Summa totius haeresis ac diabolicae fraudis sectae Saracenorum, sive Ismahelitarum, haec est.Primo negant trinitatem, et binarium constituunt in divinitate. In primis primus et maximus ipsorum execrandus est error, quod trinitatem in unitate deitatis negant. Sicque dum in una divinitatis essentia trium personarum numerum non credunt, in unitate numerum evitantes, dum ternarium numerum inquam omnium formarum principium atque finem, sicque rerum formatarum causam et originem atque terminum non recipiunt, Deum licet ore confitentes, ipsum penitus nesciunt. Ipsi autem devii, ipsi variabiles, principium varietatis et alteratisLegendum forte Alteritatis. omnis videlicet binarium solum in unitate confitentur, scilicet ipsam divinam essentiam, et eius animam.Anima Dei. Unde deum pluraliter loquentem introducit suum Alcoran, quo nomine legem suam nuncupant. Et interpretatur Alcoran ex Arabico, collectio praeceptorum. Illi autem caeci Deum creatorem patrem esse negant: quia secundum eos nullus fit pater sine coitu. ChristumChristum ex parte agnoscunt. itaque licet ex divino spiritu conceptum, Dei filium esse non credunt, nec etiam Deum, sed prophetam bonum, veracissimum, omnis mendacii atque peccati immunem, Mariae filium sine patre genitum, nunquam mortuum: quia morte non est dignus.
Imo cum illum Iudaei interficere vellent, de manibus eorum elapsum ascendisse ad astra: ibique nunc in carne vivere in praesentia creatoris, usque ad adventum Antichristi.Antichristus a Christo conficiendus. Quem, dum venerit, Christus idem gladio suo virtutis interficiet, et Iudaeos residuos ad legem suam convertet: Christianos autem,Christiani doctrinam Christi amiserunt: quam ipse reducet. qui iam a longo tempore legem eius atque evangelium perdiderunt, tum propter eiusdem discessum, tum etiam propter Apostolorum atque discipulorum mortem, legem suam perfecte docebit. In qua omnes Christiani, sicut et illi primi sui discipuli salvabuntur. Cum quibus simul et omnibus creaturis Seraphim, quem ipsi dicunt archangelum unum, sonante buccina morietur et ipse Christus:Iudicium novissimum. postea resurrecturus cum caeteris, et ad iudicium suos ducturus, eisque auxiliaturus, sed nequaquam iudicaturus. Deus enim solus iudicabit: Prophetae vero et legati singuli cum suis et pro suis intercessores aderunt, et auxiliatores. Sic enim docuit eos miserrimus atque impiissimus Machumet, qui omnia sacramenta Christianae pietatis, quibus maxime homines salvantur, abnegans, iam pene tertiam humani generis partem, nescimus quo Dei iudicio, inauditis fabularum deliramentis diabolo et morti aeternae contradidit.Machumet quis, et quae doctrina eius. De quo quis fuerit, et quid docuerit, propter eos qui librum istum lecturi sunt, ut scilicet quod legerint, melius intelligant, et quam detestabilis tam vita quam doctrina ipsius extiterint, sciant, dicendum videtur. Putant etiam quidam hunc Nicolaum illum, unum ex septem diaconibus primis extitisse, et Nicolaitarum ab eo dictorum sectam, quae et in Apocalypsi Ioannis arguitur,Apoc. 2. hanc modernorum Saracenorum legem existere. Somniant et alii alios, et sicut lectionis incuriosi, et rerum gestarum ignari, sicut et in aliis casibus, salsa quaelibet opinantur.
