Migne Patrologia Latina Tomus 102
Collectiones in epistolas et evangelia (Smaragdus S. Michaelis), J. P. Migne
IN VIGILIA NATALIS DOMINI.
EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD ROMANOS, CAP. I.
« Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos, in Scripturis sanctis, (0015C)de Filio suo, qui factus est ei ex semine David, secundum carnem. Qui praedestinatus est Filius Dei, in virtute, secundum spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri, per quem accepimus gratiam et apostolatum, ad obediendum fidei in omnibus gentibus, pro nomine ejus, in quibus estis et vos vocati Jesu Christi Domini nostri. »
Epistola Graecum vocabulum est, diciturque ἀπὸ τοῦ ἐπιστέλλειν, quod est mittere, quia ad absentes mittitur. Ideo enim inventae sunt epistolae, ut absentes certiores facere possimus, si quid sit quod eos scire oporteat, etiam ἀπὸ τοῦ ἐπιστέλλειν, quod, ut dixi, significat mittere, dicuntur apostoli.(0015D) Paulus. Victor episcopus Capuae ait: « Qui ante persecutor dicebatur Saulus, audita voce de coelo, a persecutionis intentione cessavit, et ab hoc vocitatus est Paulus, ἀπὸ τῆς παύλης, quod est a cessatione. ( Ex Origene.) Prima nobis quaestio de nomine ipsius Pauli videtur exsurgere, cur is qui Saulus dictus est in Actibus apostolorum, nunc Paulus dicatur. Invenimus in Scripturis divinis quibusdam commutata vocabula, ut ex Abram Abraham, ex Sarai Sara, ex Jacob Israel, ex Simone Petrus, aliquos vero binis usos esse nominibus, ut Salomonem eumdemque Idida, Sedechiam eumdemque Joachim, Oziam eumdemque Azariam. Nam Matthaeus idem est et Levi, et quem Matthaeus Lebbeum Marcus Tattheum scribit. Secundum hanc ergo cosuetudinem videtur nobis et Paulus duplici usus esse vocabulo, et donec quidem genti propriae ministrabat, Saulus esse vocitatus, quod et magis appellationi (0016C)patriae vernaculum videbatur. Paulus autem appellatus est, cum Graecis et gentibus leges ac praecepta conscribit. Nam et hoc ipsum quod Scriptura dicit: Saulus autem qui et Paulus (Act. XIII), evidenter non ei tanc primum Pauli nomen ostendit inpositum, sed veteris appellationis id fuisse designat.
Servus Jesu Christi. (Ex Origene.) Requiramus cur is qui alibi scribit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba pater (Rom. VIII), ipse se hic servum profiteatur. Sed sive id secundum illam humilitatem dictum putemus, quam Dominus docuit, dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI), sive quasi (0016D)imitator ejus, qui semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II), non erravimus. Omni enim libertate nobilior est servitus Christi. Quid est autem servum esse Christi, nisi servum esse verbi Dei, sapientiae, justitiae, veritatis et omnium virtutum, quae est Christus.
Vocatus apostolus, segregatus. Nomen hoc, id est, vocatus, quia ad omnes pertinet, qui in Christo credunt, generale potest videri, quia unusquisque secundum id quod in eo praevidet et eligit Deus, aut apostolus vocatur, aut propheta, aut magister (Ephes. IV). In Paulo autem non sola generalis vocatio ad apostolatum designatur, sed et electio, secundum (0017A)Dei praescientiam, subsecuta (Rom. VIII), per hoc quod segregatus dicitur in Evangelium Dei, sicut et alibi ipse de se dicit: Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae, ut revelaret filium suum in me (Gal. I). Et in Actibus apostolorum Spiritus sanctus dicit: Segregate mihi Saulum et Barnabum in opus ad quod elegi eos (Act. XIII). Praevidit ille, quem non latet mens, quod abundantius, quam caeteri omnes, laboraturus esset in Evangelio, quod in fame et siti, et in frigore et nuditate et in caeteris periculis praedicaturus esset Evangelium Christi, et ideo de ventre matris segregavit eum.
In Evangelium Dei. Evangelium, Εὐαγγέλιον, bona annuntiatio dicitur, nativitatis scilicet Christi, passionis et resurrectionis et in coelum ascensionis. (0017B)In aliis locis Evangelium Christi dicitur. Marcus enim ait: Initium Evangelii Jesu Christi. Verum, quia Christus Verbum est, et in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I), unum atque idem dicitur Evangelium Dei, et Evangelium Christi. Ipse enim Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X), et pater loquitur dicens: Omnia mea tua sunt, et tua mea, et ideo Evangelium Patris, Evangelium Filii est (Joan. XVII).
Quod ante promisit per Prophetas suos, in scripturis sanctis. Quae de Christo praedicta sunt per prophetas, haec etiam de Evangelio praedicta esse, sentiendum est, ut illud: Dominus dabit verbum Evangelizantibus, virtute multa (Psal. LXVII), et: Quam speciosi pedes evangelizantium bona (Isa. LII), et alia (0017C)plurima, simul et ostendit se non alium praedicare Christum, quam cujus Evangelium prophetae promiserant esse venturum. Ipsos asserit Dei prophetas esse, ut illas scripturas sanctas, quae de Christo ante cecinerunt.
De filio suo. Multa Filii gratia hic notatur, cujus etiam in carne nativitas dissimilis caeteris invenitur, eo quod ex virgine natus est.
Qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Factus per Spiritum. Si enim secundum carnem factus est, secundum Verbi utique substantiam factus non est.
Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute. Ipsa est igitur praedestinatio sanctorum, quae in Sancto sanctorum maxime claruit, quam negare quis non (0017D)potest, recte intelligentium eloquia Veritatis. Nam et ipsum gloriae Dominum, in quantum homo factus est, Dei Filius, praedestinatum esse dicimus. Clamat doctor gentium in capite Epistolarum suarum, de Filio Dei: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Qui praedestinatus est, Filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis, ex resurrectione mortuorum. Sicut ergo praedestinatus est ille unus, ut caput nostrum esset, ita multi praedestinati sumus, ut membra ejus essemus. Vocat enim Deus praedestinatos multos filios suos, ut eos faciat membra praedestinati unici Filii sui.
Secundum spiritum sanctificationis. (Ex Origene.) Sanctificationis vero spiritus dicitur, secundum hoc, (0018A)quod praebet omnibus sanctitatem, sicut et alibi de eo scriptum est: Qui factus est nobis sapientia a Deo et sanctificatio (I Cor. I).
Ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri. Non omnium resurgentium, sed ad Christum pertinentium. In ipso Christo resurrectionis forma praetenditur, ut prior omnibus viam resurrectionis, Dei Filius, filiis aperiret. De quibus ipse dixit: Quia filii Dei sunt, cum sint filii resurrectionis (Luc. XX).
Per quem accepimus gratiam et apostolatum. Per Christum accepisse se dicit gratiam et apostolatum, ut pote mediatorem Dei et hominum. Gratia ad laborum patientiam referenda est, ut ipse ait: Plus omnibus laboravi, non ego, sed gratia Dei mecum (0018B)(Rom. XV); apostolatus ad praedicationis auctoritatem. Sive, gratiam, in baptismo, apostolatum, quando ab Spiritu sancto directus est, accepit.
Ad obediendum fidei in omnibus gentibus, pro nomine ejus, in quibus estis et vos, vocati Jesu Christi Domini nostri. Ostendit Evangelii gratiam obedientibus praedicandam: in omnibus gentibus ostendit se apostolatum accepisse, ut jam non legi, sed fidei obedirent. Pro nomine ejus, id est, vicem nominis ejus fungimur, ut ipse ait: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, et qui vos recipit, me recipit (Joan. XX).
In quibus estis et vos. Hoc est, et in vobis Romanis apostolatum praedicationis accepi.
LECTIO ISAIAE PROPHETAE, CAP. LXII.
(0018C) « Haec dicit Dominus: Propter Sion non tacebo, et propter Hierusalem non quiescam, donec egrediatur, ut splendor, justus ejus, et salvator ejus, ut lampas accendatur. Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum. Et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata, sed vocaberis voluntas mea in ea, et terra tua inhabitabitur, quia complacuit Domino in te. »
Propter Sion non tacebo, et propter Hierusalem non quiescam, donec egrediatur, ut splendor, justus ejus. (Ex Hieron.) Hic prophetae introducitur persona dicentis: Propter Sion non tacebo, sed tam diu (0018D)clamabo, et precibus jungam preces, donec veniat qui promissus est, et egrediatur, ut splendor, justus ejus, et cunctum orbem suo illuminet splendore.
Et salvator ejus, ut lampas accendatur. Ipse qui dicebat in Evangelio: Ego sum lux mundi (Joan. VIII), et de quo Joannes dicebat: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, etc. (Joan. I).
Et videbunt gentes justum tuum, et rel. Hoc est, videbunt justitiam, qua cunctorum creator misertus est gentibus.
Et vocabitur tibi nomen novum, etc. Id est, nequaquam vocabitur Hierusalem et Sion, sed nomen novum accipiet, id est, Christianum.
Et eris corona gloriae in manu Domini, etc. Erit (0019A)Ecclesia quasi corona decoris in manu Domini, et quasi diadema regni in manu Dei sui, quando eam coronaverit turba credentium, et diadema imperii, quando eam martyres gemmarum suarum varietate distinxerint, et Ecclesia, quae prius ab idolis fuerat possessa, et a Deo fuerat deserta, habitabit gaudens cum Christo, et gaudebit Christus cum ipsa, sicut sponsus gaudet in sponsa.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. I. « Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini (0019B)in somnis apparuit ei dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Christi autem generatio sic erat. (Ex Hieron.) Quare non Jesu Christi, sed solummodo Christi, hoc est, non utrumque nomen, sed alterum posuit: hoc, ut a majoribus traditur, futurae reservavit historiae, qua mox angelo dicente subinfertur: Et vocabis nomen Jesum (Matth. I), et rel. Quod ergo, qualiter vocatum sit, mox scribendum evangelista praevidit, anticipando praeripere non debuit. Generatio autem, aut ipse Christus dicitur in carne generatus, ut (0019C)idem sit Christi generatio, ac si diceretur: Generatio quae est Christus, aut, sicut a quibusdam legitur, ut sit iste ordo verborum: Sic autem erat Christi generatio, hoc est, sic ad Christum pertinet haec genealogia. Sequitur.
Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph. (Ex Hieron.) Quaeritur quare non de simplici virgine, sed de desponsata Dominus natus sit? Primo ut per generationem Joseph, origo Mariae monstraretur, quia consuetudo divinarum Scripturarum est, non per feminas, sed per viros genealogiam texere. Secundo, ne lapidaretur a Judaeis ut adultera. Tertio, ut in Aegypto fugiens, haberet maritale solatium. Quartam causam addidit Ignatius, ut partus celaretur diabolo, dum eum putat non de virgine, sed de (0019D)uxore generatum.
Antequam convenirent. Non ab alio inventa est, nisi a Joseph, qui pene licentia maritali futurae uxoris omnia noverat. Quod autem dicitur: Antequam convenirent, non sequitur, ut postea convenerint, ut falsiloquus vult Helvidius, sed Scriptura, quid factum non sit, ostendit. Notandum quod ait: Antequam convenirent, verbo conveniendi non ipsum concubitum, sed nuptiarum, quae praecedere solent tempus, insinuatum, quando ea, quae prius desponsata fuerat, esse conjux incipit. ( Ex Beda.) Ergo antequam convenirent dicit, id est, antequam nuptiarum solemnia rite celebrarent.
Inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Siquidem (0020A)memorato ordine postea convenerunt, quando Joseph ad praeceptum angeli accepit conjugem suam, sed non concumbebant, quia sequitur: Et non cognoscebat eam.
Inventa est autem in utero habens. A nullo alio quam a Joseph, qui licentia maritali futurae uxoris pene omnia noverat. Ideoque tumentem ejus uterum mox curioso deprehendit intuitu. Et alibi invenimus scriptum: In utero, inquit, habens, non, in uterum accipiens, quia non aliunde acceptum fuisse, sed interius, superveniente Spiritu sancto, in utero virginali integritate circumsepto, habitum declarat conceptum. Sequitur.
Joseph autem vir ejus. Consuetudo Scripturarum est, ut sponsas uxores et sponsos viros earum appellent.(0020B) Cum esset justus. Justus enim justitiae templum nequaquam corrumperet, quod conceptum habuit, antequam convenirent; merito autem evangelista Joseph appellat justum, ut idoneum ejus commendet fuisse testimonium. ( Vulg.) Justus dicitur Joseph, ut ex praerogativa, collata justitiae, doceatur eum meruisse cognoscere gratiam, quae fuerat beatae Mariae collata, et ideo nec accusare eam poterat. Nec derelinquere praesumebat, sed novo miraculi stupore suspensus, non temeritate conceptus, sed novae reverentia fecunditatis sponsatam derelinquere cogitabat, unde et ab angelo, ut dubitans, commonetur.
Et nollet eam traducere. Hoc est, infamare. Traductionis (0020C)enim verbum saepe in malam partem reperitur, quod etiam Graecus sermo non absurde significat, παραδειγματίσαι, id est, propalare, quod est, palam facere. Omnibus enim notum sponsae conceptum ostendere noluit.
Voluit occulte dimittere eam. Dimittere, ut multi volunt, positum est pro eo quod est uxorem non ducere. Vel certe dimittere eam voluit, hoc est a poena adulterii, quasi innocentem, liberare. Ne quasi adulteram traderet ad poenam, quam sciebat ab omni contagionis reatu securam: occulte autem, ait, ne aut dimissa uxore sua, coitus reatum super eam induceret, aut liberata, seipsum quasi adulterii reum constitueret.
Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in (0020D)somnis, etc. Hunc angelum Domini multi Gabrielem esse consentiunt. Bono et justo viro, bona et justa cogitante, congrue bonus et justus apparuit nuntius. Saepe etenim in Scripturis sanctis talia inveniuntur, ut de Deo solerter cogitantibus, opportuna adhibeatur consolatio, ut duobus in via ambulantibus, dum de se sermocinarentur, ostensus est Dominus (Luc. XXIV). Et rursus: Undecim apostolis de eo colloquentibus, clausis licet januis, adfuit (Joan. XX). (Ex Joan. Chrys.) Cur in somnis et non potius aperte? quia scilicet erat vir prorsus fidelis et manifestiore revelatione non indigens. Pastores quoque tanto manifestius, quanto magis ab hujusmodi eruditione per agrestem erant vitam remoti. Sequitur.(0021A) Joseph fili David. Dicens: Joseph fili David, blandientis affectu alloquitur, ut non quasi ignotum exterreret eum, cum et nomine et genere notus existeret. Familiaritatis enim indicium est, proprio aliquem vocare nomine, simulque notandum quod Joseph filius esse dicatur David, ut Maria de David stirpe monstraretur. Sic enim Dominus Mosi dicit: Nemo nisi de tribu sua conjugio copuletur (Num. XXXVI). ( Vulg.) Cur non Jacob potius filius nominatur, sed David refertur esse filius, multis procreatoribus in medio derelictis, nisi ut origo regia declararetur, de qua ventura praedicebatur Christi nativitas.
Noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Timebat namque sponsae illius profiteri conjugium, (0021B)cujus spiritalem deprehenderat esse conceptum. ( Ex Beda.) Accipere autem dixit, non ad conjugii copulam, sed ad spiritalis consortii inseparabilem societatem. Mariam quoque et ipsam angelus proprio nuncupat nomine, ut amborum nomina designet in coelis esse descripta, quae angelus nominavit in terra. Sequitur:
Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. In ea, inquit, natum, non extrinsecus seminatum.
Pariet autem filium et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Sequitur etymologia nominis Jesu, cum dicit: Salvum faciet populum suum. Vere suus populus est, qui per ipsum salvus fit a peccatis.
LECTIO ISAIAE PROPHETAE, CAP. IX. (0021C) « Populus gentium qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam, habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis. Et factus est principatus ejus super humerum ejus. Et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, Pater futuri saeculi, princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis ejus non erit finis. Super solium David et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Zelus domini faciet hoc. »
Populus gentium qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam. (Ex Hieron.) Hic locus ita explanatus, adveniente Christo et praedicatione illius (0021D)coruscante, primo terra Zabulon et Nephthalim Scribarum et Pharisaeorum erroribus est liberata, et gravissimum traditionum Judaicarum jugum excussit de cervicibus suis, postea per Evangelium Pauli apostoli, qui novissimus apostolorum omnium fuit, ingravata est, id est, multiplicata praedicatio et in terminos gentium, et viam universi maris Christi Evangelium splenduit. Denique omnis orbis, qui ante ambulabat, vel sedebat in tenebris, et idololatriae ac mortis vinculis tenebatur, clarum lumen Evangelii aspexit.
Habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Inter mortem et umbram mortis hoc esse puto, quod mors eorum est, qui cum operibus (0022A)mortuis ad inferos perrexerunt. Anima enim quae peccaverit ipsa morietur. Umbra autem mortis eorum, qui cum peccent, necdum de vita egressi sunt, possunt enim, si volunt, poenitentiam agere.
Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis. Iste igitur puer qui natus est de virgine, appellatur Emmanuel, id est, nobiscum Deus, et habet principatum super humerum, vel quia crucem suam ipse portavit, vel quia de ipso scriptum est: Revelavit Dominus Deus brachium sanctum suum omnibus gentibus. Et illud: Et brachium Domini cui revelatum est (Isa. LIII)? Vocabitur ergo post duo nomina, sex aliis nominibus, admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, Pater futuri saeculi, princeps pacis. Non enim, ut plerique putant, una jungenda (0022B)sunt nomina, ut legamus, admirabilis consiliarius, et rursum, Deus fortis, sed adimirabilis legendum est separatim, quod Hebraice dicitur , et consiliarius seorsum, qui lingua eorum appellatur , et Deus separatim, qui Hebraice dicitur, fortis Hebraice appellatur: patrem autem futuri saeculi, quod in nostra vocatione completur: et principem pacis, qui locutus est ad apostolos: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XX). Non dubitabit, qui pacem nostram, juxta Apostolum, esse legerit Dominum salvatorem.
Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Nec dubitare poterit de multiplici salvatoris imperio et pace ejus, quae non habeat finem, qui in Psalmis legerit: Postula a me et dabo tibi gentes (0022C)haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). Et rursum: Et multitudo pacis, donec auferatur luna (Psal. LXXII), id est, usque ad consummationem saeculi.
Super solium David et super regnum ejus, ut confirmet illud et corroboret, etc. Principatus autem illius et imperium erit super solium et regnum David, quod post captivitatem Babylonicam fuerat dissipatum, ut confirmet illud et roboret et doceat esse perpetuum. Ne cassa repromissio Dei judicetur ab incarnationis tempore usque in sempiternum.
Zelus Domini exercituum faciet hoc. Zelus, id est, aemulatio Domini fecit hoc, quia ipsi eum ad aemulationem provocaverunt in his qui non erant dii, et ille eos provocavit ad aemulandum in gentem quae (0022D)non erat gens (Rom. XI).
EVANGELIUM LUCAE, CAP. II.
« Factum est autem in diebus illis. Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino. Et ibant omnes ut profiterentur, singuli in civitatem suam. Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam, in civitatem David, quae vocatur Bethleem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit in (0023A)praesepio, quia non erat ei locus in diversorio. Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos et claritas Dei circumfulsit illos. Et timuerunt timore magno, et dixit illis angelus: Nolite timere. Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est nobis hodie salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis, laudantium Deum et dicentium: Gloria in altissimis Deo. Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. »(0023B) Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. (Ex Beda.) Non solum autem haec nova mundi descriptio illius summi regis adventui testimonium perhibebat, qui congregatos, a mundi plagis omnibus, electos suos, aeternae beatitudinis albo conscriberet, verumetiam ejusdem regni duces, quieta sui moderaminis pace juvabat. Quia nimirum compressis a praeliorum turbine gentibus universis, praedicaturos orbi Christi discipulos, quo libet propter verbum ire vellent, ab ingruentium fervore seditionum, tremenda id temporis, ut ita dixerim, Romani nominis umbra protegebat. Exiit ergo edictum a Caesare Augusto, ut censum profiteretur universus orbis, quia imminebat edictum regis Christi, quo salutem consequeretur universus (0023C)orbis, qui vocabulum Augusti perfectissime complens, ut pote suos et augescere desiderans, et ipse augere sufficiens, censoribus suae professionis non ablatione pecuniae subjectos, sed fidei oblatione signare praecepit: Euntes, inquiens, in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae: qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit (Marc. XVI).
Haec descriptio prima facta est. Significat hanc descriptionem vel primam esse earum quae totum orbem concluserint, quia pleraeque jam partes terrarum saepe leguntur fuisse descriptae, vel certe primo tunc coepisse, quando Cyrenius, vir unus ex consensu curiae Romanae, a Caesare, jus dare gentibus, Syriam missus est. Quomodo tunc, imperante Augusto et Cyrenio praesidente, ibant omnes ut censum (0023D)profiterentur, singuli in suam civitatem, ita et nunc imperante per Ecclesiae praesides, id est, doctores, imo suadente et praemia pollicente Christo, eamus omnes, nullus excipiatur a censu justitiae, veniamus ad eum qui laboramus et onerati sumus, et ipse reficiet nos. Tollamus jugum ejus super nos, et discamus ab eo quia mitis est et humilis corde, et inveniemus requiem animabus nostris. Haec est enim nostra civitas et patria, requies videlicet beata et coelestis animarum, ad quam nimirum civitatem pacis et quietis ire et devote regi nostro thesaurum referre, est crescentibus quotidie virtutis ac fidei profectibus supernae lucis, quae sunt gaudia aeterna, speculari, et pro his acquirendis, (0024A)prospera mundi simul et adversa contemnere, et his acquisitis, mundatos nos ab omni inquinamento carnis, et spiritus, pretiosius auro Deo munus offerre. Sequitur.
Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth, in Judaeam civitatem David, quae vocatur Bethleem, et reliqua. (Ex Beda.) Joseph, auctus, vel augmentum interpretatur. Galilaea, transmigratio, volubilitas, rota, vel confessio; Nazareth, flos, virgultum, vel munditia; Judaea confessio, sive glorificans; Bethleem, domus panis; David, fortis manu, vel desiderabilis interpretatur. Nomen quidem inde mutuans, quod gigantem fortiter straverit, et pulcher aspectu decoraque facie fuerit. Illum scilicet de sua domo ac familia nasciturum (0024B)praefigurans, qui singulariter mundi principem debellaret, speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLV): et ipse in Bethleem natus est, ut intellectualium pastor esset ovium, hoc est, simplicium rector animarum.
Factum est autem cum esset ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium suum primogenitum. Bene, non solum propter indicium regii stemmatis, sed propter nominis sacramentum, Dominus in Bethleem nascitur. ( Ex Gregor.) Bethleem namque domus panis interpretatur, ipse namque est, qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI). Locus ergo, in quo Dominus nasceretur, domus panis ante vocatus est, quia futurum erat ut ille per materiam carnis appareret, qui (0024C)electorum mentes interna satietate reficeret. ( Ex Beda.) Sed et usque hodie et usque ad consummationem saeculi Dominus in Nazareth concipi et in Bethleem nasci non desinit, cum quilibet audientium, verbi flore suscepto, domum se aeterni panis efficit. Quotidie in utero virginali, hoc est, in animo credentium per fidem concipitur, per Baptisma gignitur. Quotidie genitrix Dei Ecclesia, suum comitata auctorem, de rota mundanae conversationis, quod Galilaea sonat, in civitatem Juda, confessionis videlicet et laudis, ascendens, censum suae devotionis aeterno Regi persolvit. Quae in exemplum beatae semper virginis Mariae nupta simul et immaculata concipit nos virgo de spiritu, parit nos virgo sine gemitu, et quasi alii quidem (0024D)desponsata, sed ab alio fecundata, per singulas sui partes, quae unam Catholicam faciunt, praeposito sibi pontifici visibiliter jungitur, sed invisibili Spiritus sancti virtute cumulatur. Unde et bene Joseph auctus interpretatur, indicans nimirum hoc vocabulo, quod instantia magistri loquentis nil valet, si non augmentum superni juvaminis, ut audiatur, acceperit. Quod autem filium suum primogenitum Maria peperisse describitur, non juxta Helvidianos accipiendum est, alios quoque filios eam procreasse, quasi nequeat primogenitus dici, nisi qui habeat fratres, sicut non unigenitus nisi qui caret fratribus, solet appellari. Quia et testimonium legis, et manifesta ratio declarat, omnes unigenitos, etiam (0025A)primogenitos, non autem omnes primogenitos etiam unigenitos posse vocari, hoc est, non solum esse primogenitum, post quem alii, sed omnem ante quem nullus e vulva processerit. Est ergo Christus Jesus unigenitus in substantia Deitatis, primogenitus in susceptione humanitatis; primogenitus in gratia, unigenitus in natura.
Et pannis eum involvit et reclinavit in praesepio, quia non erat ei locus in diversorio. (Ex Beda.) Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi. Qui totum mundum vestit ornatu, pannis vilibus involvitur, ut nos stolam primam recipere valeamus. Per quem omnia facta sunt, manus pedesque cunis astringitur, ut nostrae manus ad opus bonum exertae, nostri sint pedes in viam pacis directi. (0025B)Cujus coelum sedes est, duri praesepis angustia continet, ut nos per coelestis regni gaudia dilatet. Qui panis est angelorum, in praesepio reclinatur, ut nos quasi sancta animalia carnis suae frumento reficiat. Qui ad dextram patris sedet, in diversorio loco eget, ut nobis in domo Patris sui multas mansiones praepararet. Quamvis hoc, quod non in parentum domo, sed in diversorio et in via nascitur, per significationem intelligi altius potest. Ipse namque ait: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV), qui ergo per divinitatis essentiam veritas et vita permanet, per incarnationis mysterium via factus est, qua nos ad patriam, ubi veritate et vita frueremur, adduceret.
Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et (0025C)custodientes vigilias noctis super gregem suum. Quod vigilant itaque nato Domino pastores supra gregem ovium suarum, significant eos, cum dispensatione manifesta, vigilaturos in Ecclesia pastores animarum castarum, quibus dicatur: Pascite, qui in vobis est, gregem Dei (I Petr. V).
Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos. (Ex Greg.) Bene autem vigilantibus pastoribus, angelus apparet, eosque Dei claritas circumfulget, quia illi prae caeteris videre sublimia merentur, qui fidelibus gregibus praeesse sollicite sciunt. Dumque ipsi pie super gregem vigilant, divina super eos gratia largius coruscat. (Ambr.) Videte Ecclesiae surgentis exordium, Christus nascitur, et pastores vigilare coeperunt, et bene (0025D)pastores vigilant quos bonus pastor informat. Grex igitur, populus. Nox, saeculum. Pastores sunt sacerdotes, aut fortasse ille sit pastor, cui dicitur: Esto vigilans et confirma caeteros, quia non solum episcopos, sed etiam angelos destinavit. Angelus Mariam, angelus Joseph, angelus pastores instruit, et concipiendum, et conceptum, et natum, coeli cives Deum testantur, ut et mortales sufficienter imbuant, et suum auctori servitium incessanter impendant. Nam et in sequentibus tentato, passuro, surgenti, atque ad coelos ascendenti, semper adesse perhibentur.
Et timuerunt timore magno, et dixit illis angelus: Nolite timere, ecce enim evangelizo vobis gaudium (0026A)magnum, quod erit omni populo. (Ex Beda.) Non omni populo Judaeorum, quorum plurimi rebelles exstitere, sed omni fidelium populo, de cunctis tribubus, gentibus, et linguis, in unam Christi Ecclesiam congregato, aeternum gaudium evangelizatur et magnum.
Quia natus est nobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Ubi notandum quod angelus qui in noctis utique vigiliis pastores affatur, non ait: Hac nocte, sed, hodie natus est vobis Salvator. Non aliam scilicet ob causam, nisi quia gaudium magnum evangelizare veniebat. Nam ubi tristitia significatur, ibi saepe nox adjungitur, vel nominatur, ut illud: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte (Matth. XXVI). Neque enim frustra (0026B)angelus tanto lumine cinctus apparuit, ut claritas Dei pastores circumfulsisse, hoc est, ex omni parte illorum radios luminis aspersisse dicatur, quod nunquam in tota Testamenti Veteris serie, toties angelis apparentibus, adjungitur. Sed mystice praemonuit, quod aperte postea monuit Apostolus, dicens: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus.
Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, etc. (Ex Beda.) Notandum solertius quod signum nati Salvatoris datur, infantem non Tyrio exceptum ostro, sed pannis squalentibus involutum: non in ornatis auro stratoriis, sed in praesepibus inveniendum, hoc est, non tantum humilitatis (0026C)eum et mortalitatis, sed et paupertatis habitum suscepisse pro nobis, quia cum dives esset, pauper factus est pro nobis, ut nos illius inopia ditaremur (II Cor. VIII). Cum esset Dominus coelorum, pauper factus est in terris, ut terrigenas doceret paupertate spiritus regnum acquirere posse coelorum.
Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis laudantium Deum et dicentium: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Uno evangelizante nuntio, natum in carne Deum, mox multitudo militiae coelestis advolans consono in laude creatoris ore prorumpit, ut et sui, sicut semper, obsequii devotionem Christo impendat, et nos suo pariter instruat exemplo, quoties vel aliquis (0026D)fratrum sacrae eruditionis verbis insonuerit, vel ipsi lecta sive audita, quae pietatis sunt, ad mentem reduxerimus, Deo statim laudes, ore, corde et opere reddendas. Et bene chorus adveniens angelorum, militiae coelestis vocabulum accipit, qui et duci illo potenti in praelio, qui ad debellandas aereas potestates apparuit, humiliter obsecundat, et ipse potestates easdem contrarias, ne mortales tantum tentare valeant, quantum volunt, fortiter armis coelestibus perturbat. Quia verus Deus est et homo nascitur, jure hominibus pax et Domino gloria canitur. Glorificant angeli Deum pro nostra redemptione incarnatum, quia dum nos conspiciunt recipi, suum gaudent numerum repleri: optant pacem hominibus, (0027A)quia quos infirmos prius abjectosque dispexerant, nascente in carne Domino, jam socios venerantur. Qui, cum pacem hominibus poscunt, exponunt, et quibus, videlicet bonae voluntatis, hoc est, eis qui suscipiunt natum Christum, non autem Herodi, pontificibus et Pharisaeis, caeterisque Antichristis, qui ejus nativitate audita, turbati sunt, eumque, quantum valuere, gladiis insecuti: Non est enim pax impiis, dicit Dominus (Isa. XLVIII), Pax autem multa diligentibus nomen tuum, Domine, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII).
EPISTOLA PAULI AD HEBRAEOS, CAP. I.
« Multifariam multisque modis olim Deus loquens Patribus in prophetis. Novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem (0027B)universorum, per quem fecit et saecula. Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens. Sedet ad dexteram majestatis in excelsis. Tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te; et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli ejus. Ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in saeculum saeculi, virga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, (0027C)propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis. Et tu in principio Domine terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanebis. Et omnes ut vestimentum veterascent, et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. »
Multifarie et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis. (Ex Joan. Chrys.) Dicendo enim: Multifarie et multis modis olim Deus locutus est patribus nostris in prophetis, significat quod alibi dictum est: Ego enim visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum (Osee XII). Quod autem sequitur: In novissimis diebus locutus est nobis in Filio suo, veluti si diceret: Quid magnum, (0027D)si prophetas misit patribus nostris? nobis enim ipsum proprium Filium unigenitum misit.
Quem constituit haeredem universorum. Cum dicit: Quem constituit haeredem humanitatem significat, cui dictum est: Pete a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II). Ergo non jam portio Domini tantum Jacob, et sors ejus Israel, sed omnes nationes et gentes toto orbe divisas, in haereditatem distinctim sanguis amplectitur Christi. ( Ex Cassiod.) Haereditas ab hero dicta est, id est, domino, quod in ea potestate libera dominetur. ( Ex Joan. Chrys.) Haeredis hic utitur nomine, ut duo quaedam per hoc astruat et ostendat, hoc est, quod proprius sit Filius, et quod dominationis illi nulla contingat amissio. (0028A)Cum ergo dicit: Quem constituit haeredem universorum, subintelligitur, totius mundi.
Per quem fecit, inquit, et saecula. Ubi sunt qui dicunt? Erat, quando non erat: Sicut enim neminem judicat Pater, sed dicitur judicare per Filium, quoniam judicem genuit, sic etiam dicitur operari per Filium, quia eum constat opificem genuisse (Joan. V).
Qui est splendor gloriae et character substantiae ejus. Non enim ex intellectu proprio haec loquebatur Apostolus, nec humano hanc dispensationem reperiebat ingenio, sed Spiritus sancti haec illi suggerebat administratio. Hoc cum religiositate debemus accipere, quia ex ipso impassibiliter natus, neque diminutus, neque in aliquo minoratus, sed Deus verus, de Deo vero, omnipotens de omnipotente, lumen de lumine, (0028B)ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia.
Portans omnia verbo virtutis suae. Solent Ariani proponere: Quia cum dixisset Deus: Fiat lux (Gen. I), Pater praeceperit, Filius obedierit. Sed ecce ostendimus quia suo verbo cuncta perfecit: Ferens omnia, inquit, hoc est, gubernans, siquidem cadentia et ad nihilum tendentia continet. Non enim minus est, continere mundum quam fecisse. Sed si oportet aliquid audacius dicere, adhuc amplius est. Nam in faciendo quidem ex nullis existentibus rerum essentiae productae sunt; in continendo vero, quae facta sunt, ne ad nihilum redeant, continentur. Hic ergo dum reguntur, et ad invicem sibi repugnantia coaptantur, magnum et valde mirabile plurimaeque virtutis indicium declaratur.(0028C) Purgationem peccatorum faciens. Postquam enim dixit superius illa magna valdeque miranda, dicit nunc et de cura ejus et purgatione peccatorum, quam erga nos egit, sic et Petrus de illo ait: Qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis liberati, cum justitia vivamus (I Petr. II). Et Joannes ait: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris, in sanguine suo, et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo.
Sedet ad dexteram majestatis in excelsis. In excelsis ergo dicens, non eum in loco concludit, sed ostendit omnibus altiorem, quoniam usque ad ipsum solium paternae claritatis. Sicut ergo Pater in excelsis est, sic et Filius. Consessus enim nihil demonstrat aliud, nisi honoris aequalitatem.(0028D) Tanto enim melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. In hoc quod dixit, factus, pro susceptus, intellige, tanquam si diceret, melius est susceptus ab angelis.
Cui enim angelorum dixit aliquando: Filius meus es tu? (Ex Cassiod.) Intendamus ergo quod posuit: Dixit ad me, Filius meus es tu, quod etiam ei dicturus erat post baptismum: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Et ut Christum unam personam, id est, Verbum carnem factum esse sentires, adjecit: Ego hodie genui te. Dicendo enim, hodie, coaeternitatem suae majestatis ostendit, hodie enim, apud Deum nullo initio incipit, nullo fine concluditur. Non est enim ibi, fuit, neque, erit, (0029A)sed semper permanet, et semper est, et quidquid dixeris illi, hodie est. Quod ait: Genui te, nativitatem illam significat, de qua Isaias dicit: Generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII)?
Et rursum: Ego ero illi in patrem et ipse erit mihi in filium. In his duobus versibus, absolute debellatur iniquitas Judaeorum; quid enim evidentius, quid planius, quam ut esse credatur filius, qui invocat patrem: et rursum credatur esse pater, qui appellat filium.
Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit. (Ex Joan. Chrys.) Introitum ergo assumptionem carnis appellat, foris enim eramus a Deo, sicut qui sunt extra regales aulas in vinculis colligati. Sic etiam Christus effecit, egressus quippe ad (0029B)nos, hoc est, carnem sumens et collocatus nobiscum, praecepta Regis innotuit, et sic nos a peccatis emundans, et ad Deum convertens, in aulam regalem, velut mediator optimus, introduxit. Propterea ergo exitum vocat suae incarnationis adventum. Tunc enim totum orbem possedit, cum ab universis est agnitus, quomodo si quis in quamdam domum introducat aliquem, et confestim omnes illius domus principes jubeat, ut illum proni simul omnes adorent. Ita et Christum secundum carnem jussit a cunctis angelis adorari, dicens: Et adorent eum omnes angeli Dei.
Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus. (Ex Cassiod.) Qui facit angelos suos spiritus. Spiritus generale nomen est, incorporalis potentisque (0029C)substantiae, visibiliter, sive invisibiliter, operans quod ei divinitus inspiratur. Angelorum enim nomen non significat naturam, sed obedientiam, ἄγγελος enim Graeca lingua dicitur, qui Latine nuntius interpretatur. Nam quando mittuntur, angeli fiunt, cum tamen natura spiritus esse noscantur. Addidit, suos, ut illos ostenderet, qui recta mente Domini voluntatibus obsecundant.
Et ministros suos flammam ignis. (Ex Hieronym.) Ignem urentem dicit, ut in aliis lumen veritatis infundant, in aliis peccata consumant. Ignis iste sanctos purgat, peccatores consumit. Ignem istum, qui sanctus est, non timeat; qui peccator est, timeat. Ego puto istos esse ignes angelos ejus. Isti ergo angeli, quos consumunt? quiscunque est lignum, fenum, (0029D)stipula, qui autem aurum et argentum est, et lapides pretiosi, mittetur quidem in ignem, sed mundior invenietur.
Ad filium autem: Thronus tuus Deus in saeculum saeculi. (Ex Joan. Chrys.) Ecce magna differentia, quia illi quidem creati sunt, hic autem increatus. Intueris quomodo dividit, et cum quanta claritate creaturas a creatore discernit, ministros vocans, et Dominum: servos et haeredem. Ad proprium Filium dicit: Sedes tua Deus in saeculum saeculi. Ecce habes regni signaculum: Et virga aequitatis, inquit, virga regni tui. Ecce habes et aliud signaculum. ( Ex Cassiod.) Virga vero ista regulam divinae significat aequitatis, quae veraciter recta dicitur, quia (0030A)nulla pravitate curvatur, virga ista justos regit, impios percutit, continet veraciter supplicantes, sed haec virga non de cespite arboris egreditur, sed ab ipsius divinitatis justitia procedit, fortitudo invicta, aequitas rectissima, inflexibilis disciplina.
Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem. Ipsa est virga recta, amare aequitatem et odisse nequitiam. Nemo enim perfecte diligit justitiam, nisi qui et actus pessimos exsecratur, quoniam diversis qualitatibus, eodem tempore non est in uno loco. Nec potest ipso momento ibi nigrum videri, ubi candor insederit, quia et praesentia lucis, noctis absentia est.
Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis. (Ex Hieron.) Alii reges, qui (0030B)typum illius praetulerunt, et regnando consortes dicti sunt, oleo corruptibili sunt inuncti. Hic vero Filius Dei a Deo Patre, oleo exsultationis, hoc est, resurrectionis, ascensionis dominationisque est delibutus, quia Christus natura unctus, nos per gratiam.
Et tu in principio, Domine, terram fundasti et opera manuum tuarum sunt coeli, ipsi peribunt, tu autem permanebis. (Ex Cassiod.) Cum dicit: Initio terram tu fundasti, Domine, ostendit quod a sanis mentibus non potest abnegari, quia creator ante creaturas suas, sine aliquo initio cognoscitur exstitisse. Et intende, quia hic opiniones philosophorum mirabili brevitate destruxit, quarum prima est: Mundum a nullo esse creatum. Secunda: Sine fine mansurum. (0030C)Sed cum dicitur: Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manum tuarum sunt coeli, prima illa persuasio nefanda convincitur. Cum vero pronuntiatur: Ipsi peribunt, finem eos habere declaravit, ut nullus in stellis, gentili errore, confideret, cum eas immutandas esse sentiret. Quod autem ait: Tu autem permanes, sicut aeternitatem Domini ostendit, dum crearet omnia, sic, post coelos mutatos, ipsum dicit in majestatis suae gloria permanere.
Et omnia, ut vestimentum veterascent. Dicendo enim, omnia, ut arbitror, non angelos, non spiritales creaturas designat, quae in sua dignitate mansurae sunt, sed illa, quae commutatione probantur obnoxia. Quod autem dicit: Sicut vestimentum veterascent, (0030D)ad carnis fragilitatem videtur aptandum, ipsum enim veterascit, quod more vestis morte consumitur.
Et velut amictum immutabis eos, et mutabuntur. Amictum, id est opertorium, coelos forsitan debemus advertere, qui ad vicem velaminis terras operiunt, qui similiter, ut alia, commutabuntur. Et ut facta Domini ostenderet, jam sub aeternitate mansura dicit: Mutabis ea, et mutabuntur, quia nunquam erunt ad hoc corruptibile reditura. Nam si corruptioni ulterius subjacerent, non dicerentur esse mutata. Sicut Daniel propheta testatur, dicens: Quoniam sapientia et virtus et intellectus ipsius sunt, et ipse mutat tempora et saecula (Dan. II), subjecit.
Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. (0031A)Idem positum est contra illa quae dicta sunt, quoniam dum illa sint commutabilia, Dominus semper immutabilis perseverat: ipse omnipotentiam ejus designat, quia revera ipse est, cum se digna semper operatur, esse naturam ejus subsequenter declarat, quia ipse solus per se novit esse, qui, ut sit, alio non eget adjutore: sic istis tribus versibus, et mutatio creaturarum, et aeternitas Domini mirabili brevitate descripta sunt.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. I.
« In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Et lux in tenebris (0031B)lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et vidimus gloriam ejus, gloriam (0031C)quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. »
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, etc. ( Ex August.) In principio erat verbum. In quo principio? Et verbum erat apud Deum. Et Deus erat Verbum. Assidue enim dicenda nomina verborum, quasi viluerunt verba. Ecce verbum dico, cum dico Deus, quam breve est quod dixi, quatuor litteras et syllabas duas. Nunquidnam hoc totum est, Deus, quatuor litterae et syllabae duae? an quantum hoc vile est, tantum carum est, quod in eis intelligitur, quid factum est. In corde tuo, cum dicerem, Deus, magna et summa quaedam substantia cogitata est, viva, perpetua, omnipotens. infinita, ubique praesens, ubique tota, (0031D)nusquam exclusa, quando ista cogitas, hoc est, verbum de Deo in corde tuo. ( Ex Beda.) Alii evangelistae Christum ex tempore natum describunt, Joannes eumdem in principio fuisse testatur, dicens: In principio erat Verbum. Alii inter homines eum subito apparuisse commemorant, ille ipsum apud Deum semper fuisse declarat, dicens: Et Verbum erat apud Deum. Alii eum verum hominem, ille ipsum verum confirmat esse Deum, dicens: Et Deus erat Verbum. Alii hominem eum apud homines temporaliter conversatum, ille Deum, apud Deum in principio manentem ostendit, dicens: Hoc erat in principio apud Deum. Alii magnalia quae in homine gessit perhibent ille quod omnem creaturam visibilem (0032A)et invisibilem, per ipsum Deum Pater fecerit, docet, dicens: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Fuerunt haeretici, qui dicerent: Si ergo natus est, Christus erat, quando non erat; hos in primo sermone redarguit evangelista, cum dicit: In principio erat Verbum. Fuerunt alii qui Christum hominem tantum, non et Deum crederent, quos consequenter opprimit, cum ait: Et Deus erat Verbum.
Omnia per ipsum facta sunt. (Ex Aug.) Universa enim creatura per ipsum facta est, major, minor, superna, inferna, spiritalis, corporalis, nulla enim forma, nulla compages, nulla concordia partium, nulla qualiscunque substantia, quae potest habere pondus, numerum, mensuram, esse potest, nisi per (0032B)illud Verbum, et ab illo Verbo creatore, cui dictum est: Omnia in mensura, in numero et pondere disposuisti.
Et sine ipso factum est nihil. Peccatum non per ipsum factum est, et idolum non est per Verbum factum.
( Ex Hieron.) Per hanc enim sententiam excluduntur idola. Propter quod ait Apostolus: Scimus quia nihil est idolum (I Cor. VIII).
( Vulg.) Omnia creata vel facta per Verbum bona sunt, et modo suo subsistunt. Omnia igitur creata modo suo subsistunt, omne quod subsistit, naturam habet, nihil non habet naturam, nihil igitur non subsistit, malum sine Verbo factum est, sine Verbo factum est nihil, malum igitur nihil est. Nihil (0032C)vero non subsistit, malum igitur non subsistit; nullum malum subsistit, omnis creatura subsistit. Nullum igitur malum creatura est, quare nihil neque bonum aliquod est, neque ullo modo subsistit, neque ulla creatura est, et omne quod modo aliquo est, et bonum est, et non nisi per Verbum est.
Quod factum est: In ipso vita est. (Ex Aug.) Sic distinguendum est, quod factum est, hic subdistingue, et deinde infer. In ipso vita est. Facta est terra, sed in ipsa non est vita. Est autem in ipsa sapientia, specialiter ratio quaedam, qua terra facta est, haec vita est, terram vides, est in arte terra. Coelum vides, est in arte coelum, solem et lunam vides, sunt ista in arte, sed foris corpora sunt, in arte vita sunt.(0032D) Et vita erat lux hominum. Ergo illa vita, per quam facta sunt omnia, ipsa vita, lux est, et non quorumcunque animalium, sed lux hominum, quia ex ipsa homines illuminantur, pecora non illuminantur, homo enim factus est ad imaginem Dei, et habet rationalem mentem, per quam possit percipere sapientiam.
Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Homines infideles, injusti, iniqui, rapaces, avari, amatores saeculi, hi sunt tenebrae, quae Dominum non comprehendunt, id est, non intelligunt. Purga de oculo tuo, quidquid mali est, et videbis sapientiam, quae Deus est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V).(0033A) Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Quia ergo Dominus Jesus Christus sic erat homo, ut lateret in illo Deus, missus ante illum magnus homo, per cujus testimonium inveniretur plusquam homo. Et quis est hic? fuit homo: et quomodo possit iste verbum de Deo dicere? Missus a Deo: quid vocabatur? cui nomen erat Joannes: quare venit? audi.
Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, etc. Qualis iste, qui testimonium perhiberet de lumine? Magnum aliquid iste Joannes, ingens meritum, magna gratia, et magna celsitudo. Quare igitur venit? Ut testimonium perhiberet de lumine. Ut quid hoc? Ut omnes crederent per illum. Et de quo lumine testimonium perhiberet. Erat lux vera, quare (0033B)additum est, vera? Quia et homo illuminatus dicitur lux, sicut Dominus Jesus discipulis ait: Vos estis lux mundi, et Apostolus inquit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Nam et oculi nostri dicuntur lumina, sed nisi aut per noctem lucerna accendatur, aut per diem sol exeat, lumina illa sine causa patent, sic et Joannes erat lux, sed non vera, quia illuminatione factus est lux.
Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. (Ex Beda.) Omnem videlicet, qui illuminatur sive naturali ingenio, seu sapientia divina. Sicut enim nemo a semetipso esse, ita etiam nemo a semetipso sapiens esse potest, sed illo illustrante, de quo scriptum est: Omnis sapientia a Domino Deo est, cujus utramque naturam, et (0033C)divinam videlicet, qua semper ubique totus manet, et humanam, ex qua in tempore natus, loco inclusus, apparuit; consequenter Evangelista describit, dicens:
In mundo erat. (Ex August.) Non putes quia sic erat, quomodo in mundo est terra, coelum, luna, stellae, arbores, pecora, et homines; non sic Deus in mundo erat, sed sicut artifex regens quod fecit. Deus autem infusus mundo ubique positus, praesentia majestatis facit et gubernat quod fecit.
Et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Quid est, Mundus per ipsum factus est? coelum, terra, mare, et omnia quae in eis sunt, mundus dicitur. Nunquid coeli non cognoverunt, qui stellam miserunt (Matth. II)? Aut angeli non cognoverunt, (0033D)qui accesserunt et ministrabant ei (Matth. IV)? Aut sidera non cognoverunt Salvatorem suum? omnia undique testimonium perhibuerunt. Qui ergo non cognoverunt? amatores mundi, qui, amando mundum, dicti sunt mundus, hoc enim meruerunt appellari, quod ille, ubi habitant. Nam qui non diligunt mundum, carne versantur in mundo, sed corde inhabitant coelum.
In propria venit. (Ex Beda.) In propria, quia in mundo, quem per divinitatem fecit, per humanitatem natus apparuit. In mundo ergo erat, per divinitatem; in mundum venit, per incarnationem. Venire quippe vel abire humanitatis est, manere et esse, divinitatis.(0034A) Et sui eum non receperunt. Homines scilicet, quos ipse creavit, Judaei quos peculiarem sibi elegerat in plebem, quibus suae cognitionis revelaverat arcanum, quos mirificis patrum glorificaverat actis, quibus suae legis doctrinam contulerat. Ex quibus se incarnandum promiserat, et in quibus se incarnatum, ut promiserat, ostendit, ipsi eum recipere magna ex parte recusarunt; multi enim eum ex utroque populo respuerunt, multi receperunt, de quibus Evangelista consequenter insinuat, dicens:
Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, etc. (Ex August.) Magna benevolentia, magna misericordia, unicus natus est, et noluit manere unus, sed Deus unicum eumdem ipsum quem genuerat, et per quem cuncta creaverat, (0034B)misit in hunc mundum, ut non esset unus, sed fratres haberet adoptatos. Non enim nos nati sumus de Deo quomodo ille unigenitus, sed adoptati per gratiam ipsius. Ergo potestas, ut filii Dei fiant, qui credunt in eum, cum hoc ipsum datur eis, ut credat in eum. Dominus noster, matrem tantummodo habet super terram, et nos patrem tantummodo habemus in coelo. Cum enim accepisset mortalem hominem Adam, dedit hominibus immortalem suum Patrem Deum.
( Ex Vulg.) Ex munere divino, prius potestate adoptionis accepta, postea consecuti sunt, ut esse filii Dei mererentur.
Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt. (Ex (0034C)August.) Quod dicit: Ex sanguinibus, non est Latinum, sed Graece positum est pluraliter αἱμάτων; apud Latinos enim semper sanguis dicitur singulariter, sed maluit ille qui interpretabatur, quasi minus Latine loqui, secundum grammaticos, et tamen explicare veritatem secundum auditores infirmos. Si enim diceret, ex sanguine, singulariter, non explicaret quod volebat. Ex sanguinibus enim maris et feminae nascuntur homines. Quid autem subdit: Neque ex voluntate carnis? Carnem pro femina posuit, quia de costa cum facta esset, dixit Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Et Apostolus: Nemo carnem suam odio habet, id est, uxorem. Carnalis quippe nostra generatio ex sanguinibus, id est, ex natura maris et feminae ducit (0034D)originem. Ac vero spiritualis Spiritus sancti gratia ministratur, quam a carnali distinguens Dominus, ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
Et verbum caro factum est et habitavit in nobis. (Ex Hieron.) Verbum caro factum est, ut nos de carne transiremus in Verbum, nec Verbum desiit esse, quod fuerat. Nec homo perdidit esse, quod natus est, gloria est aucta, non natura mutata.
( Ex August.) Medicus ergo iste sic venit, ut de carne vitia carnis exstingueret, et de morte occideret mortem. Ideo Verbum caro factum est, ut possimus (0035A)dicere: Vidimus gloriam ejus. Qualem gloriam? qualis factus est Filius hominis.
( Ex Beda.) Et Verbum caro factum est. Nihil aliud debet intelligi, quam si diceretur: et Deus homo factus est, carnem videlicet induendo et animam, ut sicut quisque nostrum unus homo ex carne constat et anima, ita unus ab incarnationis tempore Christus, ex divinitate, carne et anima constat.
Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Gloria Christi, quam ante incarnationem videre non poterant homines, post incarnationem viderunt, aspicientes humanitatem miraculis refulgentem, et intelligentes divinitatem intus latitantem, illi maxime, qui ejus claritatem ante passionem transfigurati, in monte sancto contemplari meruerunt, (0035B)voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (II Petr. I), et post passionem, resurrectionis, ascensionisque ipsius gloria conspecta, spiritus ejus sunt dono mirifice refecti, quibus omnibus manifeste cognoverunt, quod hujusmodi gloria, non cuilibet sanctorum, sed illi soli homini, qui esset in divinitate unigenitus a Patre conveniret.
Plenum gratia et veritate. (Ex Fulgentio.) Quia et in divina natura, quia Deus veritas est, plenus est, et in humana, in qua homo verus, gratia factus est, plenus est: in illa plenitudine Deus est in forma Dei, aequalis Deo; in ista plenitudine, servus in forma servi, quia in similitudine hominum factus, et habitu est inventus ut homo (Philip. II).(0035C) ( Ex Beda.) Gratia plenus erat, et est homo Christus Jesus, cui singulari munere, prae caeteris mortalibus datum est, ut statim ex quo in utero virginis concipit et homo fieri inciperet, verus esset et Deus.
CONCORDIA.
Istarum duarum in plurimis fit concordia lectionum. Evangelium dicit: In principio erat Verbum. Et Apostolus: Tu in principio, Domine, terram fundasti. Evangelium dicit: Omnia per ipsum facta sunt, et mundus per ipsum factus est. Apostolus dicit: Per quem fecit et saecula. Notandum quod Dominum Jesum Christum, utrique Deum appellaverunt: Evangelium ubi ait: Et Deus erat Verbum. Apostolus ubi dicit: Thronus, tuus Deus, in saeculum (0035D)saeculi (Psal. XLV).
IN NATALI SANCTI STEPHANI LECTIO ACTUUM APOSTOLORUM, CAP.
« Stephanus plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. Surrexerunt autem quidam de Synagoga, quae appellabatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano, et non poterant resistere sapientiae et spiritui, qui loquebatur. Audientes haec, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. Cum autem esset Stephanus plenus Spiritu sancto, intendens in coelum vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video (0036A)coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei. Exclamantes autem voce magna, continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant, et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus. Et lapidabant Stephanum, invocantem et dicentem, Domine Jesu, suscipe spiritum meum. Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. »
Stephanus plenus gratia et fortitudine (Ex Hieron). Stephanus, Στέφανος Graece, Latine coronatus dicitur, qui pulcherrima ratione quod percepturus erat in re, quodam praesagio praeoccuparet in nomine: (0036B)lapidatus humiliter, sed sublimiter coronatus, Hebraice autem interpretatur norma vestra, quorum videlicet? nisi martyrum sequentium, quibus primo patiendo, forma factus est, moriendo pro Christo.
Faciebat signa et prodigia. Prodigia dicuntur, porro dicentia, id est, novum aliquid longe futurum praedicentia. Signa dicuntur indicia aliqua, ab eo quod aliquid significent.
Surrexerunt autem quidam de Synagoga, quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano. Synagoga Graece, Latine congregatio dicitur. Libertini, qui de servitute manumissi et libertate donati sunt. Constat autem, de stirpe servili fuisse, qui primo fidei Christi restiterunt, qui etsi (0036C)ab hominibus emancipati, tamen servi erant peccati. Cilicia, coetus, luctus, vel vomitus interpretatur. Alexander, auferens angustias tenebrarum. Asia, elevata vel elatio interpretatur.
Et non poterant resistere sapientiae et spiritui, qui loquebatur. Hoc est quod Dominus ipse suis martyribus ait: Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri (Luc. XXI).
Audientes autem hoc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus. Conscientia cum arguitur, impatiens est, et non poterant Christi veritatem sustinere. Aures eorum furorem mentis in vultu demonstrabant. Stridebant dentibus in eum, carnes lacerare cupientes, ostendentes se esse belluas. Inde enim (0036D)minabantur, unde tantummodo ostendebantur et belluae, et impletum est in illis: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLIX).
Cum autem esset Stephanus plenus Spiritu sancto, intendens in coelum, vidit gloriam Dei. Quia plenus erat Spiritu sancto, propterea intendebat in coelum. Plenitudo enim Spiritus sancti, non eum permittebat terrena aspicere. Nam et Moyses vidisse dicitur gloriam Dei, et populus in consecratione domus Domini, vidisse dicitur gloriam Dei Israel (Exod. XXXIV). Et apostolus Joannes dicit in Evangelio: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre (Joan. I).
Et Jesum stantem a dextris Dei. Stantem dixit, (0037A)non sedentem, stabat cum martyre suo, et pugnabat quasi in praelio constitutus. Ille lapidabatur, et Jesus suscipiebat plagas.
Ecce video coelos apertos. Jam mihi aperta est via; adhuc in terra sum, etiam ad coelorum regna aspicio; coelos istos aperuerunt mihi lapides vestri, persecutione vestra aperuistis mihi coelos, usque adhuc coelos apertos non videram, sanguis meus clavis coelorum est. Ac si diceret: Deponite lapides, confitemini Jesum, et vos videbitis coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei, sed illi lapides tenentes, persecutionis veritatem audire non poterant.
Et Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei. Cum Dominus Jesus Christus Dei et hominis perfectus sit filius, quid est, quod hunc beatus martyr, (0037B)hominis potius quam Dei Filium appellare maluit, cui plus utrique gloriae videretur allaturus, si eum Dei potius quam hominis Filium appellare voluisset, nisi ut hoc testimonio Judaeorum confunderetur infidelitas, qui se hominem crucifixisse, et hunc Deum credere noluisse meminerunt? Ad confortandum ergo beati martyris sapientiam, coelestis regni janua panditur, et ne innoxius homo lapidatus titubet in terra, Deus homo crucifixus apparet coronatus in coelo. Unde? Quia, stare, pugnantis vel adjuvantis est, recte a dextris Dei stantem vidit, quem inter homines persequentes adjutorem habuit.
Exclamantes autem voce magna, continuerunt aures suas. (Ex Hieron.) O pravos animos, claudunt aures, ne apertis illis ingrediatur veritas. Claudunt aures, (0037C)quia clausos habebant et oculos, et coelos apertos non viderant.
Et impetum fecerunt unanimiter in eum. Una impietas, unus impetus, major consensus in scelere quam in religione.
Et ejicientes eum extra civitatem lapidabant. (Ex Beda.) Et Dominus extra portam passus est, qui nos elegit de mundo in supernum suum regnum et gloriam, et Stephanus, quasi advena mundi, extra civitatem lapidatur. Non enim habuit hic manentem civitatem, sed futuram tota mente quaerebat. Et juxta rerum immutationem martyr mundi cordis, ad coelos intuitum dirigit, persecutor dure cervicis manus ad lapides mittit.
Et testes deposuerunt vestimenta secus pedes adolescentis (0037D)qui vocabatur Saulus. Quare testes falsi primum lapidaverunt? Quia lex praeceperat ut quicunque testimonium diceret contra aliquem causae mortis, ipse primum lapidem mitteret in eum, quem primum ore occiderat suo (Deut. XVII).
Ex Hieron.) Deponunt vestimenta, qui jam Dei auxilium projecerant. Saulus autem tentatio, sive infernus interpretatur. Recte igitur qui lapidabant martyrem, vestimenta sua juxta infernum reliquerant.
Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. Videte confessionem: hominem videt stantem, et tamen Dominum confitetur. Ac si diceret: Domine Jesu, stas quidem quasi homo, sed adjuvas quasi Deus. Stas, (0038A)surrexisti ut me venientem susciperes et amplexareris, filius invocat patrem, martyr invocat agonitheten. Domine Jesu, suscipe spiritum meum, qui expellitur de carne mea, propter confessionem tuam, fas est enim ut spiritus, qui pro te funditur, a te suscipiatur.
Positis autem genibus clamavit voce magna dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum, et cum hoc dixisset, obdormivit. (Ex Beda.) Pro se quidem stans oravit, pro inimicis genu flexit, quia ipsorum major iniquitas, majus supplicandi remedium flagitabat. Et mira beati martyris virtus, qui sic zelo fervebat, ut eis a quibus tenebatur palam suae perfidiae culpas exprobraret, sic dilectione ardebat, ut in morte quoque pro eis a quibus occidebatur, (0038B)oraret.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. XXIII.
« Dicebat Jesus turbis Judaeorum et principibus sacerdotum: Ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris; et persequimini de civitate in civitatem, ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus super terram a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos (0038C)suos sub alas, et noluisti! Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini. »
Dicebat Jesus turbis Judaeorum: Ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis et flagellabitis in synagogis vestris, et persequimini de civitate in civitatem, ut impleatis mensuram patrum vestrorum. (Ex Hieron.) Id est, quod illis defuit, vos adimplete. Illi enim interfecerunt servos, vos Dominum crucifigite; illi prophetas, vos eum qui per prophetas praedicatus est. Potest hoc et ad discipulos ejus referri, de quibus nunc dicit: Ecce ego mitto ad vos prophetas, etc. Simulque observa juxta Apostolum scribentem ad Corinthios, (0038D)varia dona esse discipulorum Christi (I Cor. XII): alios prophetas, qui ventura praedicant; alios sapientes, qui noverunt quando debeant proferre sermonem; alios scribas in lege doctissimos, qui describunt in tabulis cordis sui, ex quibus lapidatus est Stephanus, Paulus occisus, crucifixus Petrus, flagellati in Actibus Apostolorum discipuli, et persecuti eos sunt de civitate in civitatem, expellentes de Judaea, ut ad gentium populum transmigrarent.
Ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram. (Ex Beda.) Quaeritur, quomodo sanguis omnium prophetarum atque justorum ab una Judaeorum generatione requiratur, cum et multi sanctorum, sive ante incarnationem, seu post mortem, (0039A)resurrectionemque Salvatoris ab aliis sunt nationibus interempti, et ipse Dominus, Judaeis licet acclamantibus, a Romano tamen praeside, Romanisque sit militibus crucifixus. Sed moris est Scripturarum, duas saepe generationes hominum, bonorum scilicet et malorum, computare, hoc est, eorum qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, et eorum, quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis, et alibi: Serpentes, generatio viperarum.
( Hieron.) Dicamus breviter, quare sanguis Abel justi usque ad Zachariam filium Barachiae, ab illa generatione quaeratur, cum neutrum eorum occiderit? Regula Scripturarum est, duas generationes, bonorum vel malorum nosse. Bonorum, de qua scriptum (0039B)est: Haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob (Psal. XXIV), et in alio loco de omnibus sanctis: Generatio rectorum benedicetur (Psal. CXII). De malis vero: Generatio viperarum, et: Requirentur omnia a generatione ista. Et illud: Generatio prava atque perversa, haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens (Deut. XXXII, 6)? et: Gens sine consilio et sine prudentia? Ergo isti, qui similia Cain et Joas contra Apostolos gesserunt, de una generatione esse referuntur: et omnes sancti, qui similes in virtutibus sunt, una generatio esse videtur.
A sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae. (Ex Beda.) Quaeritur cur duos hos specialiter posuit Abel et Zachariam, quia neuter (0039C)tunc praesens fuit, et postea multi ab eis sancti occisi sunt, nimirum pro aequalitate piaculi. Cain enim occidit Abel fratrem suum, nulla causa justa existente. Joas quoque rex filium sacerdotis nutrientis se et eripientis de morte, et in templo septem annis abscondentis se, cum Athalia, avia ejus, omne semen regium, desiderio regni, interfecisset, maximeque collactaneum suum; horum, inquam, omnium oblitus, interfecit. Item quaeritur: Si sanguis horum, qui post hunc occisi sunt, venit super eos, nimirum Zacharias sanctos in fine mundi passuros, significat, quorum omnium sanguis veniet super generationem malam, cujus malitia unita est, quare a sanguine Abel, qui primus martyrium passus est, mirum non est. Sed quare usque ad sanguinem Zachariae (0039D)quaerendum est, cum et multi post eum usque ad nativitatem Christi, et ipso mox nato innocentes in Bethleem pueri sint ab hac generatione perempti (Matth. II)? Nisi forte, quia Abel pastor ovium, Zacharias sacerdos fuit, et hic in campo, ille in atrio templi necatus est. Utriusque gradus martyres, et laici scilicet et altaris officio mancipati, sub eorum voluit intimare vocabula.
Quem occidistis inter templum et altare. (Ex Hieron.) Inter parietem templi et altare incensi interius, sive, ut alii dicunt, inter ruinas templi et altare hostiarum exterius. Quaeritur qui sit iste Zacharias, filius Barachiae, qui occisus est inter templum et altare, quia multos legimus Zacharias. Sed, ne libera (0040A)nobis tribueretur erroris facultas, manifeste ostendit, de quo dicit hoc, quod additum est: Quem occidistis inter templum et altare, illum significare Zachariam volens, qui occisus est a Joas rege Judae, sicut Regum narrat historia. Sed observandum quod ille Zacharias non sit filius Barachiae, sed filius Joadae sacerdotis, unde Scriptura refert: Non fuit recordatus Joas patris ejus Joadae, quae sibi fecisset bona (II Par. XXIV). Cum ergo Zachariam teneamus et occisioni consentiat locus, quaerimus quare Barachiae dicitur filius et non Joadae. Barachias in lingua nostra benedictus Domini dicitur, et Joada justitia interpretatur, et ideo vir justitia plenus, benedictus Domini recte appellatur.
Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas et (0040B)lapidas eos qui ad te missi sunt. (Ex Hier.) Hierusalem, non saxa et aedificia civitatis, sed habitatores vocat, quam patris plangit affectu, sicut et in alio loco legimus, quod videns eam, fleverit (Luc. XIX).
Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti. In eo autem quod dicit: Quoties volui congregare filios tuos, omnes retro prophetas a se missos esse testatur. Avis quoque similitudinem congregantis sub pennis nidum suum, in Cantico Deuteronomii legimus: Sicut aquila protegit nidum suum, et super pullos suos desideravit, expandens alas suas, suscepit eos et tulit super pennas suas (Deut. XXXII). Et pulchre, qui Herodem de sua nece tractantem, vulpem vocarat (Luc. XIII), seipsum avi comparat. (0040C)Fraudulenta enim vulpes semper insidias avibus tendere non cessat. Quod dicit: Qui ad te missi sunt, hoc est, qui ad profectum tuum missi fuerant. Quoties volui, ac si diceret, Indebita reddis mihi, congregare de Aegypto et Babylone pullos sub alas. Duae alae Domini, Moses et Aaron, qui eduxerunt populum de Aegypto, sive Zorobabel et Esdras et Nehemias, et Jesus filius Josedec duces, qui eduxerunt populum Israel de Babylone. Quaeritur quomodo dicit: Quoties volui, cum Propheta dixerit: Omnia quae voluit Dominus fecit, id est, nolui ex me, sed voluistis ex vestra parte.
Ecce relinquetur domus vestra deserta. (Ex Hieron.) Hoc ipsum ex persona Hieremiae jam ante dixerat: Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam, (0040D)facta est mihi haereditas mea quasi spelunca hyaenae (Hier. XII). Desertam Judaeorum domum idem templum illud, quod ante fulgebat augustius oculis comprobamus, qui habitatorem Christum perdidit, et haereditatem praeripere gestiens, occidit haeredem. Aliter: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta, hoc est, nunc vestra est, non mea, quae dudum domus mea vocabatur. Deserta in vindicta crucis, sive templum Judaeorum a Domino habitatore relinquetur, ibitque ad gentium Ecclesiam.
( Ex Beda.) Ipsam civitatem, quam nidum suum vocaverat, nunc domum Judaeorum appellat, quae non immerito Domini auxilio nudata, suae ditioni relinquitur, quia non solum avis illius omnipotentis, (0041A)quam Matthaeus gallinam nuncupat, alis protegi despexit, sed eamdem avem, se protegere volentem, vulpibus devorandam, idem Herodi et Pilato crucifigendum tradidit Christum. Nec mora vulpium earumdem, hoc est, regum terrae, et ipsae rapinae donatur; occiso enim Domino venerunt Romani, et quasi nidum vacuum diripientes, tulerunt eorum locum, gentem et regnum.
( Ex Hieron.) Sciendum quia hyena, unde superius in testimonio Hieremiae mentio facta est, bestia est quae noctu cadaveribus mortuorum vivit, et de sepulcris solet effodere corpora, nihilque est immunditiae, quo non vescatur; talis est Israel, offendens Dominum suum, et omnium bestiarum morsibus traditus, nempe quia a Domino est derelictus.
Dico enim vobis: Non me videbitis amodo donec (0041B)dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini. (Ex Aug.) Haec quidem turbae dixerunt Domino, venienti ad Hierusalem, sed quia Lucas non dicit, quo hinc abscesserit Dominus, ut non veniret, nisi eo tempore quo jam illud diceretur, perseverat quippe in itinere suo, donec veniat Hierusalem, cogit profecto hoc mystice intelligi, de illo ejus adventu, quo in claritate venturus est, maxime cum Matthaeus Dominum praedecantatas ei a turba laudes dixisse testatur.
( Ex Hieron.) Idem quod dicit: Donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini, hoc vult intelligi, nisi poenitentiam egeritis, et confessi fueritis, ipsum me esse, de quo prophetae cecinerunt, filium (0041C)omnipotentis Patris, meam faciem non videbitis. Habent Judaei, datum sibi tempus poenitentiae, confiteantur: Benedictus qui venit in nomine Domini, et Christi ora conspicient.
CONCORDIA. Istarum duarum in hoc sit concordia lectionum, quia utraque de lapidatione justorum, unam faciunt mentionem. Haec est lectio Actuum Apostolorum, de beati Stephani, perspicue, et proprie jam patrata. Evangelii vero lectio, de cujuslibet prophetae lapidatione absolute facit, non proprie, mentionem.
IN NATALI SANCTI JOANNIS EVANGELISTAE LECTIO EPISTOLAE BEATI PAULI APOSTOLI AD EPHESIOS, CAPITE PRIMO.
(0041D) « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, in coelestibus in Christo: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum, in ipsum, secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto filio suo, in quo habemus redemptionem, per sanguinem ejus in remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus, quae superabundavit in nobis. »
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali (0042A)in coelestibus in Christo. (Ex Hieron.) Quomodo secundum substantiam Deus bonus, nos communione sui, efficit bonos, ita ipse benedictus, nos praestat esse benedictos. Benedixit autem nos, non in una benedictione tantum, sed et in cunctis; non quod omnes omnia consequamur, sed dum singuli, vel singulas, vel plures habemus, ex omnibus omnes singulas possideamus, et non in terrenis benedictionibus, sed spiritalibus. Quaeritur, quomodo adhuc in terra nos positos coelesti benedictione benedixerit. Sive igitur quod conversatio nostra in coelis est, et non sumus de mundo isto, sed deposita imagine τοῦ χόϊκοῦ, portamus imaginem supercoelestis, et in carne non vivimus, sed in spiritu; sive quod omnis benedictio spiritalis in Christo, licet in terra sit, tamen de coelestibus (0042B)computetur: Benedixit nos, inquit, in omni benedictione spiritali, id est, in sermone Dei, et sapientia, et virtute, caeterisque virtutibus. Dupliciter autem legendum: Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, ut sit benedictus Deus, qui universorum conditor est, et hic distinctio, deinceps inferatur, qui est, et pater Domini nostri Jesu Christi. Vel ita, ut Deus et Pater, ad Dominum nostrum, in commune referatur, benedictus Deus, ejus qui assumptus est hominis, et pater ejus, qui in principio apud Deum, erat Deus Verbum. Non quo alius assumptus homo, et alius sit sermo, qui assumpserit, sed quo unus, atque idem, pro varietate causarum, nunc sublimis, nunc humilis praedicetur.
Sicut elegit nos in ipso, ante mundi constitutionem. (0042C)Volens itaque Paulus ostendere quod Deus nos elegit ut essemus sancti et immaculati coram ipso, hoc est, Domino, ante fabricam mundi, in praesentia Dei, cui omnia futura jam facta sunt, et antequam fiant universa, sunt nota, hoc usus est sermone dicens. Ante constitutionem mundi. Quod autem ait: Ut essemus sancti et immaculati, inter sanctum et immaculatum, hoc interest, quod sanctus et immaculatus intelligi potest. Immaculatus vero, non statim et sanctus. Parvuli vero immaculati sunt, qui integro corpore non fecere peccatum, et tamen non sancti, quia sanctitas voluntate et studio comparatur.
In charitate praedestinans nos in adoptionem filiorum, per Jesum Christum, etc. Dupliciter legendum, ut charitas, vel superioribus, vel inferioribus copuletur. (0042D)Cum superioribus ita, ut essemus sancti et immaculati coram ipso in charitate. Cum inferioribus ita, in charitate praedestinans nos, etc. Nec non etiam hoc inferendum, quod cum praedestinet nos in adoptionem filiorum, per Jesum Christum, tamen non ante filii esse possumus, nisi filii ejus Jesu Christi fidem et intelligentiam recipiamus, et illa quidem natura filius est, nos vero adoptione. Ille nunquam filius non fuit, nos antequam essemus praedestinati sumus, etc. Spiritum adoptionis accepimus quando credimus in Filium Dei.
Secundum placitum voluntatis suae. (Ex Hieron.) Verbum εὐδοκίαν, quod Latinus interpretatus est placitum, apud Graecos compositum est ex duobus (0043A)integris, ἀπὸ τοῦ εὖ καὶ τοῦ δοκεῖν, id est, a bene et placito, quod nos possumus dicere, beneplacitum, quia non statim omne quod placet, et beneplacere potest, sed hoc beneplacitum dicitur, ubi quod placuit, recte placitum comprobatur.
In laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto. Omnis ergo gratia quam consequimur, in gloriam et laudem ejus, qui nos gratificavit in dilecto, hoc est, in Domino Jesu Christo Salvatore completur, quia absque sapientia, veritate, justitia, pace, redemptione, quibus omnibus Christus intelligitur, nullum bonum esse potest. Nec putandum quod in Latinis codicibus, habet scriptum, in dilecto Filio suo, sed simpliciter et absolute, in dilecto. Quod ita mihi intelligendum videtur, ut subaudiatur, ab omnibus. (0043B)Si enim Christus, ut saepe jam diximus, sapientia est, justitia, pax, gaudium, etc., haec virtutum vocabula, etiam hi, qui sequi nequeunt diligunt, et nullus tam confessi sceleris est, ut non sapientiam et justitiam amare se dicat, iste est dilectus, quem aestimo in Isaia significari: Cantabo dilecto, et Vinea facta est dilecto (Isai. V), et in Psalmo: Et dilectus quemadmodum filius unicornium (Psal. XXIX).
In quo habemus redemptionem. Ille redimitur, qui captivus est, et in hostium veniens potestatem, liber esse desivit, ita et nos quidam dicunt in hoc mundo esse captivos, et sub principibus, et potestatibus, jugo servitutis teneri, nec ante vinctas catenis explicare manus, et oculos sursum attollere, nisi Redemptor advenerit Jesus Christus Filius Dei, qui (0043C)proprium sanguinem dedit. et nos de servitute eripiens, libertate donavit.
Per sanguinem ipsius. Dupliciter vero sanguis Christi, et caro intelligitur: vel spiritalis illa atque divina, de qua ipse dicit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI). Et: Nisi manducaveritis carnem meam, et sanguinem meum biberitis, non habebitis vitam aeternam (Joan. XIX). Vel: Caro et sanguis quae crucifixa est, et qui militis effusus est lancea.
Remissionem peccatorum. Consequenter autem post redemptionem sanguinis Christi, remissionem accepisse scribuntur peccatorum, quia nisi redempti fuerimus, frustra nobis peccata donantur, nec ante veniam accipere possumus nisi pretium pro nobis (0043D)cruentus quondam victor acceperit.
Secundum divitias gratiae ejus, quae abundavit in nobis. Qui intelligit hoc quod dictum est: Gratia estis salvati et non ex operibus (Ephes. II), iste scit, quod secundum divitias suas, Dei gratia abundet in nobis, maxime in Ecclesia de gentibus congregata. An non est magnitudo gratiarum in Paulo et in caeteris sanctis? de quibus dicitur: Nescitis quoniam angelos judicabimus (I Cor. VI)? Has divitias gratiarum, ille in se non facit vacuas, qui, quantum valet humana fragilitas, laborat, contendit, et cum Paulo dicit: Gratia ejus in me vacua non fuit (I Cor. XV): qui vero ad deteriora delabitur, in isto, dives gratia Dei, paupertate tenuabitur.(0044A) EVANGELIUM JOANNIS, CAP. ULT. « Dixit Jesus Petro: Sequere me. Conversus Petrus, vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in coena supra pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui te tradet? Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesus: Domine, hic autem quid? Dicit ei Jesus: Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere. Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus, quia non moritur, sed, Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Hic est discipulus iste, qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec, et scimus quia verum est testimonium ejus. »
Dixit Jesus Petro: Sequere me. (Ex Beda.) Postquam (0044B)enim Dominus Jesus significavit Petro qua morte clarificaturus esset Deum, protinus adjungit: Sequere me, ac si aperte dicat: Quia ipse prius pro tua redemptione, crucis supplicium subire non timui, quid tu pro mei confessione nominis crucem pati formidas? qui eo gloriosiore martyrii palma glorificaberis, quo in hac promerenda magistri iter sequeris.
