem, dilectissimi, de vobis meliora et viciniora salutis, tametsi ita loquimur. Quia beatus Paulus non habuit unde eos ad quos scripsit de praesente laudaret, incipit eis de spe futurorum praedicare dicens: Confidimus, fratres, de vobis meliora et viciniora salutis, quamvis ita dicamus. (1059D)Quasi dixisset: Optima quaedam de vobis confidimus. et quae saluti vestrae proficiant; non utique, quod superius dixi de reproba terra et combustione proxima, non de vobis hoc dicimus, quia meliora de vobis credimus. Adduxit quoque eis in memoriam praeterita, ut ex praeteritis eos alliceret ad bona quaeque, ideo subjunxit: (VERS. 10) Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis. « Ecce quomodo recreavit animas eorum, et confortavit, antiqua eis in mentem revocans: tunc fecit eos, ut non aestimarent oblivisci Deum, et praeterita ejus beneficia in eos; necesse est enim eum peccare, cui spes deerit futura. Deinde hortatur eos (1060A)omnibus modis sperare futura; eum enim qui desperat de praesentibus beneficiis Dei, quod a Deo non habeat, de futuris quis poterit eum confortare? Simile quid Galatis improperat dicens: Currebatis bene: quis vos fascinavit (Gal. V, 7)? Atque iterum: Tanta enim passi estis sine causa » (Ibid. III, 4): ut praesens mitigaret eamdem sententiam, mox 684 subjunxit: si tamen sine causa. Sic etiam hoc loco temperavit sententiam suam dicens: Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, dum tantam charitatem ostendistis in sanctis. Volumus enim vos imitari eos qui per fidem et patientiam haereditati sunt promissiones. Quale vero desiderium haberet de salute eorum, sequenti ostendit allegatione dicens: (VERS. 11) Cupimus enim unumquemque vestrum (1060B)eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem. (VERS. 12.) Ut non segnes efficiamini. « Desideramus vero, inquit, non tantum circa verba, sed etiam in virtutibus conversari. Non quasi priora vestra culpantes, sed ut de futuris solliciti sitis, admonentes; hoc est, quales fuistis primum, tales vos cupimus et modo esse et in futurum. Et non dixit, volo; quod est auctoritatis doctrinae: sed, quod erat paternae dilectionis, hoc est, cupimus unumquemque vestrum eamdem quam olim habuistis sollicitudinem ad expletionem spei habere in aeternam resurrectionem. » Verum imitatores eorum, qui fide et patientia haereditabunt promissiones. Hortatur enim auditores suos ut fide non ficta et patientia perfecta exspectent promissiones Dei, et haereditates, quas sanctis suis (1060C)promisit. Et hoc firmius exemplis corroborare nititur, dum dicitur:

VERS. 13-15.-- Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit per quem juraret majorem, juravit per semetipsum, dicens: Benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. Et sic longanimiter ferens adeptus est promissionem. Mira est sapientia beati Pauli: per vices enim laudibus extollit eos ad quos scribit; per vices terroribus antecedentis historiae terret eos, ne infideles essent, et minus creduli promissioni Dei; per vices vero eorum exemplis hortatur ad patientiam et fidem. Et ut indubitanter credant, non solum Deo dicente, verum etiam jurante per semetipsum. Et dum ei multa suppeterent exempla sanctorum, qui per patientiam haereditarent promissiones (1060D)Dei, praecipue fidelis Abraham, « propter dignitatem personae suae, et propter quod maxime in eo istud contigerit [ Suppl. meminit]. » Qui longanimiter ferens adeptus est in filiis suis promissiones, non modo praeteriti temporis, quae in populo Dei impletae sunt, magis etiam in futurum pronuntians in filios fidei Abrahae; cujus filii sunt quos bonitas Dei de lapidibus gentium suscitavit, et fecit eos in fide esse filios Abrahae. Promissionem Dei cooperata est longanimitas audientis, et exspectantis haereditatem promissam; quam quidem pusillanimes et incredibiles [ Sic ms. ] verbis Dei non fuerunt adepti, sed plurima illorum in deserto periit multitudo. Quam impium est, Deo jurante, non credere! Juravit enim (1061A)per semetipsum, quia neminem habuit majorem per quem juraret. Potest hic persona, in hoc juramento, Dei Patris intelligi, qui de Filio suo eidem patriarchae promisit dicens: Et in semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXVI, 4). Non dicit in seminibus, ut beatus Paulus in alia demonstrat epistola (Gal. III, 16); sed, in semine tuo, hoc est, Christo. Jurat enim et idem Christus in Evangelio dicens: Amen, amen, dico vobis (Joan. I, 51), et ipse per seipsum, quia nec ipse habuit majorem, per quem juraret. Benedicens benedicam te. Hoc est, in stellis coeli, per quas sancti designantur de ejus semine futuri . . . . . Multiplicans multiplicabo te; et hoc in arena maris, per quam peccatores populi illius designari possunt. Utraque enim Dominum dixisse legitur, ubi ait: Et erit (1061B)semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena, quae est in littore maris (Gen. XXII, 17).

VERS. 16.-- Homines enim per majorem sui jurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est juramentum. Si igitur hominum in futurum credendum est, de quibus dicitur a propheta: Omnis homo mendax, quanto magis Dei juramento credi debet, qui est veritas, qui nec falli, nec mentiri potest? « Homines enim per majorem sui jurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est juramentum; prout si diceret: Ex hoc solvitur totius controversiae disceptatio, non unius cujuslibet, sed totius. Oportebat quidem sine juramento credere Deo, » sed jurare Deum, dicit. (VERS. 17.) In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationem haeredibus, (1061C)immobilitatemque consilii sui; « propterea etiam hujus repromissionis mentionem facit, quae ad nos commune [ Chrys., communiter] facta est. Interposuit jusjurandum. Quoniam enim apud homines hoc videtur fidele esse, cum 685 juramentum interfuit [ Chrys., interfuerit] controversiis eorum. Non aequale est hominem per se jurare, et Deum; homo enim sui potestatem non habet; » Deus autem potestatem habet omnium quae sunt. « Sed quia incredulum est genus humanum, condescendit ad nos; sicut enim jurat propter nos, quamvis indignum ei sit non credi, sicuti superius dictum est: et didicit ex his quae passus est, quoniam homines hoc putant maxime esse dignum fide, ut [per] experimentum quis transeat » (1061D)ad fidem.

VERS. 18, 19.-- Ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habemus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam. Duas res dixit: Dei Patris promissiones de Filio suo, et adventum Filii in hunc mundum pro salute nostra. Proposita vero spes veritas est rerum gestarum quae patriarchis promissae sunt et redditae, ut ex transactis futura credamus. Quam spem sicut anchoram, inquit, animae tutam et firmam. « Sicut anchora, jactata navi, non permittit eam circumferri, licet venti commoveant eam, sed jactata firmam facit navem; sic et fides » spe roborata introducit nos in rerum speciem, quam modo fide et spe tenemus. Ideo (1062A)addidit, dicens: Et incedentem usque ad interiora velaminis. Tempestas enim et multus imber commovet ratem; anchora autem non permittit eam demergi; sic etiam nostra spes, quam habemus fixam in interiora velaminis, nulla infidelitate mergi poterit, si cum Propheta veraciter dicamus: Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet (Psal. LIV, 23). Si hanc non haberemus, omnino demersi eramus, non tantum in spiritalibus, sed etiam in carnalibus; quia qui arat, inquit Apostolus, in spe arat, et omnis labor noster spe mercedis cujuslibet consolatur. Spes vero penetrat interiora velaminis, dum coelestia absque ulla dubitatione credit et sperat et amat, operibusque ostendit, ut pote, quid credat, quid speret. Ut firmiorem spem nobis adderet, subjunxit: (VERS. (1062B)20) Ubi praecursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech, etc. « Oportet itaque et illos quorum pontifex est, meliores esse: et quantum est inter Aaron et Christum, tantum est quodammodo inter Judaeos et Christianos. Superiora etiam et sacrificia talia videlicet offeramus, quae in illud sanctuarium coeleste offerri possunt, non jam pecudes et bovem, non sanguinem et adipem; omnia haec soluta sunt, et pro eis introductum est rationabile obsequium. Quid autem est rationabile obsequium? Etiam quod per animam, quod per spiritum offertur Deo. Spiritus est, inquit, Deus et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare » (Joan. IV, 24). Quid est Deum in spiritu adorare, nisi in charitate et fide perfecta, et spe indubitata, et sanctis animae (1062C)virtutibus, quas Apostolus in alio loco abundanter enumerat?

CAPUT VII. VERS. 1, 2.-- Hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Altissimi, qui obviavit Abraham regresso a caede hostium, et benedixit ei, cui decimas omnium divisit Abraham. Tradunt Hebraei hunc esse Sem, primum filium Noe, et eo tempore quo ortus est Abraham habuisset antiquitatis annos ducentos nonaginta. Nec esset mirum si Melchisedech victori Abraham obviam processerit, et in refectionem tam ipsius quam pugnatorum ejus panem vinumque protulerit, et benedixerit ei, quod abnepoti suo jure paternitatis dederit; et decimas praedae atque victoriae (1062D)acceperit ab eo, sicut sacerdos excelsi Dei, qui fuit etiam rex Salem. Salem autem non, ut Josephus et nostrorum plurimi arbitrantur, esse Jerusalem; nomen ex Graeco Hebraeoque compositum, quod absurdum esse peregrinae linguae mistura demonstrat: sed oppidum juxta Schitopholim ( Sic ms. ), quod usque hodie appellatur Salem; et ostenditur ibi palatium Melchisedech, ex magnitudine ruinarum, veteris operis ostendens magnificentiam. Ad quam civitatem etiam legitur Jacob descendisse, quae fuit in terra Chanaan in regione Sichem. Considerandum quoque est, quando Abrahae a caede hostium revertenti, quos persecutus est usque Dan, non in via Jerusalem, sed oppidum metropolis 686 Sichem in itinere fuerit, de quo in Evangelio legimus: Erat autem (1063A)Joannes baptizans in Enon juxta Salim, quia aquae multae erant ibi.