Fuit autem iste, sicut etiam Chronica ab Anastasio Romanae Ecclesiae bibliothecarioAnastasius bibliothecarius. Alcoran translatus auspiciis Abbatis Cluniacensis anno 1143. de Graeco in Latinum translata apertissime narrat, tempore imperatoris Heraclii, paulo post tempora magni et primi Gregorii Romani pontificis ante annos quingentos fere et quinquaginta, Arabs natione, vilis genere, antiquae primum idololatriae cultor, sicut et alii Arabes tunc adhuc erant, ineruditus, nullarum pene literarum. Strenuus in secularibus, et calliditate multa de ignobili et egeno in divitem et famosum provectus. Hic paulatim crescendo, et contiguos quosque ac maxime sanguinis propinquos insidiis, rapinis, incursionibus frequenter insistendo: quos poterat furtim, quos poterat publice occidendo, terrorem sui auxit. Et saepe in congressionibus factus superior, ad regnum suae gentis aspirare coepit. Cumque universis pari modo resistentibus, eiusque ignobilitatem contemnentibus, videret se hac via non posse consequi quod sperabat:Religionis simulatio, aucupium egregium. quia vi gladii non potuit, religionis velamine, et divini prophetae nomine rex fieri attentavit. Et quia inter barbaros barbarus, inter idololatras et ipse idololatra habitabat, atque inter illos, quos utpote prae cunctis gentibus tam divinae quam humanae legis expertes et ignaros,Arabes stupidi capiuntur facile imposturis. faciles ad seducendum esse noverat, conceptae iniquitati dare operam coepit.
Et quoniam prophetas Dei magnos fuisse homines audierat, prophetam eius se esse dicens, ut aliquid boni simularet, ex parte illos ab idololatria, non tamen ad Deum unum, sed ad suae, quam parturire iam coeperat, haeresis fallaciam, traducere conabatur.Horrendum Dei iudicium spectatur in secta ista. Cum interim iudicio illius, qui terribilis in consiliis dicitur super filios hominum, et qui miseretur cui vult, et quem vult indurat, dedit Satan successum errori, et Sergium monachum haeretici Nestorii sectatorem ab Ecclesia expulsum ad partes illas Arabiae transmisit, et monachum haereticum pseudoprophetae coniunxit. Itaque Sergius coniunctus Machumet, quod ei deerat, supplevit, et scripturas sacras tam veteris Testamenti quam novi secundum magistri sui Nestorii intellectum, qui salvatorem nostrum Deum esse negabat, partim prout sibi visum est, ei exponens, simulque apocryphorum fabulis eum plenissime imbuens, Christianum Nestorianum effecit.
Et ut tota iniquitatis plenitudo in Machumet conflueret, et nihil ei ad perditionem sui vel aliorum deesset, adiuncti sunt Iudaei haeretico. Et ne verus Christianus fieret, dolose praecaventes homini novis rebus inhianti non scripturarum veritatem, sed fabulas suas, quibus nunc usque abundat Machumet, Iudaei insibilant. Sic ab optimis doctoribus Iudaeis et haereticis Machumet instructus, Alcoran suum condidit, et tam ex fabulis Iudaicis, quam ex haereticorum naeniis confectam nefariam scripturam barbaro illo suo modo contexuit. Quod paulatim per tomos a Gabriele, cuius iam nomen ex sacra scriptura cognoverat, sibi allatum mentitus, gentem Deum ignorantem letali haustu infecit, et more talium oram calicis meile linens subsequente mortifero veneno, animas et corpora gentis misere (proh dolor) interemit. Sic plane ille impius fecit, quando et Christianam et Iudaicam legem collaudans, neutram tamen tenendam esse confirmans, | propriando et repropriavit. Inde est, quod Moysen optimum prophetam fuisse, Christum Deum maiorem omnibus extitisse confirmat, natum de virgine praedicat, nuncium Dei, verbum Dei, spiritum Dei fatetur: nec nuncium, verbum, aut spiritum, ut nos, aut intelligit, aut fatetur. Filium Dei dici, aut credi, prorsus deridet.
Et de humanae generationis similitudine vaccinus homo filii Dei aeternam nativitatem metiens, vel gignere vel generari Deum potuisse, quanto potest nisu, denegat et subsannat. Resurrectionem carnis saepe replicando adstruit. Iudicium esse in fine seculi non a Christo, sed a Deo exercendum esse, non negat. Illi tamen iudicio Christum, ut omnium post Deum maximum, ac seipsum ac gentis suae praesidium affuturum, vesanit. Inferni tormenta qualia sibi libuit, et qualia adinvenire magnum pseudoprophetam decuit, describit. Paradisum non societatis angelicae, nec visionis divinae, nec summi illius boni, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit: sed vere talem qualem caro et sanguis, imo fex camis et sanguinis concupiscebat, qualemque sibi parari optabat, depinxit. Ibi carnium et omnigenorum fructuum esum, ibi lactis et mellis rivulos, et aquarum splendentium, ibi pulcherrimarum mulierum et virginum amplexus, et luxus, in quibus tota eius paradisus finitur, sectatoribus suis promittit. Inter ista omnes pene antiquarum haeresum feces, quas diabolo imbuente sorbuerat, revomens, cum Sabellio trinitatem abnegat: cum suo Nestorio Christi divinitatem abiicit. cum Manichaeo mortem Domini diffitetur, licet regressum eius non neget ad coelos. His et similibus non acquisitionis, sed perditionis populum imbuens, a Deo plenissime avertit. Et ne Evangelicus sermo ultra in eis possit habere locum, velut omnia quae sunt Evangelii et Christi scientibus, cordium eorum aditum ferreo impietatis obice obturavit.