Conversus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem. Hinc etenim patet, quia cum dixisset Jesus Petro: Sequere me, surrexit de loco convivii, et coepit abire. Secutus est autem eum Petrus, secutus est et ille discipulus, quem diligebat Jesus, Joannes videlicet, ipse qui hoc scripsit Evangelium. Diligebat autem eum Jesus, non exceptis caeteris singulariter (0044C)solum, sed prae caeteris familiarius unum, quem specialis praerogativa castitatis ampliori dilectione fecerat dignum. Omnes quippe diligit, qui omnibus dicit: Sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos; manete in dilectione mea (Joan. XV). Sed hunc prae omnibus diligit, qui virgo electus ab ipso, virgo in aevum permansit. Tradunt namque historiae, quod eum de nuptiis, volentem nubere, vocaverit, et propterea, quem a carnali voluptate retraxerat, potiore sui amoris dulcedine donavit.
Qui recubuit in coena super pectus ejus. Quod autem discipulus ille super pectus magistri recubuit, non praesentis solummodo dilectionis, sed et futuri signum mysterii figurabatur: etenim tunc jam Evangelium, quod idem discipulus erat scripturus, uberius (0044D)atque altius caeteris sacrae Scripturae paginis arcana divinae majestatis esse comprehensurum. Quia enim in pectore Jesu sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, merito super pectus ejus recubat, quem majore caeteris sapientiae et scientiae singularis munere donat. Caeteros quippe Evangelistas novimus, plura de miraculis nostri Salvatoris, pauciora de divinitate locutos. Joannes autem, perpauca de humanis scribens actibus, potius se exponendis divinae naturae indidit arcanis, patenter insinuans quanta de pectore Jesu fluenta doctrinae coelestis, quae nobis eructaret, hauserit. Sequitur: Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Jesus:
Domine, hic autem quid? Quia beatus Petrus audierat (0045A)per passionem crucis se clarificaturum esse Deum, voluit etiam de fratre et condiscipulo cognoscere, qua esset ipse morte perpetuam transiturus ad vitam.
Dicit ei Jesus: Si eum voto manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere. Non, inquit, eum per passionem martyrii volo consummari, sed absque violentia persecutoris, diem exspectare novissimum, quando ipse veniens, eum in aeternae beatitudinis mansionem recipiam, et quid hoc ad te? Tu tantum crucis patibulum subeundo, mea vestigia sequi debere memento. Non quia, non et ipse multos antea labores pro Domino, pressurasque malorum toleraverit, qui et in Actibus Apostolorum, cum caeteris apostolis flagellatus invenitur, quando ibant gaudentes (0045B)a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V), et a Domitiano Caesare, in ferventis olei dolium missus, in ecclesiastica narratur historia, ex quo tamen divina se protegente gratia, tam intactus exierit, quam fuerat a corruptione concupiscentiae carnalis extraneus. Nec multo post, ab eodem principe, propter insuperabilem evangelizandi constantiam, in Patmos insulam exsilio relegatur. Ubi humano licet destitutus solatio, divinae tamen visionis et allocutionis meruit crebra consolatione relevari. Denique ibidem Apocalypsim, quam ei Dominus de statu Ecclesiae praesenti, vel futuro revelavit, manu sua conscripsit. Unde constat, promissionem sic manendi, donec veniret Dominus, non eo pertinere, quod sine labore (0045C)certaminis victurus in mundo, sed illo potius quod sine dolore passionis transiturus esset e mundo. Sic enim in Patrum litteris invenimus, cum longo confectus senio, sciret imminere diem recessus sui, convocatis discipulis suis, post monita exhortationum ac missarum celebrationem, ultimum eis vale fecit, deinde descendens, in defossum sepulturae suae locum, facta oratione, positus est ad patres suos, jam liber a dolore mortis, quam a corruptione carnis invenitur alienus.
( Ex August.) Illud etiam in his duobus apostolis, Petro et Joanne, quem non moveat ad quaerendum? Cur Joannem plus dilexerit Dominus, cum ipsum Dominum plus dilexerat Petrus? Ubicunque enim se commemorat Joannes, ut nomine suo tacito ipse (0045D)possit intelligi, hoc addit quod eum diligebat Jesus. Porro quod apostolus Petrus plus aliis dilexerit Christum, possunt quidem documenta multa proferri; sed ut longe in alia non eamus, in ipsius tertiae manifestationis Domini, paulo superiore lectione, quae istam praecedit, satis evidenter apparet, ubi interrogans eum dixit: Diligis me plus his? quod utique sciebat, et tamen interrogabat, ut etiam nos, qui legimus Evangelium, amorem Petri erga Dominum, et in illo interrogante, et in illo respondente, nosceremus. Quod autem in eo, quod respondit Petrus: Amo te, non addidit, plus his, hoc respondit quod de se ipso sciebat. Non enim quantum ab alio quolibet diligeretur scire poterat, qui cor alterius videre (0046A)non poterat. Sed tamen superioribus verbis dicendo: Etiam Domine, tu scis, satis et ipse declaravit, scientem Dominum interrogasse, quod interrogavit. Sciebat igitur Dominus non solum quod diligeret, verum etiam quod plus illis eum diligeret Petrus. Et tamen si proponamus quaerentes, quis duorum sit melior utrum, qui plus, aut qui minus diligit Christum, quis dubitabit respondere eum qui plus diligit, esse meliorem? Item si proponamus quis duorum sit melior utrum quem minus, an quem plus diligit Christus, eum, qui plus diligitur a Christo, meliorem procul dubio respondebimus. Aggrediar igitur in ejus manifesta misericordia, cujus est occulta justitia, de solvenda quaestione tam ingenti, pro viribus quas ipse donaverit disputare: Si eum, (0046B)inquit, volo manere, id est, sic eum exspectare finem conditionis, propriae, non finem mundi. Quod autem subdit: Donec veniam, non solum de generali illo, quo resolvendus est mundus, sed etiam de hoc, quo quotidie sanctos suos visitare dignatur adventu, accipi potest. Quod vero ait: Diligis me plus his, potest ita plus intelligi, ut Joannes hoc loco, qui specialius dilectus est, a caeteris excipiet. At vero, juxta mysticum sensum, in Petro actualis vita, in Joanne contemplativa significatur. In utroque praesens pariter et futura. Ecclesia autem, cujus Petrus, propter primatum apostolatus gerebat figuram, claves regni coelorum a Christo accepit. In petra, hoc est, potestatem solvendi ligandique peccata, quod est enim per proprietatem in Christo Ecclesia, hoc est, per (0046C)significationem Petrus in petra, qua significatione intelligitur Christus petra, Petrus Ecclesia. Haec igitur Ecclesia, quam significabat Petrus, quam diu deget in malis, amando et sequendo Christum, liberatur a malis. Magis autem sequitur Christum in eis, qui certant pro veritate usque ad mortem, quibus idem Petrus ait: Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II). Ecce propter quod ei dictum est: Sequere me. Est alia vita immortalis, quae non est in malis, ubi facie ad faciem videbimus, quod hic per speculum et in aenigmate videtur (I Cor. XIII). Duas itaque vitas, sibi divinitus praedicatas et commendatas novit Ecclesia. Quarum est una in fide, altera in specie. Una in peregrinatione, altera in aeternitate; (0046D)una in labore, altera in requie; una in via, altera in patria; una cum hoste pugnat, altera sine hoste regnat. Ergo una bona est, sed adhuc misera: altera melior et beata. Ista significata est per apostolum Petrum, illa per Joannem. Ideo dicitur huic: Sequere me. De illo autem: Si eum volo manere donec veniam. Ac si dicat: Tu me sequere, per imitationem perferendi temporalia mala. Ille maneat, donec sempiterna venio redditurus bona. Sic eum volo manere, id est, exspectare, quoniam quod per eum significatur, non utique nunc, sed cum venerit Christus, implebitur.
Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec. Hic manifeste beatus Joannes suam (0047A)personam designat ex officio, quod designare vitat ex vocabulo. Perhibuit namque testimonium Verbo Dei praedicando, perhibuit scribendo, perhibuit denuo docendo, perhibet etiam nunc pandendo. Siquidem a tempore Dominicae passionis, resurrectionis et ascensionis in coelum, et usque ad ultima Domitiani principis tempora, per annos circiter sexaginta quinque absque ullo scribendi adminiculo verbum praedicabat. At ubi a Domitiano, qui secundus post Neronem Christianorum persecutor exstitit, exsilio missus est, irrumpentes in Ecclesiam haeretici, quasi in destituta a pastore ovilia lupi Marcion, Cerinthus et Ebion, caeterique Antichristi, qui Christum fuisse ante Mariam negabant, simplicitatem fidei evangelicae perversa maculavere doctrina. Sed cum ipse (0047B)post occisionem Domitiani, permittente pio principe Nerva, rediret Ephesum, compulsis ab omnibus pene tunc Asiae episcopis, et multarum Ecclesiarum legationibus, de coaeterna Patris divinitate et Christi altius facere sermonem, eo quod in trium aliorum evangelistarum scriptis, de humanitate ejus sufficienter sibi viderentur habere testimonia. Quod ille se non aliter facturum respondit, nisi indicto jejunio, omnes in commune Dominum precarentur, ut illa digna scribere posset. Et hoc ita patrato, instructus revelatione, a sancti Spiritus gratia inebriatus, omnes haereticorum tenebras patefecit, et subita veritatis luce dispulit: In principio, inquiens, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Similemque initiis totum sui sermonis cursum (0047C)faciens Dominum nostrum Jesum Christum, sicut verum hominem, vere ex homine temporaliter factum, ita etiam verum Deum, vere ex Deo Patre, et aeternaliter natum, vere cum Patre et Spiritu sancto semper existentem clarissima assertione perdocuit. Imo omnia divinae veritatis et verae divinitatis, quantum alteri mortalium nulli licuit arcana reseravit. Et hoc virgini privilegium recte servabatur, ut ad scrutanda Verbi incorruptibilis sacramenta, incorrupto ipse non solum corde, sed et corpore procederet. De cujus dictorum veritate, quod sit nemini ambigendum, ipse quoque curavit ostendere, qui cum dixisset: Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec, continuo subjecit et ait: Et scimus quia verum est testimonium ejus. Quia (0047D)ergo cum caeteris fidelibus scimus, verum esse testimonium ejus, curemus per omnia, ut recta fide intelligendo, recta operatione exercendo quae docuit, ad dona perveniamus sempiterna, quae promisit per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti, Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
CONCORDIA
In hoc istarum duarum fit concordia lectionum, quia humano de Joannis actu et nomine, et alia tantum de ejus actu faciunt rationabiliter mentionem, qui ab omni contagione immaculatum, cum Dominus ab infantia custodivit eum et sanctum, ideo illi (0048A)apostolica apte convenit, vel maxime ubi ait: Benedictus Deus qui elegit nos, etc.
IN NATALI INNOCENTUM.
LECTIO LIBRI APOCALYPSIS JOANNIS APOSTOLI, CAP. XIV.
« Vidi supra montem Sion agnum stantem, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis, et audivi vocem de coelo, tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitrui magni, et vocem quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. Et cantabant quasi canticum novum ante sedem Dei, et ante quatuor animalia et seniores; et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta (0048B)quatuor millia, qui empti sunt de terra. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Hi sequuntur agnum quocunque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium. Sine macula sunt ante thronum Dei. »
Vidi supra montem Sion agnum stantem. Agnus Christus, de quo Joannes ait: Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi. Mons Sion, qui speculatio interpretatur, hoc loco Ecclesia intelligitur, super quem Dominus Jesus Christus stare perhibetur, virtutis et protectionis ei praestans adjutorium et munimen. Nota quae bestia superius in arena maris, agnus in monte Sion stare perhibetur, et cum illo (0048C)centum quadraginta quatuor millia. Hic est numerus populi Dei, hic finitus numerus ponitur pro infinito, et sacratus secreti significatione mysterii. Nam ternario numero triplicato fit novenarius, et quaternario quater ducto sedecim faciunt. Novies autem decies sexies centum, quadraginta quatuor implentur, quo numero virginei examinis mystice insinuata est plenitudo, ut cum de istis tam copiosa dicitur multitudo, de caeteris Ecclesiae membris non dubitetur.
Habentes nomen ejus, et nomen patris, etc. Superius enim dixerat de bestia ascendente de terra, quod faceret omnes pusillos, et magnos divites, et pauperes liberos, et servos habere characterem in dextera manu, et in frontibus suis. Hic autem e contrario de servis Dei, ne jam vehementi persecutionis impetu, (0048D)vel succubuisse aliquem, vel periisse, infirmus animus aestimaret, subdit: Habentes nomen ejus, et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis. Quod dicit, nomen, intelligitur agni, et nomen patris ejus, intelligitur Dei Patris.
Et audivi vocem de coelo. Id est, Ecclesiam, quae coelum saepius in divinis nominatur Scripturis. De Ecclesia enim scriptum est: Coelum mihi sedes est. Et de ejusdem Ecclesiae praedicatoribus scriptum: Coeli enarrant gloriam Dei. Magna vox sanctorum, magna est devotio charitatis, quam se de coelo audisse refert, cum eos qui vocem ediderunt, in Sion monte stare praediceret, ut ostendat se montem Sion non aliud quam Ecclesiam dixisse, quae ad (0049A)devincenda gravamina pressurarum, sublimi contemplatione erecta gaudio, regis sui certamina laude simul et imitatione concelebrat. Hoc est enim veraciter agno stanti psallere.
Tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitrui magni. Quid per vocem aquarum multarum, nisi vox intelligitur praedicatorum? Quid per vocem tonitrui magni, nisi vox Evangelii designatur? Unde et quidam apostoli filii tonitrui nominantur. Tonitrua enim sunt Evangelia, ubi comminando aiunt: Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
Et vocem quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. Quid per vocem citharizantium, nisi vox consona omnium designatur praedicatorum, (0049B)et una concordia eorum, quae in mundis cordibus, canticum personat charitatis. Concitharistae Dei omnes sancti sunt, qui carnem suam crucifigentes cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V), laudant eum in psalterio et cithara: quantum amplius illi, qui Angelicae privilegio castitatis, totos se faciunt Domino holocaustum singulariter, abnegantes semetipsos, tollentes crucem suam, sequuntur agnum quocunque ierit.
Et cantabant quasi canticum novum. Quid per canticum novum, nisi Novum Testamentum, et confessio designatur fidelium, id est, credo Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Dominum nostrum Filium ejus, et in Spiritum sanctum. Hoc enim canticum novum cantat, qui, veteri homine (0049C)deposito, per gratiam baptismatis innovatur feliciter. Iste cantus qui mentem purissimam consolatur, qui medullitus delectatur, hoc novus homo cantare debet canticum novum non vetus, qui necdum Adae peccata deposuit. Novus utique cantus est, quia nunquam talem antea mundus audivit.
Novum. Quod nulla vetustate sordescat, sed semper in sui dignitatis gratia perseveret.
Ante sedem. Sedes Ecclesia est perfecta, quae meruit coelum esse, eo quod sit habitaculum Dei. Sedes sunt Salvatoris Domini, quas ille sua majestate jam possidet, sicut legitur: Sedes sapientiae anima justi est (Sap. VII).
Et ante quatuor animalia. Quatuor enim animalia quatuor designant Evangelia, quae alio loco (0049D)plena oculis ante et retro describuntur. Ante, quia de futuro judicio praedicant.
Retro. Quia de Veteri Testamento testimonium donant. Quod autem sequitur:
Et seniores. Illos significat, de quibus superius dixerat:
Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor millia, et super thronos viginti quatuor seniores, sedentes amicti vestimentis albis. Qui sive decalogum duplicatum et quatuor significant Evangelia, sive duodecim apostolos, et duodecim patriarchas, id est, Noe, Abraham, Isaac, Jacob, Moysen, Aaron, Josue, Isaiam, Hieremiam, Ezechielem, Danielem et David. Et nemo poterat dicere canticum nisi centum quadraginta (0050A)quinque millia, qui empti sunt de terra. Singulariter canticum agno cantare, est cum eo in perpetuum prae cunctis fidelibus etiam de carnis incorruptione gaudere. Quod tamen electi caeteri canticum audire possunt, licet dicere nequeunt, qui per charitatem quidem ex illorum celsitudine laeti sunt, quamvis ad eorum praemia non assurgunt.
Virgines enim sunt, hi qui sequuntur agnum quocunque ierit. Haec pulchre beatus Augustinus, virgines admonendo, exposuit: « Pergite, inquiens, sancti Dei, pueri et puellae, mares ac feminae, caelibes et innuptae, pergite perseverando in finem. Laudate Dominum dulcius, quem cogitatis uberius. Sperate felicius, cui servitis instantius. Amate ardentius, cui placetis attentius. Lumbis accinctis et lucernis ardentibus exspectate Dominum, quando veniat a (0050B)nuptiis (Luc. XIII). Vos affertis ad nuptias agni canticum novum, quod cantabitis in citharis vestris, utique tale, quale nemo poterit dicere, nisi vos. Sic enim vos vidit in Apocalypsi quidam, prae caeteris, dilectus agno, qui discumbere super pectus ejus solitus erat. Ipse vos vidit duodecies duodena millia sanctorum citharoedorum, illibatae virginitatis in corpore, inviolatae veritatis in corde. Sequimini agnum, quia et agni caro utique virgo. Sequimini eum virginitate cordis et carnis, quocunque ierit. Quid est enim sequi, nisi imitari, quia Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequeremini vestigia ejus » (I Petr. II).
Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, (0050C)virgines enim sunt. Virgines enim dicit integritate fidei. Sic de universali Ecclesia loquitur Apostolus, dicens: Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo, nam et hanc visionem Thichonius, non de virginibus specialiter tantum, sed de tota generaliter interpretatur Ecclesia. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et agno, redempti pretioso sanguine Christi, ut Apostolus ait: Empti enim estis pretio magno, glorificate et portate Dominum in corpore vestro (I Cor. VI). Hae primitiae de illo sancto et immaculato Ecclesiae grege, quasi sanctiores, prioresque hostiae, pro voluntatis suae meritis, a spiritu sancto eliguntur.
Et in ore ipsorum non est inventum mendacium. Non dixit: Non fuit in ore eorum mendacium, sed (0050D)non est inventum. Sicut Apostolus dicit: Et haec quidem fuistis, sed abluti estis (I Cor. VI). Et: Iniquitas injusti non nocebit ei, qua die conversus fuerit ab iniquitate sua, et poterit esse virgo, et dolus in ore ejus non inveniri. Virgines enim castos dicit et pudicos. Sine macula sunt ante thronum Dei. Sine macula, hoc est, sine peccato. Tunc enim justi immaculati sunt, quando indulgentiae munera consequuntur, sicut Propheta dicit: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. LI). Beati ergo immaculati, qui in vitam aeternam merentur intrare.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. II.
« Ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, (0051A)dicens: Surge et accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi; futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Aegyptum, et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam, dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum. Tunc Herodes videns quod illusus esset a magis, iratus est valde. Et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethleem, et in omnibus finibus eis, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a magis. Tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus (0051B)multus, Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. Defuncto autem Herode: ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Aegypto, dicens: Surge et accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel. Defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri. Qui consurgens, accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel. Audiens autem, quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. Et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae. Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas: quoniam Nazaraeus vocabitur. »
Ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph (0051C)dicens: Surge et accipe puerum et matrem ejus. Non dicit tuum puerum, neque mulieris, sed speciali privilegio solius pueri nomen ponitur. Sequitur.
Et matrem ejus. Non enim dicit, accipe uxorem, sive conjugem tuam, sed matrem ejus, verus enim Pater ejus in coelis est. Quia Babylon atque Aegyptus prae omnibus terris principiis ostendit, quia utramque emendaturus esset, et igne potius fidei succensurus, addiscitur quoque, quod ab ipsis vitae initiis, ad tentationes debeas atque insidias praeparari. Nam statim ut ortus est contra eum tyrannus furit, et in Aegyptum fugit, et mater in noxiam barbarorum regionem fugatur, nam non dicitur: Accipe conjugem tuam, sed matrem ejus, (0051D)quia absoluto per signum partu, omnis explosa suspicio est.
Et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Possumus quoque odium Herodis, quo perdere voluit Jesum, super persecutionibus quae apostolorum sunt temporibus factae in Judaea, specialiter accipere; quando invalescente invidia, praedicatores sunt verbi pene omnes expulsi de provincia, et in gentibus praedicaturi, sunt longe lateque dispersi. Sicque factum est, ut gentilitas, quae per Aegyptum figurabatur, peccatis ante tenebrosa, lumen verbi acciperet. Hoc est enim puerum Jesum et matrem ejus per Joseph in Aegyptum transferri, fidem Dominicae (0052A)incarnationis, et Ecclesiae societatem, per doctores sanctos gentibus committi.
Qui consurgens accepit puerum et matrem nocte, et recessit in Aegyptum. Aegyptus tenebrae et moeror interpretatur. Ergo fugit Joseph cum Maria et puero in Aegyptum, significat doctores cum lege et nominis Christi praedicatione, ad gentes, quae in tenebris et in nocte infidelitatis erant, transituros.
Et erat ibi usque ad obitum Herodis. Quod dicit: Et erat ibi usque ad obitum Herodis, quadriennio, ut quidam putant, tempore supputato, sive, ut alii volunt, duobus tantum annis, indicat figurate fidem Christi in gentibus mansuram, donec plenitudo earum introeat, et sic omnis Israel salvus fiat. Obitus quippe Herodis terminum intentionis malitiosae, (0052B)qua nunc contra Ecclesiam Judaea saevit, insinuat.
Ut adimpleretur quod dictum est a Domino, per Prophetam dicentem: Hoc dicimus in Osea propheta esse scriptum (Ose. XI). Possumus autem loco isto testimonium proferre ex Numeris, dicente Balaam: Deus ex Aegypto vocavit eum. Gloria ejus sicut unicornis (Num. XXIII).
Ex Aegypto vocavi filium meum. Quod iterum Jesus vocatur ex Aegypto, significat Judaeos in fine mundi credituros, juxta illud: Cum intraverit plenitudo gentium, tum omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). Potest tamen et secundum allegoriam intelligi. Qui postea quam venit ad Aegyptum mundi hujus, deduxit eum Pater et adsumpsit ad semetipsum, ut viam faceret his qui de Aegypto mundi hujus ascensuri (0052C)erant ad Dominum.
Tunc Herodes videns quod illusus esset a Magis, iratus valde est. Quod dicit: Tunc Herodes, conjungitur, ubi dicit quod Magi per aliam viam sunt reversi. Iratus est, manente scilicet praedicta turbatione. Additur valde, eo quod a Magis illusus sit.
Et mittens occidit omnes pueros. In morte innocentum, pretiosa omnium Christi martyrum est mors designata. Quod enim parvuli occisi sunt, significat per humilitatis meritum, ad martyrii perveniendum gloriam. Et quia nisi conversus fuerit quis, et effectus sit ut parvulus, non potest animam dare pro Christo. Qui erant in Bethleem, et in omnibus finibus ejus. Quod autem in Bethleem et omnibus finibus ejus occisi sunt, ostendit non solum in Judaea, unde (0052D)Ecclesiae coepit origo, sed et in omnibus ejusdem Ecclesiae, quacunque per orbem diffusa est, persecutionem saevituram perfidorum, et piorum patientiam coronandam.
A bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a Magis. Id est, a puero duorum annorum usque ad puerum unius noctis. Secundum anagogen, qui occisi sunt, doctrina et operatione perfectos indicat. Qui vero infra simplices vel idiotas, fidei tamen non fictae constantia fortes aeque denuntiat. Quod illi quidem occisi sunt, sed Christus, qui quaerebatur, vivens evasit, insinuat corpora quidem martyrum ab impiis posse perimi, sed Christum, pro quo persecutio tota saevit, nullatenus eis vel viventibus, vel (0053A)occisis posse auferri, sed eos veraciter contestari: Quia sive vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur (II Cor. V).
Tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam, dicentem. Hic Hieremias veteris recordatus historiae, cum propter uxorem Levitis fornicationi coactam, ac per hoc mortuam, et a marito in duodecim partes, duodecim tribus divisam, omnis Israel consurgens, totam tribum deleverit, trecentum tantum viris remanentibus, ploratus et ululatus, remanentium scilicet et interfectorum.
Vox in Rama audita est, etc. Quod autem dicitur in Rama, non putemus nomen loci esse, qui est juxta Gabaa, sed Rama excelsum interpretatur, ut sit sensus, Vox in excelso audita est, id est, longe (0053B)lateque dispersa. Quid enim Rama pertinet ad Rachel? Rachel mater fuit Benjamin, quam defunctam sepeliere in hippodromo, qui est juxta Bethel. Quia igitur et sepulcrum vicinum erat, et campus ipsi Benjamin sorte contingerat, Rama quoque ad eamdem pertinebat tribum, et a principibus, et ab ipso interfectionis loco, consequenter eos, qui occisi sunt, filios ejus vocavit. Spiritaliter vox in Rama, id est in excelso, et ploratus et ululatus multus, manifeste denuntiat luctum sanctae Ecclesiae, quod de injusta membrorum suorum nece gemit, non, ut hostes garriunt, in vacuum cedere, sed usque ad solium superni ascendere judicis, et sicut protomartyris Abel, ita etiam sanguinem caeterorum martyrum clamare ad Dominum.(0053C) Rachel plorans filios suos. De Rachel natus est Benjamin, in cujus tribu nunc est Bethleem. Quaeritur ergo quomodo Rachel filios Judae, id est, Bethleem quasi suos ploret. Respondebimus breviter, quia sepulta sit juxta Bethleem in Ephrata, et ex aeterno corpusculi hospitio matris nomen acceperit. Sive quoniam Judae et Benjamin duae tribus junctae erant, et Herodes praeceperat, non solum in Bethleem interfici pueros, sed et in omnibus circa finibus ejus, per occasionem Bethleem intelligimus multos etiam de Benjamin fuisse caesos. Figuraliter autem Rachel quae ovis, aut videns Domini dicitur, Ecclesiam demonstrat, cujus tota intentio, ut videre Dominum mereatur, invigilat, et ipsa est ovis centesima, quam pastor bonus, relictis in coelo nonaginta novem ovibus, (0053D)angelicarum virtutum, abiit quaerere in terra, inventamque suis imposuit humeris, et sic reportavit ad gregem.
Et noluit consolari, quia non sunt. Plorat autem filios suos, et non recepit consolationem. Secundum intelligentiam duplicem, sive quod eos in aeternum mortuos aestimaret, sive quod consolari se nollet de his, quos sciret esse victuros. Spiritaliter Rachel significat Ecclesiam quae plorat sanctorum de hoc saeculo ablationem, sed non ita velle consolari, ut qui saeculum morte vicerunt, rursus ad saeculi certamina secum toleranda redeant. Quia nimirum non sunt ultra revocandi in mundum, de cujus aerumnis, semel evaserunt coronandi ad Christum.(0054A) Defuncto autem Herode. Obitus quippe Herodis, terminum intentionis malitiosae, qua nunc contra Ecclesiam Judaea saevit, insinuat.
Ecce apparuit angelus Domini in somnis Josph, in Aegypto dicens: Surge et accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel. In somnis, hoc semper significat, quia mortuis mundo, angeli sunt praesentes. Quod autem defuncto Herode, redit in terram Israel Jesus, finem saeculi denuntiat, quando Enoch et Helia praedicantibus, Judaei sopita modernae invidiae flamma, fidem veritatis accipient. Et bene, cum Judaeam deserit, fugere et hoc in nocte dicitur: cum vero revertitur, nulla non solum fugae, sed nec noctis fit mentio, quia nimirum, quos aut peccatorum tenebris olim persecutores reliquit, ipsos ob (0054B)lucem fidei tandem se quaerentes revisit.
Defuncti enim sunt, qui quaerebant animam pueri. (Ex Hieron.) Ex hoc loco intelligimus, non solum Herodem, sed et sacerdotes, et scribas, eo tempore necem Domini fuisse meditatos.
Qui surgens, accepit puerum et matrem ejus, etc. Non dixit: Accepit filium suum et uxorem suam, sed puerum et matrem ejus, quasi nutritius, non maritus.
Audiens autem, quod Archelaus regnaret in Judaea, pro Herode patre suo, timuit illuc ire. Archelaus, agnoscens leo interpretatur, Herodes pellicius sive pellis gloria (Joseph. lib. Antiquit. XVII, cap. 10), Herodes ille, qui cum Pilato postea amicitiam fecit, hujus Herodis filius, est frater Archelai, quem et (0054C)ipsum Tiberius Caesar Lugdunum, quae Galliarum est civitas, relegavit, fratremque ejus Herodem, successorem regni fecit.
( Ex Beda.) Quod dum nato Herode, Joseph timore Archelai in Judaeam ire formidans, angelo monente, in Nazareth Galilaeae secessit, ultima praesentis Ecclesiae tempora designat, quando pro ea, quae nunc est mentis illius caecitate, Christianos in quantum valet persequi non desistit, sed acrior in eis Antichristi persecutio consurgit. Pars igitur Judaeae in qua regnabat Archelaus, qui interpretatur agnoscens leo, de quo Apostolus ait: Adversarius vester circuit quaerens quem devoret, perfidos Antichristi sequaces ostendit.
Et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae, (0054D)et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth. Nazareth Galilaeae, quo Dominus transfertur, partem gentis ejusdem, quae tunc temporis fidem Christi est susceptura designat. Unde bene Galilaea transmigratio facta. Nazareth vero, flos aut virgultum ejus interpretatur. Quia nimirum sancta Ecclesia, quo ardentiore desiderio, ab his qui in terris vidit ad coelestia promerenda transmigrat, eo majore spiritualium abundat flore ac germine virtutum.
Ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazareus vocabitur. (Ex Hieron.) Si fixum de Scripturis posuisset exemplum, nunquam diceret per prophetas, sed simpliciter, per prophetam. Nunc autem pluraliter prophetas vocans, ostendit se non (0055A)verba de scripturis sumpsisse, sed sensum. Nazaraeus enim sanctus interpretatur. Sanctum autem Dominum futurum omnis Scriptura commemorat. Possumus et aliter dicere, quod etiam eisdem verbis, juxta Hebraicam veritatem, et juxta linguae illius ἰδίωμα, in Isaia scriptum est: . Exiet virga de radice Jesse, et Nazaraeus de radice ejus conscendet sive crescet.
CONCORDIA
Istarum duarum fit in hoc gratissima lectionum, quia Joannes vidit in coelo primitias terrae cum agno. De quibus ait: Quod sine mendacio, et sine macula et virgines sunt. Nam et parvuli qui pro Domino occisi sunt, et primitiae terrae sunt, quia pro Domino primi meruerunt palmas martyrii, et virgines, (0055B)et sine mendacio et sine macula sunt.
IN OCTAVA NATIVITATIS DOMINI.
LECTIO EPISTOLAE BEATI PAULI APOSTOLI, AD TITUM, CAP. II.
« Apparuit gratia Dei et Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, juste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Haec loquere et exhortare. »
Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus. (0055C)Hic gratiam Evangelii dicit, de qua in Zacharia legimus: Exaequavit gratiam gratiae (Zach. IV): Et Joannes ait: Nos omnes de plenitudine ejus accepimus, gratiam pro gratia (Joan. I), id est, pro gratia legis, gratiam Evangelii: omnibus hominibus, id est, quibus apparuit. Ipse enim est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, hoc est, qui illuminatur. Ipse est, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire. Ipse est, qui Apostolis suis ait: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Ecce quomodo gratia salvatoris Dei omnibus apparuit hominibus.
Erudiens nos. (Ex Cass.) Erudire enim docere est, nam et ipsum nomen significat apprehensam (0055D)scientiam. Rudis enim dicitur novus. Eruditus, quasi a rure sublatus, hoc est, ab ignorantia divisus, et in doctrinae finibus collocatus.
( Ex Hieron.) Nam et ad Hierusalem, per Hieremiam Dominus sic dicit: Erudire Hierusalem, ne forte recedat anima mea a te (Hier. VI). Eruditur Hierusalem, ut corrigatur, et non recedat anima Dei ab ea, et redigatur in solitudinem, sed potius erudita habeat semper Dominum habitatorem.
Ut abnegantes impietatem. Hic impietatem illam dicit, quam Zacharias super amphoram vel massam sedere vidit plumbeam, quam alio nomine idololatriam possumus appellare et negationem Christi, Graeci vocant τὴν ἀσέβειαν.(0056A) Et saecularia desideria. Saeculare est, omne desiderium carnale, et omnis ambitio saecularis. Desideria turpia, voluntas vel cupiditas corporis, omnia desideria sunt carnalia, a quibus nos omnibus abstinere, Petrus obsecrat, dicens: Obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam (I Petr. II). Ac si diceret: Carnalia desideria nolite desiderare, sed coelestia, et aeterna concupiscite, quia carnis desideria adversus conversationem sanctam, et contra suammetipsam militant animam
Sobrie. Sobrie dicit, hoc est, caute, sapienter, considerate, et temperate, ponens ante oculos illud quod Dominus ait: Attendite ne graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus saeculi (0056B)(Lucae XXI).
Et juste. Juste, id est, recte et aequanimiter, hinc enim Joannes ait: Scitis, quia Deus justus est, et omnis qui facit justitiam, ex ipso natus est (I Joan. III). Dicta autem justitia, quasi juris status, cujus partes sunt, timere Deum, venerare religionem, habere humanitatem et pietatem, unde sequitur.
Et pie vivamus in hoc saeculo. Justitia enim ne intemperata sit, pietas adjungenda est. Pietas enim pars est justitiae, quae proprie, ut ait Augustinus, Dei cultus intelligitur. Justitia enim est, aequitas vel rectitudo, quae unicuique sua tribuit.
Exspectantibus beatam spem. (Ex Cass.) Spes est bonorum exspectatio futurorum, quae exprimit humilitatis affectum, et sedulae servitutis obsequium. (0056C)Spes autem Graece dicitur ἐλπίς, et est opinio futurorum. Et contrarium desperatio, quando extra omnem spem homo est, cui nulla est progrediendi facultas, quia dum quisque peccatum amat, futuram gloriam non sperat. Ille enim fiducialiter exspectat, qui ejus mandata fideliter servat. Beata enim recte dicitur spes, ubi filii Dei merebimur esse, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Ubi cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Ubi peccata nobis donantur, et vita aeterna praestabitur. Ubi splendorem solis et consortium obtinebimus angelorum.
Et adventum gloriae magni Dei. Notandum quod in hac brevi Epistola Dominum Jesum bis Dominum appellet. Nam et in Epistola ad Hebraeos idem Apostolus (0056D)ait: Ad filium autem: Thronus tuus Deus in saeculum saeculi. Et, unxit te Deus Deus tuus oleo exsultationis (Hebr. I). Et Joannes ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I), et alia plurima de hoc sanctissimo nomine invenies testimonia. Cujus et adventum gloriae exspectamus, secundum promissionem angelicam, dicentis ad discipulos: Viri Galilaei, quid hic statis aspicientes in coelum, sic enim veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I).
( Ex Orig.) Sed in illa gloria exspectatur, de qua ipse Salvator ait: Cum venerit Filius hominis in gloria Patris et sanctorum angelorum (Matth. XXV). Non quod Dei et angelorum unam gloriam esse dicat (0057A)sed quia tanta erit illic gloria Patris, in qua Filius hominis ad judicium venturus est, quae a solis angelis capi possit, vel ab illis sanctis, de quibus dicitur: Quia erunt sicut angeli Dei. De hoc adventu gloriae Dei et Petrus apostolus ait: Inveniatur in laudem et gloriam et revelationem Jesu Christi (I Petr. I). In laude, quando dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. In gloria, quia tunc justi fulgebunt ut sol in revelatione Jesu Christi, hoc est, in futuro judicio.
Et Salvatoris nostri Jesu Christi. Jesus nomen proprium est Filii Dei, secundum carnem, ut Gabriel angelus beatae Mariae ait: Et vocabis nomen ejus Jesum (Luc. I), quod Latine Salvator dicitur, eo quod salvum facit populum suum a peccatis (0057B)eorum. Christus ab unctione nomen accepit, chrisma enim unctio, Christus unctus dicitur. Sed spiritualiter, cui Psalmista: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis (Psal. XLV).
Qui dedit semetipsum pro nobis. Sicut et alibi idem Apostolus dicit: Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (Ephes. V).
Ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret, etc. (Ex Cass.) Redemit nos et liberavit ab omni vinculo iniquitatis, quo captivi tenebamur, et infidelitatis, et mundavit per baptismum, ubi sic omnia originalia delicta, et perpetrata commissa mundantur, quatenus in nobis nihil remanere possit immundum.(0057C) Sectatorem bonorum operum. Ad quam sectationem bonorum operum, idem nos Apostolus admonet, dicens: Exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis, ut non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae, a dextris et a sinistris (II Cor. VI), et caetera similia, unde et apte sequitur.