VERS. 3.-- Primum quidem, quia interpretatus est rex justitiae: deinde et rex Salem, etc. Sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens. Assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. Saepius autem beatus Paulus eumdem Melchisedech in typo Dei Salvatoris introducit. Quamvis omnes pene sancti et patriarchae ac prophetae prioris temporis in aliqua re figuras expresserint Salvatoris: hic tamen Melchisedech specialius, qui non fuit de genere Judaeorum, in typum praecessit sacerdotii Fili Dei, de quo dicitur in CIX Psalmo: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Ordinem autem ejus multis modis (1063B)interpretantur; quod solus et rex fuerit, et sacerdos, et ante circumcisionem functus sacerdotio, ut non gentes ex Judaeis, sed Judaei ex gentibus sacerdotium acceperint; neque unctus oleo sacerdotali, ut Moysi praecepta constituunt; sed oleo exsultationis et fidei puritate; neque carnis et sanguinis victimas immolaverit, et brutorum sanguine animalium dextra susceperit; sed pane et vino simplici puroque sacrificio Christi dedicaverit sacerdotio. Nec tamen credendum est quod iste Melchisedech sine patre aut sine matre esset, quod Christus quoque secundum utramque naturam et patrem habeat et matrem: sed quod subito introducatur in Genesi, occurrisse Abrahae a caede hostium revertenti, et nec antea nec postea ejus nomen vel genealogia inveniatur scriptum. Affirmat (1063C)autem hujus exemplo Apostolus, quod Aaron sacerdotium, id est, populi Judaeorum et principium habuerit et finem; Melchisedech autem, id est, Christi Ecclesiae sacerdotium et in praeteritum et in futurum aeternum sit. Hic vero Melchisedech interpretatur rex justitiae. « Quis est verus rex justitiae, nisi Dominus noster Jesus Christus? Deinde rex Salem, hoc est, rex pacis, quod pertinet ad Christum. Iste namque nos justos effecit, pacificans omnia quae in coelis sunt et quae in terris, » qui solus est rex justitiae et pacis Dominus noster Jesus Christus, qui secundum divinitatem sine initio, sine fine, rex est sempiternus, ex aeterno Pater [ Leg., Patre] aeternus, quamvis ex temporali matre temporalis esset. « Sicut enim istius Melchisedech non legimus initium vel finem, (1063D)in Scriptura, propterea quod non est scriptum, sic non novimus Filii Dei initium vel finem, quia non habet. Et in hoc est similitudo, quod nec illius, nec istius initium vel finis legatur. Illius quidem, quia non est scriptum; istius autem, quia omnino non est. »

VERS. 4.-- Intuemini quantus sit hic, cui decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha. Convertit itaque sermonem ad eos qui gloriantur se filios esse Abrahae, et de origine ejus nobilitatem eorum descendisse, quem divinis exaltare laudibus contendunt, et in Evangelio eum Domino praeposuisse legitur, dicentes: Nunquid tu major es patre nostro Abraham? Quasi diceret, quem vos excellentiorem omnibus aestimatis, hic decimas offerebat Melchisedech, et hoc (1064A)de praecipuis victoriae: qui assimilatus est Filio Dei, pontifex factus in aeternum. (VERS. 5.) Quomodo de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis, quanquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae. « Tanta quippe est sacerdotii excellentia, ut etiam qui similes essent a progenitoribus, et eumdem haberent progenitorem, tamen multo amplius meliores [judicati sunt] a fratribus suis, » qui sacerdotio digni efficiuntur: veluti Aaron inter vivos ac mortuos, ut Dei iram placaret quae exarserat, stare legitur; quod propterea ex populo facere poterat, licet omnes unum haberent progenitorem. « Proinde ipse Abraham nullo modo alienigenae decimas dedisset, nisi plurimus et superexcellens ejus esset honor, » cui (1064B)decimas exuviarum daret, de quo placere comperisset. « Ostendens etiam incircumcisum sacerdotem sacerdoti circumciso multo esse sublimiorem. Quomodo ergo hoc ostendit? Quia ipse Levi [ Chrys., quia ei Levi decimas dedit], » ex quo sacerdotale genus ortum est, decimatus est in lumbis progenitoris sui.

687 VERS. 6-10.-- Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit [ab] Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. Sine ulla autem contradictione quod minus est a majore [Ita Cod.; leg., a meliore] benedicitur. Ille autem qui sine genealogia est, in Abraham decimatus est non solum Levi, verum etiam et ipse Aaron, qui decimas solebat accipere a populo, et per eum omne sacerdotium Leviticum. Nec hoc loco contentus est stare, (1064C)sed adhuc majori honore exaltavit eum, qui alterius generis fuit, dicens: Et eum, qui habebat repromissiones, benedixit. « Ostendit et honorabiliorem esse illum ex communi omnium judicio, et sine ulla contradictione, inquit, hoc est, omnibus luce clarius videtur quod minus a majore benedicitur. Proinde melior est typus Christi etiam eo qui promissiones habebat. » Quis est, qui vivit? Ille etiam qui secundum ordinem Melchisedech factus est sacerdos in aeternum. Secundum ordinem Melchisedech, [qui] typum gerit pontificis nostri, qui semetipsum obtulit hostiam Deo placentem; non ex necessitate qualibet, sed ex voluntate propriae potestatis [ Suppl. excellentiam] designat, qui nihil morti debuit; idcirco pontificali sacrificio sui corporis omnium abluit peccata. (VERS. (1064D)11, 12.) Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit), quid adhuc necessarium est secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? Translato enim sacerdotio corporis (Sic ms.), necesse est, ut et legis translatio fiat. « Hic enim incipit Veteris Novique Testamenti differentias ostendere, » dicens: Si enim consummatio, id est, perfectio, per sacerdotium Leviticum fuit, quid necesse fuit alium surgere sacerdotem? Nam Aaron primum post legem datam sacerdotem de tribu Levi esse, nulli dubium est: ideo sacerdotium quo functus est, Leviticum nominavit sacerdotium. Quo sacerdotio Levitico multo melior Melchisedech in ordine sacerdotali (1065A)factus est, qui typum gerebat sacerdotis nostri, id est Domini Salvatoris mundi. Nequaquam enim dixisset, secundum ordinem Melchisedech, si illud sacerdotium Aaron melius esset, sub quo populus Judaeorum legem susceperat. Si igitur sacerdotii translatio est, necesse est etiam legis esse translationem: neque enim potest sacerdos sine testamento esse et sine lege, et sine praeceptis.

VERS. 13, 14.-- In quo enim [haec] dicuntur, de alia tribu est, de quo nullus altario praesto fuit. Manifestum est enim quod ex Juda ortus est Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. In quo enim, ait, id est, de quo haec dicta sunt, Dominum scilicet significans Salvatorem. « Dum (1065B)id translatum est sacerdotium, simul et testamentum translatum est; non autem ordine tantummodo, neque praeceptis, sed etiam tribu. Oportebat quippe, ut etiam [tribus] mutaretur. Et quomodo translatum est sacerdotium ex tribu ad tribum, de sacerdotali ad regalem? Ut eadem ipsa sit et regalis et sacerdotalis. Et intuere mysterium: primo fuit regale sacerdotium Melchisedech secundum consequentiam hujus sermonis; secundum etiam fuit sacerdotale in Aaron; tertium [ Chrys., sic etiam] fuit in Christo iterum regale, qui erat rex semper; sacerdos autem factus est, quando carnem suscepit, quando sacrificium obtulit. Vides mutationem rerum? Quae enim per translationem facta sunt, haec veluti ex rerum constantia [ Chrys., ex rerum consequentia] quasi nova (1065C)redire videntur. »

VERS. 15-17.-- Et amplius adhuc manifestum est, si secundum ordinem [Leg., similitudinem] Melchisedech exsurgeret alius sacerdos, qui non secundum legem mandati carnalis factus, sed secundum virtutem vitae insolubilis. Contestatur enim, quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Novam [ Cod., Nostram] hoc loco differentiam instituit inter sacerdotium [Aaron] et sacerdotium Christi; quia illud carnale, hoc vero spiritale; illud temporale, hoc vero aeternum est. Dicit enim de sacerdotio Aaron: secundum legem mandati carnalis. Lex quippe illa ex multa parte carnalis erat; in circumcisione carnis, in mundatione carnis, in hostiis et oblationibus carnalibus, in discretione ciborum, dierum, (1065D)temporum, etiam et in retributione, quibus benefacientibus et legem custodientibus pax et securitas et prosperitas et frugum abundantia et regni potentia promissa est, quae omnia morte finienda erant. Sed non ita sacerdotium Christi, quod secundum virtutem vitae insolubilis est. « Quis est iste sacerdos talis? Non Aaron; non ipse Melchisedech, 688 sed ille, cujus ille Melchisedech typum gerebat. De quo ipse Deus Pater jurejurando testatur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Hoc est, non temporalis, neque finem habens, sed secundum potentiam insolubilis vitae; » vitam vero in seipso habens insolubilem, quamvis ad tempus mortuus esset carne; tamen in aeternum divinitate vivit et (1066A)humanitate, mediator inter Deum et homines, semper vivens ad interpellandum pro nobis.