Circuncisionem insuper velut ab Ismahele gentis illius primo sumptam, tenendam esse docuit. Et super haec omnia, quo magis sibi allicere carnales mentes hominum posset, gulae ac libidini frena laxavit. Et ipse simul decem et octo uxores habens, atque multorum aliorum uxores velut ex responso divino adulterans, maiorem sibi velut exemplo prophetico numerum perditorum adiunxit. Et ut non ex toto inhonestus proderetur, studium eleemosynarum, et quaedam misericordiae opera commendat, orationes collaudat. Et sic undique monstruosus, ut ille ait, humano capiti cervicem equinam et plumas avium copulat. Qui quoniam suadente iam dicto monacho, ac praefatis Iudaeis, idololatriam ex toto et reliquit, et relinquendam quibus potuit persuasit, atque unum Deum, deorum multiplicitate relicta, colendum esse praedicavit, hominibus agrestibus et imperitis inaudita dicere visus est. Et quia rationi eorum haec praedicatio concordabat, propheta Dei primo ab eis creditur. Dehinc processu temporis et erroris in regem ab eis, quod concupierat, sublimatus est. Sic bona malis permiscens, vera falsis confundens, erroris semina sevit, et suo partim tempore, partim et maxime post suum tempus segetem nefariam igne aeterno concremandam produxit. Nam statim Romano languescente, imo pene deficiente imperio, permittente eo per quem reges regnant, Arabum vel Saracenorum hac peste infectorum surrexit principatus. Atque vi armata maximas Asiae partes cum tota Aphrica, ac partem Hispaniae paulatim occupans, in subiectos[1] sicut imperium, sic et errorem transfudit. Hos licet haereticos nominem, quia aliqua nobiscum credunt, in pluribus a nobis dissentiunt: fortassis rectius paganos aut ethnicos, quia plus est, nominarem. Quia quamvis de Domino vera aliqua dicant, plura tamen falsa praedicant, nec baptismati, sacrificio poenitentiae, vel alicui Christiano sacramento, quod nunquam ullus, praeter hos haereticos, fecit, communicant. Summa vero huius haeresis intentio est, ut Christus dominus, neque Deus, neque Dei filius esse credatur: Sed licet magnus, Deoque dilectus, homo tamen purus, et vir quidem sapiens, et propheta maximus. Quae quidem olim diaboli machinatione concepta, primo per Arrium seminata, deinde per istum satanam, scilicet Machumet, provecta, per Antichristum vero ex toto secundum diabolicam intentionem complebitur. Cum etiam dicat beatus Hilarius, antichristi originem in Arrio extitisse. Dicit, quod ille coepit, [2]unum filium Dei Christum esse negando, et creaturam esse dicendo: Antichristus tandem nullo modo illum Deum vel Dei filium, sed nec etiam bonum hominem fuisse asserendo consummaturus est. Merito impiissimus Machumet inter utrunque medius a diabolo provisus ac praeparatus esse videtur, qui et Arrii quodam modo supplementum, et Antichristi peiora dicturi apud infidelium mentes maximum fieret nutrimentum. Nihil quippe ita contrarium humani generis inimico, sicut fides incarnati Dei: per quem praecipue ad pietatem excitamur, et sacramentis coelestibus renovati, spiritussancti gratia operante illuc, unde nos deiecisse gloriabatur, ad visionem scilicet regis et patriae nostrae ipso rege et conditore nostro Deo ad nostrum exilium descendente, nosque ad se meritum revocante, iterum redire speramus. Hanc pietatis et divinae dispensationis finem, pariter et amorem, simpliciter ab initio in cordibus hominum molitur extinguere. Hanc etiam in principio adhuc nascentis Ecclesiae: si tunc permitteretur: subtilitate versutissima: et pene hoc eodem modo: quo postea gentem istam infelicissimam seducere permissus est, eradicare tentavit. Dicit etiam beatus Augustinus: Porphyrium