Haec loquere et exhortare. Ac si diceret: Omnis tuus sermo, in hac exhortatione consistat atque (0057D)perseveret.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. II « Postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. Et postquam impleti sunt dies purgationis Mariae secundum legem Moysi, tulerunt Jesum in Hierusalem, ut sisterent eum Domino, sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: Et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. Et ecce homo erat in Hierusalem, cui (0058A)nomen Simeon. Et homo iste justus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo. Et responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini, et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo: Et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit eum, et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum. Quod parasti ante faciem omnium populorum. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. »
Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur (0058B)puer. (Ex Ambros.) Circumciditur itaque puer. Quis est ille puer, nisi ille de quo dictum est: Puer natus est nobis, filius datus est nobis (Isaiae IX)? Factus est enim sub lege, ut eos, qui sub lege erant, lucrifaceret (Gal. IV). Vides omnem legis veteris seriem fuisse typum futurae. Non utique frustra octava die jussus est infans circumcidi, nisi quia petra, qua circumcidimur, Christus erat. Cultellis enim petrinis circumcisus est populus, petra autem erat Christus. Quare autem octavo die? quia in hebdomadibus idem primus, qui et octavus. Completis enim septem diebus reditur ad primum, finitus septimus, Dominus sepultus. Reditus ad primum Dominus resuscitatus, Domini resurrectio promisit nobis aeternum diem, et consecravit nobis Dominicum diem, (0058C)qui vocatur Dominicus, ipse videtur proprie ad Dominum pertinere, quia eo die Dominus resurrexit.
( Ex Beda.) Suscepit igitur circumcisionem lege decretam in carne, qui absque omni prorsus labe pollutionis apparuit in carne, et qui in similitudine carnis peccati, non autem in carne peccati advenit, remedium quo caro peccati consueverat mundari, non respuit, sicut etiam unda baptismatis, qua novae gratiae populos a peccatorum sorde lavari voluit. Ipse non necessitatis, sed exempli causa subiit; scire etenim debet vestra fraternitas, quia idem salutiferae curationis auxilium circumcisis in lege, contra originalis peccati vulnus agebat, quod nunc baptismus (0058D)agere revelatae gratiae tempore consuevit. Excepto quod regni coelestis januam necdum intrare poterant, donec adveniens benedictionem daret qui legem dedit, ut videri posset Deus deorum in Sion. Tantum in sinu Abrahae, post mortem, beata requie consolati, supernae pacis ingressum, spe felices, exspectabant. Qui enim nunc per Evangelium suum terribiliter ac salubriter clamat: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III), ipse tum per legem suam clamabat: Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit (Exod. XIII; Levit. XII), id est, quia pactum vitae, in paradiso hominibus a me datum, Adam praevaricante, trangressum est, in quo (0059A)omnes peccaverunt, peribit de coetu sanctorum, si non ei fuerit remedio salutari subventum.
Vocatum est nomen ejus, Jesus, etc. (Ex Beda.) In hoc, quod in die circumcisionis suae nomen ut Jesus vocaretur, accepit, ad imitationem priscorum fecit, sicut Abraham patriarcha, qui primus circumcisionis sacramentum et promissionis testimonium accepit, et eodem die amplificationem nominis simul cum sua conjuge promeruit, ut qui eatenus Abram, id est, pater excelsus, deinde Abraham, id est, pater multarum gentium vocaretur.
( Ex Hieron.) Sed et Sarai uxor tua, inquit Dominus ad Abraham, non vocabitur Sarai, sed Sara. Errant qui putant primum Saram per unum R scriptum fuisse, et postea alterum R additum, Sarai (0059B)primum vocata est per . Sublato ergo , id est i elemento, addita est littera, quae per A legitur, et vocata est , Saraa. Causa autem ita nominis immutati, haec est, quod antea dicebatur princeps mea, unius scilicet tantummodo domus materfamilias, postea vero dicitur absolute princeps, id est, ἄρχουσα.
Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus, secundum legem Moysi tulerunt illum in Hierusalem, ut sisterent illum Domino. (Ex Beda.) Decretum quidem legis erat parvulum post tricesimum tertium circumcisionis diem ad templum Domini deferri, darique hostiam pro eo: primogenitum autem masculum sanctum Domino fieri, mystice, sicut diximus, insinuans, neminem nisi circumcisum vitiis, Dominicis (0059C)dignum esse conspectibus; neminem, nisi mortalitatis nexibus absolutum, supernae civitatis gaudia perfecte posse subire. Verum si legis ipsius verba diligentius inspexeris, profecto reperies, quia non solum Dominus incarnatus, quantum a peccati contagione, tantum a conditione legis fuerit liber, quam ob hoc magis suscipere dignatus est, ut eam sanctam, justam, ac bonam esse probaret, et nos ab ejus servitute ac timore fidei gratia liberaret, sed etiam ipsa Dei genitrix, sicut ab admixtione virili, sic et a legali sit jure immunis. Dicit enim Moyses: Mulier si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus, juxta dies separationis menstruae, et die octavo circumcidetur infantulus. Ipsa (0059D)vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae (Levit. XII). Nota ergo, quod non omnis mulier pariens, sed ea quae suscepto semino pepererit, designatur immunda, rituque legis docetur esse mundanda, ad distinctionem videlicet illius, quae virgo concepit, et peperit filium. Et vocavit nomen ejus , quod est interpretatum nobiscum Deus. Non ergo filius qui cum homine Deus est, non mater, quae Spiritu sancto operante peperit, victimis hostiarum, quibus purgaretur, indigebat, sed ut nos a legis vinculo solveremur, sicut Dominus Christus, ita et beata semper virgo Maria legi est sponte subjecta.
Sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. (0060A)Quod dicit, Omne masculum adaperiens vulvam, et hominis et pecoris primogenitum significat, quod utrumque sanctum Domino vocari, atque ideo sacerdotis esse, praeceptum est. Ita duntaxat, ut pro hominis primogenito pretium acciperet, et omne animal immundum redimi faceret, cujus, inquit, redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque; ubi salvo subtiliore tractatu breviter intimandum, quod illa omnia primogenita, vel figura fuerint ejus, qui cum unigenitus esset Dei Filius primogenitus fieri dignatus est omnis creaturae, et vere et singulariter sanctus Domino, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, vel certe nostrae fuerit devotionis indicium, qui omnia bonae actionis initia, quae quasi corde gignimus, Domini (0060B)gratiae deputare, male autem gesta redimere debeamus, dignos videlicet poenitentiae fructus, pro singulis quinque corporis vel animae sensibus offerentes. Itaque quod ait: Adaperiens vulvam, consuetae nativitatis more loquitur, non quod Dominus noster sacri ventris hospitium, quod ingressus sanctificarit, egressus devirginasse credendus sit, juxta haereticos, qui dicunt beatam Mariam virginem usque ad partum, non virginem esse post partum, sed juxta fidem catholicam, clauso virginis utero, quasi sponsus suo processit de thalamo, de quo pulchre Propheta: Et convertit me, inquit, ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem, et erat clausa, et dixit Dominus ad me: Porta haec clausa erit, non aperietur, et vir non transeat per (0060C)eam. Quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa; principum princeps in ea sedebit, ut comedat panem coram Domino (Ezech. XLIV). Quamvis possit etiam mystice designari, nullum praeter Dominum Ecclesiae virginis uterum per aquam et Spiritum sanctum ad regenerandos Deo filios posse reserare, ideoque hunc masculum, incomparabili dignitate Domino sanctum vocari.
Et ut darent hostiam, secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. (Ex Beda.) Dictum est in lege, ut pro infante, si masculus sit, ut praedixi, quadragesimo, si femina octogesimo die nativitatis, agnus agniculus (0060D)immaculatus in holocaustum, et turtur, sive pullus columbinus offerretur pro peccato: Si autem non invenerit, inquit, manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures, vel duos pullos columbae, unum in holocaustum, et alterum pro peccato. Dominus ergo Jesus Christus cum dives esset, pauper factus pro nobis, pauperem pro se hostiam voluit dari, ut videlicet, una sua paupertate nos divites in fide et illic faceret haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se. Moraliter autem, sive fortia quis opera, seu creaverit infirma, quae masculi ac feminae vocabulo distinguuntur, ut haec legitime Domino valeant consecrari, ovem necesse est innocentiae, et turturem pariter, sive columbam compunctionis offerat, quia enim volucres hae pro cantu (0061A)gemitus habent, non immerito lacrymas humilium designant. Et bene duos, unum pro peccato, et alterum in holocaustum. Holocaustum namque totum incensum dicitur. Quia nimirum duo sunt genera compunctionis, Deum namque sitiens anima, prius timore compungitur, post amore. Qui ergo prius flendo, ne duceretur ad supplicium, turturem pro peccato offerebat, de altero facit holocaustum, cum postmodum flere amarissime incipit, quia differtur a regno. Hoc sane inter turtures et columbas distat, quod columba quae gregatim conversari, volare et gemere consueverit, activae vitae frequentiam demonstrat, de qua dicitur: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV); turtur vero, qui singularitate gaudet adeo, ut si conjugem (0061B)casu perdiderit, solus exinde permaneat, speculativae vitae culmina denuntiat, quia et paucorum est ista virtus, et his singulariter attributa. Item cum intrans cubiculum, clauso ostio, oro Patrem in abscondito, turturem offero. At cum ejusdem operis compares quaero, canendo cum Propheta: Venite, adoremus et procidamus ante Deum, ploremus coram Domino, qui fecit nos, columbas ad altare deporto.
Et ecce homo in Hierusalem, cui nomen Simeon. Non solum ab angelis et prophetis, sed etiam a senioribus, et reliquis justis, generatio Domini accepit testimonium. Omnis aetas et uterque sexus eventorum miracula fidem astruunt, virgo generat, sterilis parit, mutus loquitur, Elizabeth prophetat, magus (0061C)adorat, utero clauso exsultat, vidua confitetur, justus exspectat.
Et homo iste justus et timoratus exspectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo. (Ex Beda.) Bene justus et timoratus dicitur, quia difficile justitia sine timore custoditur. Bene justus, quia non suam, sed populi gratiam requirebat, cupiens ipse corpore vinculis fragilitatis absolvi, sed exspectans videre promissum. Sciebat enim, quia beati oculi, qui viderent, sed donec veniret ille nolebat ire.
Et responsum acceperat a Spiritu sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. Vide locutiones Scripturarum. Mortem videre dixit; quomodo vident, quibusve oculis, quae veniendo ipsos (0061D)oculos claudit? sed videre mortem, experiri significat. Nam et nos conversationem habendo in coelesti Hierusalem, templi Domini limina frequentando, hoc est, pia sanctorum, in quibus inhabitat, exempla sectando, merebimur verbum Domini in manibus accipere, et fidei charitatisque brachiis amplecti.
Et venit in spiritu in templum. Quod autem ait: Venit in spiritu, significat eum, eadem gratia Spiritus qua olim venturum praecognoverat, et jam nunc venientem, jamque a se videndum cognovisse Salvatorem.
Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis, et ipse accepit (0062A)eum in ulnas suas. Tropice accipit Simeon Christum, veteranus infantem, ut doceat nos exuere veterem hominem, qui corrumpitur cum actibus ejus, et renovatos spiritu mentis nostrae, induere eum qui secundum Dominum creatus est in justitia et sanctitate et veritate. Accipit senior infantem Christum, ut insinuet, hoc saeculum, quasi senio jam et longaeva aetate defessum, ad innocentiam, et, ut ita dixerim, infantiam Christianae conversationis rediturum, et sicut aquilae juventutem illius esse renovandam.
Et benedixit Dominum, et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Impletum est desiderium senis, mundi ipsius senectute vergente, ipse ad senem hominem venit, qui (0062B)mundum veterem invenit. Audiat mundus: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. Destituatur vetus, novitas surgat.
Quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. Beati oculi qui vident quae Simeon vidit; beati qui non viderunt et crediderunt. Illud ipsum, inquit, quod omnibus propemodum gentibus populis et linguis mente ac fide conspiciendum parasti, spe ac dilectione quaerendum praevidisti, ipse diu desideratum, nunc et carnis et cordis oculis tuum salutare contemplor.
Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel. Lumen quidem utrique populo salutare dicit, id est, Christus a Deo Patre paratur, qui tamen gloriam magis Israel, cui diu speratur, et ex quo (0062C)praenuntiatur, advenit. Gentium vero dicitur esse revelatio, quarum mentis oculos profunda jam caecitate dimersos, neque ulla spe adventus Dominici erectos, ipse visitare pariter, revelare atque illustrare dignatus est. Et bene revelatio gentium Israelis gloriae praefertur, quia cum plenitudo gentium introierit, nunc omnis Israel salvus fiet.
CONCORDIA. In hoc istarum duarum fit concordia lectionum, quia ambae de apparitione Domini, quae primum facta est loquitur in templo.
DOMINICA POST NATALEM DOMINI.
EPISTOLA PAULI AD GALATAS, CAP. IV.
« Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt (0062D)a servo suo, cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad praefinitum tempus a patre. Ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum Dei reciperemus. Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, pater. Itaque jam non est servus, sed filius, quod si filius et haeres per Deum. »
Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad praefinitum tempus a patre. (0063A)Secundum acceptam comparationem disputationis producit eloquium. Hic servum vocat Judaicum populum, qui legis litterae sub carnali observantia serviebat, in fide parvulus, et a sensu doctrinae spiritualis alienus, cum Dominus divinae agnitionis thesauros atque divitias gentibus, servituti daemonum subjacentibus, contulisset. Gentiles enim, qui natura substantiam infidelitatis consumpserant, egeni et pauperes erant. Hic autem principes et sacerdotes, tutores et actores appellat, qui super plebem exercere videbantur dominatum. Quod autem dicit:
Usque ad praefinitum tempus a patre. Illud tempus intellige, quo pater vita excedens, filium tutoribus et actoribus provida ordinatione committit. Juxta quam comparationem unigeniti Pater legi tempus usque (0063B)ad adventum Filii praefinivit.
Ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. Id est, observationes dierum et temporum, quas sub hac causa, ne per otium ad idola evagaremur, accepimus. Si enim et Judaei erant elementis servientes, quid differebant a paganis? Paganos elementa colere, omnibus notum est, Judaeos autem non elementis, sed sub elementis Domino servisse, propter neomaenias, et sabbata, et circumcisiones, et caetera talia. Haec enim carnalia sunt. Quidquid enim visibile est, carnale est, et de elementis est. Ex ea igitur parte, quam supra diximus, sub elementis serviebant Judaei. Ex alia parte legem habebant spiritalem, quae et peccare prohibet, et exhortatur ad dilectionem Domini Dei, qui venturus (0063C)eis fuerat promissus, ad remittenda peccata.
At ubi venit plenitudo temporis, misit Dominus filium suum. Id est, quando jam per consuetudinem transgressionum, legem vix pauci poterant custodire. Vel certe plenitudo temporum intelligenda est, quando florente populis mundo, opportunum ac salubre Domino visum est, remedia salutis gentibus exhibere, quae jam competenter possit sexti saeculi aetas natura suscipere. Plenitudo ergo temporis, aetas mundi senescentis ex venia intelligi potest, in qua ei ita commissa et credita est veritatis agnitio, sicut profecto annis filio, recte profundarum rerum creditur institutio, et sane praeterita saecula, quae in primo parente nostro rea sub infernali ergastulo tenebantur, longa indigebant dilatione, ut jam multis (0063D)temporibus expiatione Christi liberarentur adventu.
Factum ex muliere. Mulier, non corruptionem, sed sexum significat. Denique Eva statim ut facta est, mulier appellatur (Gen. III). Et ipse Dominus ad matrem. Quid mihi et tibi, inquit, est mulier (Joan. II). In eo autem quod dicit: Ex muliere, monstrat, non more solito ex conventu viri et feminae, sed per Spiritum sanctum ex matre tantum, Christum incarnationem hominis suscepisse. Nam idem Apostolus ad Corinthios ait: Sicut mulier ex viro, ita et vir per mulierem (I Cor. XV). Unde sicut in principio generationis, mulier ex viro sumpta est, ita et Christus secundum carnem ex matre tantum est. Prima hominis conditio, quia primus homo non est (0064A)natus, sed factus. Secunda, de latere viri. Tertia, ex viro et femina. Quarta, Dei et hominis sine viro de femina. Jam erat una, sine viro et femina. Altera de viro sine femina. Tertia, de viro et femina. Restabat quarta sine viro de femina. Sed ista quarta liberavit tres, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret. Ipse enim sub lege tam diu fuit, donec baptizatus Novi Testamenti inciperet Evangelium praedicare: Qui si sub lege factus non esset, non facile Judaeos ad obedientiam provocare potuisset. Promptius autem suae legis et sui generis videbantur audire posse doctorem, sicut de se Apostolus dicit: Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer. His qui sub lege erant, tanquam essem sub lege, ut eos qui sub lege erant lucrifacerem. (0064B)Gentes autem poterat alienas a lege salvare, etiam si sub lege non fuisset positus.
Ut adoptionem filiorum reciperemus. Id est, non facile nos natura Judaei vocationem illius recepissemus, si factus sub lege non esset. Promptius fuit, ut ad vitam legis filios invitaret legis assertor.
Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Filium suum in corda vestra. Probat nos pater, adoptionis suae filios, quando super nos spiritum filii sui misericorditer infundit, et dignanter, ut ipsa communicatio paracliti, qui ex utroque procedit, haeredes nos patris et filii assereret cohaeredes. In qua sententia trinitatem evidenter explicuit.
Clamantem Abba, pater. Id est, qui cordibus nostris Deum, patrem esse nostrum, occulta inspiratione (0064C)clamaret.
Itaque jam non est servus, sed filius. Id est, cur vis servus fieri, qui accipiens spiritum filii, filius et haeres effectus es. Ex hoc enim nos probat omnes in uno spiritu unum esse Dei filium, totus enim Christianus populus, in uno Dei Filio credens, et unum Christi corpus effectus, unus rite vocatur et filius.
Quod si filius, et haeres per Deum. Non per meritum nec naturam, sed per gratiae spiritum, de quo in epistola ad Romanos ait: Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei, si autem filii et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII).
EVANGELIUM LUCAE, CAP. II.
« Erat Joseph et Maria mater Jesu mirantes super (0064D)his, quae dicebantur de illo. Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Et in signum cui contradicetur, et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Et erat Anna prophetissa filia Phanuel, de tribu Aser, haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Et haec vidua erat usque ad annos octoginta quatuor, quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte. Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Israel. (0065A)Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat cum illo.
Erat Joseph et Maria mater Jesu mirantes super his quae dicebantur de illo. (Ex Beda.) Hic Mariam figuram synagogae tenet, Joseph autem figuram legis. Patrem Salvatoris appellat Joseph, non quod vere, juxta Fotinianos, pater fuerit ejus, sed quod ad famam Mariae conservandam, pater sit ab omnibus aestimatus. Quamvis et eo modo pater illius valeat dici, quo et vir Mariae recte intelligitur, sine commixtione carnis, ipsa copulatione conjungit, multo videlicet conjunctius, quam si esset aliunde adoptatus.
Et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est (0065B)hic in ruinam. Quomodo autem in ruinam, nisi quia et lapis offensionis est, et petra scandali, id est, ruina his, qui offendunt verbo, nec credunt, de quibus ipse dicit: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Aliter.
( Ex Hieron.) Aliquid in me quod male stabat, cadat, patiatur ruinam, ut surgat in melius, peccati superbia se erexerat, cadat. Antequam crederem, bonum in me jacebat, malum stabat. Postquam ille venit, quod in me malum fuit, corruit: fornicationis, immunditiae, luxuriae, idololatriae, caeterarumque pestium utilis ruina facta est. Haec est ruina ad quam primum venit Jesus destruere, ut illa destructa et mortificata consurgant et aedificentur in me (0065C)omnia bona. Videndum est itaque, ne forte Salvator noster aliis atque aliis in ruinam venerit, et in resurrectionem, sed iisdem et in ruinam et in resurrectionem venerit. Me oportet primum cadere, et cum cecidero, postea bene resurgere, ne Salvator causa mihi fuerit malae ruinae, sed propterea cadere me fecit, ut consurgam. Et multo mihi ruina utilior fuerit, quam illud tempus, quo videbar stare, stabam enim peccato, et quia peccato stabam, prima mihi utilitas fuit, ut caderem et peccato morerer. Iniquus eras, cadat in te iniquus. Diligebas scorta primum, in te scortator intereat. Peccator eras, cadat in te peccator, ut possis dehinc resurgere et dicere: Si commortui sumus, et convivemus; et si conformes facti sumus mortis, conformes et resurrectionis (0065D)erimus (II Tim. II; Rom. V)
Et in resurrectionem multorum in Israel. (Ex Beda.) Bene in resurrectionem, quia lumen est, quia gloria plebis Israel, quia dicit: Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit vivet (Joan. II).
( Ex Ambros.) Duae resurrectiones, una prima, quae nunc est et animarum est, quae venire non permittit in mortem. Secunda, de qua Dominus ait: Venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent (Joan. V). Qui audierint, dixit, qui obedierint, qui crediderint, et usque in finem perseveraverint. Alia secunda, quae non nunc est, sed in saeculi fine futura est, nec animarum, (0066A)sed corporum est, quae per ultimum judicium, alios mitti in secundam mortem, alios in eam vitam, quae non habet mortem.
Et in signum, cui contradicetur. (Ex Hieron.) Scribis videlicet et Pharisaeis, haereticis et paganis. Signum autem, cui contradicetur, fidem Dominicae crucis accipe, de qua apostolo Paulo dicunt Judaei: Nam de secta hac notum est nobis quod ubique ei contradicitur (Act. XXVIII). Nos quippe omnes scimus, vera esse quae de Salvatore scripta sunt, sed apud incredulos et haereticos universa, quae de eo scripta sunt, signum sunt, cui contradicitur. Virgo mater, signum est, cui contradicunt Marcionitae. Habuit corpus humanum, et hoc signum est, cui contradicitur. Resurrexit a mortuis, et hoc signum est, cui (0066B)contradicitur. Et quid necesse est multa persequi. Omnia quae de eo scripta sunt, signum est, cui contradicitur ab incredulis et haereticis.
Et tuam ipsius animam pertransiet gladius. (Ex Ambr.) Nec littera, nec historia docet ex hac vita Mariam corporalis necis passione migrasse. Non enim anima, sed corpus materiali gladio transverberatur. Et ideo prudentiam haud ignara mysterii coelestis ostendit. Vivum est enim verbum Dei et validum et acutum et omni gladio acutissimo, penetrans usque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum, cogitationes cordis et secreta scrutatur animorum.
Aliter. ( Ex August.) Tribulationem igitur et dolorem Dominicae passionis, gladii nomine signatum (0066C)esse, credibile est, quo materna anima vulnerata est doloris affectu, et usque hodie, et usque ad consummationem saeculi, praesentis Ecclesiae animam gladius durissime tribulationis pertransire non cessat, cum signo fidei, ab improbis contradici, cum audito Dei verbo multos cum Christo resurgere, sed plures a credulitate ruere, gemebunda pertractat.
Et revelentur ex multis cordibus cogitationes. (Ex August.) Quod dicit: Ut denudentur multorum cordium cogitationes, hoc intelligendum puto, quia per Domini passionem et insidiae Judaeorum et discipulorum infirmitas patuit.
( Ex Beda.) Incertum erat quondam, qui Judaeorum gratiam Christi, quam venturam utique noverant, recipere mallent. Hac enim nativitate audita, (0066D)revelatis mox cordium cogitationibus, Herodes rex turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo, pastores cum timore et gaudio Deo laudem resonant, hominibus pacis nuntium pandunt, ejus doctrina et virtute diffamata, alii ad eum quasi magistrum veritatis confluunt, alii ab eo quasi seductore refugiunt. Ejus signo crucis erecto, hi quasi juste morti datum blasphemantes irrident: illi quasi vitae auctorem mori acriter dolent.
Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. (Ex Beda.) Arridet autem Ecclesiae mysteriis, quod Anna et gratia ejus interpretatur, et filia est Phanuel, qui facies Dei dicitur. Cum Psalmographo decantans: Signatum est super nos lumen vultus tui, (0067A)Domine (Psal. IV). Et de tribu Aser, hoc est, beati, descendit, qui inter patriarchas duodecim, ordine nascendi, est octavus, de quo numero, quia Novo Testamento sit sacer, crebrius est inculcatum.
( Ex Ambros.) Nam Anna gratia ejus interpretatur, tenens figuram Prophetarum. Sed et Phanuel pater ejus, facies Dei interpretatur. Aser beatus. Aser beatus erit figuram populi credentium tenens, sed vel pinguedinem panis interpretatur, qui de coelo descendit.
Haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Annis septem, id est, synagoga cum heptatico vel postea per septem dona spiritus sancti, a virginitate sua, quia cum viro suo septem annis fuit.(0067B) Et haec vidua, usque ad annos octoginta quatuor. (Ex Beda.) Juxta intellectum vero mysticum, quia Ecclesiam significat, quae in praesenti quasi sponsi Dominique sui est morte viduata. Numerus etiam annorum viduitatis ejus, tempus Ecclesiae designat, septies quippe duodeni octoginta quatuor faciunt, et septem quidem ad hujus saeculi cursum, qui diebus septem volvitur, duodecim vero ad perfectionem doctrinae apostolicae pertinent, ideoque, sive universalis Ecclesia, seu quaelibet anima fidelis, quae totum vitae suae tempus, apostolicis mancipare curat institutis, quasi septem per 12 multiplicare, et typicis octoginta quatuor annis Domino servire laudatur. Sicut etiam tempus septem annorum, quo cum viro suo manserat, Dominicae incarnationis (0067C)tempori decentissime congruit. Septenario namque, ut dixi, numero perfectio solet temporis indicari, sed ibi propter Dominicae privilegium majestatis, quo in carne versatus, docui simplex. Septem annorum est numerus expressus, hic ob Apostolicae culmen dignitatis septem anni per duodecim multiplicantur.
Quae non discedebat de templo jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die (Ex Amb.). Multorum enim annorum vidua fuit, et talis vidua, qualem describit Apostolus: Non in deliciis vivens, ne viva moriatur, sed persistens in orationibus nocte et die. Orando ergo et multos annos supplicando humiliter, videre meruit humilem, quem adorabat excelsum.
Et haec ipsa hora superveniens, confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem (0067D)Israel. Prophetavit Simeon, prophetaverat copulata conjugio, prophetaverat virgo, debuit etiam vidua, ne qua aut professio deesset, aut sexus, et ideo Anna, et stipendiis viduitatis, et moribus talis inducitur, ut digna plane fuisse credatur, quae redemptorem omnium venisse nuntiaret.
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam civitatem suam Nazareth. (Ex Beda.) Praetermisit hoc loco Lucas, quae a Matthaeo satis exposita noverat, Dominum videlicet post haec, ne ab Herode necandus inveniretur, Aegyptum a parentibus esse delatum, defunctoque Herode sic demum Galilaeam reversum Nazareth, civitatem suam inhabitare coepisse.(0068A) Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat cum illo. Notanda distinctio verborum, quia Dominus Jesus Christus in eo, quod puer erat, id est, habitum humanae fragilitatis induerat, crescere et confortari habebat. In eo vero, quod etiam verbum Dei, et Deus aeternus erat, nec confortari indigebat, nec habebat augeri. Unde rectissime, plenus sapientia perhibetur et gratia: Sapientia quidem, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Gratia autem, quia eidem mediatori Dei et hominum, homini Jesu Christo magna gratia donatum est, ut ex quo homo fieri coepisset, perfectus esset et Deus. Hoc hominum natura non recipit, ut ante duodecim annos sapientia compleatur, quomodo omnia in illo mirabilia fuerunt, (0068B)ita pueritia mirabilis fuit, ut Dei sapientia compleretur.
CONCORDIA. Harum duarum, et in matre, et in lege fit concordia lectionum. In matre, quia Apostolus dicit: Natum ex muliere. Evangelium dicit: Dixit ad Mariam matrem ejus. In lege, quia Apostolus dicit: Factum sub lege. Evangelium dicit: Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini. Legales enim legaliter pro illo oblatae sunt caeremoniae.
IN DIE THEOPHANIAE.
LECTIO ISAIAE PROPHETAE, CAP. LX.
« Surge, illuminare Hierusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebrae operient terram, et caligo populos, super (0068C)te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui, leva in circuitu oculos tuos et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere surgent. Tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. Inundatio Camelorum operiet te, Dromedarii Madian et Epha. Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi. »
Surge, illuminare Hierusalem, quia venit lumen tuum. (Ex Hieron.) Ecclesiae dicitur, quae primum (0068D)de Judaico populo congregata est, et lumen, quod super eam ortum fuerat, per apostolos transmisit ad gentes, cui dicitur: Surge, illuminare, ut quae cecidit in incredulis, surgat in fidelibus: quae cecidit in synagogis, surgat in Ecclesiis. Venit enim lumen tuum, quod tibi omnes prophetae pollicebantur, quod jugiter exspectabas.
Et gloria Domini super te orta est. Ideo gloria Domini, quae quondam fuit super tabernaculum et templum ejus, super te orta est. De qua dictum est: Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei (Psal. LXXXIX).
Quia ecce tenebrae operient terram. Id est, qui terrena sapiunt.
Et caligo populos. Sive ut in Hebraico legitur, (0069A)tribus quod proprie refertur ad Judaeos.
Super te autem orietur Dominus. Id est, sol justitiae Christus.
Et gloria ejus in te videbitur. De qua scriptum est: Et vidimus gloriam ejus, quasi gloriam Unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis (Joan. I).
Et ambulabunt gentes in lumine tuo. Nos omnes ambulamus in apostolorum luce, quae lucet in mundo, et tenebrae eam non comprehenderunt.
Et reges in splendore ortus tui. Quando primum in Christo nata es, quod et spiritaliter impletur, et carnaliter, ut reges quorum cor in manu Domini est, et quibus non regnat peccatum in mortali corpore, ambulent in splendore nascentis Ecclesiae, sive in eo qui ortus est in Ecclesia, et veri Regis Christi (0069B)fidei colla submittant, quod quotidie videmus impleri, quando idololatriae errore sublato, ad fidem Christi Romani principes transeunt.
Leva in circuito oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Hoc dicitur ad Ecclesiam, quae primum ad apostolos congregata est in Sion, de quibus et in apostolorum Actibus legimus, quod de universo orbe terrarum viri religiosi fuerint in Hierusalem, qui susciperent sermonem Dei, et linguis suarum alienarumque gentium, vel audirent loquentes alios, vel ipsi loquerentur ad caeteros.
Filii tui de longe venient. Nos autem simus filii, qui de longe venimus ad Dominum, peregrini quondam a Testamento Dei, et repromissionibus ejus, (0069C)sed quid dicit Apostolus: Vos qui eratis aliquando longe, facti estis prope (I Petr. II).
Et filiae tuae lac sugent. Quod dicit, filiae tuae lac sugent, significat, quod animae in Christo lactantes, et in baptismate parvulorum (de quibus et Petrus loquitur: Quasi modo parvuli, rationales, et absque dolo, lac desiderate [I Petr. II] ) sugunt lac apostolorum, quibus parvulis atque lactantibus, loquebatur et Paulus: Filioli, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. IV).
Tunc videbis et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. Cum elevaveris oculos tuos, filiosque prospexeris venire, tunc gaudebis et in modum fluviorum, aquis subitis inundaberis, (0069D)et mirabitur ac stupebit, imo dilatabitur cor tuum. Audientes Apostolum: Dilatamini et vos (II Cor. VI), ne angustia pectoris, non possitis habere habitatorem Christum, qui dicit in Evangelio: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV).
Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha. Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Post divitias maris et fortitudinem gentium, gregesque camelorum et dromedarii Madian et Epha, promittuntur Hierusalem, qui omnes veniunt de Saba, portantes aurum et thus, et quod his majus est, annuntiantes Domini salutare (Matth. XII). Madian et (0070A)Epha regiones sunt trans Arabiam, fertiles camelorum, omnisque provincia appellatur Saba. Unde fuit et Saba regina, quae venit sapientiam audire Salomonis, et ipsa deferens aurum et thus.
Omne pecus Cedar congregabit tibi, arietes Nabajoth ministrabunt tibi. Cedar autem regio Saracenorum est, Nabajoth, unus est filiorum Ismahel, ex quorum nominibus solitudo appellatur, quae frugum inops, pecorum plena est. Per familiaria ergo nomina gentium barbararum quae vicinae sunt Israeli, totius mundi conversio praedicatur. Madian quippe in hoc loco interpretatur iniquitas. Epha resolutus sive effundens. Saba conversio vel captivitas. Cedar tenebrae vel moeror. Nabajoth prophetiae. Greges igitur camelorum iniquitatis vinculis resoluti, et animas (0070B)suas effundentes Deo, operient Hierusalem muneribus, et omnes de captivitate venient, et conversiones viarum fidei deferentes, et thus sacrificii, et per haec munera nequaquam propria salute contenti, proficient, ut etiam caeteris praedicent salutare Dei, habentes in muneribus principalia, aurum sensum ( sic ) et thus odoris optimi atque dicentis: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL), et Christi bonus odor sumus (II Cor. II), in omni loco, arietesque prophetarum. De quibus in vicesimo octavo psalmo canitur: Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum, venient et offerent se sacrificium Domino, et placabiles hostiae fiant, ut Christi glorificetur Ecclesia. De hujuscemodi ovibus Salvator discipulis loquebatur: Ite ad oves perditas (0070C)domus Israel (Matth. X). Proprie super his intelligitur, qui de gentibus electi in sacerdotium ministri sunt Salvatoris.
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM, CAP. II.
« Cum natus esset Jesus in Bethleem Judae in diebus Herodis regis. Ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethleem Judae. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu Bethleem terra Juda, nequaquam minima (0070D)es in principibus Juda. Ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. Tunc Herodes clam vocatis Magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis. Et mittens illos in Bethleem, dixit: Ite et interrogate de puero diligenter, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus. Et procidentes, adoraverunt eum. Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, (0071A)thus et myrrham. Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. »
Cum natus esset Jesus in Bethleem Judae. Pulchre autem dicitur Bethleem Judae ad distinctionem ejus Bethleem quae in Galilaea sita est, sicut in Jesu volumine reperiri potest (Josue XIX). Est enim Bethleem civitas David, quae mundi genuit salvatorem, quae prius Ephrata vocata est, cui Jacob postea, quando ibi pecora sua pavit, Bethleem nomen, quodam vaticinio futuri imposuit, quod domus panis interpretatur propter eum panem qui ibi de coelo descendit.
In diebus Herodis regis. Hic Herodes Antipatris Ascalonitidis, matris vero Cypridis Arabicae filius (0071B)fuit, qui morbo intercutis aquae, scatentibus toto corpore vermibus tricesimo septimo regni sui anno mortuus est. Sub hujus filio Herode, Christus passus est. Nam et ideo reges et duces Judae istius temporis alienigenae referuntur, quia praedictum fuerat: Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femore ejus donec veniat, cui repromissum est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX).
Ecce Magi ab Oriente venerunt. Igitur dum oriens est, qui quaeritur, ideo enim ab oriente indicatur, quia ipse ad semetipsum nos ducit.
Hierosolymam dicentes. Ideo Hierosolymam venerunt, quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem (Isa. II). Sive ut Judaei ignorantes Christi (0071C)nativitatem sibi proximam a Magis de longe venientibus, culparentur. Nam et propterea, ut sacerdotes a Magis interrogati, ubi Christus nasceretur, inexcusabiles fierent, de adventu ejus. Judaei enim asserunt Sem filium Noe quem dicunt Melchisedech, primum post diluvium in Syria condidisse urbem Salem, in qua regnum fuit ejusdem Melchisedech, hanc postea continuerunt Hiebusaei, e quibus sortita est vocabulum Hiebus, sicque duobus nominibus copulatis, Hiebus et Salem, vocata est Hierusalem, quae postea a Salomone Hierosolyma, quasi Hierosalomonia dicta est. Haec et corrupte a poetis olim nuncupata, et postmodum ab Helio Adriano vocata est Helia; in ipsa est et Sion, quae Hebraice interpretatur speculatio, eo quod in sublime constructa (0071D)est, et de longe venientia contempletur.
Ubi est, qui natus est rex Judaeorum. Id est, rex confessionum, rex qui natus omnes gentes illuminare venit. De quo Isaias ait: Puer natus est nobis (Isa. IX). Reddunt causam inquirentibus Quis dixit vobis? Respondent:
Vidimus stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. Domini stellam se dicunt vidisse, vel ex artis scientia, vel ex vaticinio Balaam, dicentis: Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel, et percutiet duces Moab (Num. XXIV). Hanc stellam tradunt, ut columbam, nec antea, nec postea, esse visam, quia nec antea, nec postea, similis illi quem demonstravit est natus. Stellam ejus vidimus, (0072A)non nostram, non coeli, sed Regis qui natus est.
( Ex August.) Nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim ponimus, quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum conditione, credamus factam, qui est aeternus universorum creator et Dominus. Itaque illa stella quam viderant Magi Christo in carne nato, non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur. Nec ejus subjacebat imperio, sed indicabat obsequio. Proinde non ex illis erat haec stellis quae ab initio creaturae iter suum ordinemque sub creatoris lege custodiunt. sed novo virginis partu novum sidus apparuit, quod mysterium officii sui, etiam ipsis Magis quaerentibus Christum, cum ante faciem praeiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum ubi Dei Verbum infans (0072B)erat, praeeundo perduceret.
( Vulg.) Magos qui ad adorandum Dominum perrexerunt, quidam ex progenie fuisse Balaam existimant, eruditos in astronomica disciplina, et stellam illam non ex notis fuisse sideribus, quippe quia nec eodem coelesti ordine movebatur ut caeterae. Haec enim ad locum in quo natus erat Dominus, demonstrando nutu proprio ferebatur.
Alii dicunt nepotes Balaam esse filii Beor, quia sectam ejus secuti sunt. Alii dicunt Persas fuisse, ut metro Canorius dicit:
Tum jubet et Perses celerem pertendere gressum.
Hieronymus dicit: Chaldaei stellas deos esse confirmabant, unde eorum deus nuncupativus verum indicat Dominum, unde Chaldaei esse existimantur, (0072C)quod dicit: Vidimus stellam ejus in oriente, id est, nos in oriente positi, sive de oriente in occidentem, stellam ortam vidimus. Fixis historiae radicibus, spiritualia intueamur. Bethleem quae interpretatur domus panis, significat Ecclesiam, sive cor hominis, in quo Christus, qui dixit: Ego sum panis vivus (Joan. VI), nascitur. Herodes qui interpretatur pelliceus sive pellis gloria, significat diabolum regnantem in mundo.