VERS. 18, 19.-- Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus et inutilitatem ejus. Nihil enim in perfectum adduxit lex. « Quid enim, nihil profuit lex? Profuit siquidem; sed nihil ad hoc profuit, ut perfectos facere potuisset servientes in ea: idcirco ejus reprobatio fuit, ut gratiae daretur locus, dum veniret, in qua perfectio fieret. Utilis quippe fuit lex, sed illis qui fidem habuerunt in Christo, non illis qui totam spem suam in eam firmassent: Introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. (VERS. 20.) Et quantum est non sine jurejurando. Alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt. Introductio, inquit, melioris spei. Habuit (1066B)quippe et lex spem, sed non talem. Sperabant enim bene placentes et legem Dei custodientes possidere terram; nihil aerumnosum pati, prospere vivere, sicut dictum est: Qui fecerit eam, vivet in ea. Hic autem speramus, quia placentes, evangelica praecepta custodientes; non terram possidere, sed coelum. Magis autem (quod coelo multo melius est) speramus proximi Deo consistere, ad ipsum paternum solium pervenire, et ministrare ei cum angelis. » Hoc autem sacerdotium, per quod hanc gloriam possessuri sumus, non erit sine jurejurando, ut firmam Dei promissionem credamus, quia haec omnia nobis in Filio proprio promisit, quem pro nobis omnibus tradidit, ut per eum haec omnia [ Suppl. forte, habeamus], de quo dictum est: Tu es sacerdos in aeternum (1066C)secundum ordinem Melchisedech.

VERS. 22-24.-- In tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: hic autem eo, quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. « Duas ponit differentias, quia non habet finem sacerdos noster, sicut legalis. Hoc autem facit ex persona Christi, qui ingressus, inquit, secundum virtutem vitae insolubilis. » Et hoc jurejurando testatur, sicut supra dictum est. Sicut ille permanet, ita etiam et lex quam attulit, permansura est; in qua est vera peccatorum remissio, et perpetuae perceptio gratiae. « Si enim illa prior propter imbecillitatem sui, quae nihil ad perfectum ducere potuerit, exclusa est, ista vero, quam pontifex (1066D)magnus attulit, valet, et fortis est, et manet. Ostendit autem hoc ex pontifice. Quomodo? Quia unus est. Non enim unus esset, nisi esset immortalis. Sicut enim multi sacerdotes in lege fuerunt, quia mortales fuerunt, sic unus, quia immortalis usque hic. Qui in tantum melioris testamenti sponsor factus est, secundum quod juratum est de eo, semper eum esse mansurum

VERS. 25.-- Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivus ad interpellandum pro eis. Intueris quia de eo qui secundum carnem est ista dicit. Quando enim sicut pontifex est, tunc etiam interpellat; » quia ex ea natura qua pontifex est, interpellat pro suis. Quis (1067A)est qui interpellat, nisi humanae naturae divinitati illius conjunctio, quam paterno solio advexit, semper vivus et ad salvandum idoneus. Alii vero pontifices, quia semper non erant, semper non interpellabant. Non solum in hac vita salvat per interpellationem humanitatis suae, sed etiam in futurum glorificat, dum tradet regnum Deo Patri, et perducet sanctos ad visionem paternae majestatis. (VERS. 26.) Talis enim decebat, ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus. Talis etiam illis decuit esse pontifex, de quibus ipse ait: Jam non dicam vos servos sed amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15). Videlicet servi legales, pontifices habuerunt mortales, peccatores, (1067B)pro semetipsis offerentes; filii vero et amici Dei pontificem habent immortalem, segregatum a peccatoribus, id est, prioribus sacerdotibus, qui esset innocens et sanctus; « Innocens, quia sine malignitate, quod dicit Propheta: Nec dolus inventus est in ore ejus (Isaiae LIII, 9). » Sanctus, quia in omni bonitate 689 praecipuus. Impollutus, quia nihil habuit peccati. Excelsior coelis factus, quia adorant eum omnes angeli Dei. (VERS. 27.) Qui non habet quotidie necessitatem, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel seipsum offerendo. « Hic enim magnitudinem sacrificii ostendit, quamvis illud unum esset; et sic oblatum sufficit in sempiternum; et tantum praevaluit, quantum caetera omnia non praevaluerunt; et (1067C)quod offerebat, non pro se offerebat, sed pro populo. » Nec enim hoc pro populo quotidie offerendum erat; sed tantae sanctitatis et honoris apud Deum fuit hoc sacrificium, ut semel oblatum in aeternum profuisset populo Dei.

VERS. 28.-- Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes; propterea pro se sicut et pro populo semper offerebant. Iste autem tam potens est, ut semel oblatus suae carnis sacrificio, nihil opus erat cuiquam credentium plus offerre pro eo. Sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum. Hic etiam Filii nomen ad distinctionem servorum, qui fuerunt in lege, positum est; quia servi infirmi fuerunt: sive quia peccatores, sive (1067D)quia mortales erant. Et hunc Filium perfectum esse demonstrat, quia semper vivit, et semper sine peccato est. Utrumque apostolus ait, et mirifice consolatur audientes, et minaciter terret negligentes: consolatur in eo, quia ait: Sacerdotem [ Ita cod., corrupte ] magni potenti sacrificio proximati sunt. Terret in eo, ne peccent; quia illud sacrificium nunquam pro peccatis iterum oblatum erit. « Non est aliud sacrificium; unum vero nos purgavit; post hoc judicium erit. Quotquot redempti sumus, isto sacrificio permaneamus [custodientes] generositatem nostram et honorem. »

CAPUT VIII. VERS. 1, 2.-- Capitulum autem super ea quae dicuntur: (1068A)Talem habemus pontificem, qui cum sedet in dextera sedis magnitudinis in coelis, sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Deus, et non homo. Quod itaque ait: Capitulum in his quae dicta sunt, significat aliquid summum et magnum, quasi praecedentis disputationis recapitulatio, ad rem ipsam deducens auditorem. Talem habemus, inquit, pontificem, qui sedet ad dexteram majestatis; humilia excelsis, humana divinis commiscens, eumdem Deum ostendens, quem et pontificem; nec alium esse qui sedet ad dexteram Dei, nisi eum qui est minister sanctorum et tabernaculi, quod fixit Deus et non homo. Hoc tabernaculum animae sunt sanctorum, quibus aeterna gaudia ministrat, et velamen coeli, pontifex magnus. Qui sedet ad dexteram majestatis in excelsis (1068B)Patris. Dum audies eumdem sedere a dextris Dei, et ministrare sanctis, « sedere autem dignitatis divinae est, ministrare vero misericordiae multae et amoris magni quem nobis impendit. » Mirabile sacramentum est eumdem sedere in divinitatis gloria, quem persecutores in cruce pendentem viderunt; in qua cruce passionis illius, ministratio est salutis nostrae; hoc enim gestum credimus; hoc nobis ad salutem proficere novimus. Sed quid carnalis mens humana aestimet in eo, quod dicitur: Sedere eum a dextris Dei? Condescendit enim sancta Scriptura nostrae infirmitati, nostraeque consuetudini, quatenus imbecilla instrueretur humanitas, quando usque ad illam secretam gloriam divinitatis [ Cod., divinitas] hominum non poterat pervenire. Igitur victori Filio, et per (1068C)sanctam incarnationem totius mundi triumphatori, post resurrectionis gloriam honorabilis consessus offertur, ut per hunc situm susceptae humanitatis gloria declaretur: nam hoc verbo sedere, illud designatur, ut caput nostrum Christus ad Patris cognosceretur dexteram collocatum, id est, divinae majestatis sublimitatem, in qua parte ponendi sunt, qui a perfidis, ejusdem Salvatoris munere, segregantur. (VERS. 3.) Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat. Pontifices vero veteris instrumenti stati sunt legalia offerre munera, hostias pro suis, sicut superius dixit, vel etiam pro populi peccatis. Unde necesse est Salvatorem nostrum in (1068D)diebus carnis suae aliquid habere ad offerendum pro nobis: dum in sempiterna divinitatis suae natura non habuit quod offerret, sumpsit ex nobis 690 quod pro nobis offerre potuisset, id est, carnem humanam. Quid tam aptum immolationi quam caro mortalis pro mortalibus? Et quid tam mundum pro mundandis vitiis mortalibus quam sine ulla contagione carnalis concupiscentiae caro nata in utero, ex utero virginali? Et quid tam grate offerri et suscipi possit quam caro sacrificii nostri, corpus effectum [ Cod., affectum] sacerdotis nostri? Et quomodo? Quatuor considerantur in omni sacrificio: cui offeratur, a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur. Ergo nec alicui sacrificium debetur, nisi soli vero Deo. Proinde pontifex noster pro nobis, semetipsum (1069A)offerebat, idem sacerdos et sacrificium.

VERS. 4, 5.-- Si ergo esset super terram, nec ergo esset sacerdos: cum essent qui offerrent secundum legem munera, qui exemplari et umbrae deserviunt coelestium. Si igitur esset terrenus pontifex, sicut Aaron, non esset utique sic sacerdos secundum ordinem Melchisedech in aeternum. Aaron quippe mortuus est, et non est sacerdos: Christus vero quia vivit in aeternum, sacerdos est sempiternus: non talis quales illi fuerunt qui exemplari et umbrae deserviunt coelestium. Omnes vero sacerdotes in lege constituti exemplare et umbratile sacerdotium gerebant coelestium, id est, spiritalium, significantes verum et sempiternum sacerdotium Christi. Nonne altare [ Cod., altera] est coeleste fides nostra, in quo offerimus quotidie orationes? (1069B)« Nihil vero habens carnalis sacrificii, quod in cineres resolvatur, nec in fumo extensetur [ Ita Cod.; forte, extenuetur], nec in vapores diffundatur. Haec vero sacrificia clara et festiviora efficiuntur. Quomodo coelestia non celebrant sacrificia, quibus dicitur: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XXVIII, 23)? » Horum enim sacrificiorum, omnia Levitici sacerdotii sacrificia signa fuerunt: Quia lex per Moysen data est; gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). « Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide, inquit, omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte (Exod. XXV, 40). Quoniam auditus minus aptus esse videtur ad disciplinam (1069C)percipiendam, quam visus; non enim ita animo commendamus quaecunque audimus, quomodo illa quae ipso visu percipimus. » Ideo dicit: Vide, ut omnia facias sicut tibi in monte demonstratum est. Sed hic quaeri potest, de quibus dixisset: Omnia, sive de tabernaculi constructione; sive de hostiis et sacrificiis, quae in eo oblaturi essent? sed de utroque melius intelligitur. (VERS. 6.) « Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod melioribus repromissionibus sanctificatum [Ita Cod.; al., sancitum] est. Vides, inquit, quanto melior [haec] illa celebratione. Siquidem illa exemplar et forma; ista vero veritas, » sicut dicitur in Evangelio: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. De qua gratia (1069D)subsequenter hic significat Apostolus, dicens: Quod in melioribus repromissionibus sanctificatum est. Quanto meliora sunt coelestia terrenis, aeterna temporalibus; tanto melioris est mediator sacerdos Christus Deus testamenti. « Transiens de loco, et a sacerdote, et a sacrificio, tunc demum et testamenti differentiam ponit. Hic autem ad coelum nos elevans et ostendens, quia pro tabernaculo coelum habemus » in promissionibus Dei.