philosophum, postquam a Christianitate miserabiliter apostatavit, hoc in libris suis, quos adversus Christianos edidit, retulisse, quod scilicet oracula deorum consuluerit, et de Christo quid esset, interrogaverit. Responsum vero a daemonibus fuisse, quod Christus quidem bonus vir fuerit, sed discipulos eius graviter peccasse, qui ei divinitatem adscribentes, rem quam ipse de se non dixerat, confinxissent. Quae sententia pene iisdem verbis in istis fabulis invenitur saepissime. Quanta autem haec diaboli subtilitas extitit, ut de Christo aliquid boni diceret? de quo si ex toto male dixisset, nullatenus iam sibi credi sciebat, non curans quicquid Christus putaretur, dummodo divinitas, quae maxime salvat homines, in illo non crederetur. Si quis plenius vult intelligere, legat xviii. librum eiusdem patris Augustini, et xviiii. de Civit. Dei, et primum de Consensu evangelistarum. Ibi enim si boni ac studiosi ingenii est, coniiciet pro certo, et quid diabolus tunc machinatus sit facere, sed non permissus: et quid tandem occulto iudicio permittente, in hac sola miserrima gente fecerit relaxatus. Nullo enim modo tales fabulas, quales hic scriptae sequuntur, aliquis mortalium nisi diabolo praesentialiter cooperante, fingere potuisset. Per quas post multa ridicula, et insanissima deliramenta, hic praecipue omni modo Satanas intendit perficere, ne Christus Dominus Dei filius et verus Deus humani generis conditor et redemptor esse credatur. Et hic est vere, quod per Porphyrium tunc persuadere voluit: sed per Dei misericordiam ab Ecclesia eo adhuc tempore spiritussancti fervente primitiis exsufflatus, tandem miserrimo homine isto Machumet, et ut fertur a multis, arrepticio et cadente, quasi instrumento et organo sibi aptissimo usus, proh dolor gentem maximam, et quae iam pene dimidia pars mundi reputari potest, secum in aeternam perditionem dimersit. Quod quare isti permissum sit, ille solus novit, cui nemo potest dicere, cur ita facis? et qui de multis vocatis paucos electos esse dixit. Unde ego magis eligerem contremiscere, quam disputare. Ista breviter praenotavi, ut qui legerit, intelligat. Et si talis est, qui contra totam haeresim istam scribere et velit et possit, cum quali hoste pugnaturus sit, agnoscat. Erit fortasse adhuc, cuius spiritum Dominus suscitabit, ut Ecclesiam Dei a magna, quam inde patitur, ignominia liberet.
Quia scilicet cum omnes sive antiquas sive modernas haereses usque ad nostra tempora respondendo confutaverit, huic soli quae super omnes alias tam in corporibus quam in in [.«ci animabus infinitam humani generis stragem dedit, non solum nihil respondit: sed nec quid tanta pestis esset, aut inde processerit, inquirere saltem vel tenuiter studuit. Nam et haec tota causa fuit, qua ego P. sanctae Cluniacensis ecclesiae minimus abbas, cum in Hispaniis pro visitatione locorum nostrorum, quae ibi sunt, demorarer, magno studio et impensis totam impiam sectam, eiusque pessimi inventoris execrabilem vitam de Arabico in Latinum transferri, ac denudatam ad nostrorum noticiam venire feci: ut quam suspecta et frivola haeresis esset, sciretur, et aliquis Dei servus ad eam scripto refellendam sancto inflammante spiritu incitaretur.
Quod quia proh pudor iam pene huiusmodi studiorum sanctorum ubique in Ecclesia tepefacto fervore, non est qui faciat: (expectavi enim diu, et non fuit qui aperiret os, et zelo sanctae Christianitatis moveret pennam, et ganniret) ego ipse, saltem si magnae occupationes meae permiserint, quandoque id aggredi Domino adiuvante proposui. Simpliciter tamen a quocunque altero melius, quam a me deterius, haec fieri, gratum haberem.