Tres Magi genus humanum cum physica, ethica, logica, significant. Physica. Hoc est, naturalis. Ethica. Id est, moralis, mores enim apud Graecos ἦθεα appellantur. Logica. Hoc est, rationalis, philosophiae enim species est, ratio enim Graece, λόγος dicitur. Magi qui sacerdotes interrogant, significant (0072D)Ecclesiam gentium, sacerdotes legem vel Synagogam.
( Ex Greg.) Quaerendum quid sit, quod Redemptore nato pastoribus angelus apparuit, atque ad adorandum hunc Magos non angelus, sed stella perduxit, videlicet Judaeis ratione utentibus rationale animal, id est, angelus praedicare debuit. Gentiles, quia uti ratione nesciebant, ad cognoscendum Dominum, non per vocem, sed per signa perducuntur, illis prophetia tanquam fidelibus, istis signa tanquam infidelibus data sunt.
( Ex Beda.) Constat quippe Magos Christum hominem intellexisse, propter quod dicunt: Ubi est qui natus est? et regem, quia dicunt: Rex Judaeorum, (0073A)et Dominum, quia dicunt: Venimus adorare eum. Qui etiam hoc sublimissime de illo senserunt, quia cum esset Rex Judaeorum, ad salvandas etiam gentes, quae in ipsum credere atque ad illum venire vellent, esset idoneus, quod suo maxime adventu probaverunt et actu. Sed et de stella quae eis apparuit, quidam dicunt ab oriente usque ad vicinia Bethleem, ducem eis itineris exstitisse, quod nequaquam ita esse, ipsa Evangelii veritas inquisita demonstrat, sed potius in oriente tantum eos stellam vidisse, statimque intellexisse, quia haec ortum nati in Judaea Regis signaret, ideo venerunt Judaeam. Cumque testimoniis propheticis, in Bethleem illum natum cognovissent, mox illuc iter agentes, stellam quam in oriente viderant, ducem (0073B)habere meruerunt. Quae non in summa coeli altitudine inter caeteras stellas, sed in vicinia terrae visa est illis.
Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. (Ex Greg.) Coeli Rege nato rex terrae turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur, cum celsitudo coelestis aperitur; et ut alii volunt, ideo Herodes regis nomen in Christo indignatur, quia Augustus decreverat ne quis rex, vel Deus, sine suo consilio diceretur. Omnem enim Hierosolymam cum illo dicit esse turbatam, quia turbatio regis turbatio populi est.
Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. Magi tantummodo Regem nuntiant, Herodes (0073C)Christum requirit. Ipsum igitur Regem de quo interrogat, confitetur. Deinde ubi nasceretur, inquiritur, utique pronuntiatus, ostenditur. Neque enim quaeri poterat, qui non erat nuntiatus. Quare tamen voluit Deus hoc a Judaeis inquiri, ut dum ostendunt, in quem non credunt, ipsi sua demonstratione damnentur. Nam perrexerunt Magi et adoraverunt, remanserunt Judaei, qui demonstraverunt.
At illi dixerunt: In Bethleem Judae, sic enim scriptum est per prophetam: Et tu Bethleem terra Juda nequaquam minima es in principibus Juda, ex te enim exiet Dux qui regat populum meum Israel (Mich. VI). Ac si diceret, una es in principibus urbium principatum tenentibus, quia a te duo nascentur (0073D)principes, id est David et Christus.
Tum Herodes clam vocatis Magis, diligenter didicit tempus stellae quae apparuit eis. Timebat enim Magos, ad se aliqua causa non reversuros, ut evenit, et ideo tempus stellae clam vocatis Magis didicit. Unde et hic deficit historia, cum secrete indicant tempus stellae.
Et mittens illos in Bethleem, dixit: Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens, adorem eum; qui cum audissent regem, abierunt. Nativitate Regis nostri cognita, Herodes ad callida argumenta convertitur, ne terreno regno privaretur. Renuntiari sibi ubi puer inveniretur postulat. Adorare velle se simulat, ut quasi (0074A)hunc, si invenire possit, exstinguat, sed quia ficte quaesivit, invenire non meruit.
Et ecce stella, quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret ubi erat puer. Ubi est Herodes, stella non videtur; ubi est Christus videtur, et viam pergentibus ad Christum ostendit, quia ipse secundum incarnationis mysterium, et stella et via est, et nos per se ducit ad se.
Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde, et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus. Gavisi sunt gaudio magno valde, quia majus gaudium fit de inventis quam de possessis. Puer ille invenitur cum matre, de quo Isaias ait: Puer natus est nobis, filius datus est nobis (Isa. IX).(0074B) Et procidentes adoraverunt eum, et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. Veterum traditio fuit, ut nullus ad regem, sive ad Dominum rogandum vacuus intraret. ( Ex Greg.) Magi vero eum quem adorant, mysticis muneribus praedicant. Auro Regem, Thure Deum, Myrrha mortalem. Sicut haeretici qui hunc Deum credunt, sed ubique regnare non credunt, hi ei thus offerunt non aurum. Sunt qui hunc regem existimant, sed Deum negant; hi ei aurum offerunt, non thus. Sunt qui hunc et Deum fatentur et Regem, sed assumpsisse carnem mortalem negant. Hi ei aurum et thus offerunt, non myrrham. Nos offeramus aurum ei, ut ubique eum regnare credamus. Offeramus (0074C)thus, ut credamus, quod is qui in tempore apparuit Deus ante tempora exstitit. Offeramus myrrham, ut eum quem credimus in sua divinitate impassibilem, credamus etiam in nostra fuisse carne mortalem. Quamvis in auro, thure et myrrha intelligi et aliud potest. Aurum namque sapientiam designat, Salomone attestante, qui ait: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI). Thus autem, quod Deo incenditur, virtus orationis exprimitur. Psalmista attestante: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo (Psal. XLI). Per myrrham vero carnis nostrae mortificatio designatur. Unde et sancta Ecclesia dicit: Manus meae distillaverunt myrrham (Cant. V). Nato ergo Regi aurum offerimus, si in conspectu ejus claritate supernae (0074D)sapientiae resplendemus. Thus offerimus, si cogitationes carnis per sancta orationum studia in ara cordis incendimus. Myrrham offerimus, si carnis vitia per abstinentiam mortificamus.
Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, etc. Magnum vero nobis aliquid Magi innuunt, quod in regionem suam per viam aliam revertuntur. Regio quippe nostra paradisus est. A regione etenim nostra superbiendo, inobediendo, visibilia sequendo, cibum vetitum gustando, discessimus, sed ad eam necesse est, ut flendo, obediendo, visibilia contemnendo, atque appetitum carnis refrenando redeamus. Per aliam viam ad regionem nostram regredimur, quoniam qui a paradisi gaudio, (0075A)per dilectamenta discessimus, ad hoc per lamenta revocamur.
CONCORDIA.
Istarum duarum perspicua est et gratissima concordia lectionum, ambae enim de vocatione gentium misericorditer, et ambae de oblatis Domino mystice concorditer loquuntur muneribus.
DOMINICA PRIMA POST THEOPHANIA.
LECTIO EPISTOLAE BEATI PAULI APOSTOLI AD ROMANOS, CAPITE XII.
« Obsecro per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri, ut probetis quae sit voluntas (0075B)Dei bona, et beneplacens et perfecta. Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos. Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Et unicuique Deus divisit mensuram fidei. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. »
( Ex Origene.) Cum superius docuisset Apostolus quomodo a Judaeis ad gentes, ab observantia carnali ad observantiam spiritalem, religionis summa translata sit, aggreditur spiritalis hujus observantiae mores et instituta sanctificare, et ait.
Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei. (0075C)Quia omnes conclusi erant sub peccato, nunc jam non in meritis, sed in misericordia Dei salus humana consistit. Ideo quasi qui officium susceperit reconciliandi vos Deo, obsecro vos non per potentiam, sed per misericordiam Dei. Quid vos obsecro?
Ut exhibeatis corpora vestra, hostiam viventem. Viventem dicit hostiam quae vitam, hoc est Christum, in se gerit, et dicit, mortem Jesu in corpore circumferimus, ut et vita Jesu Christi in corpore nostro manifestetur.
Sanctam. Sanctam dicit in qua sanctus Spiritus habitat, ut illud: Nescitis quia templum Dei estis et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III).
Deo placentem. Placentem Deo dicit, ut pote a peccatis et vitiis separatam, hi enim qui membra (0075D)sua mortificant, ab incentivo libidinis et furoris, actus corporis sui Domino placitos habent, hostiam viventem, sanctam, Domino placentem, rationabiliter offerunt.
Rationabile obsequium. Obsequium hic cultum dicit, qui dudum in pecudum mutorum corporibus consistebat. Nunc, inquit, in corpore rationabilis hominis offeratur, et corpora magis vestra quam pecudum fiant sacrificium Deo, quia dignum est Domino, tales hostias immolare, arietes autem et hircos et vitulos, immortali et incorporeo Domino offerre, nulla ratio recta et honesta suscipit.
Et nolite conformari huic saeculo. Ostendit esse quamdam formam hujus saeculi, et aliam futuri saeculi, (0076A)et si qui sunt qui amant praesens saeculum et ea quae saeculi sunt, secundum formam saeculi praesentis aptantur, qui vero non respiciunt ea quae videntur, sed quae non videntur, aeterna sunt et transformantur, et renovantur ad futuri saeculi formam. Vide ergo ne forte cum venerit ira in cor tuum, et concupiscentia mala et avaritia, caeteraque quibus saeculum praesens delectatur, formam tibi saeculi praesentis imponant. Si vero e contrario, mansuetudo, patientia, lenitas, continentia, fides, veritas, caeteraeque virtutes habitent in corde tuo, conformem te futuri saeculi faciunt, et ita pulchram animam tuam, ut dicatur illi a verbo Dei. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te (Cant. I).
Sed reformamini in novitate sensus vestri. Renovatur (0076B)autem sensus noster per exercitia sapientiae et meditationem verbi Dei, et legis ejus intelligentiam, et quanto quis quotidie ex Scripturarum proficit lectione, quanto altius intellectus ejus ascendit, tanto semper novus et quotidie novus efficitur. Potest etiam et sensus renovari ad justitiam et continentiam, et ad fidem et patientiam, etc.
Ut probetis quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta. In multis enim putatur esse voluntas Dei, et non est, in quo is utique qui sensum habet renovatum errat et fallitur. Est autem non cujusque sensus, sed valde renovati, probare in singulis quibus agimus, quae loquimur, quae cogitamus, si sit voluntas Dei, et nihil omnino vel agere, vel dicere, vel cogitare, quod voluntati Dei non senserit convenire, (0076C)quia voluntas Dei est, quidquid bonum et beneplacitum et perfectum est.
Dico enim per gratiam quae data est mihi. Paulus sicut et in aliis dicit non in suasoriis sapientiae carnalis verbis, sed per gratiam quae sibi data est (II Cor. I) loquitur. Est enim multa differentia, per gratiam loquentis, et per humanam sapientiam. Denique nonnulli eloquentes et eruditi viri cum multa dixerint composite et erudite, tamen quia non per gratiam, neminem auditorum, aut ad fidem, aut ad timorem Dei, aut ad compunctionem cordis potuerint incitare. Alii non magna eloquentia, sed simpliciter loquentes, multos infidelium convertunt, et hoc est per gratiam loqui quae data est Paulo.
Omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam (0076D)oportet sapere. Quod dicit omnibus qui sunt inter vos simile est ac si diceret: Omni qui in Deo est, cujus semper esse est. Quod dicit, Non plus sapere, videtur ad superbientes ramos oleastri, et insultantes ramis qui de bona oliva fracti sunt, hunc aptare sermonem, et dicere eis, non debere plus sapere quam oportet, hoc est, plus sapere quam oportet sapere: Ego autem dico quod haeretici plus sapiunt de Christo quam oportet sapere, qui negant eum Dei creatoris esse Filium, et alia multa plus de illo quam oportet fingentes.
Sed sapere ad sobrietatem. (Ex Greg.) Dum enim per supernam gratiam, ad altiora intelligenda deducimur, quanto subtilius levamur, tanto semper in (0077A)humilitatem nosmetipsos in intellectu nostro premere debemus. Ne conemur plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Ne dum nimis invisibilia discutimus, aberremus. Quod in Graeco dicitur σωφροσύνη, in nostris codicibus, hoc est in Scripturis divinis, sobrietas a majoribus interpretatum est, ab aliis tamen eruditis viris temperantia ponitur, quae temperantia, una ex quatuor generalibus virtutibus habetur. Ergo sapere ad sobrietatem, temperanter sapere est, hoc est, ut in omnibus quae agimus vel quae loquimur aut sentimus temperantiam teneamus.
Et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Hoc est, ut sciat unusquisque et intelligat quae in eo sit mensura gratiae Dei quam consequi meruit per (0077B)fidem, interdum enim accipit, quis a Deo, ut sapiat in opere charitatis, aut erga misericordias pauperum, aut circa debilium curam, aut erga viduarum et pupillorum defensionem, aut erga hospitalitatis sollicitudinem, haec ergo singula divisit Deus unicuique secundum mensuram fidei, sed si is qui accepit gratiam, ut de uno aliquo horum saperet, non intelligat mensuram gratiae sibi datae, sed velit sapere in quo gratiam non accepit, et non discere velit, sed docere quae nescit, iste cum minus sapiat plus vult sapere, quam oportet, verum ut evidentius adhuc de his Apostolus assignaret, introducit exemplum et dicit:
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem, (0077C)alter alterius membra. Ordinatissime per haec componens omne corpus Ecclesiae, ut sicut membra corporis, singula quaeque proprios habent actus, et tamen uno consensu mutuo sibi invicem cedunt, ita, inquit, et in Ecclesia, quae est corpus Christi, diversos singuli habemus actus, verbi gratia alius per sapientiam, est oculus, alius per opera est manus, alius audiendo est auris, unum tamen est ex omnibus membris, corpus in Christo Jesu Domino nostro. Quomodo autem corpus istud in Christo sit, idem est in veritate, et sapientia et justitia et sanctificatione, quae omnia Christus est, jam saepe diximus.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. II.
« Et cum factus esset Jesus annorum duodecim, ascendentibus illis Hierosolymam secundum consuetudinem (0077D)diei festi. Consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Jesus in Hierosolyma et non cognoverunt parentes ejus. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos, et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum. Et factum est post triduum, invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. Stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis ejus. Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? (0078A)Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse. Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos. Et descendit cum eis, et venit Nazareth, et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Et Jesus proficiebat sapientia, aetate et gratia apud Deum et homines. »
Et cum factus esset Jesus annorum duodecim, ascendentibus illis Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Hierusalem. (Ex Beda.) Qui a nativitate, imo a conceptione humana, manifestis miraculorum, quia Deus sit, est approbatus indiciis, ipse etiam mox ubi tempus aetatis congruebat, utramque suam reverenter pandere coepit, atque (0078B)aperire substantiam, et quid videlicet Patri, juxta veritatem divinae majestatis, et quid juxta assumptionis humanae fragilitatem debeat matri, nec absque providentia, duodenis prima suae fidei rudimenta revelabat, quae duodecim apostolorum ministerio, per cunctum erant revelanda et elucidanda orbem. Possumus et hoc dicere, quia sicut septenario, sic et duodenario numero, qui multiplicatis inter se invicem septenario partibus constat, vel rerum vel temporum universitas ac perfectio designatur: atque ideo quo omnia loca vel tempora decet occupari, recte a duodecimo numero jubar sumit exordium.
Et non cognoverunt parentes ejus, et existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et (0078C)requirebant eum inter cognatos et notos, et non invenientes, reversi sunt in Hierusalem requirentes eum. Quaerit aliquis quomodo Dei Filius tanta parentum cura nutritus, his abeuntibus potuerit obliviscendo relinqui. Cui respondendum quia filiis Israel moris fuerit, ut temporibus festis vel Hierosolymam confluentes, vel ad propria redeuntes, seorsum viri, seorsum autem feminae, choros ducentes incederent. Infantesque vel pueri, cum quolibet parente indifferenter ire potuerunt. Ideoque beatam Mariam vel Joseph, vicissim putasse puerum Jesum, quem se comitari non cernebant, cum altero parente reversum.
Et factum est post triduum, invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos (0078D)et interrogantem. Quasi fons sapientiae doctorum medius sedet, sed quasi exemplar humilitatis, audire prius, et interrogare doctores, quam instruere, quaerit indoctos. Ne etenim parvuli a senioribus erubescant discere, et ipse ob aetatis humanae congruentiam homines auscultare non erubescit Deus. Ne infirmus docere quis audeat, et ille puer doceri interrogando voluit, qui per divinitatis potentiam verbum scientiae ipsis suis doctoribus ministravit.
Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super doctrina et responsis ejus, et videntes admirati sunt. Stupebant qui eum audiebant et videntes admirati sunt. Et eo amplius stupebant super prudentia responsionum, quo paucitatem videntes contemnebant (0079A)annorum. Nos autem scientes hunc esse de quo olim propheta gratulabundus exsultabat. Parvulus natus est nobis, filius datus est nobis, et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis (Isa. IX), nequaquam miremur eum, qui sic parvulus factus est homo, ut nihilominus, quod erat semper, Deus ac fortis, permaneret.
Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego, dolentes, quaerebamus te, et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse. Non quod eum quasi filium quaerunt vituperat, sed quid ei potius cui aeternus est Filius, debeat, cogit oculos mentis attollere, quia enim Deus et homo est. Nunc excelsa deitatis, nunc infinita (0079B)praesefert humanae fragilitatis, quasi homo seniores interrogat, quasi Deus quae seniores et edocti mirentur respondet. Quasi Dei Filius templo Dei commoratur, et quasi filius hominis cum parentibus quo jubent regreditur.
Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos, et descendit cum illis, et venit Nazareth, et erat subditus illis. Quid enim magister virtutis nisi officium pietatis impleret? quid inter nos aliud, quam quod a nobis agi vellet ageret, deferebat patri, deferebat ancillae. Ipsa enim dicit: Ecce ancilla Domini. Deferebat simulato patri, deferebat Domino vero patri, et utique matre natus, virginem conservarat, et castam. Utique a patre, non voluntate, non opere, non tempore distabat ut ejus videlicet exemplis ammoniti, (0079C)quid parentibus debeamus, qui tanta pro nobis patiuntur agnoscamus.
Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo. Sive quae intellexit, seu quae necdum intelligere verba Evangelii potuit, omnia suo pariter in corde, quasi ruminanda, et diligentius scrutanda recondebat. Discamus ergo in omnibus castitatem, quae non minus ore pudico, quam corpore argumenta fidei conservabat in corde. Et si illa ante praecepta apostolica tacet, cur tu post apostolica praecepta magis cupis docere, quam discere.
Et Jesus proficiebat sapientia et aetate, etc. Hic locus Manichaeos pariter et Apollinaristas expugnat. Ostendens Dominum veram carnem veram habere et animam. Nam sicut carnis est aetate, sic est animae (0079D)sapientia proficere, et gratia, quae tamen in sapientia nullatenus, proficeret si naturalem intelligentiam quae hominibus rationis causa concessa est, non haberet. De cujus nomine hic pauca dicenda sunt: Jesus enim salvator interpretatur. Cujus sacri nominis non solum etymologia, sed et ipse numerus litterarum perpetuae nostrae salutis mysteria redolet. Sex quippe litteris apud Graecos scribitur Ἰήσους, videlicet ι et η et σ et ο et υ et σ, quorum numeri sunt, X et VIII et CC et LXX et CCCC et CC qui fiunt simul DCCCLXXXVIII, qui numerus figuram resurrectionis adauget. Nam quod VIII simpliciter hoc et X et C multiplicata significant. Possimus et ita dicere, quod VIII absolute resurrectionis exemplum in nomine (0080A)Salvatoris mortalibus praestet, et X quomodo Decalogus legis debeat impleri suae nos resurrectionis Dominus figuris instituerit pariter et juverit, ut quomodo ipse resurrexit a mortuis, ita et nos illo adjuvante resurgere valeamus, et in C quae nos in futuro sequatur gloria demonstrat. Centenarius namque numerus qui de laeva transit in dexteram, illius temporis felicitatem praefigurat, de quo Dominus ait: Iterum videbo vos et gaudebit cor vestrum (Joan XVI).
CONCORDIA. Istarum duarum quamvis non in verbis, in actu tamen fit concordia lectionum. Ascendentes enim in Hierusalem cum hostia parentes, Domini ingressi sunt templum quod nos spiritaliter agere, hortatur Apostolus dicens: Obsecro vos per misericordiam (0080B)Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Domino placentem, et reliqua.
DOMINICA II POST THEOPHANIA.
LECTIO EPISTOLAE BEATI PAULI APOSTOLI AD ROMANOS, CAPITE XII.
« Habentes donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes, sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina. Qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate. Qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. Dilectio sine simulatione: Odientes malum, adhaerentes bono. Charitatem fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes. Sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes. Orationi instantes, (0080C)necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentibus vos, benedicite et nolite maledicere. Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus. Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. »
Habentes donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes. (Ex Primas.) Donum non ex nostro, sed ex donantis pendet arbitrio. Omnibus quidem credentibus gloria promittitur in futuro, sed qui tam mundum cor habuerit, ut virtutum gratiam accipere mereatur etiam in praesenti.
Sive prophetiae secundum rationem fidei. Fidei dixit, non legis, sive quia fides illa meruit, unusquisque (0080D)enim tantum accipit quantum credit.
Sive ministerium in ministrando. (Ex Orig.) Haec omnia possumus ad illam regulam revocare, quae superius dicta est, hoc est, non plus sapere quam oportet sapere. Verbi causa, non debere eum qui ministrat, in ministrando plus sapere quam oportet sapere, et qui docet in doctrina, et qui exhortatur in exhortatione, non plus sapere. Multi accepto ministerio, vel accepta doctrina, plus sapuerunt quam oportuit sapere, et elati in arrogantia, vel in deliciis resoluti, praecipites corruerunt.
( Ex Primas.) De ministerio sacerdotali vel diaconatus dicit.
Sive qui docet in doctrina. Qui docet major est eo qui exhortatur.(0081A) Qui exhortatur in exhortando. (Ex Orig.) Exhortatio species doctrinae est et verbi, quo afflictae animae, Scripturarum divinarum prudenter aptatis et in unum collectis sermonibus relevantur, si vero sermo habens virtutem gratiae Dei, fuerit adhibitus animae desperatae, tunc cor ejus penetrat, et consolationem praebet, ac spem revocat, desperatione submota.
Qui tribuit in simplicitate. Oportet, inquit, in simplicitate cordis, hoc faciat, hoc est, ne videatur quidem bene facere indigentibus. Corde vero laudem quaerat ab hominibus. Non est simplicitas, si aliud agi videatur in manibus, et aliud quaerat in corde.
Qui praeest in sollicitudine. Qui vero praeest fratribus, (0081B)vel qui praeest Ecclesiae, in sollicitudine esse debet, non humanarum causarum, nec saecularium rerum, haec enim sollicitudo aliena debet esse ab his qui Ecclesiae praesunt, sed talem recipiant sollicitudinem, qualem Apostolus dicit. Concursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. II)?
Qui miseretur in hilaritate. (Ex Primas.) Maxime circa aegrotos misericordia exhibenda est, misericordiae titulus generalis est, qui circa omnes placido exhibendus est animo, hilarem datorem diligit Deus, et tristem sine dubio odit (II Cor. IX).
( Ex Orig.) Qui enim erogat pecuniam suam, si infidelis sit, et recepturum se desperet, necessario (0081C)tanquam qui eam perdiderit, contristatur, qui vero cum fide et spe hoc agit, in hilaritate et laetitia agit, certus quod parva haec quae pro mandato Dei expendit, ingentes sibi opes coelestium divitiarum, insuper autem et aeternam conferant vitam.
Dilectio sine simulatione. Tota puritas debet esse in Christiano, sic Deus pura lux est, fingere enim servorum est. Diligamus non lingua tantum, sed opere et veritate. Ita etiam si necesse fuerit pro invicem moriamur.
( Ex Orig.) Ego puto quod omnis dilectio quae non est secundum Deum simulata sit, et vera non sit, etenim creator animae Deus, idcirco ei, cum caeteris virtutibus, etiam affectum dilectionis inservit, ut diligat Deum et ea quae vult Deus. Ergo quicunque (0081D)aliud dilexerit quam Deum, et quae Deo placent, dilectio in eo ficta et simulata dicenda est, sed et si quis proximum suum errantem viderit, et non correxerit, simulata dilectio dicenda est. Nihil enim habere adulatorium, nihil fucatum dilectio debet.
Odientes malum. Mirum fortasse sit quod inter caetera bona virtutum, assumitur etiam odium, et tanquam necessarium ab Apostolo ponitur. Unde certum est inesse animae etiam odii affectum. Est enim laudabile odisse vitia, odisse peccata, nisi enim quis odio habeat vitia, non potest amare, nec conservare virtutes.
Adhaerentes bono. Adhaereamus bono, observandum etiam hoc, quod sicut in aliis dicit, qui adhaeret (0082A)Domino unus spiritus est. Ita et hic dicit: Adhaereamus bono, sine dubio, ut contingat nobis unum esse cum bono.
Charitatem fraternitatis invicem diligentes. Ac si dicat, ut fratres, et quasi ex una matre generati, ita vos diligite, hoc mandatum accepimus, ut diligamus nos invicem, sicut et Deus dilexit nos.
( Ex Origene.) Fratres ergo jubemur diligere, non judicare, si enim putas aliquem impium esse, et ideo eum non judicas diligendum? Audi, quia Christus pro impiis mortuus est, aut si quia peccator est frater tuus, ideo eum non putes diligendum? Audi, quia Christus Jesus in hunc mundum venit peccatores salvos facere, si vero justus est, dilectione multo magis dignus est. Dominus enim diligit (0082B)justos.
Honore invicem praevenientes. (Ex Primas.) Hoc si semper servaremus, et charitatem, et patientiam teneremus, si nos enim omnibus minores judicaremus, nec ultro alicui injuriam faceremus, nec illatam nobis graviter doleremus.
( Ex Origene.) Hoc est, quod et Dominus docuit cum notaret scribas et pharisaeos, prima sibi loca in conviviis vindicantes, et docet ut cum vocatus fueris tu ad coenam, in novissimo loco recumbas (Luc. XIV).
Sollicitudine non pigri. (Ex Primas.) Ne per sollicitudinem saeculi pigri in Dei opere efficiamini inertes. Superius eum qui praeest, in sollicitudine debere esse commonuit, nunc vero omnibus dat (0082C)hoc incommune mandatum, ne quis nostrum audiat a Domino serve male et piger.
Spiritu ferventes. Quia frigidos Dominus non amat, et in tepidis nauseatur, tunc plane spiritu fervemus, si saeculo frigidi sumus.
( Ex Origene.) Vult enim ut nos qui sub lege spiritus vivimus, nihil remissum, nihil tepidum habeamus in nobis, sed cum fervore spiritus, et calore fidei cuncta peragamus.
Domino servientes. Ille Domino servit qui potest dicere nobis, unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum, nec ultra ei, aut libido, aut avaritia, aut inanis gloria dominabitur.
Spe gaudentes. Spe gaudet, qui non respicit ea quae videntur, sed ea quae non videntur exspectat, (0082D)et qui scit, quoniam non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII).
In tribulatione patientes. (Ex Primas.) Propter gaudium spei futurae omnia sustinete, sicut scriptum est: Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis (Jacob. I), et quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem (Rom. V).
Orationi instantes. Instantia enim orationis nobis praestat auxilium in adversis, in quo enim non sufficit humana fragilitas, auxilium Dei orationibus implorandum est.
Necessitatibus sanctorum communicantes. Ac si dicat (0083A)ministrate eis, qui propter Christum sua omnia contemnentes, alienis ad tempus indigent ministrationibus.
( Ex Origene.) Honeste et decenter, non quasi stipem indigentibus sanctis praebere, sed censum nostrum quodammodo cum ipsis habere commune, et meminisse sanctorum sive in collectis solemnibus, sive pro eo, ut ex recordatione eorum proficiamus.
Hospitalitatem sectantes. Quam dignae hospitalitatis magnificentiam, uno sermone comprehendit. Dicens enim sectandam esse hospitalitatem, non solum ostendit, ut venientem ad nos hospitem suscipiamus, sed et requiramus, et solliciti simus, et sectemur ac perquiramus ubique hospites, nec ubi (0083B)forte in plateis sedeant, nec extra tectum jaceant. Recordare Loth, et invenies quod illum non hospites, sed ipse quaesierit hospites (Gen. XIX), et hoc erat hospitalitatem sectari.
Benedicite persequentibus vos. Moralem locum latius Apostolus exsequens actus, mentem, propositum, os quoque ipsum, discipulorum linguamque componit. Non vult credentes Christo de ore suo proferre maledictum, sed bene loqui, benedicere, bene praedicare, ut ex hoc, et boni Domini servi, et boni magistri credantur esse discipuli. Sciendum tamen est, quod sermo benedictionis in Scripturis diverse positus invenitur, nam et Deus benedicere dicitur, et homines, vel caeterae creaturae Deum benedicere jubentur, sed Dei benedictio aliquid muneris (0083C)semper his qui ab eo benedicuntur impertit, homines vero Deum benedicere pro hoc quod est laudare et gratias referre dicuntur.
Benedicite et nolite maledicere. Hortatur nos Apostolus ut cum provocamur ab inimicis, non pro maledictis maledicta reddamus, sed faciamus quod ipse de semetipso scribit, ubi dicit, maledicimur et benedicimus (I Cor. IV).
Gaudete cum gaudentibus. Habenda est etiam in hoc competens et apta distinctio, non enim quibuscunque gaudiis, Christianorum gaudia socianda sunt, neque enim si videam gaudere aliquem, super quaestu pecuniae, aut saecularis honoris eminentiae, congratulari debeo talibus qui sciam, quod hujusmodi gaudia luctus sequatur et lacrymae, sed (0083D)quia Dominus apostolis ait: Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo. Et nos, si videamus ab aliquo tale opus geri quod in coelo scribi dignum sit, sive justitiae opus, sive charitatis, sive pacis, vel misericordiae, et ita gestum, ut in libro vitae, referre mereatur, debemus gaudere cum talibus. Sed et si quidem videamus ab errore conversum, et relictis ignorantiae tenebris, ad lucem veritatis venisse, remissionem peccatorum et gratiam sancti Spiritus meruisse, debemus gaudere cum talibus.
Flete cum flentibus. Non cum illis qui flent mortuos suos, jubemur flere, aut qui flent damna saecularia. Scientes quod hujus saeculi tristitia mortem operatur. Non sunt ergo lacrymae jungendae (0084A)cum talibus. Sed cum illis flendum est. De quibus dicit Dominus: Beati qui flent, quoniam ipsi consolabuntur. Si quis flet pro peccatis suis, si quis post delicta convertitur ad poenitentiam, et errorem suum lacrymis lavat. Si quis etiam ingemiscit in habitaculo isto positus, et ad Christum redire desiderat, et per sanctum desiderium lacrymarum profusione lavatur. Jungamus cum talibus, lacrymas nostras et gemitus sociemus. Tristitia enim quae secundum Deum est, salutem stabilem per poenitentiam operatur.
Id ipsum invicem sentientes. Sermo iste non natura sui, sed interpretatione obscurior factus est, hoc est enim quod dicit: ut ita de fratre sentiamus ut et de nobis ipsis. Et ita velimus proximo, sicut (0084B)et nobis volumus, ut et Dominus in Evangelio dixit: Quae vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis.
Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Superbiam per omnia fugiendam docet, hoc enim dicit alta sentire: et merito, superbia fugienda est, cum Scriptura dicit: Quia initium discedendi a Domino, superbia est. Bene autem uno sermone, institutionem humilitatis exposuit, consentire enim humilibus, et amare humiles, atque inclinare se ad eos, hoc est, consuescere imitari eum, qui cum in forma Dei esset, formam servi suscepit, et humiliavit se usque ad mortem (Philip. II).
( Ex Primas.) Superbia sapit iste, qui suam per se ulcisci cupit injuriam, et non humilibus rebus, id (0084C)est, humilitati consentit.
EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM, CAP. II « Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Jesu ibi. Vocatus est autem Jesus et discipuli ejus ad nuptias. Et deficiente vino, dixit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea. Dicit mater ejus ministris: Quodcunque dixerit vobis facite. Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae, secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas; dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam (0084D)vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam. Vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam. Et crediderunt in eum discipuli ejus. »
Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Jesu ibi. (Ex Beda.) Nec vacat mysterio, quod die tertio post illa, quae superiori Evangelii sermone descripserat. Nuptiae factae referuntur, sed tertio tempore saeculi Dominum ad aptandam sibi Ecclesiam (0085A)venisse, designat. Primum quippe saeculi tempus, ante legem, patriarcharum exemplis. Secundum sub lege, prophetarum scriptis. Tertium sub gratia praeconiis, Evangelistarum quasi tertia diei luce, mundo refulsit. In quo Dominus et Salvator noster pro redemptione generis humani incarnatus apparuit, sed et hoc quod in Cana Galilaeae, id est in zelo transmigrationis perpetratae eadem nuptiae factae perhibentur, typice denuntiat eos maxime gratia Christi dignos existere, qui zelo ac fervore piae devotionis, et aemulari charismata meliora, ac de vitiis ad virtutes bona operando, de terrenis ad aeterna norunt, sperando et amando transmigrare.
Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae. (Ex Hieron.) Dominus ad nuptias in hunc mundum venit, quia (0085B)sanctam Ecclesiam sibi copulavit. De qua Apostolus ait: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI), habet ergo sponsam Ecclesiam, quam redemit sanguine suo, et cui pignus dedit Spiritum sanctum, quam sibi conjunxit in utero virginis. Verbum enim sponsus, sponsa caro humana, et utrumque unus Filius Dei, et idem filius hominis, factus est caput Ecclesiae, et processit de thalamo, quasi sponsus. Thalamus enim ejus uterus virginis fuit: Venit ad nuptias in Cana Galilaeae, certi Sacramenti, Cana namque zelus interpretatur, Galilaea transmigratio facta.
Et erat mater Jesu ibi. Mater Jesu in nuptiis ostenditur synagoga, eo quod Christum ad miraculum provocet.(0085C) Vocatus est autem Jesus, et discipuli ejus ad nuptias. Quod Dominus venit ad nuptias, excepta mystica significatione confirmare voluit, quod ipse fecit. Sic enim ipse alio loco ait: quod Dominus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX).
( Ex Beda.) Primus nuptiarum locus Judaea exstitit, in qua Filius Dei homo fieri, et Ecclesiam sui corporis ac sanguinis participatione consecrare, sui Spiritus pignore in fide confirmare dignatus est, sed vocatis ad fidem gentibus, usque ad fines orbis terrae, earumdem nuptiarum votiva gaudia pervenerunt.
Et deficiente vino. Discumbente autem ad nuptias Domino vinum defecit, ut vino meliore, per ipsum mirabili ordine facto manifestaretur gloria latentis (0085D)in homine Dei, et credentium in eum aucta fides proficeret. Quod si mysterium quaerimus, apparente Domino in carne, meraca illa legalis sensus suavitas, paulatim coeperat, ob carnalem Pharisaeorum interpretationem a prisca sua virtute deficere, qui mox ea quae carnalia videbantur mandata ad spiritualem convertit doctrinam. Cunctamque litterae legalis superficiem in Evangelicam coelestis gratiae virtutem mutavit, quod est, vinum fecisse de aqua.
Dicit mater Jesu ad eum, vinum non habent, et dicit ei Jesus, quid mihi et tibi est, mulier? (Ex Aug.) Neque enim matrem suam inhonoraret, qui nos jubet honorare parentes, aut sibi esse matrem negaret, qui de ea carnem suscepit, sed in eo quod dicit: (0086A)Quid mihi et tibi est, mulier, significat se divinitate, qua miraculum erat patrandum, non principium se temporaliter accepisse de matre. sed aeternitatem semper habuisse de Patre.
Nondum venit hora mea. Nondum venit hora, ut fragilitatem humanitatis ex te sumptae, moriendo demonstrem. Hora ergo nondum venerat, id est passionis, quia faciendae erant virtutes, commendanda erat divinitas Domini, commendanda erat humanitas Domini, in ipsa compassione mortalitatis. Venit autem hora, ut quid sibi et matri commune esset ostenderet, cum eam moriturus in cruce, discipulo virgini virginem commendavit. Hujus vero horae, Dominus in cruce pendens commemorans, dixit matri: Mulier, ecce filius tuus; quasi dixisset, (0086B)ecce, hoc quod de te sumpsi modo ostenditur moriendo, quid est, quae tamen natura postmodum clarificanda erit in resurrectionis gloria.
Dicit mater ejus ministris, quodcunque dixerit vobis facite. Sciebat mater humanitatem filii sui, licet hoc modo videretur negando, quod poscebat, mater tamen sciebat pietatem filii quod negare noluit, quod petebatur, fiducialiter mandavit ministris, ut mandata filii jubentis implerent.
Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae. Hydriae vocantur vasa aquarum, Graece ὕδωρ aqua dicitur. Aqua vero Scripturae sacrae scientiam designat, quae suos auditores et a peccatorum sorde abluere, et divinae cognitionis solet fonte potare. Vasa sex, quibus continebatur, corda sunt devota (0086C)sanctorum, quorum perfectio vitae ad exemplum recte credentibus posita est, per sex saeculi aetates, usque ad Adventum Domini, et bene lapidea sunt vasa, quia fortia sunt corda justorum, ut pote illius lapidis dilectione solidata. De quo Petrus Apostolus dicebat: Ad quem accedentes lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini (I Petr. II).
Secundum purificationem Judaeorum. Bene autem hydriae secundum purificationem Judaeorum positae erant, quia Judaeorum tantum populo, lex per Moysen data est, gratia autem et veritas Evangelii, tam Gentibus, quam etiam Judaeis credentibus per Jesum Christum facta est (Joan. I).
Capientes singulae metretas binas vel ternas. (Ex August.) Quid est ergo: Capiebant metretas binas (0086D)vel ternas? Mysterium nobis maxime ista locutio commendat. Metra enim a mensura accepit nomen, sicut urnas vel amphoras seu et aliae mensurae. Μέτρον enim mensuras dicunt Graeci. Non enim dictum est, capientes metretas, aliae binas, aliae ternas, sed ipsae sex hydriae capiebant metretas binas vel ternas. Si ternas tantum diceret, non curreret animus noster, nisi ad mysterium trinitatis. Cum autem nominatur Pater et Filius, tanquam duae metretae. Cum autem ibi intelligitur Spiritus sanctus, tres metretae.