VERS. 7, 8.-- Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. Vituperans enim eos dicit: Hoc est, si inculpabiles essent observatores sui, nunquam secundi locus relinqueretur. Sed quia illud non fuit perfectum, inventus est locus (1070A)aptus secundi testamenti; sicut per Prophetam dicit Dominus: Ecce dies venient, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Juda testamentum novum (Jer. XXXI, 33). (VERS. 9.) Et non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Hic autem discrete posuit, de quo dictum est, quod non permanserunt in testamento meo. Dum dixit: In die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem eos de terra Aegypti; de lege hoc dixit [ Cod., non dixit, mendose ] lata in monte Sinai, quae quinquagesima die data esse constat, in qua non permanserunt patres eorum, sed fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt (1070B)illud. Non enim de illo quod patribus eorum proposuit, 691 id est Abraham, Isaac et Jacob. Et omnes filii fidei, filii Abraham dici possunt, sicut de ipso Domino in Evangelio scribitur: Dico autem vobis, quod potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9). Et hoc est testamentum, quod consummabit Deus, id est, perficiet super omnes gentes, ut quicunque crediderint in Christum, filii Abrahae, secundum spiritalem generationem, vere sint. (VERS. 10-12.) Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: Dando leges meas in mentes eorum et in cordibus eorum superscribam eas. Et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum dicens: (1070C)Cognosce Deum [Al., Dominum]: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem. Quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccata eorum non memorabor amplius. Et hic magna distantia est inter legem et legem, inter Scripturam et Scripturam, inter litteram et gratiam. Nam littera legis scripta est in tabulis lapideis, quas Moyses ipse fregit, dum vidit populum ante vitulum ludentem: gratia vero data est in corda credentium per Spiritum sanctum, per quem charitas diffusa est in cordibus credentium. Quod vero in littera latebat et legebatur a populo per magistrorum traditiones, hoc Spiritus sanctus adveniens docebat apostolos. Et hoc est quod ait Propheta: Et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum; omnes (1070D)enim scient me a minore usque ad majorem eorum: sicut in Evangelio de Domino legitur: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45). (VERS. 13.) Dicendo autem novum veteravit prius. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est. « Sumens a Propheta fiduciam Paulus, amplius in illud testamentum invehitur, commode ostendens, quoniam nostra nunc florent; illa vetusta sunt et prope interitum: » Sed renovabitur sicut aquila juventus nostra, si ad fontem vitae currimus; si alas et oculos ad solem justitiae extendimus.

CAPUT IX. VERS. 1, 2.-- Habuit quidem prius justificationes (1071A)culturae et sanctum saeculare. Tabernaculum enim primum factum est, in quo erant candelabra, mensa et propositio panum, quod dicitur sancta. Legimus enim in Josepho, tabernaculum ad instar hujus mundi factum: exteriora vero hujus saeculi figuram habebant. Idcirco quotidie ministrant sancti sacerdotes, accedentes [ Forte, accendentes] lumen doctrinae, et pascentes populum Dei. Panum, qui super mensam a sabbato usque ad sabbatum praesto debent esse; id est, a sabbato spei nostrae, in qua quasi in Christo, et ab hujus mundi turbinibus securi, usque in illud sabbatum, quod [ Forte, quo] retineamus quae nunc in spe habemus. Candelabra vero dona sunt Spiritus sancti, quae in Ecclesia lucent intelligentibus per eum, per quem requiescet spiritus sapientiae et intellectus, (1071B)spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et spiritus timoris Domini. Interius vero tabernaculum, quod dicitur « sancta sanctorum, ipsum coelum significat. (VERS. 3-5.) Velamentum autem coelum est, » intra quod sacerdos noster Christus non sine sanguine intravit. Thuribulum habens aureum, in quo offeruntur orationes sanctorum. In quo Cherub in gloria obumbratile [ Leg., obumbrantia] propitiatorium, hoc est multitudo scientiae. Apte propitiatorium super arcam positum esse dicitur, quia ipsi mediatori Dei et hominum specialiter a Deo Patre donatum est, ut esset propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 2). Unde etiam Paulus dicit: Jesus Christus, qui mortuus est, imo qui et resurrexit, qui et est ad dexteram Dei, qui (1071C)etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Et arca testamenti. Haec est caro Salvatoris nostri, in qua manna divinitatis et tabulae duorum testamentorum et virga Aaron, quae floruit in sacerdotio Christi; de quibus non est modo per singula dicere.

VERS. 6.-- His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes, quod vero supra dixit sanctum saeculare esse, hoc modo lucidius ostendit, id est, in quo tabernaculo sacrificia fuerunt saecularia, nihil ad perfectum deducentes servientem in eis. (VERS. 7.) In secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et pro populi ignorantia. 692 Iste vero pontifex ex parte significat, quia semel ingressus est coelum, intra (1071D)velum in sancta sanctorum, ut assistat vultui Dei pro nobis. Quod vero ait: Ut offerat pro sua et populi ignorantia, hoc est, quod ipse in cruce ait: Deus Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Verba delictorum meorum; quae sunt verba delictorum, nisi corporis sui? (VERS. 8, 9.) Hoc significante Spiritu sancto, nondum propalatam esse sanctorum vitam [Leg., viam], adhuc priore tabernaculo habente statum; quae parabola est temporis instantis, juxta quam munera et hostiae offeruntur. « Propterea, inquit, ista ita constructa sunt, ut discamus quia sancta sanctorum, hoc est, coelum adhuc inaccessibile mortalibus solet esse. » Nec putemus et illud ingredi non posse, ubi pontifex noster (1072A)prior intravit non sine sanguine, sicut Propheta praedixit: Quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra (Isaiae LXIII, 1)? Sed patienter exspectamus tempus resurrectionis nostrae, in quo, cum apparuerit, quid erimus; scimus enim quia similes illi erimus, hoc est, immortales: sicut illi mors ultra non dominabitur, nec nostra caro dominata erit. Quae non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis et potibus, (VERS. 10) Et variis baptismatis et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. Hae vero justitiae carnales, in cibis et potibus, et variis baptismatibus usque ad tempus correctionis impositae sunt. Attende quid hoc est; nihil enim ad perfectum deduxit lex; sed secundum [legem] carnalis (1072B)mundati sordes et ignorantiam potuit emundare: de adulterio vero, capitalibus criminibus nihil potuit purgari; sed damnare paratam absque misericordia. Ideo adulteram mulierem Pharisaei proposuerunt Jesu (Joan. VIII, 3), ut potuissent eum accusare, si contra legem absolvere juberet; aut laudabilem mansuetudinem amitteret, si legis jussionem custodire praeciperet. Sed utrumque cavebat sapientia Dei, quasi dixisset: Justa est quidem lex, si justos haberet ministros. Qui festucam de oculo alterius tollere videat, justum est, ut prius trabem de proprio tollat oculo. De baptismatis Judaeorum plenius in Evangelio cata Marcum legitur, ubi Pharisaei vituperabant Dominum et discipulos, non lotis manibus manducare (Marc. VII). Frustra autem (1072C)Pharisaei, frustra autem omnes Judaei lavant manus, et a foro dum veniunt, baptizantur, quandiu contemnunt fonte Salvatoris ablui. Sed Pharisaei spiritalia prophetarum verba carnaliter accipientes, quae illi de cordis et operis castigatione praecipiebant, dicentes: Lavamini, mundi estote (Isaiae I, 16). Et: mundamini, qui fertis vasa Domini (Ibid. LII, 11); isti de corpore solummodo lavando sperantes [ Forte, sperant]. Cum certum sit Moysen et prophetas, qui vasa populi Dei vel aquis dilui, vel igne purgari, vel oleo sanctificari, quacunque ex causa, jusserunt, non in hac materialium rerum emundatione; sed mentium potius et operum castigatione ac sanctimonia atque animarum nobis mandare salute.

VERS. 11.-- Christus assistens pontifex futurorum (1072D)bonorum per amplius et perfectius tabernaculum, non manu factum, id est, non hujus creationis. Tabernaculum non manu factum coelum significat, unde nos futura bona speramus nobis dari, id est, aeterna, quae non transeunt. Neque hujus creationis, hoc est, non hujus tabernaculi species, quod in eremo fixit homo, sed hoc longe aliter ab ipso Deo creatum est, spiritaliter, non carnaliter. In quo tabernaculo modo sunt animae justorum et angeli earum spiritus, exspectantes donec compleatur numerus conservorum suorum. (VERS. 12.) Neque per sanguinem hircorum et vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. Omnia quippe permutata sunt. Ibi sanguis hircorum diluit (1073A)peccata carnis: hic sanguis Christi abluit peccata spiritus. Qui aeterna redemptione inventa introivit semel in sancta, id est, coelum, ut assistat vultui Dei pro nobis. Quod dixit aeterna redemptione inventa, ostendit in prioribus sacrificiis et legalibus caeremoniis non esse aeternam redemptionem. (VERS. 13.) Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem [carnis]. Quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo. « Si enim carnem, inquit, potuit mundare sanguis taurorum, multo amplius animae sordem diluet sanguis Christi. Ne enim audiens sanctificat, perfectam esse ablutionem aestimet quis, mox subjungit causam differentiae dicens: Qui per Spiritum 693 sanctum (1073B)semetipsum obtulit immaculatum Deo: hoc est, sacrificium immaculatum. Erat quippe mundum a peccatis hoc sacrificium, hoc est, per Spiritum sanctum aeternum, non per ignem, non per alia quaedam.

Et mundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi. Bene dixit ab operibus mortuis; si quis enim tangebat mortuum, polluebatur: Et hic si quis tetigerit opus mortuum, contaminatur per conscientiam. Opera mortua sunt peccata. Qui enim tetigerit picem, inquinabitur ab ea, sic qui per poenitentiam ablutus est ab operibus mortuis, si eadem iterum agit, pejus contaminabitur. Sicut Petrus apostolus: Canis reversus ad vomitum (II Petr. II, 22), ita qui iterat stultitiam suam. Ad serviendum, inquit, Deo viventi. Hic manifestat (1073C)quia opera mortua habentes non possunt servire vero et vivo Deo, quia illa mortua sunt et falsa. Et merito nullus opera mortua habens ingreditur hic. Si enim eum qui corpus mortuum tangebat, non oportebat intrare in templum, quanto magis eum qui opera mortua [habet] non potest intrare in coelum? Mortua quippe sunt omnia opera quae vitam non habent. » (VERS. 15-17.) Et ideo Novi Testamenti mediator est, ut morte intercedente, in redemptione earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento repromissiones accipiant, qui vocati sunt, aeternae haereditatis. Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. Testamentum enim in mortuis confirmatum est, alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. « Fortassis enim possent (1073D)multi, qui infirmius afficiebantur ex eo quod mortuus est Christus, maxime non credere promissiones ejus. Paulus igitur ex abundantia hoc ponit, et exempla ex communi assumens consuetudine dicit quasi dubitanti cordi responderet; propterea igitur oportebat confiteri . . . . . quia non, [ Chrys., oportebat confidere. Quare? Quia non, etc.] viventibus testatoribus, sed mortuis, tunc firma sunt testamenta, et fortitudinem accipiunt. Testamentum enim circa novissimum diem fit defunctionis: in simul [testes] debet habere testamentum. Adverte eum dicentem: Ego sum, qui testimonium prohibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me (Joan. XX, 18). » Et in lege vestra [scriptum] est, quia duorum (1074A)hominum testimonium verum est. Si duorum testimonium non est spernendum, quanto magis Patris et Filii, etiam et Spiritus sancti, de quo dicitur: Ille testimonium perhibet de me. Et de apostolis: Et vos quidem testimonium perhibetis de me, quia ab initio mecum estis (Joan. V, 36). « In offensione quippe eramus, mori nos oportebat. » Misit Filium suum factum ex muliere, qui mori potuisset pro debitoribus mortis; qui mortuus est pro nobis debita [ Forte, debita nobis] morte. « Effecit nos dignos testamenti et haereditatis promissae. Hoc modo firmum factum est testamentum. In tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non potuisset aliquando, nisi unigenitus Filius Dei pro nobis moreretur. » Quod vero ait infirmum esse testamentum, vivente testatore, (1074B)hoc significat quod quandiu vivit testator, potest immutare sententiam, et alios atque alios adducere haeredes in haereditatem suam.

VERS. 18.-- Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. « Unde, dixit, nec primum testamentum sine sanguine dedicatum est, id est, firmum factum est, roboratum est. Quod autem dixit, unde, tale est, quale si diceret, propterea oportebat testamenti solemnitatem compleri etiam per mortem » Christi. (VERS. 19-22.) Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipientes [Ita Cod. leg. accipiens] sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit, dicens: Hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Etiam tabernaculum (1074C)et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit: et omnia pene in sanguine mundavit secundum legem; et sine sanguinis effusione non fuit [Leg., non fit] remissio. Quid est quod liber et populus et tabernaculum sanguine aspersus est, nisi pretiosus sanguis Christi Salvatoris nostri ab initio, illo schemate, praenuntiatus est? Quare hyssopo? Hyssopus enim herba humilis est et in petris nascens: humilitas Christi significatur per hanc herbam et fortitudo, qua interiora nostra purgantur. Nam hoc genere herbae pulmonum vitia purgari solent. Quare aquam? Ostendit mundationem futuram per aquam baptismi. Quare lana coccinea? Ut retineret sanguinem. Ostendit hoc loco idem esse et aquam et sanguinem, 694 Baptisma etiam nostrum (1074D)[ Chrys., baptisma enim ejus] passio ejus est, ideo idem Paulus dicit alio loco: Consepulti enim estis cum illo in baptismo (Rom. VI, 4). Quod vero ait, [quod] sine sanguinis effusione non fuerit remissio, quare hoc dixit? Quia in illis plena non fuit remissio, sed semi plena, in minima parte; nunc autem hic est, inquit, sanguis novi testamenti, qui pro nobis effusus est in remissionem peccatorum. Quis est liber qui aspersus est sanguine mystico, et quae sunt vasa unctionis, et quod tabernaculum, nisi populus? Ipsi enim sunt liber, vasa, et tabernaculum. Ideo Dominus dicit: Inhabitabo in illis, et inambulabo (II Cor. VI, 15). Sed tota illius Veteris Testamenti fuit corporalis mundatio; nunc vero spiritalis est in (1075A)animo, sanguinis Christi. Ideo dicit: Hic est sanguis novi testamenti in remissionem peccatorum (Marc. XIV, 24). « In illis siquidem in superficie aspergebatur et iterum diluebatur aspersus; neque enim cruentatus semper deambulabat populus: in anima vero non ita est, sed ipsi essentiae commiscetur sanguis, fortem illam faciens et mundam, et ad illam inenarrabilem pulchritudinem perducens. » Propter hoc agni occisio fuit, et sanguis ejus superliminaribus liberandorum illitus; propter hoc etiam omnia sacrificia veteris testamenti leguntur, ut hoc unum sacrificium designaret [ Forte, designaretur], per quod vera est remissio peccatorum, et mundatio animae in aeternum.

VERS. 23-24.-- Necesse est ergo exemplaria quidem (1075B)coelestium his mundari: ipsa autem coelestia melioribus hostiis quam istis. Non enim in manufactis sanctis [Al., in manufacta sancta] Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Quomodo exemplaria sunt eorum, quae in coelis sunt? Coelestia quidem nominavit hanc conversationem nostram, cujus conversationis exemplar fuit et significatio, quaecunque gerebatur in veteri testamento. Unde et Apostolus: Conversatio nostra in coelis est (Philip. III, 20), « In coelis ergo sunt ista, quae nostra sunt, et haec nostra coelestia, quamvis in terra celebrentur. » Quae est ista conversatio nostra? Haec est vera philosophia, quam Christus docuit, quam apostoli secuti sunt, quae ducit ad coelestia. Unde et Apostolus: (1075C)Primus homo de terra terrenus, secundus de coelo coelestis (I Cor. XV, 47). Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis coelestis, tales et coelestes, « Melioribus, inquit, sacrificiis quam haec sunt. Quod melius est, bono aliquo melius. Bona ergo fuerunt exempla [ Chrys., exempla eorum], quae in coelis sunt; » sed ipsa coelestia longe excellunt exempla sanctorum, quibus significantur. « Si ergo coelestes sumus nos, et tantum sacrificium adepti sumus, timeamus permanere in terra. Esse autem in terra et non esse quodammodo videmur, dum voluntate in coelo sumus, licet corpore in terris. Si ergo nos animo appropinquemus Deo, in coelo sumus. Quid enim mihi cura est coelum, cum video Dominum coeli, cum ego efficior coelum? Veniemus, inquit, (1075D)Ego et Pater, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Coelum quidem per se serenum est et mundum; non in hieme, non in nocte mutatur. Proinde et nos, neque in tribulationibus saeculi, neque in adversitatibus diaboli hoc pati timeamus, sed maneamus immaculati et mundi. » Habet quidem coelum solem; habeamus et nos Christum solem justitiae, semper lucentem in cordibus nostris.