Aliter. Binae metretae, circumcisio et praeputium, In duobus istis nominibus, habes omnes Gentes, binae metretae sunt. His duobus parietibus, lapis angularis factus est Christus, ostendamus et ternas (0087A)metretas in ipsis gentibus. Tres erant filii Noe, per quos reparatum est genus hominum. Quibus Apostolus ait: Accepimus mensuram pertingendi usque ad vos. Ecce habes et tres metretas in Gentibus.
(Ex Beda.) Capientes singulae metretas binas vel ternas, quia Scripturae sanctae auctores, modo de Patre tantum loquuntur et Filio, modo etiam Spiritus sancti faciunt mentionem. In binis vel ternis, totamque, unus est Deus, intellige trinitatem. Sed quantum inter aquam et vinum distat, tantum distat inter sensum illum, quo Scripturae ante adventum Salvatoris intelligebantur, et eum quem veniens ipse revelavit.
Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Quid per ministros qui haec fecerunt, nisi Christi significantur (0087B)discipuli, qui impleverunt hydrias aqua, non quidem ipsi legalibus ac propheticis scripturis, implendo, sed ipsi intelligendo prudenter, et aperiendo fideliter.
Impleverunt autem usque ad summum. Quia recte intellexerunt, nullum fuisse tempus saeculi, a sanctis alienum doctoribus, qui sive verbis, sive exemplis, sive etiam scriptis, viam vitae mortalibus aperirent. Et quidem potuit Deus vacuas implere hydrias vino, qui in exordio mundi cuncta creavit ex nihilo, sed maluit de aqua facere vinum, quo typice doceret, non se ad solvendam improbandamque, sed ad implendam potius legem Prophetasque venisse. Videamus ergo sex hydrias Scripturarum aqua salutari repletas. Videamus et eamdem aquam in suavissimum (0087C)vini odorem gustumque conversam. In prima aetate saeculi, Abel justum frater occidit, et ob hoc martyrio coronatus, in Evangeliis et in Epistolis justus scribitur, fratricida impius nominatur. Quisquis his auditis, metuit cum impiis damnari, cupit benedici cum piis. Et ideo omnem odiorum et invidiae fomitem abjicit, et Deo placere per sacrificium justitiae contendit, vasque in Scriptura invenit, unde salubriter ablutus potatusque gauderet. Sed si intellexerit, per Cain homicidum, Judaeorum significari perfidiam, occisionem Abel, passionem significari Domini salvatoris. Terram quae suscepit ejus sanguinem, Ecclesiam esse, quae Christi sanguinem in mysterium suae renovationis accepit, nimirum aquam in vinum mutatam reperit, quia dicta legis (0087D)sacratius intellexit. In secunda aetate saeculi pro peccatis hominum mundus deletus est, aquis diluvii, a quo solus Noe propter justitiam cum paucis meruit liberari. Quisquis ergo hac audita vastatione emendatius vivere coeperit, liberari desiderans cum paucis, timens exterminari cum plurimis, hydriam aquae, qua mundaretur invenit, sed si in arca Ecclesiam, in Noe Christum, in aqua baptismum, in columba unctionem Spiritus sancti, quo baptizati imbuuntur, intellexerit, vinum profecto de aqua factum miratur. Quia in veteri historia suam ablutionem prophetari cognoscit. In tertia aetate tentavit Deus Abraham, cum filium ejus in holocaustum offerri praecepit. Non differt Abraham facere quod jubetur, sed pro (0088A)filio immolatur aries, ipse tamen pro obedientia benedicitur. Tu audiens haec, et ipse obediens esse satagis, hydriam aquae invenisti qua munderis. Quod si immolatione Filii unici, passionem intelligis Christi, qui humanitate passus, in divinitate impassibilis mansit, quia Filius offertur, sed aries mactatur, sed si intelligis benedictionem Abrahae in te, qui de Gentibus credis, esse completam, nimirum de aqua vinum tibi fecit, qui spiritalem sensum tibi dedit. In quarta aetate, David humilis, innocens et mitis, Saule superbo abjecto, regnum sortitur. Tu haec audiens, humilitati et innocentiae studere, et superbiam coeperis de tuo corde repellere, haustum aquae limpidissimae quo reficiaris invenisti, in hydria quarta, fonte salutari repleta. Nam si in Saule Judaeos, in (0088B)David Christum, et Judaeorum regnum carnaliter destructum, Christi autem regnum intellexeris semper mansurum. Vinum de aqua factum sentis, quo potato in aeternum laeteris. In quinta aetate, populus peccans Babyloniam transmigratur, sed post septuaginta annos poenitens, et correptus, patriam per Jesum sacerdotem magnum reducitur. Haec si audiens, peccati metu ad poenitentiae remedium confugeris, aqua hydriae quintae ablutus es, si autem intellexeris Babylonem esse confusionem peccatorum, Nabuchodonozor diabolum, Jesum sacerdotem pontificem esse, Jesum Christum, septuaginta annos, bonorum plenitudinem operum, quae per Spiritus sancti dona largiuntur. Vinum de aqua factum habes, quia ad te pertinere quae scripta sunt intelligis. (0088C)In sexta aetate Dominus apparens in carne, octava die Nativitatis, circumcisus, et in tricesima tertia ad templum est delatus, et in eo munera sunt oblata pro illo. Haec intuentes ad litterarum, aperte discimus quanta nobis diligentia sunt fidei Evangelicae subeunda mysteria, quando ipse, qui benedictionem adferens gratiae, veterum primo caeremonias implevit, et sic nova sacramenta suscipere, simul et tradere curavit. Ecce habes hydriam sextam ad abluenda peccata, ad potanda vitae gaudia, mundiorem caeteteris afferentem undam. Verum et si in circumcisione octavi diei, baptisma intelligis, et in inductione in templum, et in oblatione hostiae cognoscis figurari fideles, de baptisterio, ad altare sanctum ingredi, et Dominici corporis et sanguinis communione, debere (0088D)consecrari. Vino quidem de aqua facto meracissimo donatus es. Verum si adhuc quod majus est, circumcisionis diem, ad generalem resurrectionem interpreteris, et circumcisos induci in templum cum hostiis, quando sancti jam incoruptibiles ad contemplandam speciem Divinae majestatis, cum bonorum operum muneribus, intrabunt, intellexeris. Tantum profecto vinum de aqua fieri videbis, ut admirans, conditori dicas, et poculum tuum inebrians quam praeclarum est!
Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino, et tulerunt; ut autem gustavit architriclinus, aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam. Vinum (0089A)utique architriclino, de aqua factum propinatur, in domo nuptiarum, quod est Ecclesia Christi. Triclinum ibi esse describitur, quia nimirum tres sunt in Ecclesia ordines fidelium, conjugatorum, continentium et doctorum.
Vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est, tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. Doctorum est enim cognoscere distantiam legis, et Evangelii veritatis et umbrae, et novam evangelicae fidei gratiam, et perpetuae coelestis patriae dona proferre.
Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. Manifestavit hoc signo, quod ipse (0089B)esset rex gloriae, et ideo sponsus Ecclesiae, qui ut homo communis veniret ad nuptias, sed quasi Deus coeli et terrae elementa prout voluisset, converteret. Ergo Dominus vinum in gaudia nuptiarum non de nihilo facere voluit, sed hydrias sex impleri aqua, praecipiens, hanc mirabiliter convertit in vinum. Quia sex mundi aetates sapientiae salutaris largitate donavit, quam tamen ipse veniens sublimioris sensus virtute fecundavit. Namque carnales carnaliter tantum sapiebant, ipse spiritalibus spiritaliter sentienda reservavit.
Dehinc Augustinus. Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae. Splendescente igitur super obscurum delictis obfuscantibus mundum, trinitatis die Christus venit ad nuptias. Qui verus botrus continebat (0089C)intra se vitae vinum, sed necdum crucis accesserat praelium.
Dicit ei mater ejus: Vinum non habent. Paulisper Virgo florentissima, paulisper praeparet Judaeus lignum, et tunc exire poterit vinum. Quid ante tempus curris ad lacum, cum necdum impresserit Judas super unam calcaneum! Modo meruisti gemmatam sobolem procreare, jam botrum tuum conaris exprimere? sed qui de ligno carpsit supplicium, in ligno debet exspectare remedium. Et qui ex arbore inclyta demessuit, frugem exspectare debet ad crucem.
Dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? Extulit hic Christus super Matrem divinitatem suam, non negavit matrem suam. Neque se natum negavit ex (0089D)carne, sed majestati suae suam subdidit genitricem.
Nondum venit hora mea. Hora utique non facti, sed voti, non necessitatis, sed voluntatis, non qua cogeretur mori, sed qua pro mundo dignaretur occidi. Interim Christus insipidos haustus mirificat, fatuus latex fundebatur in hydriam et hauriebantur inebriata flumina, nulla exprimebatur uva, et fervescebant sine palmite vina. Hoc fecit Christus in latice, quod certo tempore facit in vite. Transeunt ad Christum nuptiae, et Ecclesia mutavit sponsum. Aliquando et Judaea vinum non habuit, quia munus sacrati sanguinis non accepit, et dum Legi nuberet, non invenit quod biberet. Venit Christus, mutavit Legem (0090A)in gratiam, fudit sanguinis poculum, et fecit moriendo convivium. Sex illae hydriae, quarum aqua in vinum mutata est, sex aetates mundi figurabant. In istis sex aetatibus, quasi in sex hydriis prophetia non defuit. Sed quando Christus in illis non intelligebatur, non ex illis vinum, sed aqua bibebatur. Prima ergo hydria impleta est in Adam, quando de latere ejus, illo dormiente, fabricata est Eva. Dormivit in cruce Christus, et de latere ejus formatur Ecclesia. Sed quia haec in Christo Judaeorum populus implere non intelligebat, non vinum sed aqua sapiebat. Secunda hydria impleta est in Noe, sic per mysterium arcae, aut diluvii, genus humanum salvatur, quomodo per crucis vel Baptismi sacramentum a morte totus mundus eripitur. Tertia hydria impleta est in Abraham. (0090B)Nam quomodo Isaac ad locum holocausti, lignum ipse portavit, ita et Christus ad locum passionis, ipse sibi crucis patibulum bajulavit. Quarta hydria impleta est in David, qui et in humilitate et in multis tribulationibus Christum Dominum figuravit. Quinta hydria impleta est tempore Danielis, vidit enim praecisum lapidem, id est natum Christum de monte, id est, de regno Judaeorum, sine manibus praecisum, quia sine opera nuptiali, qui gratia sua universum mundum implevit. Sexta hydria impleta est in Joanne Baptista, qui Judaeis praedicans ait: Facite fructus dignos poenitentiae, potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Istae ergo sex aetates mundi, velut sex hydriae impletae sunt a ministris, id est a patriarchis et prophetis.(0090C) Capientes metretas binas vel ternas. Quare ternas, propter mysterium trinitatis. Quare binas, propter duo praecepta, dilectionis Dei et proximi. Et in Evangelio: Ego et Pater unum sumus. Ecce binas. Ite, baptizate omnes gentes, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ecce habes ternas. Gustavit architriclinus, id est, mundi Dominus, aquam vinum factam, et dicit: Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint homines, tunc id quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc, et lex enim sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Sed lex et Prophetae usque ad Joannem prophetaverunt, et ideo adveniente Domino, vina Mosaica defecerunt, et vina sanguinis profluxerunt. Illa acceperunt terminum, ista sumpserunt initium. (0090D)Denique hoc est initium signorum, quod fecit Jesus, quando pavit gentes occisus, et de vino sui sanguinis fecit convivium, vulneratus.
CONCORDIA. In differentia, secundum Apostolum, donationum et differentia hydriarum istarum fit concordia lectionum, corda enim sanctorum hydriae sunt, fonte repletae donorum. Ministri qui hauserunt aquam, et quibus mater dixit: Quodcunque dixerit vobis facite, ministri sunt Christi, quibus secundum Apostolum (I Cor. XII) datur ministerium in ministrando.(0091A)
DOMINICA III POST THEOPHANIA.
EPIST. BEATI PAULI APOST. AD ROMANOS, CAP. XII.
« Nolite esse prudentes apud vosmetipsos, nulli malum pro malo reddentes. Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi vindictam et ego retribuam, dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum. Si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. »
Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Qui sibi (0091B)ipsi prudens esse videtur, hic cum arrogantia stultus est. Nec potest veram sapientiam Dei scire, qui suam stultitiam, quasi sapientiam, colit. Denique in superioribus hanc fuisse incredulitatis causam Judaeis, ipse Paulus edocuit, dicens de eis: Quia ignorantes Dei justitiam et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Sic ergo, qui apud semetipsum sapiens est, non potest esse sapiens apud Deum.
( Ex Primas.) Nolite in humana sapientia gloriari, sed stulti estote saeculo, ut sitis Domino sapientes, sicut scriptum est: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII).
Nulli malum pro malo reddentes. Si malum inferre, peccare est, reddere malum justum non est, (0091C)sed simile peccatum est, aut, ut ego arbitror, etiam gravius. Nam ille qui malum prior intulit, forsitan non sensit malum esse quod faceret. Qui autem reddit malum, eo ipso, quo ad ulciscendum motus est, confessus est sensisse malum esse quod reddit, et ideo respiciendum semper est ad eum qui dixit: Mihi vindicta et ego retribuam (Deut. XXXII).
( Ex Primas.) Humana sapientia est, si quaeramus vicem reddere inimicis, stultitia est in hoc saeculo, si percutienti et aliam maxillam praebeamus. Quod si tantae patientiae et humilitatis fuerimus, non solum apud Deum, sed etiam apud homines, poterimus probabiles apparere.
Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. (Ex Orig.) Coram omnibus hominibus (0091D)providet quis bona, non ut placeat singulorum vel vitiis, vel moribus, alioquin contrarium erit quod idem dixit Apostolus: Ego si hominibus placere vellem, Christi servus non essem (Gal. I), sed qui vitae suae morum et actuum ita tenet libram, ut non possit ab ullo homine reprehendi, iste bona coram omnibus hominibus providet. Neque enim dixit Apostolus, ut omnibus placeamus, sed ut provideamus bona coram omnibus, hoc est, agamus nos bona coram omnibus, sive illis placeant quae bona sunt, sive non placeant.
Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Apostolus, ne nos alterius animus, si forte impacatus evenerit, a bono pacis (0092A)impedire videretur, moderantissimum dedit praeceptum, ut interim noster animus, semper sit paratus ad pacem, et discordiae culpa non penes nos, sed penes alterum constet. Ideo ergo bene addit: Quod ex vobis est, hoc est, quod proposito vestro, et fidei vestrae convenit.
( Ex Primas.) Quod vestrum est, vos cum omnibus pacem habetote, et dicite: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus.
Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae. (Ex Orig.) Hi qui seipsos non vindicant, quomodo irae locum dent, dupliciter mihi videtur intelligi. Nam et hoc ipso, quod (verbi causa) manum manu non referunt, aut convicio convicium non reddunt, irae illius qui fecit injuriam, pertranseundi et (0092B)evanescendi locum dederunt. Nemo enim ita rabidus invenitur, ut si vicem non recipiat iterum saeviat, sed quasi effuso ac digesto furore mitescit. Est autem et hoc modo irae locum dare. Qui enim peccant, thesaurizant sibi iram in die irae, quando reddet Deus unicuique secundum opera sua; si ergo nosmetipsos vindicemus, non est magnum verbi causa, si aut, palmam pro palma, aut saxum pro saxo reddamus. Si vero reservemus ea vindictae Dei, locum damus irae, quia Deus in judicio multo graviores quam nos inferre possumus exiget poenas.
( Ex Primas.) Aut fugiendo damus locum irae, aut permittendo nocere.
Scriptum est enim: Mihi vindictam. Ego quasi meam, dicit Dominus, non quasi vestram injuriam (0092C)vindicabo, dicit enim propheta: Qui vos tangit, tanquam qui tangit pupillam oculi mei (Zach. II).
Ego retribuam, dicit Dominus. Facientibus bona se retribuere promittit.
Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitit, potum da illi, hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Ut cum sibi intellexerit carbones per tuam indebitam misericordiam congregari, excutiat eos, id est, convertatur et diligat te, quem habuerat aliquando perosum. Caeterum non est misericordia sed crudelitas: si ideo hoc facis ut illi aliquid pejus eveniat, pro quo te Dominus orare praecepit dicens: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Cibando enim inimicum et potando eum, ad pacem reconciliamus nobiscum. Quod si ille in malitia (0092D)praestiterit, ipse ignem congerit capiti suo
( Ex Origene.) Videamus ne forte dignius aliquid mandati hujus contineat intellectus. Dicit enim Hieremias ad peccatricem filiam Babylonis: Habes carbones ignis, sede super eos, hi erunt tibi in adjutorium. Fortassis ergo, et isti carbones ignis qui congregantur super caput inimici, ad adjutorium ipsius congregantur. Potest enim fieri, ut amens, ferus, et barbarus inimicus, si sentiat beneficium nostrum, si humanitatem, si affectum, si pietatem videat, conpunctionem cordis capiat, commissi poenitudinem gerat. Et ex hoc, ignis in eo quidam succendatur, qui eum procommissi conscientia torqueat et adurat. Et isti erunt carbones ignis, qui super caput (0093A)ejus ex nostro misericordiae et pietatis opere congregantur. Caput vero, principale cordis appellatur, et merito caput dicitur. Cujus intellectu et prudentia membra reguntur universa.
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Vincitur a malo, qui malis provocatus reddit malum. In bono autem vincit malum, qui acceptis malis, restituit bona. Ille dicitur vicisse alterum, qui eum ad suam adduxerit partem, sicut haereticum vel paganum. Si ergo te fecerit sibi vicem reddere, ille te vicit sibi similem faciendo. Si autem per patientiam tuam feceris eum cessare ab injuria, tu vicisti eum.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. VIII.
« Cum descendisset Jesus de monte, secutae sunt (0093B)eum turbae multae. Et ecce leprosus veniens, adorabat eum dicens: Domine, si vis potes me mundare. Et extendens Jesus manum, tetigit eum dicens: Volo, mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris, sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis. Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus et male torquetur. Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. Et respondens centurio ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico (0093C)huic vade et vadit, et alii veni et venit, et servo meo fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel, dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum. Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti fiat tibi, et sanatus est puer in illa hora. »
Cum descendisset Jesus de monte secutae sunt eum turbae multae. De monte Domino descendente, id est, de coelis in mundum, secutae sunt eum turbae multae generis humani per fidem, nisi enim ille descendisset, nemo hominum ad coelos ascendisset.(0093D) Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: Domine, si vis potes me mundare. In voluntatem Domini tribuit potestatem, de voluntate autem Domini non dubitavit. Sed quasi sibi conscius non praesumpsit, leprosus iste populum gentium significavit, qui compunctus ad misericordiam Domini pervenit.
Et extendit Jesus manum suam, tetigit eum, dicens: Volo, mundare. (Ex Hieron.) Considera quam humilis responsio. Ille dixerat si vis. Dominus respondit: Volo. Ille, potes me mundare. Dominus dicit, καθαρίσθητι, mundare. Non ergo sicut plerique Latinorum putant jungendum est, et legendum volo, mundare, sed separatim, ut primum dicat, volo, deinde imperet, mundare.
(0094A)Et confestim mundata est lepra ejus. (Ex Beda.) Nihil medium est, inter opus Dei atque praeceptum, quia in praecepto est opus. Denique dixit, et facta sunt, quia voluntas Dei potestas est, et Lex quidem tangi leprosos prohibet, sed qui Dominus legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non ergo ideo tetigit, quia sine tactu mundare non poterat, sed ut probaret, quia legi subjectus non erat, nec contagium timebat, ut homines, sed quia contaminari non poterat qui alios liberabat.
Et ait illi Jesus, Vide, nemini dixeris. Quare praecipitur nemini dixeris, nisi ut doceret non vulganda nostra beneficia, sed premenda, ut non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae.
Sed vade, ostende te sacerdoti. Ostendere se sacerdoti (0094B)jubetur, ut intelligeret eum sacerdos, non legis ordine, sed gratia Dei supra legem esse curatum.
( Ex Hieron.) Varias ob causas mittit eum ad sacerdotes, primum propter humilitatem, ut sacerdotibus deferre videatur. Erat enim in lege praeceptum, ut qui mundati fuissent a lepra, offerrent munera sacerdotibus. Deinde ut mundatum videntes leprosum, aut crederent, et salvarentur, aut si non crederent, inexcusabiles fierent, et simul ne quod in eo saepissime criminabantur, legem videretur infringere.
(Ex Beda.) Et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis. Offerre autem sacrificium jubet, ut ostenderet eis, quia non solveret legem, sed impleret. (0094C)Qui secundum legem gradiens supra legem, sanaret eos, quos remedia legis non sanaverant, et bene additur. In testimonium illis, hoc est, si Domino credant, si impietatis lepra discedant. Quia vero typice vir iste, peccatis languidum genus designat humanum, recte non solum leprosus, sed et plenus lepra describitur. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Illa scilicet, ut extenta manu salvatoris, hoc est, incarnato Dei verbo humanamque contingente naturam, ab erroris prisci varietate mundentur, possintque cum apostolis audire: Jam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis (Joan. XV), et qui diutius abominabiles a populo Dei erant castris secreti, jam aliquando templo reddi, et sacerdoti queant offerri, illi utique cui (0094D)dicitur: Tu es sacerdos in aeternum (Psal. CX). Audientes ab Apostolo templum enim Dei sanctum est, quod estis vos, offerantque pro emundatione sua, sicut praecepit Moyses. Id est, exhibeant corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. XII).
Cum introissent Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum et dicens. Quaeritur quomodo conveniat, quod Lucas centurionem nuntios misisse. Matthaeus autem ipsum accessisse narrat ad Dominum. Facile patet, quod Matthaeus brevitatis causa dixerit ipsum accessisse, cujus desiderium et voluntas ad Dominum veraciter est praelata. Mystice etiam nobis commendans, hoc quod scriptum est: Accedite ad eum, et illuminamini. (Psal. XXXIV.) (0095A)Porro Lucas totum quemadmodum gestum sit aperuit.
Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur, et ait illi Jesus: Ego veniam et curabo eum. Videns centurionis fidem, humilitatem et prudentiam, statim se iturum et sanaturum esse promittit. Fidem in eo, quod ex gentibus credidit puerum a Salvatore posse salvari. Humilitatem, quod se judicavit indignum, cujus tectum intraret Dominus. Prudentiam, quod ultra corporis tegumen, divinitatem latentem viderit, sciens non id sibi profuturum, quod etiam ab incredulis videbatur, sed id quod latebat intrinsecus. Allegorice autem Capharnaum, quae interpretatur ager consolationis, vel villa pulcherrima, Ecclesiam significat. Centurio propter perfectionem, (0095B)numeri nominis, primitias significat gentium. Ut Cornelius vel eunuchus a Philippo baptizatus (Act. VIII). Puer qui in domo jacet paralyticus et male torquetur a daemonio, populum significabat gentium, qui in domo, id est, in hoc mundo idola colens daemonibusque serviens infidelis jacebat.
(Ex Beda.) Et respondens ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Propter vitae gentilis conscientiam, gravari se magis dignatione putavit quam juvari. Nec posse habere hospitem Christum, cujus et si fide praeditus, nondum tamen erat sacramentis imbutus. Sed quia quae nostra infirmitas non praesumit, divina gratia dare novit. Et alius centurio, qui sicut et iste, credentem ex gentibus populum praefigurat, magnae fidei et justitiae (0095C)merito Spiritus sancti donum priusquam baptizaretur accepit, et iste necdum catechizatus, et fidem suam laudari a Domino et famulum salvari promeruit.
Sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Magna fides centurionis, quia verbi opus in Christo confitetur, et nostrae sanationis, ac commoda mysteriis, qui et si noveramus secundum carnem Christum, sed jam non novimus (II Cor. V).
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites. Hominem se et potestati, vel tribuni vel praesidis subditum dicit, imperare tamen posse minoribus, ut subaudiatur eum multo magis qui Deus sit, et super omnia potens innumeram virtutis angelicae, quae ad imperata obtemperet, habere (0095D)militiam.
Et dico huic vade, et vadit, et alio veni, et venit, et servo meo fac hoc et facit. Vult ostendere Dominum quoque non per adventum tantum corporis, sed per angelorum ministeria posse implere quod vellet, repellendae enim erant, vel infirmitates corporum vel fortitudines contrariae, quibus homo ad debilitatem saepe conceditur, et verbo Domini, et ministeriis angelorum.
Aliter. Milites et servi, qui centurioni obediunt, virtutes sunt naturales, quarum non minimam copiam multi ad Dominum venientes secum deferunt. De quibus in Cornelii et centurionis laude dicitur, quia erat vir justus, et timens Deum, cum omni domo (0096A)sua, faciens eleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper (Act. X).
Audiens autem Jesus miratus est. Miratus est, quod vidit centurionem suam intelligere majestatem. Sed quis in illo fecerat ipsam fidem vel intelligentiam, nisi ipse qui eam mirabatur? Quod si et alius eam fecisset, quid miraretur, qui praescius erat. Notandum ergo quia quod miratur Dominus nobis mirandum esse significat, quibus adhuc opus est, sic moneri, omnes enim tales motus cum de Deo dicuntur non perturbati animi signa sunt, sed docentis magistri.
Et conversus sequentibus se turbis dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Non de omnibus retro patriarchis et prophetis, sed de (0096B)praesentis aevi loquitur hominibus, quibus ideo centurionis fides antefertur. Quia illi leges Prophetarumque monitis edocti, hic autem, nemine docente, sponte credidit.
Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum. Quia Deus Abraham, coeli conditor pater Christi est. Idcirco in regno coelorum est, et Abraham, cum quo accubiturae sunt nationes, quae crediderint in Christum filium creatoris, et ille pariter sensus impletur, de quo supra diximus in centurionis fide, gentium fieri praerogativam, dum ad illius credulitatem, de oriente et occidente credituri populi commemorantur.
Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores, (0096C)ibi erit fletus et stridor dentium. Filios regni Judaeos significat, in quos ante regnavit Deus, ejicientur in tenebras exteriores. Tenebrae semper interiores sunt, non exteriores, sed quoniam qui Dominum foras a se expellit lumen relinquit. Idcirco exteriores tenebrae nominatae sunt, ibi erit fletus et stridor dentium, si fletus oculorum est, et stridor dentium ossa demonstrat. Vera est ergo corporum et eorumdem membrorum, quae ceciderant resurrectio.
Concordat enim humilitas centurionis, quia dixit: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum , cum verbo Apostoli ubi ait: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos. Sed opera misericordiae, quae erga leprosum et puerum centurionis exhibuit Salvator, cum Apostoli exhortatione qui ait: Providentes (0096D)bona non tantum coram Deo, sed omnibus hominibus.
DOMINICA QUARTA POST THEOPHANIA. LECTIO EPISTOLAE BEATI PAULI APOSTOLI AD ROMANOS, CAPITE XIII. « Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Qui enim diligit proximum, legem implevit. Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces rem proximi tui. Et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.(0097A) ( Ex Origen.) Quod dicit nemini quidquam debeatis, certum est ad peccatum referre. Debitum enim peccatum esse, in multis, et frequenter ostendimus. Vult ergo Paulus peccati quidem omne debitum solvi nec remanere omnino apud nos debitum peccati. Permanere tamen et nunquam cessare a nobis debitum charitatis, hoc enim, et quotidie solvere, et semper debere expedit nobis. Denique quantae virtutis sit charitas, in consequentibus exponit.
Qui enim, inquit, diligit proximum legem implevit. Nam non adulterabis. Non occides. Non furtum facies. Non falsum testimonium dices. Non concupisces, et si quod est aliud mandatum in hoc verbo restauratur. Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Et ad ultimam rationem tanti hujus boni, breviter colligens ait.(0097B) Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. Supra dixerat, quia qui diligit proximum legem implevit, et quia difficile videbatur, quomodo possit quis omnem legem in uno complere sermone, plenissimam reddit rationem dicens: Dilectio proximi malum non operatur, et ideo plenitudo legis est dilectio. Pone enim per singula mandata legis dilectionem, et vide quam facile cuncta complentur. Nunquid qui diligit proximum occidere eum potest? Certum est quod nemo quem diligit interficiat. Est ergo dilectio, per quam impleatur mandatum quod praecipitur
Non occides. Et iterum. Nunquid qui proximum suum diligit in uxorem ejus adulterium committit? Nunquam profecto. Si ergo diligis proximum, nec (0097C)adulterium committis, similiter, et qui diligit proximum, quae ejus sunt non furatur. Et qui diligit proximum, falsum adversus eum testimonium non dicit, similiter et caetera mandata legis, si sit erga proximum dilectio, absque aliquo labore servantur. Puto tamen, quod in hoc voluit Apostolus aliquid compendiosius dicere. Nam si diligentius requiras, qui sit proximus noster, disces in Evangelio illum esse proximum nostrum, qui venit et jacentes nos vulneratos a latronibus, et nudatos a daemonibus, jumento corporis sui superposuit, et ad stabulum Ecclesiae detulit, et stabulario pro cura nostra, et diligentia, vel ipsi Paulo, vel omni qui Ecclesiae praeest, duos denarios. Novi ac Veteris Testamenti, ad nostrae curae concessit expensas. Hunc ergo proximum (0097D)si diligamus, omnem legem et universa mandata in ipsius amore complemus. Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti, nec fieri ullo pacto potest, ut qui ex toto corde et ex totis viribus suis diligit Christum, faciat aliquid quod non placeat Christo. Illum enim qui diligit, non solum non occidit, quod prohibet lex, sed nec irascitur fratri suo, quia ita delectatur in illo quem diligit, et non solum non facit adulterium, sed nec mulierem respicit ad concupiscentiam, sed dicit ad ipsum magis, Concupiscit anima mea in Deum vivum (Psal. XLII). Qui diligit Christum, quando de furto cogitet? qui etiam sua omnia quaecunque habet reliquit, ut sequatur Christum. Qui Christum diligit, quando falsum (0098A)testimonium dicit? cum sciat ipsum, quem diligit, falso testimonio proditum. Necessario autem, qui diligit Christum, diligit et proximum suum. Hoc enim solo indicio, Christi esse discipulus designatur, si charitatem cum proximis habeat, certum est enim quod qui non diligit proximum, nesciat Christum.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. VIII. « Ascendente Jesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus. Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. Ipse vero dormiebat, et accesserunt et suscitaverunt illum dicentes: Domine, salva nos, perimus. Et dicit eis: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens (0098B)imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Porro homines mirati sunt dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei. »
Ascendente Jesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus. (Ex Beda.) In hac navigatione Dominus utramque unius ejusdemque suae personae naturam dignatur ostendere, dum is qui ut homo dormit in navi, furorem maris, ut Deus, verbo coercet. Porro juxta allegoriam, mare sive stagnum, quod cum suis transire desiderat, tenebrosus amarusque saeculi praesentis accipitur aestus. Navicula autem quam ascendunt, nulla melius quam Dominicae passionis intelligitur arbor, cujus beneficio quique fideles adjuti, emensis mundi fluctibus, habitationem patriae (0098C)coelestis, quasi stabilitatem securi littoris obtinent. Quod autem ipse in unam naviculam cum discipulis salvator ascendit, alibi quid significet aperit, cum praenunciato suae passionis resurrectionisque mysterio, mox dicebat ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. Neque enim quisquam poterat hunc mundum enavigare sine Christo, quando eos quoque, quibus Dominus adest, tentationum saecularium saepe procella perturbat, et οἰκονομία servatur in apostolis, ut advertas sine tentatione neminem posse ex hoc vitae curriculo demigrare, quia exercitium fidei, tentatio est, sed quasi pervigiles (0098D)nocte gubernatorem excitemus verum Deum.
Erat autem illis ventus contrarius. Ventus contrarius, diabolum significat, motus et fluctus blasphemiae persequentium, daemoniacis excitati procellis, quibus non ipse turbatur, sed discipulorum imbecillitas concutitur.
Ipse vero dormiebat. Discipulis navigantibus, Christus obdormivit, quia calcantibus saeculum fidelibus, futurique regni quietem animo meditantibus, et vel secundo Spiritus sancti flatu, vel proprii remigio conatus, infidos mundi fastus certatim post terga jactantibus, tempus subito Dominicae passionis advenit. Unde bene Marcus hoc, imminente noctis tempore, gestum fuisse perhibet, ut veri solis occubitum (0099A)non sola Domini dormitio, sed et ipsa decedentis lucis hora significet.
Et accesserunt et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. Suscitant Dominum discipuli, ne eo dormiente fluctuum feritate dispereant, quia cujus mortem viderant, maximis votis resurrectionem quaerebant. Ne si diutius ipse morte carnis sopiretur, eorum mens spiritali in perpetuum morte periret.
Et dicit eis: Quid timidi estis, modicae fidei. (Ex Hier.) Bene arguuntur qui praesente Christo timebant, cum utique qui ei adhaereat perire non posset. Ergo confirmavit fidem, refudit tranquillitatem, ventum cessare praecepit, non Aquilonem, non Africum, sed illum utique ventum, cui dictum est ab angelo (0099B)Michael in epistola Judae: Increpet te Dominus (Judae I).
Tunc surgens, imperavit ventis et mari. Ex hoc loco intelligimus, quod omnes creaturae sentiant creatorem, quibus enim increpatur et imperatur, sentiunt imperantem non errore haereticorum, qui omnia putant animantia insensibilia esse, sed majestate conditoris, quae apud nos insensibilia, illi sensibilia sunt.
Tunc surgens, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna in mari. Ventum quippe surgens, increpavit, quia resurrectione celebrata, diaboli superbiam stravit, dum per mortem destruxit eum qui habebat mortis imperium. Tempestatem aquae, surgens cessare fecit, quia vesanam Judaeorum rabiem, (0099C)quae caput quatiens clamaverat: Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credemus ei, de sepulcro resurgendo labefecit.
Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei. Non discipuli, sed nautae, et caeteri qui in navicula erant, mirabantur, sin autem quis contentiose voluerit eos qui mirabantur fuisse discipulos, respondebimus recte homines appellatos, qui necdum potentiam noverant salvatoris.
Moraliter. ( Ex Beda.) Et nos quoque singuli cum signo Dominicae crucis imbuti saeculum relinquere disponimus, navem profecto cum Jesu conscendimus, stagnum transfretare conamur, sed qui non dormitavit neque dormiet custodiens semper Israel, nobis (0099D)tamen saepe navigantibus, quasi inter aequoris fremitus obdormivit, quando crebrescente inter medios virtutum nisus, vel immundorum spirituum vel hominum pravorum, vel ipse nostrarum cogitationum impetum, fidei splendor obtenebrescit, spei celsitudo contabescit, amoris flamma refrigescit, verum inter hujusmodi procellas ad illum necesse est gubernatorem curramus, illum seduli excitemus, qui non serviat, sed imperet ventis, mox tempestates compescet, et refundet tranquillitatem, portum salutis indulgebit.
Allegoricae. ( Ex Hieron.) Navicula Ecclesia catholica est, motus in mari persecutio Christianorum, quae primum facta est in mundo, cui ventus erat contrarius, (0100A)id est, diabolus. Tunc Dominus dormiebat, quando persecutiones fieri sinebat, qui suscitatur illo clamore Ecclesiae, de quo Psalmista ait: A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum. Imperavit ventis et mari, quando persecutiones hominum a diabolo concitatas misericorditer jussit sedari. Et facta est tranquillitas magna, quando pax est universali Ecclesiae reddita.
CONCORDIA.
Hortatur nos Apostolus, ut nemini quidquam debeamus, sed ut invicem diligamus, et quia timor non est in charitate, est tamen in debito. Increpat Dominus timentes Apostolos dicens: Quid timidi estis modicae fidei, ac si dicat: Illi timeant, qui debitore diabolo tenentur obnoxii, vos qui cum liberatore estis, (0100B)non est ultra quod timeatis.
DOMINICA IN SEPTUAGESIMA.
LECTIO EPISTOLAE BEATI PAULI APOSTOLI, I CORINTH. IX.
« Nescitis quod hii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Sic currite ut comprehendatis. Omnis enim qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum. Sic pugno, non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes (0100C)mare transierunt, et omnes in Mose baptizati sunt, in nube et in mari. Et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant autem de spiritali, consequente eos petra. Petra autem erat Christus. »
Nescitis quod hii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Hic stadii cursum justitiae vel fidei comparavit. quia quomodo illic cum omnes intra stadium currant, non nisi qui bene currerit, dignus praemio judicatur, ita et hic, quamvis intra fidei metas cuncti credentes contineantur, soli tamen qui juste vixerint praemium coeleste, quod Graece dicitur βραβεῖον, percipiunt, et quia inter eos, qui in stadio currunt, unum accipientem palmam significat, id est, ille qui fidem rectam tenuerit, (0100D)et praecepta servaverit. Hortatur nos hoc modo currere, ut coelestia praemia mereamur comprehendere.
Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Ἀγών Graece, Latine certamen dicitur. Ergo omnis ἀγωνιστής, id est, certator, qui ad capiendum contendit bravium, ab omnibus se abstinet, id est, ab omnibus escis, quae cursum ejus impedire consueverunt.
Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Illam de qua Psalmista ait: Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. IV), corona enim victoria interpretatur. Gratias agamus Deo, et deprecemur illum, ut in bona voluntate (0101A)sua, ipse sit scutum, et corona, et bravium victoriae nostrae.
Ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno, non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar, etc. Non in vacuum curro, aut in incertum aerem verbero, vel fingo certamen, sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo per abstinentiam et afflictionem atque labores, sicut alibi ait: In jejuniis multis, in vigiliis, in fame et siti, in frigore et nuditate, in laboribus, in carceribus, etc. Ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar, non faciendo quod dico (II Cor. VI).
Aliter. Ego sic curro, non quasi in incertum. In mundiali cursu si unus prior accesserit, incassum (0101B)veniunt qui sequuntur. Caeterum in spiritali cursu, certi sumus, quod omnes accipiunt qui usque in finem, collata a Deo dona custodiunt, et qui propter humanum favorem praedicat, certus esse de mercede non potest.