VERS. 25.-- Neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno. Superius dixit, exemplaria verorum, exemplaria omnia nominans; haec etiam vera, quae intrat pontifex. Hoc vero unum templum fuit in toto mundo venerabilius, ad quod undique confluebant, (1076A)sicut in Actibus Apostolorum legitur (Act. II, 5), die sancto Pentecosten, quando Spiritus sanctus datus est apostolis in omnibus linguis loquentibus, constituisse, ut ex diversis partibus mundi et coeleste audisse miraculum et vidisse. « Sed huic templo totum opposuit coelum Paulus, et non hanc solam differentiam ostendit, sed etiam pontificem magnum, ut assistat vultui Dei ( Sensus corruptus ). Proinde non ex coelo tantum, sed etiam ex ingressu rem venerabiliorem facit. Non enim simpliciter, sicut hic, per signa quaedam, » sed ipsi Deo assistit semper vivus ad interpellandum pro nobis. « Intuere, quantae differentiae! saepe et semel; in sanguine alieno, et in sanguine proprio. Multum ergo interest. Ipse et sacrificium, et sacerdos, et hostia. »

(1076B)695 VERS. 26-28.-- Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit. Et quemadmodum statutum est homini semel mori, post hoc autem judicium: sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata; secundo apparebit sine peccato exspectantibus se ad salutem. Christus vero passus est, postquam multa erant peccata. Merito tunc apparuit, quod etiam alibi dicit: Ubi abundavit peccatum superabundavit gratia (Rom. V, 20). Si semel oblatus non sufficeret omnium in se credentium peccata exhaurire, oportuisset eum saepius pati ab origine mundi, quod ne fieret, semel in consummatione mundi passus est ad multorum exhaurienda peccata. « Quare (1076C)multorum et non omnium? Quia non omnes credunt. Pro omnibus mortuus est, hoc est, quantum in ipso est. Ejus momenti est unius mors [ Chrys., ejus momenti est illa mors], cujus momenti est omnium perditio. Non enim omnium peccata abstulit, propter quod credere noluerunt. » Statutum quippe est omnibus semel mori, et post mortem judicabitur unusquisque secundum merita sua. Sic et Christus semel mortuus est pro peccatis alienis; et ideo quia voluntarie, et non necessarie mortuus est. Secundo quippe adventu apparebit sine peccato (omnis quippe hostia pro peccato dicitur peccatum); non enim erit tunc hostia pro peccato; quia peccatum non erit, sed justitia; sive in remuneratione justorum, sive in retributione peccatorum.

CAPUT X. (1076D) VERS. 1.-- Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. « Hoc est, non ipsam veritatem. Usquequo enim veluti in pictura aspiciat quis lineamenta umbrarum, significans quid pingere velit, umbra quaedam est, et non imago: si enim flores ipsos quis colorum intinxerit, et imposuerit super lineamenta, tunc imago efficitur. Tale quiddam erat etiam lex, umbra veritatis. » Per singulos annos eisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, nunquam potest accedentes perfectos facere: (VERS. 2-4) Alioquin cessassent offerre [Al., offerri]: ideo quod nullam habentes ultra conscientiam peccati, cultores (1077A)semel mundati; sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. Impossibile est enim sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. « Una est, inquit, ista hostia; illae autem multae sunt. Propterea enim nec fortes erant, quia multae. Quid autem opus erat multis, dic mihi, una sufficiente? Proinde quod multae et semper offerebantur, ostendit nunquam eos purgari. Sicut enim medicamentum, quando fuerit forte et salutis efficax, et valens cunctam valetudinem repellere, semel impositum totum [operatur. Si ergo semel impositum totum] operatum fuerit, ostendit ejus virtutem, ut non ulterius apponatur. [Et hoc est ejus opus, ut jam non apponatur.] Si vero semper apponitur, manifestum indicium est minus illud praevaluisse medicamentum. (1077B)Quippe virtus illius est ut semel apponatur et non frequenter: sic etiam hic. Qua ratione eisdem sacrificiis semper curabantur? Si enim ab omnibus essent liberati peccatis, nequaquam per singulos dies offerret quis sacrificia. Proinde commemoratio peccati fuit, non absolutio, » quia quotidie eisdem purgabantur hostiis etiam et ipsi sacerdotes et populus pariter. « In Christo e contrario semel oblata est hostia, potens ad salutem sempiternam. Quid ergo nos? Nonne per singulos dies offerimus? Offerimus quidem, sed ad recordationem faciendam mortis ejus. Et una est haec hostia, non multae. Quomodo una est, et non multae? Quia semel oblata est. Illa oblata est in sancta sanctorum; hoc autem sacrificium exemplar illius est, idipsum [ Ms., ad ipsum] (1077C)semper offerimus: nec nunc quidem alium agnum cras, alium hodie, sed semper idipsum. Proinde unum est hoc sacrificium: alioquin hac ratione, quoniam in multis locis offertur, multi Christi sunt? Nequaquam: sed unus ubique est Christus, et hic plenus existens et illic plenus, unum corpus. Sicut enim qui ubique offert [ Chrys., offertur], unum corpus est, et non multa corpora; ita etiam et unum sacrificium. Pontifex autem noster ille est, qui hostiam mundantem nos obtulit. Ipsam offerimus et nunc, quae 696 tunc oblata quidem consumi non potest. Hoc autem quod nos facimus, in commemoratione fit ejus, quod factum est. Hoc enim facite, inquit, in meam commemorationem (Luc. XXII). Non aliud sacrificium, (1077D)sicut pontifex; sed ipsum semper offerimus: magis autem recordationem sacrificii operamur. »

VERS. 5-9.-- Ideo ingrediens in mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptast mihi; holocautomata et pro peccato non tibi placuerunt. Tunc dixi, ecce venio; in capite libri scriptum est de me: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus volui. Superius dicens: Quia hostia et oblationes e holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur. Tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Ablata sunt signa promittentia, quia exhibita est veritas promissa. Ideo ait: Holocautomata et sacrificia noluisti, corpus autem aptasti mihi; hoc est, peccatum humani (1078A)generis legalia sacrificia non potuerunt expiare; Corpus autem aptasti mihi. Hoc ex persona dixit ejus qui corpus suscepit nostrae mortalitatis, ut pro nobis haberet quid offerret. Tunc dixi: Ecce venio. Dum tempus fuit, ut ablata essent signa, et veritas promissa veniret, tunc dixi: Ecce venio. Illa ablata, haec impleta. Ubi sunt sacrificia Judaeorum? Transierunt et non sunt in Ecclesia Christi; quia venit ille qui figurabatur illis sacrificiis, de quo in capite, sive in capitulo libri scriptum est. Cujus libri? Utique Psalterii, ubi dicitur: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit, sed in lege Domini voluntas ejus (Psal. I, 1). Qui psalmus capitulus [ Ita Cod. ] libri totius dicitur a quibusdam; ideo et Apostolus (1078B)hic dicit: In capite libri scriptum est de me, ut faciam Deus voluntatem tuam. Hoc est, quod in Evangelio dicitur: Non veni, inquit, facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me (Joan. VI, 38). Aufert primum, ut sequens statuat. Id est, primum testamentum, quod Moysi datum est in monte Sinai. Ut sequens statuat; hoc est Evangelium quod per Christum allatum est, firmum statuat

VERS. 10.-- In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Jesu semel. Haec oblatio semel oblata est, sed semper potens est abluere omnes credentes et omnes optantes in ea mundari; ideo subjunxit, et plenius exponens idem beatus Paulus virtutem hujus hostiae: (VERS. 11-13) Et omnis quidem sacerdos praesto est, quotidie ministrans, (1078C)et easdem saepe offerens hostias, quae nunquam possunt auferre peccata; hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedet ad dexteram Dei, de caetero exspectans, donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. « Priores enim ostendit inutiles esse hostias ad integram mundationem, sed formam magis eas esse, et multo minus habere: sed quia occurrebat ei adhuc, id est, si formae erant, quomodo veritate veniente non cessaverunt, neque discesserunt, sed adhuc celebrantur? Adhuc ergo [de] his agit [ Chrys., Hoc ergo his ait], ostendens quia jam non celebrantur, neque velut formae; non enim eas acceptabiles habet Deus. » Et hoc soli habent, qui semper Spiritui sancto restiterunt. Quapropter (1078D)prophetico testimonio redarguit eos dicens: Holocautomata et pro peccato noluisti. « De nullo alio nisi de Christo hoc dicitur. Et quid mirum si nunc non est voluntas Dei in sanguine hircorum et taurorum, dum per prophetam Isaiam dicitur: Quis quaesivit haec de manibus vestris (Isaiae I, 12)? Dum haec noluisti, tunc dixi: Ecce venio; in qua voluntate salvi facti sumus. Quomodo salvi facti sumus? Id est, per oblationem corporis Jesu semel. Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans. Ministrare autem famulorum est; sedere vero dominorum; unde et dicit: Sedet ad dexteram Dei. Quapropter unam offerens hostiam, quae salvare potest in perpetuum, sedet ad dexteram Patris, de caetero exspectans, donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Qui (1079A)sunt inimici ejus? Judaei scilicet et omnes infideles, » qui in die judicii damnandi sunt ab eo. « Et hic nimietatem potentiae significat; non dixit, subjiciantur; sed ut ponantur sub pedibus ejus. Non igitur efficiamur ex numero inimicorum. Non enim soli inimici, qui infideles, sunt; sed etiam qui vita immunda pleni sunt. Prudentia autem carnis inimica est in Deum: legi enim non subjicitur, nec enim potest (Rom. VIII, 6).

697 VERS. 14-18.-- Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Contestatur autem nobis et Spiritus sanctus. Postquam enim dixit: Hoc est autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus: Dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas; (1079B)et peccata eorum et iniquitatem eorum jam non recordabor amplius. Vera [Ita Cod.; leg.: Ubi] autem horum remissio, jam non oblatio pro peccato. Una quippe oblatio corporis Christi perfectos faciet sanctificatos, quae remissionem integram facit peccatorum. Hoc autem et ex testimonio probavit prophetico dicens: Contestatur autem nobis Spiritus sanctus: Hoc est autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus: Dando leges meas in cordibus eorum. Non ita, ut scripta fuit lex in tabulis lapideis; sed in tabulis cordis carnalibus perpetualiter scribebat illam. Quae est ista lex, quae in cordibus singulorum scripta est? Utique charitas; ut ea quae nolumus nobis fieri, alteri non faciamus; haec est quae cooperit multitudinem peccatorum (Jacob. V, (1079C)20): sicut in Evangelio dicitur: Omnia quae vultis ut faciant vobis homines, haec eadem et vos facite illis (Matth. VII, 12). Quapropter non est necesse quotidie sacrificiis quotidianis purgare, sicut in veteri lege.

VERS. 19-21.-- Habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est, carnem suam, et sacerdotem magnum super domum Dei. Hic ostendit distantiam pontificis et sacerdotis, et hostiarum, et tabernaculi, et testamenti et repromissionis, et multam differentiam, si quidem illa fuerunt temporalia, haec autem aeterna; illa quidem ad horam parentia, haec itaque permanentia; illa infirma, haec perfecta; illa formae, haec veritas; hoc (1079D)autem testamentum novum, habens remissionem peccatorum, illud autem nihil hujusmodi; illud autem manu factum, hoc autem non manu factum; illud quidem sanguinem hircorum, hoc autem, Domini [ Chrys., hoc autem Deum]: illud quidem stantem sacerdotem habebat, hoc autem sedentem. Quoniam igitur illa minora sunt, haec autem majora, habentes igitur, inquit, fratres fiduciam. Unde? Sicut enim confusionem faciunt peccata, sic fiduciam remissio peccatorum; et quod haeredes effecti sumus, et quod tanta dilectione fruimur. In introitu, inquit, sanctorum. Hic coelum dixit et accessum ad spiritalia. Quam dedicavit, hoc est, quam construxit, et quam initiavit. Dedicatio quippe dicitur initium utendi. (1080A)Quam praeparavit, inquit, et per quam ipse perrexit, viam novam et vivam. Per velamen, inquit, carnis suae. Haec quippe caro primum penetravit viam illam, et dedicavit eam hac ratione, quomodo [ Idem, quoniam] ipse in ea perrexit. Velamen autem merito vocamus; cum enim elevatus est in coelum, tunc apparuerunt coelestia.

VERS. 22.-- Accedamus, inquit, cum vero corde et in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aquarum unda. In quo accedamus? Scilicet fide, spiritali cultura, in veraci corde, sine simulatione, in satisfactione fidei; quia nihil est visibile horum. Neque sacerdotes jam, neque sacrificium, neque altare. Propterea inquit, in plenitudine fidei. Sic oportet credere, quomodo certi sumus de (1080B)visibili. Etenim et adhuc amplius. Hic enim aliquando carnis sensus errant in his quae videntur, illic autem nequaquam: quia spiritu spiritalia percipimus, et non licet haesitare de eis. Ideo ait: Aspersi corda a conscientia mala. Ostendit quia non fides sola, sed etiam vita cum virtute quaeritur, quia fides sine operibus otiosa est: illi autem corpora mundabant, non conscientiam. Et abluti, inquit, aqua munda. Lavacrum baptismatis in hoc loco dicit. Baptisma enim corporis mundatio non est, sed animae, » si fides adest baptizato, sive parentum, sive sui ipsa, si ad rationabilem aetatem pervenerit. (VERS. 23.) Teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem, fidelis est enim, qui repromisit. « Nihil enim scruteris, nil rationis (1080C)exspectes, fide opus habent haec omnia, » quia sine fide impossibile placere Deo. Sicut Deus fidelis est in promissis suis, ita fideles vult nos esse in promissis nostris, quae vovimus. Diabolo contradicere debemus, et Christo servire.

698 VERS. 24, 25.-- Consideremus invicem in provocatione charitatis et bonorum operum. Non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam. Quid est, intelligamus invicem? Si virtute creditur [ Id., si quis fuerit virtute praeditus], hunc imitemur, et in eum intendamus, ut diligamus et diligamur; ex dilectione quippe bona opera fiunt. Magnum quippe bonum est congregatio: ipsa namque charitatem operatur frequentiorem, et ex ea cuncta bona opera generantur. Nihil quippe bonum (1080D)est, quod non per charitatem fit. Istam igitur confirmemus invicem, quia plenitudo legis charitas est (Rom. XIII, 10). Non enim laboribus opus habemus aut sudoribus: si dilexerimus invicem, spontanea nobis via sternitur ducens ad virtutem et ad coelestia. » Sicut est consuetudinis quibusdam. In hoc loco non solum admonuit, sed etiam culpavit et terruit unitatem charitatis scindentes. Sed consolantes, et tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem. Quem diem designat, nisi diem judicii, in quo singulorum merita examinantur? Vel etiam extremum diem vitae nostrae; dicit enim alio loco: Dominus prope est, nihil solliciti sitis (Philip. IV, 5, 6), id est, de terrenis. Et item: Nunc propius est nostra (1081A)salus, quam credidimus (Rom. XIII, 11): tempus enim abbreviatum est.

VERS. 26.-- Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia. Sponte namque peccantibus nobis, postquam accepimus veritatis agnitionem, ultra non relinquitur hostia pro peccatis, sicut in veteri lege donatum fuit hostias offerre saepius pro peccato. Neque enim Christus ipse iterum immolandus est pro peccatis nostris; hoc enim semel factus est, et secundo non est opus; sed magis opus est post acceptam gratiam permanere in fide et veritate bonorum operum. « Mundatus es, liber es a criminibus, factus es Filius Dei. Si ad primum vomitum reversus fueris, aliud te exspectat judicium, » nisi per poenitentiam (1081B)renovatus fueris. Ideo subsequenter ait: (VERS. 27) Terribilis autem quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. « In hoc non poenitentiam exclusit, neque propitiationem, quae fit per poenitentiam; neque repellit et dejicit per desperationem delinquentem; non enim ita est inimicus salutis nostrae. Sed quid? Secundum namque exclusit lavacrum baptismi. Non enim dixit: Non est ultra poenitentia; neque dixit: Ultra non est remissio: sed hostia, inquit, ultra non est, hoc est, crux secunda ultra non est. Una namque perfecit in perpetuum eos, qui sanctificantur, non sicut Judaicae. Cautos nos volens efficere, ne ultra vel crucem Christi, vel hostias judaicas exspectemus pro peccatis. » Et quicunque poenitentiae medicamentum neglexerit, (1081C)ignis aemulatio devoret eum. Quapropter unusquisque ad poenitentiae, dum tempus habet, medicamentum confugiat, ne igni tradatur aeterno. (VERS. 28.) Irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur. Terrorem enim incutit Christianis de poenis [eorum] qui sub lege peccaverunt. « Sine miseratione, inquit, ut nulla sit venia, nulla sit misericordia, quanquam Moysi esset illa lex. Si duo vel tres, sicut ille disposuit, testificantur super eum, confestim judices populi judicant eum ad mortem, si legi contrarius fuit aut inobediens. Et si hoc ita est in veteri lege, ubi lex Moysi irrita fit. (VERS. 29.) Quanto magis, inquit Apostolus, putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum (1081D)duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit?

Quanto major est Christus quam Moyses, gratia quam lex, tanto majora merebitur supplicia. Et quomodo conculcat quisque Filium Dei? Quando enim ex eo indigne participamur per sacramenta, nonne grande peccatum committit? Nonne illum conculcat? Nonne ipsum contemnit? Sicut enim ea quae conculcamus, nullius momenti pendimus, sic et qui libere peccant, absque timore, et absque poenitentia, Christum nullius momenti existimant, » nec eum judicem futurum formidant. Factus est per gratiam corpus Christi, et seipsum facit corpus diaboli; et sanguinem Christi impollutum [pollutum] facit, in (1082A)quo mundatus est, et ad vomitum revertitur pristinum, et seipsum per poenitentiam iterum mundare neglexerit [ Forte, negligit]. 699 Et spiritui gratiae injurians. « Qui vero beneficium dantis grata mente non suscipit, injuriam faciens [ Forte, facit] benefacienti. Ille facit te filium, tu vero vis fieri servus peccati. Venit enim ad habitandum apud te; » tu vero non praeparas ei domum dignam habitationis suae, alium, id est, diabolum tibi habitatorem concilians.

VERS. 30.-- Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego reddam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. De inimicis hoc dixit, et de negligentibus per poenitentiam se purgare; sed securi male faciunt. Judicare enim intelligitur plebem suam, (1082B)separando [in] plebe sua bonos a malis, fideles ab infidelibus. (VERS. 31.) Horrendum est enim incidere in manus Dei viventis. Incidit in manus Dei in die judicii, id est, in potestatem ejus judicis, qui reddet unicuique secundum merita sua, qui non vult modo praevenire in confessione et poenitentia faciem ejus, dum tempus habet. Si non poenituerit de peccatis suis, incidit in horrendum judicium omnipotentis Dei. (VERS. 32.) Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum. « Postquam vero Paulus concutit animos eorum dicendo: Horrendum est incidere in manus Dei viventis, » fidem faciens, quod omnimodis oportet perire injuriantem gratiam Dei, et Spiritui sancto injuriam facientem, et hoc ex lege Moysi docet. (1082C)« Proinde ne multo timore desperantem a tristitia et desperatione absorberi faceret, consolatur eos per laudes et hortationes; et aemulationem domesticam eis proferens. Illuminati, id est, confortati per gratiam divinam, magnum certamen sustinuistis passionum. Non dicit simpliciter certamen, sed addidit, magnum. Nec dixit, tentationes, sed pugnam, quod quidem est multae laudis, et nostrarum praedicatio laudum » pro Christi nomine pati. (VERS. 33, 34.) Et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. Nam et vinctis compassi estis. Modo minutatim per partes prosequitur laudes eorum, dicens, eos non solum viriliter sustinere passiones pro Christo verum etiam et vinctis compassos eos (1082D)esse annuntiat. Et tribulationibus opprobriisque spectaculum facti. « Gravis quippe res est opprobrium; et idonea ad fortitudinem animae subvertendam, et ad excaecandam mentem potens, quoniam valde appetens est gloriae genus humanum; propterea etiam et opprobriis facile captatur [ Chrys., captivatur]. Et non simpliciter dixit opprobriis, sed etiam augmentum fecit, dicens, spectaculum [Cod. semper, expectaculum] facti. Cum enim quis secrete exprobratur, contristatur quidem; sed multo amplius cum coram omnibus. » Et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Mirabiliter laudat eos in fide; quia si fidem non haberent, meliora recepisse pro hac substantia abrepta, non cum gaudio suscepissent (1083A)rapinam ejus. Proinde subjungit fiduciam fidei. Cognoscentes, inquit, vos habere meliorem et manentem substantiam. Quasi diceret: Vestras futuras videntes divitias sustinuistis cum gaudio. Quod necdum apparet, quasi praesens appareret, cernebatis. « Hoc enim totum apostolicum est opus, et dignum illis fortibus animabus, ut flagellis gauderent, sicut in Actibus apostolorum legitur: Euntes autem a concilio, gaudentes quia digni habebantur pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41). Cognoscentes, inquit, vos meliorem habere et manentem substantiam; prout diceret, firmam, et substantiam [ Chrys., firmam et stabilem], quae perire non possit, sicut ista terrena perit. » Deinde laudans eos dicit: (VERS. 35) Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae (1083B)grandem habet remunerationem apud Deum. Apparet autem quia in magna confidentia erant ad Deum, quam ne amitterent, instantissime eos hortatur; facilius enim integra conservantur quam amissa recuperentur. Nihil enim vobis necessarium est, nisi ut stetis firmiter, et permaneatis in fortitudine vestra, quae magnam habet remunerationem apud Deum.

VERS. 36.-- Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem. O quanta magnitudo exhortationis istius et consolationis! Unum quippe opus habeatis, id est, ut perseveretis in agone, donec recipiatis coronam condignam (1084A)labori vestro. Quia non qui coeperit, coronabitur, sed qui perseveraverit in certamine usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). In patientia siquidem possidebitis, dicit Dominus, animas vestras. Reportetis, dixit, id est, accipiatis promissiones Dei. (VERS. 37.) Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet et non tardabit. Non minima consolatio est laboris, cito sperare venturum judicem, et remuneratorem, et consolatorem, remuneraturum certaminis constantiam. (VERS. 38, 39.) Justus autem meus ex fide vivit: Quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. Nos autem non 700 sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae. Hoc propheticum intulit Apostolus testimomonium ad exhortationem fidei. Sicut displicebit qui (1084B)dubitat, ita qui crediderit, vivet in fide sua recta. Quapropter credamus velociter venisse [ Forte, venturum] judicem Christum, et praeparemus nos obviam in bonis actibus, ne simus abstractionis filii a luce sempiterna; sed acquisitionis in gloriam, cum sanctis in die magno audientes vocem desiderabilem: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34).

( Hucusque codex. Reliqua tria capita hujus Epistolae ad Hebraeos praetermissa sunt, vel ab ipso Alcuino, vel a librario. )

COMMENTATIO BREVIS IN QUASDAM SANCTI PAULI APOSTOLI SENTENTIAS. (1083) (1083C)Albinus de hoc quod dicit Apostolus ad Corinthios: Omne peccatum quodcunque fecerit homo extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18). Quod ita solvi potest. Aliud est per corpus peccare, aliud in corpore. Per corpus fiunt furta, rapinae, homicidia, et his similia: in corpore vero fiunt fornicationes, et libidinum immunditiae; illa agit corpus, haec patitur. Aliter: In corpus peccat, qui tollit membra Christi, et facit membra meretricis, et templum Dei facit delubrum diaboli (I Cor. VI, 15). Aliter: In corpus peccat, qui fornicationis causa virginitatem perdit, quam recuperare (1083D)nunquam potest, Propheta attestante: Virgo Israel cecidit, sed non adjiciet, ut resurgat (Amos. V, 1, 2). Potest per poenitentiam fornicationis causa dilui; sed perdita virginitatis corona resumi nequit. Sunt et qui de uxore hoc volunt intelligi.

Est et alia quaestio, ubi ad Ephesios Apostolus loquitur: Exsurge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). His etiam dicitur qui in tenebris peccatorum jacent, imo et moriuntur; qui si per poenitentiam surgunt, mox sibi divinae gratiae lumen adesse sentiunt. Sed quis hoc dixerit, quaeris? Utique Spiritus sanctus per Apostolum, ut nos exhortaret ad poenitentiam. Itaque (1084C)quod Spiritus in eo loquebatur, subito protulit in medium, ut loquentis in se auctoritate firmaret, quam suis auditoribus persuadere voluit. Sunt qui aestimant eum hoc de reconditis antiquorum libris protulisse testimonium, sicut in aliis eum locis legimus fecisse. Sed hoc quaerendum est cur prius quasi viventi diceret, exsurge, qui dormis; et posterius quasi mortuo: et exsurge a mortuis? Animae mortem legimus, ut: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20); spiritus vero non legimus. Ac ideo quod dicit: Exsurge, qui dormis, ad spiritum referri; quod dicit: exsurge a mortuis, animae coaptari (1084D)potest.

De Epistola ad Titum. Cur Apostolus cujusdam gentilis poetae comprobaret testimonium: Cretenses semper mendaces, malae bestiae et ventris pigri (Tit. I, 12)? Scilicet probat quia verum intellexerat tales esse, quales illorum proprius propheta praedixit, quem alludens prophetam nominavit; quod scilicet tales Christiani tales mereantur habere prophetas. Sumpsit autem istum versiculum de libro Epimenidis Cretensis poetae, cujus titulus est: De oraculis. Quem eumdem aestimaverim legisse Apostolum, ut sciret quid gentilium promitterent oracula; non quod totum comprobaret librum, sed aurum in stercore (1085A)reperiens, id est, veritatem inter falsitates, retulit illud in donaria Dei, et ut ingenitum Cretensibus vitium falsitatis, illorum proprio potissimum auctore [ Ms., auctori] confunderet. Mendaces quippe Cretenses, dixit, et malae bestiae et ventres pigri, qui falsa persuadent et ferarum ritu sanguinem sitiunt deceptorum; et non cum silentio operantes suum panem manducant, quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum (Philip. III, 19).

Quarta vero interrogatio fuit de Epistola ad Hebraeos, ubi dicit Apostolus: Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes sunt facti Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, renovari rursus ad (1085B)poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentum [Leg., ostentui] habentes (Hebr. VI, 4, 5). Totus hic locus, et anteriora ejus et posteriora, magnis obscuritatibus obvolutus est; tamen ut aliqua dicamus de hujus tantummodo sententiae expositione; et ut brevi sermone ejus aperiam profunditatem, putatur Apostolum hoc dixisse de sacrificiis Judaeorum; vel de baptismo Christianorum, quod impossibile sit (impossibile enim fieri non potest) eos, qui semel illuminati sunt per fidem, gustaverunt enim donum coeleste, id est, per baptismum remissionem peccatorum; et participes sunt facti Spiritus sancti, (1085C)acceperunt quidem per manus impositionem Spiritum (1086A)sanctum; gustaverunt nihilominus bonum doctrinae, verbum salutare, virtutesque saeculi venturi, scilicet spem futurae gloriae, quae sanctis promittitur; et prolapsi sunt in aliquo peccato infidelitatis, hos tales impossibile est per sacrificia Judaica mundare, vel [per] baptismum renovari iterum ad poenitentiam; quia sicut semel Christus mortuus est pro salute omnium, ita semel unusquisque baptizari debet in salutem. Ideo renovari dixit, quia homo in baptismo novus efficitur. Si enim sciremus nos semper per baptismum posse mundari, quando cessaremus peccare? Sic enim impossibile est secundo crucifigi Christum (hoc enim est ostentui habere). Quid est nostrum baptisma, nisi crucifixio Christi? Sicut enim Christus in cruce mortuus est, ita et nos in baptismate (1086B)morimur peccatis; et sicut tres dies in sepulcro fuit, ita nos ter mergimur, dicente Apostolo, consepulti enim sumus cum Christo per baptisma (Rom. VI, 4); et sicut resurgente eo mors ultra illi non dominabitur, ita et nobis post resurrectionem baptismi peccata dominare non debent, sicut idem Apostolus praecipit: Fratres, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, non quae super terram; mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo, cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 1, 4).

1 MONITUM PRAEVIUM. Beatum Fl. Alcuinum scripsisse commentarios in quatuor sancti Pauli Apostoli Epistolas, Vitae illius coaevus scriptor fide dignissimus testatur his verbis: « Scripsit et in quatuor Epistolas Pauli, ad Ephesios scilicet, ad Titum, ad Philemonem et ad Hebraeos. » Scriptores quidam posterioris aetatis, Sixtus Senensis Bibl. Sanctae libr. III, Trithemius libr. De Script. Eccles. et libr. II De Script. Ord. S. Ben. cap. 36, Joannes Baleus Cent. II Script. Brit., Antonius Possevinus in Apparatu Sacro tom. I, referunt Alcuinum scripsisse libros omnino quatuordecim in omnes sancti Pauli Epistolas: verum unde hoc didicerint, et quaenam sit illorum librorum seu commentariorum conditio, minime indicant; quo ipso satis produnt, quod nullus eorum commentarios illos vel viderit, vel cui auctori, quos viderunt, deberentur, satis examinaverit; alias certe, quod in aliis sibi bene cognitis Alcuini opusculis faciunt, illorum saltem initium dedissent. Fidei igitur scriptoris Vitae Alcuini, eidem pene contemporanei, insistendum censeo, atque dicendum Alcuinum quidem in aliquas, non tamen in omnes sancti Pauli Epistolas commentatum fuisse. Latuit vero hoc opus in hunc diem, et necdum integrum apparet. In insigni quidem bibliotheca celeberrimae abbatiae Einsiedlensis servatur codex ms. membraneus saec. IX, notatus litteris B, 9, quo continetur: Tractatus Albini magistri super tres sancti Pauli apostoli Epistolas, id est, ad Titum, ad Philemonem et ad Hebraeos. Ita enim ibidem titulus manu eadem qua integer liber scriptus est, exaratus est. Deficit ergo Tractatus in Epistolam ad Ephesios, qui primus est inter quatuor a Vitae scriptore recensitos. Quae vero causa sit hujus defectus in codice Ei