Non quasi aerem verberans, etc. Id est, non studio vanitatis aliquid ago, sed Christo, cordis intentione et corporis mortificatione deservio.
Ne ipse reprobus efficiar. Reprobus efficitur, qui tantum verbo docet, non exemplo, qui suam reprobam facit esse doctrinam.
Nolo enim vos ignorare, fratres, quod patres nostri omnes sub nube fuerunt. Sub nube dicit, illa quae eos praecedebat columna, quae figuraliter Christum significabat. Nobis enim Christus columna est, quia rectus (0101C)et firmus, et fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. VI).
Et omnes in mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt, in nube et in mari. Ruber in mari Rubro. Baptismus utique Christi sanguine consecratus, hostes, qui sequentur a tergo, moriuntur, peccata praeterita signantur. Moses qui de Aegypto populum Dei liberavit, Christi figuram gerebat.
Et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt. Escam dicit spiritalem mannam, quam populus in deserto manducavit. Manna autem typus est escae spiritalis, quae in resurrectione Domini veritas facta est, in Eucharistiae mysterium. Iste est et panis angelorum, id est, Christus quem manducavit homo, quia (0101D)per eum et angeli vivunt et homines.
Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt, bibebant autem de spiritali, consequente eos petra, petra autem erat Christus. Ostendit Apostolus, quoniam populum Israel, quandiu in deserto fuerunt, sequebatur eos petra, per omne iter eorum, unde populo et omni substantiae ejus fluenta sufficerent, donec venientes in terram Moab, puteum sibi foderent aquarum. Quod autem in sequenti dicit, sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo, hunc habet sensum. Ne quis sibi aut in baptismo confidat, aut in esca spiritali vel potu spiritali. Sed si quis aut baptismum violaverit, aut post perceptionem cibi coelestis male vixerit, contritiones quas filii Israel (0102A)praesenti afflictione perpessi sunt, ille gravius in futuro, qui majora beneficia neglexerit, sustinebit. Quare dixit, de consequenti eos petra bibere aquam, quia Christus quem haec figurabant, postea venturus erat.
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM, CAP. XX. « Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos, et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam, et fecit similiter. Circa undecimam (0102B)vero exiit, et invenit alios stantes, et dixit illis: Quid hic statis tota die otiosi? Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. Cum sero autem factum esset, dicit Dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi. Acceperunt autem et ipsi singulos denarios. Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus. At ille respondens uni eorum dixit: Amice, non facio tibi injuriam. (0102C)Nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est, et vade. Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi quod volo facere, an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. »
Simile est regnum coelorum homini patrifamilias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. (Ex Greg.) Quis vero patris familias similitudinem rectius tenet, quam conditor noster, qui regit quos condidit et electos suos sic in hoc mundo possidet, quasi subjectos dominus in domo, qui habet vineam universalem, scilicet Ecclesiam, quae ab Abel justo, usque ad ultimum electum, qui in fine (0102D)mundi nasciturus est, sanctos protulit, quasi tot palmites misit. Hic itaque paterfamilias, ad excolendum vineam suam, mane hora tertia, sexta, nona et undecima, operarios conducit, quia a mundi hujus initio usque in finem, ad erudiendam plebem fidelium, praedicatores congregare non desistit. Mane etenim mundi fuit ab Adam usque ad Noe, hora vero tertia a Noe usque ad Abraham, sexta quoque ab Abraham usque ad Moysen, nona autem a Moyse usque ad adventum Domini, undecima vero, ab adventu Domini usque ad finem mundi, in qua praedicatores sancti apostoli missi sunt, qui mercedem plenam, et tarde venientes acceperunt. Ad erudiendam ergo Dominus plebem suam, nullo tempore destitit mittere (0103A)operarios, quia et prius per patres, et post modum per legis doctores et prophetas. Ad extremum vero per apostolos, dum plebi suae mores excoluit, quasi per operarios in vineae culturae opera laboravit, quamvis in quolibet modulo, vel mensura, quisquis cum fide recta bonae actionis exstitit, hujus vineae operarius fuit. Operator ergo mane hora tertia, sexta et nona, antiquus ille et Hebraicus populus designatur, qui in electis suis ab ipso mundi exordio, dum recte Deum studuit colere, quasi non destitit in vineae cultura laborare. Ad undecimam vero gentiles vocantur, quibus et dicitur: Quid hic statis tota die otiosi, qui enim transacto tam longo mundi tempore, pro vita sua laborare neglexerant, quasi tota die otiosi stabant. Pensate, fratres, quid inquisiti respondeant. (0103B)Dicunt enim, quia nemo nos conduxit, nullus quippe ad eos patriarcha, nullus propheta venerat. Et quid est dicere ad laborem nemo nos conduxit, nisi vitae nobis vias nemo praedicavit. Quid ergo nos a bono opere cessantes, in excusatione nostra dicturi sumus, qui pene a matris utero ad fidem venimus, qui verba vitae ab ipsis cunabulis audivimus, qui ab uberibus sanctae Ecclesiae, potum supernae praedicationis sumpsimus cum lacte carnis. Possumus vero et easdem diversitates horarum etiam ad unumquemque hominem, per aetatum momenta distinguere. Mane quippe Intellectus nostri pueritia est, hora autem tertia adolescentia intelligi potest. Quia quasi jam sol in altum proficit dum calor aetatis crescit. Sexta vero juventus est, quia velut in centro sol figitur, dum in (0103C)eo plenitudo roboris soli datur. Nona autem senectus intelligitur, in qua velut sol ab alto axe descendit, quia aetas a calore juventutis deficit. Undecima vero hora, aetas est, quae decrepita vel veterana dicitur; unde et Graeci valde seniores, non γερώντας, sed πρεσβυτέρους appellant, ut plusquam senes esse insinuarent, quos profectiores vocant. Quia ergo ad vitam bonam alius in pueritia, alius in adolescentia, alius in juventute, alius in senectute, alius in decrepita aetate perducitur, quasi diversis horis operarii ad vineam vocantur.
CONCORDIA.
In hoc istarum duarum fit concordia lectionum, quia sicut Apostolus currenti bravium, ita Evangelium tribuit perseverantibus in labore denarium, (0103D)et quod Evangelium dicit, multi vocati. Hoc Apostolus ait: Omnes quidem currunt, et quod in Evangelio pauci electi, hos Apostolus dicit, propter unitatem corporis Christi unus accipit bravium.
DOMINICA IN SEXAGESIMA.
LECTIO EPISTOLAE BEATI PAULI APOSTOLI AD CORINTHIOS II, CAP. XI.
« Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte, in quo quis audet. In insipientia dico, audeo et ego: Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt, (0104A)et ego: Semen Ahrahae sunt, et ego: Ministri Christi sunt, et ego, ut minus sapiens dico, plus ego. In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Judaeis quinquies quadragenas, una minus accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte ac die in profundo maris fui, in itineribus saepe. Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus. In labore et aerumna, in vigiliis multis. In fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate. Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana sollicitudo omnium Ecclesiarum. (0104B)Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. Deus et pater Domini nostri Jesu Christi scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet, et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus. Et si gloriari oportet, non expedit quidem. Veniam autem ad visiosiones et revelationes Domini. Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium coelum. Et scio hujusmodi hominem, sive in corpore, sive extra corpus, (0104C)nescio, Deus scit, raptum hujusmodi in paradisum, et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Pro hujusmodi gloriabor, pro me autem nihil gloriabor, nisi in infirmitatibus meis. Nam et si voluero gloriari, non ero insipiens. Veritatem enim dicam: parco autem ne quis me existimet, supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me. Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me. Et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. »(0104D) Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Hoc est dicere, miror cum sapientes sitis, tam facile insipientibus consensisse, et si illos prava praedicantes libenter audistis, me utilia vobis loquentem multo magis audire debetis, brevi reprehensione perstringit, quomodo imperitis doctoribus acquiescant dicendo.
Sustinentes enim, si quis vos in servitutem redigit. Id est, illos auditis et illis praebetis obedientiam, qui vos legis volunt subdere servituti, vel superbiae sacerdotum, qui in populo Judaeorum videbantur exercere dominatum.
Si quis devorat. Id est, si qui vel conviviis vel muneribus vos exhauriunt.(0105A) Si quis accipit. Id est, si quis dixerit verbis adulationis. Accipere enim gratum habere est. Accepta enim illa dicimus, quae nobis grata esse monstrantur. Aut certe a vobis accipit, quod cupiditas ejus poposcit, sicut superius dictum est: Devorat vos in conviviis, accipit in muneribus, vel accipit, dicit rapit, unde et illae aves, quae rapiunt, accipitres vocantur.
Si quis extollitur. Id est, superbia Judaica sustinetis, quis vel de scientia vel de generis praesumptione inflatur.
Si quis in faciem vos caedit. Hoc est, si quis vos etiam praesentes objurgat.
Secundum ignobilitatem dico. Ac si diceret, ignobilem rem facio, ut aliquid de generis nobilitate mihi vindicem. Magna est ignobilitas, si quis Filius Dei (0105B)per regenerationem factus est, de terrena et carnali nobilitate se jactet.
Quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. Id est, quasi nos in hac parte ab illis minus aliquid habeamus, et non magis vobis vera et fortia praedicemus.
In quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. Hoc possum audere, si volo. Hic se apostolis comparat laborum suorum contemplatione.
Hebraei sunt et ego: Israelitae sunt et ego: Semen Abrahae sunt et ego. Hoc est, si in hoc gloriantur, quod Hebraei sunt, aut Israelitae, aut semen Abrahae, et ego gloriari possum, quia hujus sum generis.
Ministri Christi sunt, et ego. Notandum, quia si quis saltem de Christi ministerio glorietur non sapienter gloriatur.(0105C) Ut minus sapiens dico, plus ego, in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, etc. (Ex Joan. Chrys.) Non dixit tantis praedicavi, sed dimittens omnia praeclara facinora, sua mala quae toleravit, enumerat, vel ut seriem passionum et gloriae occasiones.
A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi. Quinque vicibus tricenas et novenas, quasi transgressor legis accepit.
( Ex Beda.) Quod dicit: A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi, significat, se a Judaeis quinquies flagellatum, ita tamen, ut nunquam quadraginta, sed una minus feriretur. Praeceptum namque erat legis (Deut. XXV), ut qui delinquentem verberarent, (0105D)ita modum vindictae temperarent, ut plagarum modus quadrigenarium numerum minime transcenderet. Quod ita ab antiquis intellectum testatur etiam pictura ejusdem libri, quem reverendissimus ac doctissimus vir Cuduinus, Orientalium Anglorum antistes, veniens a Roma, secum Britanniam detulit. In quo videlicet libro, omnes pene ipsius apostoli passiones sive labores, per loca opportuna, erant depicta, ubi hic locus ita depictus est, quasi denudatus jaceret Apostolus, laceratus flagris, lacrymisque perfusus, superastaret autem ei tortor, quadrifidum habens flagellum in manu, sed unam e fidibus in manu sua retentam, tres vero reliquas solum ad feriendum habens exsertas. Ubi pictoris sensus facillime patet, quod ideo ternis fidibus eum fecit verberari, ut unde (0106A)quadragenarum plagarum numerum compleret; si enim quaternis fidibus percuteret, decies percutiens, quadragenas plagas faceret, si vero ternis ter decies feriens, unde quadraginta plagas impleret.
Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, etc. Potest fieri quod a gentibus ista pertulerit, sed haec in Actibus apostolorum non omnia reperiuntur, quia nec in Epistolis omnia continentur, quae in eadem historia scripta inveniuntur.
Quod autem dicit: Semel lapidatus sum, sic habes in Actibus Apostolorum, supervenerunt quidam ab Antiochia, et Iconio Judaei, et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, aestimantes eum mortuum esse (Act. XIV).
Quod autem dicit se esse virgis caesum, habes ibi (0106B)in Actibus Apostolorum, quia cum essent in parte Macedoniae, in civitate Colonia, pro puella quadam habente spiritum Pythonis, quam Paulus sanavit, concurrit plebs adversus eos, et magistratus, et scissis tunicis eorum, jusserunt virgis caedi (Act. XVI). Et cum multas plagas ei imposuissent, miserunt eum ad carcerem, et alibi, jussit eum tribunus introduci in castra, et flagellis caedi, et torqueri, et loris adstringi. Pro his et similibus dicit: In carceribus abundantius, in plagis supra modum (II Cor. XI).
Ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus. De genere et gente Judaeorum dicit, quando facta est concursio populi Judaeorum, et apprehendentes Paulum, (0106C)trahebant eum extra templum, vel quando princeps sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os ejus (Act. XXIII). Nam et gens ejus Judaei quaerebant eum occidere.
Periculis in mari. Quando navigantes periclitabantur et impegerunt navem ad littus, quae prora fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris, et alii natando, alii vero in tabulis ferebantur ad littus (Act. XXVII).
Periculis in falsis fratribus. Illi vero de quibus alibi dicit, quia subintroierunt explorare libertatem nostram (Galat. II).
In labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, et reliqua. De quibus unum de Actibus apostolorum testimonium demus, et cum (0106D)multa jejunatio fuisset, inquit, et lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quarta decima hodie die exspectantes, jejuni permanetis, nihil accipientes, propter quod rogo vos assumere cibum pro salute vestra, quia nullius vestri capillus de capite peribit, et cum haec dixisset, sumens panem, gratias egit Deo, et cum fregisset, coepit manducare (Act. XXVIII).
Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Ac si diceret, praeter illa quae jam usitata sunt, et ipsa consuetudine leviora putantur, quae sit illa sollicitudo in consequentibus ostendit, dicens: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI).(0107A) ( Ex Joan. Chrys.) Deinde infert aliud facinus praeclarum, et in hoc rursus plus passionis aliquid invenimus, quoniam ipsius fati magnificum dicens: Concursus mei quotidiani, easque superveniret frequentes videlicet conturbationes. Sollicitudo omnium Ecclesiarum. Non dixit, correctio, quia plus habet de passione quam de virtute. Quis infirmatur, et non ego? Non dixit corrigo, sed infirmor. Quis scandalizatur, et ego non uror? id est, particeps sum moeroris effectus. Si itaque passiones magnas habent mercedes, omnibus in passionibus pejus et perniciosius est animi defectus atque tristitia.
Si gloriari oportet. Si volunt gloriari, in his glorientur, in quibus ego, licet coactus; sed quia haec non (0107B)habent, ideo in carnalibus gloriantur.
Quae infirmitatis meae sunt gloriabor. Haec quae superius dixit, infirmitatis nomine designavit, quod humanae infirmitati ista praevaleant.
Deus, et pater Domini nostri Jesu Christi scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. Rem quasi difficilem dicturus, quod Judaei contra eum etiam gentium principes concitassent, ante Dei testimonium implorat, ne verae hoc jactantiae putaretur, quod adversus eum regna surrexerint, et nihil potueriat praevalere. Ideo autem numerat haec, ut ostendat quid intersit, inter veros et falsos apostolos.
Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet, (0107C)et per fenestram in sporta demissus sum per murum, et sic effugi manus ejus. Praepositus gentis illius erat, cui regnabat Areta. Nunquid jam dicemus Paulum mortem timuisse, quam se pro Jesu amore testatur appetere, sed cum in eodem loco minorem sibi fructum adesse conspiceret, et gravem laborem, ad laborem se alibi cum fructu servavit, fortis etenim praeliator Dei teneri intra claustrum noluit, certaminis campum quaesivit.
Et si gloriari oportet, non expedit quidem. Nec mihi quidem expedit secundum humilitatem, sed ut aliqua de me proferam, supradicta necessitate compellor.
Veniam autem ad visiones et revelationes Domini. Ac si diceret, infirmitates meae sunt, visiones autem (0107D)non sunt meae, sed Domini.
Scio hominem in Christo, ante annos quatuordecim, sive in corpore, nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium coelum. Sive de se dicat, et causa humilitatis, quasi de alio loquatur, sive de alio, utrumque stare potest.
Sauctus Ambrosius in libro Exameron sic dicit: Utrum unum sit coelum an plures, contentio est. Dum alii maltos esse asserant, alii autem praeter unum, alios esse negent, sed in Ecclesiasticis libris, coeli coelorum leguntur, et Apostolus usque ad tertium coelum fuisse se intelligit raptum, sed de numero eorum nihil sibi praesumat humana temeritas, fecit autem eos Deus non informes vel (0108A)confusos, sed ratione quadam ordine suo distinctos.
Ante annos quatuordecim. Intuere quanta necessitas ei incumbat loquendi, ut quod quatuordecim annos celaverat, postmodum prodere cogeretur. Quod iterum repetit: Et scio ejusmodi hominem, sive extra corpus, nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, ostendit alteram fuisse visionem, quae etiam evidenter apparuit, et cum corpore se crederet fuisse translatum.
Et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Arcana, id est abscondita, quae nulli fas est dicere, sive quae impossibile est, humanam enarrare naturam.
Pro ejusmodi gloriabor, pro me autem nihil gloriabor, (0108B)nisi in infirmitatibus meis. Sive pro ejusmodi visione, pro me autem nihil, sive pro mea virtute, quia non est mea, sed Domini revelatio, et ideo non mihi, sed Deo gloriam dabo, in infirmitatibus meis, id est, in tribulationibus quas pro Christo sustineo, et ideo labor, qui afflictionibus plenus est, habere potest consolationem, habere non potest vanitatem.
Nam et si voluero gloriari, non ero insipiens. Insipiens reperitur, qui remota cordis humilitate, vel de falsa, vel etiam de vera sibi laude blanditur.
Veritatem enim dicam, parcam autem, ne quis me existimet supra id quod videt me. Sunt et occulta, quae possim in veritate proferre, sed parco, id est, (0108C)non facio, sufficiunt manifesta, etiam si celentur abscondita. De his me tantum aestimet unusquisque quae videt in me, aut audivit ex me.
Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae. Celo quidem revelationes, sed ne me vel in secreto cordis extollant, necessariae sunt mihi contritiones, quae me hominem esse commemorent.
Ut me colaphizaret. Colaphizabat eum Satanas, tribulationes et pericula suscitando, aut incommoda corporis inferendo. Quidam enim dicunt eum dolore capitis laborasse.
Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Advertimus etiam sanctos interdum contrarium aliquid postulasse. (0108D)Simul discimus, quia importuna petitio, vel responsum mereatur, si non sortitur effectum, et Domini dispensatio hoc ipsum, quod aliquando non praestat, intelligitur praestitisse. Sufficit tibi gratia mea, id est, si quam habes, sive quam quotidiana largitate tibi suggero ac subministro.
Nam virtus in infirmitate perficitur. Sicut in sancto Job, vel Eleazaro. In sustinenda infirmitate corporea, virtus animi demonstratur, quae tentatum probat, et commendat probatum.
Libenter gloriabor in infirmitatibus meis. Libenter utique postquam prodesse, cognovit quod nocere credebat.
Ut inhabitet in me virtus Christi. Quando de afflictionibus (0109A)sanctorum laborum crescit cordis humilitas, et spes futurae retributionis confortat animum, et animam Christi virtus inhabitat.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. VIII. « Cum turba plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad Jesum, dixit per similitudinem: Exiit qui seminat seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres coeli comederunt illud. Et aliud cecidit supra petram, et natum aruit, quia non habebat humorem. Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. Et aliud cecidit in terram bonam, et ortum, fecit fructum centuplum. Haec dicens clamabat: Qui habet aures audiendi audiat. Interrogabant autem (0109B)eum discipuli ejus, quae esset haec parabola? Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei. Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt, deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum, et hi radices non habent, quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Quod autem in spinis cecidit, hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur, et non referunt fructum. Quod autem in bonam terram, (0109C)hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. »
Cum turba plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad eum, dixit similitudinem: Exiit qui seminat seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres coeli comederunt illud. Hanc parabolam Dominus ideo per seipsum exponere dignatus est, ut figurate se loqui innotesceret, rerumque significationes in his etiam, quae per semetipsum noluit explanare, doceret esse quaerendas. Sed quia semen, quod verbum Dei sit, terramque variam, quod diversum cor auditorum significet, ipse Dominus aperuit. Salvatorem, quem nobis quaerendum reliquit, nullum melius (0109D)quam Filium Dei intelligere possumus, qui exiit seminare semen suum, quia de sinu patris quo creaturae non erat accessus, egrediens, ad hoc venit in mundum, ut testimonium perhiberet veritati. Unde bene juxta Evangelistas alios, hanc parabolam dicturus, de domo exiisse, mare adiisse, navem conscendisse perhibetur, ipsum nimirum situ corporis, quod processu sermonis insinuans. Quae Dominus exposuit, pia fide suscipienda sunt, quae autem tacitae nostrae intelligentiae dereliquit, perstringenda sunt breviter. Semen quod secus viam cecidit, duplici laesura disperiit, et a viantibus scilicet conculcatum et a volucribus raptum. Via est ergo cor sedulo malarum cogitationum transitu attritum atque (0110A)arefactum, ne verbi semen exciperet ac germinare sufficiat. Atque ideo quidquid boni seminis vicina talis viae contingit, pessime cogitationis meatu conculcatum a daemonibus eripitur, qui volucres coeli, sive quia coelestis spiritalisque sunt naturae, seu quia per aera volitant, appellantur.
Et aliud cecidit supra petram et natum aruit, quia non habebat humorem. Petram dicit durum et indomitum cor, ac nullo verae fidei vomere penetratum, hoc est, humor ad radicem seminis, quod juxta aliam parabolam oleum ad lampades virginum nutriendas, id est, amor et perseverantia virtutis.
Et aliud cecidit in terram bonam, et ortum, fecit fructum centuplum. Fructum centuplum dicit fructum perfectum, nam denarius numerus pro perfectione (0110B)semper accipitur, quia in decem praeceptis legis custodia continetur. Activa enim et contemplativa vita simul in decalogi mandatis conjuncta est, quia in eo et amor Dei, et amor servari proximi jubetur. Amor quippe Dei ad contemplativam vitam, amor vero proximi pertinet ad activam. Denarius enim numerus per semetipsum multiplicatus, in centenarium surgit. Unde recte per centenarium magna perfectio designatur, sicut de illo qui sua pro Domino terrena reliquit, dicitur: Centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX). Quia quisquis pro Dei nomine temporalia atque terrena contemnit, et hic perfectionem mentis recipit, ut jam ea non appetat quae contemnit, et in sequenti saeculo ad aeternam vitae gloriam pervenit. Terra ergo bona (0110C)fructu centuplo fecundatur, quando cor docile virtutum spiritalium perfectione donatur.
Haec dicens, clamabat: Qui habet aures audiendi audiat. Quoties haec admonitiuncula vel in Evangelio vel in Apocalypsi Joannis interponitur, mysticum esse quod dicitur, quaerendumque a nobis intentius ostenditur.
Interrogabant autem eum discipuli ejus, quae esset haec parabola. Nemo putet finita mox parabola discipulos haec interrogasse Salvatorem, sed ut Marcus ait: Cum esset singularis, interrogaverunt eum, hi qui cum eo erant duodecim, parabolam, et dicebat eis: Vobis datum est; nosse mysterium regni Dei, et caetera (Marc. IV).(0110D) Caeteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Marcus ita dicit: Illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt. Ideoque et nos cum discipulis Christi intremus in sanctuarium Dei, ut intelligamus in novissima mysteriorum regni Dei. Nam qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius, dicentes cum Psalmista: Revela oculos nostros, et considerabimus mirabilia de lege tua. Recte quippe in parabolis audiunt, et in aenigmate, qui clausis sensibus cordis, neque intrare neque curant cognoscere veritatem, obliti dominicae praeceptionis: Qui habet aures audiendi audiat.
Qui autem secus viam, hi sunt, qui audiunt, deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum, (0111A)ne credentes salvi fiant. De hoc semine Marcus ita scribit: Hi autem sunt qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint confestim Satanas aufert (Marc. IV). Matthaeus ita ait: Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit (Matth. XIII), ex quo manifeste docetur eos circa viam seminatos, qui verbum, quod audiunt, nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentante utilitatis occasione percipere dignantur. Porro super petrosa et in spinis, ut Dominus exponit, seminantur, hi qui auditum quidem verbi et utilitatem probant, et desiderium gustant, sed ne ad id quod probant perveniant, hujus vitae eos vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo retardant, contraque utraque damna semen quod acceperat tutari curabat, qui ait: (0111B)Per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam, ut seductores et veraces (II Cor. VI). His ergo tribus terrae generibus scito omnes qui verbum auditum non faciunt, esse designatos, a quibus omnibus, qui semen acceptum servat terra bona est. Excipiuntur sane Judaei et Gentiles, qui nec audire quidem merentur.
Quod autem in spinis cecidit, hi sunt qui audierunt et a sollicitudinibus, et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum. Mirum quomodo Dominus spinas divitias interpretatus sit, cum illae pungant, istae delectant.
( Ex Greg.) Et tamen spinae sunt, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et cum (0111C)usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflicto vulnere cruentant, quas bene in hoc loco, alio Evangelista testante, nequaquam Dominus divitias, sed fallaces divitias appellat. Fallaces enim sunt, quae nobiscum diu permanere non possunt: fallaces sunt, quae mentis nostrae inopiam non expellunt. Solae autem divitiae verae sunt, quae nos divites virtutibus faciunt. Notandum vero est, quod exponens Dominus dicit: Quia sollicitudines et voluptates et divitiae suffocant. Suffocant enim. quia importunis cogitationibus suis guttur mentis strangulant, et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant. Notandum etiam quod duo sunt, quae divitiis jungit, sollicitudines videlicet et voluptates, quia profecto et per curam mentem opprimunt, et per (0111D)affluentiam resolvunt. Res enim contrariae possessores suos, et afflictos et lubricos faciunt. Sed quia voluptas convenire cum afflictione non potest, alio quidem tempore per custodiae suae sollicitudinem affligunt, atque alio per abundantiam ad voluptates emolliunt.
Quod autem in bonam terram, hi sunt qui, in corde bono et optimo audientes verbum, retinent, et fructum afferunt in patientia. Bona terra, ut praediximus, omnibus tribus terrae, nequaquam varietatibus contraria facit, et libenter videlicet semen verbi suscipiendo, et quod suscipit inter adversa et prospera patienter ad fructus usque tempora servando, aliter bona terra fructum per patientiam reddit, quia (0112A)scilicet, nulla sunt bona quae agimus, si non aequanimiter etiam proximorum mala toleremus. Quanto enim quisque altius profecerit, tanto in hoc mundo invenit, quod durius portet, quia dum a praesenti saeculo mentis nostrae dilectio deficit, ejusdem saeculi adversitas crescit, hinc est enim, quod plerosque cernimus, et bona agere, et tamen sub gravi tribulationum fasce desudare. Sed juxta vocem Domini, fructum per patientiam reddunt, quia cum humiliter flagella suscipiunt, post flagella ad requiem sublimiter suscipiuntur. Quod vero secundum Matthaeum dicitur, et fructum affert, et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta, triginta referunt ad nuptias. Nam et ipsa digitorum conjunctio, et quasi molle osculo se complectens et (0112B)foederans maritum pingit et conjugem; sexaginta ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sint positae. Unde et in superiori digito deprimuntur, quantoque major est difficultas, ex parte quondam voluntatis illecebris abstinere, tanto majus et praemium. Porro centesimum numerum quaeso diligenter, lector, attende. A sinistra transferuntur in dextram, et iisdem quidem digitis, sed non eadem manu, quibus in laeva manu nuptae significantur, et viduae circulum faciens, exprimit virginitatis coronam. Aliter, fructum tricesimum verbum profert, quod fidem sanctae trinitatis aedificat. Sexagesimum, quod operis perfectionem docet, quia sex dies sunt in quibus oportet operari. Centesimum, quod ad dexteram regni vitam praedicat aeternam.(0112C) CONCORDIA. Verbum veritatis Corinthii ab apostolis acceperant, sed hoc falsariis consentiendo perdiderant, quos Apostolus increpans ait: Miror cum sapientes sitis, cur libenter insipientibus consentitis. Quibus evangelica bene concordat sententia, ubi ait: Venit diabolus et tollit verbum de corde eorum (Luc. VIII).
IN QUINQUAGESIMA. EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD CORINTHIOS, CAPITE XIII. « Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim omnia mysteria, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita (0112D)ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, charitas nunquam excidet. Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. Ex parte enim cognoscimus. et ex parte prophetamus. (0113A)Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. Nunc autem manent, fides, spes, charitas, tria haec, major autem his est charitas. »
Si linguis hominum loquar et angelorum. In his locis hoc studet Apostolus, ut quia nonnulli magno desiderio requirebant dona linguarum, illis benignitatem praeferat charitatis, qua in proximi charitate proficerent, quia signa propter infideles dantur, (0113B)charitas vero angelos imitatur.
Factus sum velut aes sonans. Id est, quod non pertinet ad aliquid animae commodum, sed solum reddit sine utilitate tinnitum.
Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam. Prophetia quae futura pronuntiat, scientia mysteriorum, quae occulta aperit scripturarum, haec magna per se sunt, sed charitati comparata, ita et meritis post ponuntur, ut sine ea diu nequeant possideri, ita ergo sine charitate parum utilia inveniuntur. Charitas vero intra se etiam ista complectitur, non mirum est, si charismatum partibus praeferatur, quae virtutum perfectio et legis est plenitudo, sicut legimus: Plenitudo legis est dilectio, et iterum: Dilectio (0113C)proximi malum non operatur, sine hac quaelibet fides habere perseverantiam non potest, et quia finem bonorum in se non habet, in fine deficiet.
Et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem non habuero, nihil sum. Hic intelligitur magna fides esse, quae in Evangelio grano sinapis comparatur, quod non propter modicitatem, sed propter integritatem, vel vigorem appositum est. Notandum quod inter caetera etiam omnis fides, quae montes transferat, sine charitate non prosit.
Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Distributio facultatum, et contemptio facultatum, (0113D)et contemptus praesentium etiam penes gentilium Philosophos invenitur, et nonnulli paganorum corpus ignibus propter humanam gloriam tradiderunt. Si ergo ira contra proximum vel malitia in corde teneatur, martyrii gloria adiri potest, consummari non potest. Sicut in Evangelio legimus: Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine. Nonne in nomine tuo prophetavimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus, et tunc dicam illis: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matth. VII). Isti ergo labores suos, vel dilectione neglecta, vel vanitate suscepta, vel subsequente operum iniquitate, perdiderant.
Charitas patiens est. Modo singillatim describit ipsa (0114A)membra, et species charitatis. Sicut qui diligunt filios, omnes eorum patienter portant injurias, ita qui vel proximum vel Deum diligit, nullius superatur injuriis.
Charitas non aemulatur. Aemulatio et imitatio et invidentia intelligitur. Imitatio ubi ait: Aemulamini charismata meliora. Hic autem pro invidentia dicit: Charitas non aemulatur, id est, nulli invidet. Nemo enim illi, quem vere diligit, invidit, cujuscunque eum gloriae videat vel honoris, sed omnem ejus felicitatem, quasi suam libenter amplectitur.
Non agit perperam. Perperam dicuntur non recta, sed perversa, quod charitas non agit, quia omnia secundum ordinem facit, et omne vitium foras penitus excludit.(0114B) Non inflatur. Id est in superbiam, quae mater est vitiorum, non extollitur, quia plenitudinem studet possidere virtutum.
( Vulg.) Modus iste locutionis considerandus est diligenter. Non enim per se ipsa charitas, aut non aemulari poterit, aut non inflari, sed omnis homo, qui ejusdem fit particeps charitatis, non inflatur neque aemulatur, revera, ut ipsius charitatis dono ditatus. Eo modo locutionis alibi utitur Apostolus dicens: Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso, dum non justitia credentes efficiamur, sed participes justitiae, hoc et, justi per fidem inveniamur in Christo. Peccatum vero dicit, sacrificium pro peccato, ut Isaias ait: Peccata populi mei comedent, (0114C)id est, oblata in sacrificium pro peccato.
Non est ambitiosa. Ambitiosus dicitur superbus, eo quod honores ambiat, quod charitas non est, quia major aliis esse non ambit, quae summum gradum in humilitate constituit.
Non quaerit quae sua sunt. Id est, non cogitat tantum, quod sibi utile est, sed quod aliis utiliter serviendo ministret.
Non irritatur. Id est, alienis injuriis provocata, quia ab eo quem diligit provocari non potest, nec ad aliquam passionem moveri
Non cogitat malum. Non solum non facit, sed ne cogitat quidem. Magna virtus est charitas, quae malum etiam a sensu cogitationis excludit.
Non gaudet super iniquitatem. Id est, contristatur (0114D)si aliquem vel fecisse iniquitatem vel pertulisse conspexerit.
Congaudet autem veritati. Id est, vel de bonis operibus, vel de fide et veritate congaudet cujus bonum videt a proximo possideri.
Omnia suffert, etc. Levem enim ducit proximi sui culpam dum aut emendationem ejus exspectat aut mercedem sibi de longanimitate promittit.
Charitas nunquam excidit. Non excidit dicit, id est, elapsa non est, vel non excessit, ipsa enim sola permanet in futurum, vel certe, quia vera est, non mutabitur vel finitur.
Sive prophetiae evacuabuntur, et rel. Ista quae ad homines pertinent consummabuntur, illa quae ad (0115A)affectum proximi et ad charitatem Dei proficit, permanehit.
Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus. Nunc non omnia scimus, nec omnia prophetamus, et sic ista destruuntur, ut proficiant, per ista enim ad illa veniemus, ac sic evacuabuntur, dum umbram veritas et spem res ipsa submoverit.
Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Ex parte est, quod in speculo et in aenigmate aflectu desiderantis inquiritur. Perfectum est, quando id quod in exspectatione promittitur, sanctis in possessione donatur.
( Ex Joan. Chrys.) Quod certe vetus a nova lege perpessa est, nec tamen continuo adversus novae legis loquitur dignitatem, cum tamen nobis coelorum (0115B)regno potientibus, illam quoque cessaturam esse dicamus, sed quamvis majora succedant, hanc tamen nihilominus confitemur, ubi quia ampliora sunt praemia et eminentior sancti spiritus gratia, consequenter requirentur etiam majora cortamina.
Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus. (Ex Primas.) Exemplo carnalis incrementi, spiritalis vult monstrare profectum.
( Ex Ambrosio.) Sic ergo hominum mirabilium in hac vita prophetia ita comparanda est illi vitae, quasi parvuli ad juvenem. Vidit tamen Eliseus accipientem munera servum suum, ubi ipse non erat. Ita cum venerit quod perfectum est, nec jam corpus corruptibile aggravaverit animam, nihil (0115C)impedient, illis sanctis ad ea quae videnda sunt, oculi corporei.
Quando factus sum vir, evacuavi ea quae erant parvuli. (Ex Primas.) Ostendit quomodo evacuantur illa quae superius memoravit, quasi parvuli qui non possimus serenissima cordis acie perfectae lumen perspicere veritatis.
Videmus nunc per speculum. Id est, in figura et per speculum fidei et per intellectum legis quasi, imaginem rerum videmus.
In aenigmate. (Ex Amb.) Aenigma est obscura parabola, quae difficile intelligitur, sicut nomine speculi imaginem voluit intelligi, ita nomine aenigmatis, quamvis similitudinem, tamen obscuram, et ad perspiciendum difficilem voluit intelligi. Nomen (0115D)quippe non sonaret aenigmatis, si esset facilitas visionis.
Tunc autem facie ad faciem. Id est, cum ante oculos praesentata fuerint quae sperantur.
Tunc autem cognoscam sicut cognitus sum. Sicut me perfecte novit Deus, ita tunc ego, quae sunt Dei, mentis capacitate cognoscam.
Nunc autem manent, spes, fides, charitas, tria haec. Fides in spem proficit. Spes vero ad charitatem. In praesenti vero tria sunt, in futuro, sola charitas sanctorum et angelorum et Dei, quidquid fides et spes promiserat, consummabit. Majus ergo est, quod semper erit, quam quod aliquando cessavit.(0116A) EVANGELIUM LUCAE, CAP. XVIII. « Assumpsit Jesus duodecim discipulos suos, et ait illis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de filio hominis: tradetur enim gentibus et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur. Et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellexerunt quae dicebantur. Factum est autem cum appropinquaret Jericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. Dixerunt autem ei, quod Jesus Nazaraenus transiret. Et clamavit dicens: Jesu fili David, miserere mei. (0116B)Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. Stans autem Jesus, jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset interrogavit eum, dicens; Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur illum, magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo. »
Assumpsit autem Jesus duodecim et ait illis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de filio hominis. Tradetur enim gentibus, et illudetur et flagellabitur, et conspuetur, et postquam flagellaverint occident eum, et die tertia resurget.(0116C) ( Ex Greg.) Praevidens Salvator ex passione sua discipulorum animos perturbandos, eis longe ante, et ejusdem passionis poenam, et resurrectionis suae gloriam praedicit, ut cum morientem, sicut praedictum esse cernerent, etiam resurrecturum non dubitarent.
( Ex Beda.) Praevidens etiam quosdam haereticos in Ecclesia futuros, qui Christum dicerent, legi prophetisque docuisse contraria, aliumque Veteris Testamenti atque alium Novi Deum esse credendum, ostendit prophetarum praesagia non alio magis quam ad suae dispensationis, quam pro nobis temporarie suscepit, intendisse mysterium, adeo ut consummatio sit prophetiae suae passionis, et posterioris gloriae celebrata perfectio. Nec non et paganorum (0116D)dementiam, quae ejus crucem derident, apertissime confutat, quando proximae suae passionis et tempus, quasi futurorum praescius ostendit, et locum quasi mortis intrepidus adiit.
Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. Legimus in Evangelio secundum Joannem, dicente Domino: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum, respondisse turbam atque dixisse: Nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum, et quomodo tu dicis: Oportet exaltari filium hominis (Joan. XII)? Quid est ergo quod discipuli toties sibi replicatum Dominicae passionis arcanum intelligere nequeunt, et Judaei ad col n="0117A">unum verbum, et tam obscure positum, ut hoc expositione dignum evangelista ducat, hoc autem dicebat, inquit, significans qua morte esset moriturus, mox quia crucis exaltatio significetur intelligunt? nisi quia discipuli, cujus vitam maxime videre desiderabant, ejus mortem audire non poterant, quem non solum hominem innocentem, sed et Deum verum sciebant, hunc nullatenus mori vel posse putabant, et quia per parabolas eum saepe loquentem audire consueverant, quoties aliquid de sua passione dicebat, hoc non ita, ut sonabat intelligendum, sed amore dictante, ad aliud quid allegorice referendum esse credebant. Judaei vero, quia in ejus necem conspiraverant, quidquid de sua passione vel cruce loquebatur, intelligebant. Hoc enim loquebatur, (0117B)quod ipsi summopere, et fieri optabant, et perficere satagebant, sicque miro et inusitato modo idem subeundae crucis sacramentum, quod fidelibus amor abscondit, infidelibus invidia pandit.
Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans, et cum audiret turbam praetereuntem, etc. (Ex Greg.) Caecus iste per allegoriam genus humanum significat, quod in parente primo a paradisi gaudiis expulsum, claritatem supernae lucis ignorans, damnationis suae tenebras patitur, sed cum Jericho appropinquare Jesus dicitur, caecus illuminatur. Jericho quippe interpretatur Luna. Luna autem in sacro eloquio pro defectu ponitur carnis, (0117C)quia dum menstruis momentis decrescit, defectum nostrae mortalitatis designat. Dum igitur conditor noster appropinquat Jericho, caecus ad lumen redit, quia dum divinitas defectum nostrae carnis suscepit, humanum genus lumen quod amiserat recepit, qui videlicet caecus recte et juxta viam sedere, et mendicans esse describitur. Ipsa enim Veritas dixit: Ego sum via. Ergo, qui aeternae lucis claritatem nescit, caecus est. Sed si jam in Redemptorem credit, juxta viam sedet, si autem jam credit, sed ut aeternam lucem recipiat, rogare dissimulat, atque a precibus cessat, caecus quidem juxta viam sedet, sed minime mendicat. Si vere credit, et exorat, et juxta viam, sedet caecus, et mendicat.
Et clamavit dicens: Jesu, fili David, miserere mei. (0117D)Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret, ipse vero multo magis clamabat, fili David, miserere mei. Quid isti designant, qui Jesum venientem praecedunt? nisi desideriorum carnalium turbas, tum ulcusque vitiorum, qui priusquam Jesus ad cor nostrum veniat, tentationibus suis, cogitationem nostram dissipant, et voces cordis in oratione perturbant. Saepe namque dum converti ad Deum post perpetrata vitia volumus, dum contra haec eadem exorare vitia, quae perpetravimus, conamur, occurrunt cordi fantasmata peccatorum quae fecimus, mentis nostrae aciem reverberant, confundunt animum et vocem nostrae deprecationis premunt, sed quae turbae increpant ut taceat, magis ac magis clamat. Quia, quanto (0118A)graviori tumultu cogitationum carnalium premimur, tanto orationi insistere ardentius debemus.
Stans autem Jesus, jussit illum adduci ad se. Ecce stat qui ante transibat, quia cum adhuc turbas phantasmatum in oratione patimur, Jesum aliquatenus transeuntem sentimas. Cum vero orationi vehementer insistimus, stat Jesus, et lucem restituit, quia Deus in corde figitur, et lux amissa reparatur.
Et cum appropinquasset, interrogavit illum dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. Nunquid qui lumen reddere poterat, quid vellet caecus ignorabat? sed peti vult hoc, quod et nos petere et se concedere praenoscit. Importune namque ad orationem nos admonet et tamen dicit: Scit namque pater vester quid opus sit vobis antequam petatis eum. Ad hoc ergo (0118B)requirit, ut petatur. Ad hoc requirit ut nos ad orationem excitet, unde et caecus protinus adjungit: Domine, ut videam. Ecce caecus a Domino non aurum, sed lucem quaerit, parvipendit extra lucem aliquid quaerere, quia et si habere caecus quodlibet potest, sine luce non potest videre quod habet. Imitemur ergo eum quem et corpore audivimus et mente salvatum, non falsas divitias, non terrena dona, non fugitivos honores a Domino, sed lucem quaeramus. Nec lucem quae loco concluditur, quae tempore finitur, quae noctium interruptione variatur, quae a nobis communiter cum pecoribus cernitur, sed lucem quaeramus, quam videre cum solis angelis possumus, quia nec initium inchoat, nec finis angustat. Ad quam profecto lucem via fides est. Unde recte et illuminando caeco protinus respondetur: (0118C)Respice, fides tua te salvum fecit. Si ergo, fratres charissimi, caecitatem jam nostrae peregrinationis agnoscimus, si credendo in redemptoris nostri mysterio, juxta viam sedemus, si exorando quotidie ab auctore nostro lucem petimus, si eamdem lucem, jam per intellectum videndo, illuminati post caecitatem sumus, Jesum quem mente cernimus, opere sequamur, et ejus vestigia imitando teneamus. Jesum enim sequitur, qui imitatur. Hic namque dicit: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Sequere enim dicitur, imitare. Hic rursus admonet, dicens: Si quis mihi ministrat me sequatur (Matth. VIII). Si ergo retributionis gaudium in perventione quaerimus, poenitentiae amaritudinem in via teneamus. Sicque fit, ut non solum nostra in Deum vita proficiat, sed haec ipsa nostra conversatio (0118D)ad laudem Dei et alios accendat. Unde illic subditur: et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.
CONCORDIA. In hoc istarum duarum fit concordia lectionum, quia ambae de illuminatione faciunt mentionem, una de carnis oculis caeci, alia vero de spiritalibus oculis mentis, dicens: Nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem.
IN INITIO QUADRAGESIMAE. EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD CORINTH. II, CAP. VI. « Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et (0119A)in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros. In multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate. in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei. Per arma justitiae a dextris et a sinistris. Per gloriam et ignobilitatem. Per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces. Sicut qui ignoti et cogniti, quasi morientes, et ecce vivimus. Ut castigati et non mortificati. Quasi tristes, semper autem (0119B)gaudentes, sicut egentes, multos autem locupletantes. Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. »
Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. (Ex Primas.) In vacuum Dei gratiam recipit, qui vocatus in Christo, vetera adhuc legis instituta sectatur.
Ait enim, tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Tempus acceptum, et dies salutis in hac vita est, sicut ait Salvator: Ambulate dum lucem habetis, ne tenebrae vos comprehendant, quia in illo saeculo nulla emendatio esse potest, sicut legimus: Quoniam non est in morte qui memor sit tui (Psal. VI).
( Ex Hieron.) Modo solum possumus invenire salutem, quia juxta Prophetae testimonium: in inferno (0119C)nemo confitebitur.
Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. (Ex Primas.) Sicut alibi: Ergo dum tempus habemus operemur quod bonum est. Dies autem dicitur haec vita, quia apta est ad operandum, et concluditur in nocte judicii, quae est tenebrae in qua nemo poterit operari. Haec vita et aestas dicitur, in cujus comparatione, formicae ad praesens laborare dicuntur, et hiemem sperare venturam.
Nemini dantes ullam offensionem. (Ex Hieron.) Nemo nostro offendatur exemplo, ne non tam nostrum vitium putetur esse quam legis.
( Ex Primas.) Id est, ne forte infideles per nostram negligentiam destruamus, et in quo displicuerimus, religionis magis ac legis nostrae vitium esse dijudicent, (0119D)et hi qui aemuli sunt per hominis delictum, regulae nostrae, sanctum vituperent institutum.
Ut non vituperetur ministerium nostrum. Id est, non displiceat in aliquantis, et paucorum culpam etiam boni incurrere videantur offensam.
Sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos. Qui ad virtutem provocat appetitum virtutis, ipse nobis misericorditer ministrat, quam si concupiscimus ab ipso, qui eam excoli praecipit adjuvamur.
Sicut Dei ministros. Dei ministri Deo debent in omnibus ministrare, et opere cognosci veri Dei esse cultores, et sicut ille a malis patitur blasphemari, et in praesenti vita, etiam ingratis sua non denegat beneficia, (0120A)ita nos non vincamur malis, sed vincamus in bono malos.
In multa patientia. (Ex Hieron.) Non in parva nec in modica, sed in multa.
In tribulationibus. Omnis laesio tribulatio dicitur.
In necessitatibus. Id est, omne quod necesse est sic feramus, ut necesse est.
In angustiis. Angustia est omnis egentia.
In plagis, in carceribus. Hoc nos hortatur pati, si necesse fuerit pro Christo, quod et ille passus est, quando concurrit plebs, et magistratus adversus eum, et multis virgarum plagis impositis miserunt in carcerem.
In seditionibus, in laboribus, in vigiliis. Non modica, hoc loco patientiae membra describit, in exercitiis (0120B)enim laborum non minus mentis vigiliae debent esse, quam corporis.
In jejuniis. (Ex Ambros.) Necessaria animae nostrae sunt jejunia, sicut vulneribus medicina. Medelam enim conferunt vitae perpetuae, ita tamen, ut duarum rerum testimonio commendentur, id est, oratione et misericordia.
In castitate, in scientia. (Ex Hieron.) Sicut enim necessaria nobis est castitas corporis, ita et mentis Illa enim est vera castitas, quae nec mente polluitur, nec opere, quae etiam nobis scientiam praestat pro merito puritatis. Et notandum quod scientia species virtutis sit, si ex ea quisque erudiatur, non infletur.
In longanimitate. Id est, in sustinentia longa, longanimitas autem dicitur, in sustinendis adversitatibus (0120C)animi fortitudo.
In suavitate. Suavitas autem est, si nulli ex verbis nostris amaritudinem generemus, et illud ejusdem Apostoli compleamus: Omnis amaritudo, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia; et dicamus illud Sapientiae testimonium: Fauces ejus dulcedines, et totius desiderii.
In Spiritu sancto. Id est ut, haec habentes, dignos nos habitatione ejus cordis sinceritate faciamus.
In charitate non ficta. Tunc non ficta est charitas, si omnia quae nobis fieri volumus, aliis faciamus. Sicut ait apostolus Joannes: Non diligamus verbo, nec lingua, sed opere et veritate. In hoc quoque non ficta est charitas, si delicta et culpas benigno affectu in fratribus castigemus.(0120D) ( Ex Ambr.) Totam magnitudinem et altitudinem divinorum eloquiorum secura possidet charitas, qua Deum proximumque diligimus, haec in adversitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat, in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris, in tentatione tutissima, inter veros fratres latissima, inter falsos patientissima.
In verbo veritatis. Verbum et veritas Christus est, quem apte et competenter ex lege, in cujus mysteriis absconditus est, proferre debemus.
In virtute Dei. Id est, in virtute Christi, adversus diabolum dimicemus, qui per arma justitiae et legis diabolum superavit.
Per arma justitiae a dextris et a sinistris. Omnes (0121A)enim ( Ex Greg.) qui ad vitae aditum tendimus, et ex dextro et sinistro latere habere arma debemus. A dextro igitur arma habet, quem prospera non extollunt. Ad sinistram, quem adversa non dejiciunt. Ex utraque enim parte portabat Paulus arma, cum diceret: Per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem. Non hunc adversa frangebant, non prospera in mentis tumore sublevabant. A dextris et a sinistris gestabat arma, qui et in adversitate fortis, et in prosperitate humilis permanebat. Ut ergo a dextris et a sinistris arma gestentur, semper adesse nostris mentibus debet, et in adversis fiducia, et in prosperis timor. Ne aut adversa in desperationem pertrahant, aut prospera animum in sui fiduciam extollant.(0121B) Per gloriam et ignobilitatem. (Ex Primas.) Id est, per gloriam virtutum, et ignobilitatem flagellorum, despectionum et carcerum.
Per infamiam et bonam famam. Omnia haec per patientiam aequaliter suscipiamus, nec extollant nos laudantes, nec dejiciant detrahentes. Quia necesse est non nunquam utrosque mentiri. Nos vero ad conscientiam respicientes, non debemus plus aliis de bonis nostris quam nobis ipsis credere.
Ut seductores et veraces. Quare seductores? Quia docent hominem despicere quod habet, et sperare quod non habet: quae oculis exposita sunt, aversis et exclausis sensibus, praeterire: et quae ab oculis remota sunt, inexplebilibus desideriis explicare. Dicendo seductores et veraces exposuit infamiam (0121C)et bonam famam, quia ab aliis seductores, ab aliis vero, non solum veraces, sed et propter virtutum opera, dii vocabantur. Non ergo mirum, si apostoli seductores dicebantur, cum de ipso Domino alii dicebant, quia bonus est, alii Non, sed seducit turbas (Joan. VII).
Sicut qui ignoti et cogniti. Ignoti quidem perfidis et ingratis. Cogniti autem fidelibus atque justis.
Quasi morientes, et ecce vivimus. Hoc usque ad desperationem vitae pervenientes, sicut quando lapidatus putabatur mortuus, ille vero surrexit et docebat in Listris (Act. XIII).
Ut castigati et non mortificati. Sicut legimus: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII). Castigare enim, et verbis et verberibus, (0121D)dicimus, sicut Pilatus de Domino ait: Castigatum eum dimittam, id est, verberibus flagellatum.
Quasi tristes, semper autem gaudentes. Tristes severitate vultus vero, corde etiam in tribulationibus pro munerationis exspectatione gaudentes, scriptum est enim: Tristitia vestra convertetur in gaudium (Joan. XVI).
( Ex Ambr.) Quisquis somnium indicat, addit: Quasi. Quasi loquebar, quasi equitabam, totum quasi, qui cum vigilaverit non invenit quod videbat. Itaque modo qui ad laetitias saeculares oculos aperiunt, transit Quasi ipsorum, et venit verum ipsorum. Quasi ipsorum est felicitas saeculi, verum ipsorum poena est. Nostrum Quasi tristitia est, gaudium (0122A)non est quasi. Non enim dixit Apostolus: Quasi gaudentes.
Sicut egentes, multos autem locupletantes. In hoc ipso quod egemus nos, in aliis abundamus, dum per nos eleemosinae fiunt. Sive terrenis egentes, alios coelestibus facimus locupletes: quasi tristes dicit et sicut egentes, ut ostenderet, ista vera mala non esse, sed quasi umbras et imagines passionum ad comparationem praemii sempiterni.
Tanquam nihil habentes. Sicut dicit Salomon: Ejus qui est fidelis, totus mundus divitiarum est. Nemo plus habet, quam qui nullo indiget. Ille nullo indiget, qui praeter necessaria nihil requirit.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. IV. (0122B) « Ductus est Jesus in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. Et accedens tentator, dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Qui respondens, dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum supra pinnaculum templi, et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde, et (0122C)ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, et dixit illi: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. Tunc dixit ei Jesus: Vade, Satanas. Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. »
Ductus est Jesus in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. (Ex Gregor.) Dubitari a quibusdam solet a quo spiritu sit Jesus ductus in desertum, propter hoc quod subditur: Assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et rursum: Assumpsit eum in montem excelsum. Sed vere et absque ulla quaestione convenienter accipitur, ut a sancto Spiritu in desertum ductus credatur, ut illic eum suus Spiritus duceret, (0122D)ubi hunc ad tentandum spiritus malignus inveniret, sed ecce cum dicitur: Deus homo vel in excelsum montem, vel in sanctam civitatem a diabolo assumptus, mens refugit humana, hoc audire aures expavescunt. Qui tamen non esse incredibilia ista agnoscimus, si in illo et alia facta pensamus. Certe iniquorum omnium diabolus est caput, et hujus capitis membra sunt omnes iniqui. An non diaboli membrum Pilatus? an non diaboli membra Judaei persequentes, et milites crucifigentes fuerunt? Quid ergo mirum, si se ab illo permisit in montem duci, qui se pertulit etiam a membris illius crucifigi? Non est ergo indignum Redemptori nostro, quod tentari voluit, qui venerat occidi. Justum quippe erat, ut (0123A)sic tentationes nostras suis tentationibus vinceret, sicut et mortem nostram venerat sua morte superare. Sed sciendum nobis est, quia tribus modis tentatio agitur, suggestione, delectatione, consensu, et nos cum tentamur, plerumque in dilectione, aut etiam in consensu labimur, quia de carnis peccato propagati in nobis ipsis etiam gerimus, unde certamina toleramus. Deus vero, qui in utero virginis incarnatus, in mundum sine peccato venerat, nihil contradictionis in semetipso tolerabat, tentari ergo per suggestionem potuit, sed ejus mentem peccati delectatio non momordit. Atque ideo omnis diabolica illa tentatio feris non intus fuit; sed si ipsum ordinem tentationis ejus aspicimus, pensemus, quanta magnitudine nos a tentatione liberamur. Antiquus hostis contra primum (0123B)hominem, parentem nostrum, in tribus se tentationibus erexit. Quia hunc videlicet gula, vana gloria, et avaritia tentavit. sed tentando superavit, quia sibi eum per consensum subdidit. Ex gula quippe tentavit, cum cibum ligni vetitum ostendit, atque ad comedendum suasit. Ex vana autem gloria tentavit, cum diceret: Eritis sicut Dii. Et ex profecta avaritiae tentavit, cum diceret: Scientes bonum et malum. Avaritia enim non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis. Recte enim avaritia dicitur, cum supra modum sublimitas ambitur. Si enim non ad avaritiam honoris rapina pertineret, nequaquam Paulus de unigenito filio diceret, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. In hoc ergo diabolus parentem nostrum ad superbiam traxit, quod eum ad avaritiam (0123C)sublimitatis excitavit. Sed quibus modis primum hominem stravit, eisdem modis, secundo homini tentato, succubuit. Per gulam quippe tentavit eum, qui dicit: Dic ut lapides isti panes fiant. Per vanam gloriam tentavit, cum dicit: Si filius Dei es, mitte te deorsum. Per sublimitatis avaritiam tentavit, cum regna omnia mundi ostendit, dicens: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. Sed eisdem modis a secundo homine vincitur, quibus primum hominem se vicisse gloriatur, ut a nostris cordibus ipso aditu captus exeat, quo nos aditu intromissos tenebat. Sed est aliud, fratres charissimi, quod in hac tentatione Dominica considerare debeamus. Quia tentatus a diabolo Dominus, sacri eloquii praecepta respondit. Et qui eo verbo quod erat, tentatorem suum mergere (0123D)in abyssum poterat, virtutem suae potentiae non ostendit. Sola divinae Scripturae praecepta dedit, quatenus suae nobis patientiae praeberet exemplum. Ut quoties a pravis hominibus aliquid patimur, ad doctrinam excitemur, potius quam ad vindictam. Pensate quanta est patientia Dei, quanta impatientia nostra. Nos si injuriis, aut aliqua laesione provocamur, furore permoti, aut quantum possumus nosmetipsos ulciscimur, aut quod non possumus facere, minamur. Ecce adversitatem diaboli Dominus pertulit, et nihil ei nisi mansuetudinis verbum respondit. Portat quem puniri poterat, ut hoc in laude ejus altius cresceret, si hostem suum non extinguendo, sed interim patiendo superaret. Notandum vero quod (0124A)subditur: Quia recedente diabolo angeli ministrabant ei. Ex qua re quid aliud, quam unius personae utraque natura ostenditur. Quia et homo est, quem diabolus tentat, et eisdem ipse Dominus est, cui ab angelis ministratur. Cognoscamus igitur in eo naturam nostram, quia nisi hunc diabolus hominem cerneret, non tentaret. Veneremur in illo divinitatem suam, quia nisi super omnia Deus existeret, ei nullo modo angeli ministrarent.
Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Sed quia his diebus, quadragesimae lectio congruit, nam quadraginta dierum abstinentiam nostri Redemptoris audivimus, qui quadragesimae tempus inchoamus, discutiendum nobis est, cur haec ipsa abstinentia per quadraginta dierum (0124B)numerum custoditur. Moyses enim, ut legem acciperet secundo, diebus quadraginta jejunavit. Helias in deserto quadraginta diebus abstinuit. Ipse auctor hominum, ad homines veniens, quadraginta diebus nullum omni modo cibum sumpsit. Nos quoque in quantum possumus, annuo quadragesimae tempore carnem nostram per abstinentiam affligere conamur. Cur ergo in abstinentia quadragenarius numerus custoditur? Nisi quia virtus decalogi per libros quatuor sancti Evangelii impletur. Denarius etenim quater ductus in quadragenarium surgit, quia tunc decalogi mandata perficimus, cum profecto quatuor libros sancti Evangelii custodimus. Ex qua re sentiri et aliud potest. In hoc enim mortali corpore ex quatuor elementis subsistimus, et per voluptates ejusdem corporis (0124C)praeceptis Dominicis contraimus. Praecepta autem Dominica per decalogum sunt accepta. Qui ergo per carnis desideria, decalogi mandata contempsimus, dignum est ut eamdem carnem quaterdecies affligamus. Quamvis de hoc quadragesimae tempore, est adhuc aliud quod possit intelligi. A praesenti etenim die, usque ad Paschalis solemnitatis gaudia, sex hebdomadae veniunt. Quarum videlicet dies quadraginta et duo fiunt. Ex quibus, dum sex dies Dominici abstinentia abstrahuntur, non plus in abstinentia, quam triginta et sex dies remanent. Dum vero per trecentos et sexaginta dies annus ducitur, nos autem per triginta et sex affligimur, quasi anni nostri decimas Deo damus. Ut qui nobismetipsis per acceptum annum viximus, auctori nostro nos in ejus (0124D)decimis per abstinentiam mortificemur. Unde, fratres charissimi, sicut offerre in lege jubemini decimas rerum, ita ei offerre contendite et decimas dierum. Unusquisque in quantum virtus suppetit, carnem maceret, ejusque desideria affligat, concupiscentias turpes interficiat, ut, juxta Pauli vocem, hostia viva fiat. Hostia quippe et immolatur et viva est, quando et ab hac vita homo non deficit, et tamen se a carnalibus desideriis occidit. Caro nos laeta traxit ad culpam, afflicta reducat ad veniam. Auctor etenim mortis nostrae, per fructum ligni vetiti vitae praecepta transgressus est. Qui ergo a paradisi gaudiis per cibum cecidimus, ad haec, in quantum possumus, per abstinentiam resurgamus.(0125A) ( Ex Beda.) Quadraginta autem dies et noctes, quibus eum tentat, totum hujus saeculi tempus insinuant, quibus membra ejus, videlicet sanctam Ecclesiam tentare nunquam desistit. Quia nimirum quadriparitus est mundus, in quo Domino famulamur. Decem vero sunt praecepta, per quorum observantiam in Domino famulantes, contra hostis indefessi militiam certamus. Decem autem quaterducta, quadraginta faciunt, ideoque totum militiae nostrae tempus, apte quadragenario dierum ac noctium numero comprehenditur. Baptizatus ergo Dominus expellitur a spiritu in desertum et tentatur a Satana, ut exemplum vitae suis fidelibus praebeat, qui post acceptam in baptismo remissionem peccatorum, non solum ad exercenda opera virtutum, verum etiam ad tolerandam (0125B)propter justitiam persecutionem sunt accingendi. Secedit enim in desertum, ut nos doceat, relictis mundi illecebris et societate pravorum, divinis per omnia servire mandatis. Tentatur solitarius a diabolo, ut nobis insinuet, quia omnes, qui volunt pie vivere in ipso, persecutionem patiuntur, et quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Tentatur quadraginta diebus et quadraginta noctibus, ut indicet quia, quandiu hic viventes Domino servimus, sive prospera blandiantur, quod ad dies pertinet, seu nos adversa feriant, quod noctis figurae congruit, semper ambulantibus in lege Domini adsit toto orbe adversarius, qui iter nostrum tentando impedire non cessat.
( Ex Ambros.) Jejunavit Dominus, cum tentaretur (0125C)ante mortem, cibo adhuc indigens. Manducavit autem et bibit, cum glorificaretur post resurrectionem, jam cibo non indigens. Hic enim ostendebat in se nostrum laborem, illic autem in nobis suam consolationem, quadragenis diebus utrumque definiens. Quo numero quadragesimae hujus saeculi significari videtur excursus: in his qui vocantur per gratiam ad eum, qui non venit legem solvere, sed adimplere. Decem namque praecepta sunt legis. Jam gratia Christi diffusa per mundum, et quadripartitus est mundus, et decem quadruplicata quadraginta faciunt. Quoniam qui redempti sunt a Domino, de regionibus congregavit eos, ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et mari. Jejunans itaque quadraginta diebus ante mortem carnis, velut clamat: Abstinete vos a desideriis (0125D)hujus saeculi. Manducans autem et bibens quadraginta diebus post resurrectionem carnis, velut clamabat: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. ultimo ). Jejunium quippe est in tribulatione certaminis. Quoniam qui in agone est, ab omnibus abstinens est. Cibus autem in spe pacis, quae perfecta non erit, nisi cum corpus nostrum, cujus exspectamus redemptionem induerit immortalitatem, quod nondum adipiscendo gloriamur, sed sperando jam pascimur, utrumque Apostolus simul nos agere ostendit, dicens: Spe gaudentes, in tribulatione patientes. Tanquam aliud esset in cibo, hoc in jejunio. Simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis saeculi jejunamus, et futuri (0126A)promissione reficimur, hic non apponentes cor, illic pascentes rursum cor. Item Augustinus. Sicut unum et duo et tres et quatuor, simul decem fiunt, sic unum et duo et tres et quatuor, quater ducta quadraginta faciunt. Sic autem quaternarius numerus, recte significat corpus, propter quatuor notissimas naturas, quibus constat, siccam, humidam, frigidam, callidam. Et quia progressio fit a puncto usque ad longitudinem, et a longitudine usque ad latitudinem, et ab altitudine ad soliditatem corporis, quae rursus quaternario numero continentur, non absurde intelligitur quadragenarius numerus temporalem dispensationem significare, quae pro salute nostra gesta est, cum Dominus corpus assumpsit, et visibiliter hominibus anparere dignatus est. Unum ergo et duo et tres et (0126B)quatuor, quae significant Creatorem per tria, et creaturam per septem, numerum hebdomadis, per quam motus mundi revolvitur, quater ducta, id est, per corpus temporaliter demonstrata, fiunt quadraginta. Nam inter quatuor et quater hoc interest, quod quatuor in statu sunt, quater in motu. Ergo sicut quatuor referuntur ad corpus, ita quater referuntur ad tempus, insinuaturque sacramentum corporaliter gestum, propter eos qui corporum amore implicati erant, et temporibus subditi. Quadragenarius ergo numerus, ut dictum est, temporalem ipsam dispensationem, non incongrue significare creditur. Et fortasse hoc est, quia quadraginta dies Dominus jejunavit, saeculi hujus, quod motu corporum et temporibus agitur, ostendens inopiam.(0126C) Postea esuriit. (Ex Beda.) Quod autem Dominus consummatis jejunii diebus, esuriit, cum de Moyse vel Helia jejunantibus nihil tale sit scriptum, ideo factum est, ne ab eo tentando pavens hostis aufugeret, quem cum tot signis coelestibus praeconatum, tum etiam viris excellentissimis, in abstinendo videret aequitatum. Esurit enim humilis Deus homo, ne inimico innotescat, sublimis homo Deus. Sicut enim in quadraginta dierum jejunio verus esse Deus apparuit, sic in esurie verus esse credendus est homo.
Et accedens tentator, dixit ei: Si Filius Dei es. Quaeritur, qua causa aestimaverat eum Filium Dei esse. Nimirum permittente Deo, audierat Patrem dicentem: Hic est Filius meus dilectus, sive ideo quia in prophetis eum prophetatum noverat. ( Ex Vulg.) (0126D)Quaerit tentator quod non merebatur agnoscere. Ejus namque veneranda nativitas, vix tunc paucis innotuit, quibus tamen ipse revelare dignatus est. Principem vero hujus saeculi latuerunt ista tria mysteria, id est virginitas, partus et passio. ( Ex Beda.) Antiquus hostis Redemptorem humani generis debellatorem suum in mundum venisse cognovit, unde et per obsessum hominem dixit: Quid nobis et tibi, Fili Dei, venisti huc, ante tempus torquere nos. Qui tamen prius, cum hunc passibilem cerneret, cum posse mortalia perpeti humanitas videretur, omne quod de ejus divinitate suspicatus est, ei fastus suae superbiae in dubium venit. Nihil quippe nisi superbum sapiens, dum esse hunc humilem conspicit, Deum esse dubitavit, (0127A)unde et ad tentationum se argumenta convertit.
Dic ut lapides. (Ex Hieron.) Esurienti congrue dicitur: Dic ut lapides isti panes fiant. Sed duobus contrariis teneris, diabole. Si ad imperium ejus possunt lapides panes fieri, ergo frustra tentas eum, qui tantae potentiae est. Sin autem non potest facere, frustra Dei filium suspicaris.
Qui respondens ait: Scriptum est: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Testimonium de Deuteronomio sumptum est. Ideo autem sic respondit Dominus, quia praepositum ei erat humilitate diabolum vincere non potentia, simulque animadvertendo, quod nisi jejunare coepisset Dominus, tentandi occasio non fuisset diabolo, (0127B)secundum illud: Fili, accedens ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem. Sed et ipsa responsio Salvatoris hominem fuisse indicat, qui tentatus est. Si quis ergo non vescitur verbo Dei, iste non vivit.
( Ex Amb.) Ita enim domitam docuit esse oportere cupiditatem voluptatis, ut nec fame cedendum sit, quamobrem quisquis intus Dei verbo pascitur, non quaerit in ista eremo voluptatem.
Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, et dixit ei: Si Filius Dei es mitte te deorsum. Vox diaboli semper omnes deorsum cadere vult.
( Ex Fulg.) In sanctam civitatem Hierusalem dicit. (0127C)Pinnaculum ergo templi sedes erat doctorum in medio templi tabulata, ac per hoc apparet, quod etiam in locis sanctis diabolus insidietur. Sed quaestio oritur, quomodo in deserto tentationes factae dicuntur, cum ista et in sancta civitate et supra pinnaculum templi facta testetur. Alii enim dicunt, quod caeterae in eremo, ista in Hierusalem sit facta, alii dicunt quod et ista in eremo fuerit animo tantum ostensa.
Scriptum est enim, quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollant te. (Ex Hier.) Haec non de Christo, sed de alio viro sancto, prophetia est. Male ergo interpretatur diabolus scripturas, certe de angelorum auxilio, quasi ad infirmum loquitur, de sui conculcatione, quasi tergiversator tacet, quia de se (0127D)scriptum esse cognoscit: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
( Ex Cass.) Omnia ista nomina diabolo congruenter aptantur. Aspis est, dum occulta percutit. Basiliscus, cum palam venena disseminat. Leo dum persequitur innocentes. Draco cum negligentes, impia ferocitate deglutit. Verum haec omnia glorioso adventu Domini pedibus ipsius prostrata jacuerunt.
Ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Id est ne in legem, quae in lapideis tabulis scripta, videbatur incurreret, cujus venerat plenitudinem salutari integritate firmari.
Ait illi Jesus: Rursus scriptum est: Non tentabis (0128A)Dominum Deum tuum. (Ex Hier.) Falsas de scripturis diaboli sagittas, veris scripturarum frangit clypeis. Et notandum quod necessaria testimonia Deuteronomii tantum protulerit, ut secundae legis sacramenta monstraret.
( Ex Aug.) Non tentabis, inquit, Dominum Deum tuum. Suggerebatur enim tanquam homini, ut signo aliquo exploraret, ipse quantus esset, id est, quam multum apud Deum posset, quod vitiose fit cum fit, pertinet namque ad sanam doctrinam, quando habet quod faciat homo, non tentare Dominum Deum suum.
Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde. Excelsus mons dicitur, quia in eo diabolus vincitur, et ejus ibi calcata et subjecta superbia stratur. Aliter, excelsus mons superbiam diaboli (0128B)significat. Diabolus ducere eum festinat ad montes, ut per quos ipse corruerat, etiam caeteri corruant. Dominus ad humilia descendit, ut diabolum humilitate superaret.
Et ostendit ei omnia regna mundi, etc. Omnia videlicet desiderabilia, quae in auro et argento lapidibus electis, et vestibus pretiosis continentur, sive simpliciter accipiendum, quod totus mundus ab eo in momento visus sit.
Et gloriam eorum. Gloria mundi, quae cum mundo praeteritura est, in monte et in supercilio demonstratur.
Et dixit illi: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. (Ex Hier.) Arrogans et superbus etiam hoc de jactantia loquitur, non quod in toto mundo (0128C)habeat potestatem, aut ut possit omnia regna dare, sed suadendo et arroganter haec loquitur. Et hic ostenditur, quod omnis ambitiosus cadens diabolum adorat. Quaeritur cur in ordine tentationum Matthaeus Lucasque discordant? Sine dubio Matthaeus ordinem tentationis Adae, Lucas vero historiae ordinem secutus est.
Tunc dicit ei Jesus: Vade, Satanas. Non, ut plerique putant, eadem Satanas et apostolus Petrus sententia condemnantur. Petro enim dicitur: Vade retro, Satana, id est, sequere me, qui contrarius es voluntati meae, hic vero audit, vade, Satana, et non ei dicitur retro, ut subaudiatur in ignem aeternum.
Scriptum est enim, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Dicens diabolus Salvatori, si procidens (0128D)adoraveris me, e contrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat Dominum et Deum suum. Quaerit forte aliquis quomodo conveniat, quod hic praecipitur Domino soli serviendum, Apostoli verbo, qui dicit, Sed per charitatem servite invicem. Sed huic facile Graecae linguae, ex qua scripturae translata est origo satisfacit, in qua servitus duobus modis ac diversa significatione solet appellari. Dicitur enim λατρία, dicitur et δουλεία, sed δουλεία intelligitur servitus communis, hoc est, sive Deo sive homini sive cuilibet rerum naturae exhibita, a qua etiam et servus, id est, δούλος Graece nomen accepit λατρία autem vocatur servitus illa, quae soli divinitatis cultui debita, neque est ulli participanda creaturae. Unde (0129A)et idololatrae nuncupantur, hi qui vitam, preces et sacrificia, quae uni Deo debuerant idolis impendunt. Jubemur ergo per charitatem servire invicem, quod est, Graece δουλεύειν. Jubemur uni Deo servire, quod est Graece λατρεύειν, unde dicitur et illi soli servies, quod est Graece λατρεύσεις. Et iterum: Nos enim sumus circumcisio spiritu Dei servientes (Phil. III), quod est in Graeco λατρεύωντες.
Tunc reliquit eum diabolus, et ecce Angeli accesserunt et ministrabant ei. (Ex Hier.) Praecedit tentatio, ut sequatur victoria. Angeli ministrant, ut victoris dignitas comprobetur.
CONCORDIA.
Istarum duarum et in actu jejuniorum, et in tempore (0129B)quadragesimae congrua et perspicua, manifesta fit concordia lectionum.
DOMINICA PRIMA MENSE PRIMO.
EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI PRIMA AD THESSALONICENSES, CAP. IV.
« Rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Jesum. Haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant (0129C)Deum. Et ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. »
Rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis, quomodo vos oporteat ambulare, sic et ambuletis. (Ex Primas.) Post laudem et consolationem incipit exhortatio, ac si diceret, vos quibus Christus via est, dignis eum ambulantes sequimini gressibus, id est, mansuetudinis, charitatis, humilitatis, obedientiae et pacis omniumque virtutum.
Ut abundetis magis. Quia cum aetate fidei debet augeri profectus virtutum, sicut cum aetate carnis (0129D)cibus crescit et studium.
Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Jesum. Id est, exhortatus sum vos, servire Deo vivo et vero, et exspectare filium ejus de coelis, quem suscitavit ex mortuis Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura, etc.
Haec est voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione. Sanctificatio enim ab omni incontinentia revocat Christianum. Incontinentia autem non expedit sanctum Christi corpus adtingere, maxime cum et Moyses Judaeos sanctificare volens, populum totum ab omni femina praeceperit continere. Qui enim a fornicatione se abstinet, a multis se Deo adjuvante vitiis retrahit. De fornicatione (0130A)namque, et turpiloquia et scurrilitas et ludicra et multa stultiloquia nascuntur.
( Ex Cassiod.) Est et alia fornicatio pessima, de qua nos omni modo convenit abstinere. Illa scilicet, de qua Psalmista ait: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXIII). Fornicari a Domino est, quando adulterinis cogitationibus ab ejus amore casto deviamus, et luxuriam saeculi praeponentes, praeceptorum coelestium non recipimus disciplinam, et quidquid postremo contra catholicam fidem creditur polluti sensibus fornicatur.
Ut sciat unusquisque suum vas possidere in sanctificatione et honore. Vas, id est, corpus suum unusquisque castum servando Deo sanctificet et honoret. Quia sine castimonia nemo videbit Deum.(0130B) Non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorabant Deum. Ac si diceret: Videte ne et vos nimiae et immoderatae libidini servientes, similes gentibus sitis, quae Deum amatorem castitatis ignorant.
Et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum. Ac si dicat, ne quis vestrum post devotam ex consensu continentiam pari suo, aliqua circumventione vim inferre nitatur, sive quolibet negotio, quis alterum fraudet.
Quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut praediximus et testificati sumus. Non solum de fornicatione et publica turpitudine, sed etiam de transgressione omnis boni praepositi vindex est Deus. Quia melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.(0130C) Non enim vocavit nos Deus in immunditia, sed in sanctificatione. Etiam nimia incontinentia potest immunditiae imputari, quae corpus Christi audenter accipi non permittit. Quod autem dicit, sed in sanctificatione in Christo Jesu, ac si dicat: Sic vocati estis, ut exemplo Christi vivatis, qui enim habet hanc spem sanctificat se, sicut et ille sanctus est. Estote ergo sancti, quia et ego sanctus sum, dicit Dominus.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. XV. « Egressus Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa, clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine, fili David, filia mea male a daemonio vexatur. Qui non respondit ei verbum, et accedentes discipuli ejus, rogabant (0130D)eum, dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos. Ipse autem respondens ait. Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. At illa venit et adoravit eum dicens: Domine, adjuva me. Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. At illa dixit: Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Tunc respondens Jesus ait illi: O mulier! magna est fides tua, fiat tibi sicut vis, et sanata est filia ejus ex illa hora. »
Egressus inde Jesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. (Ex Hier.) Scribis et Pharisaeis calumniatoribus derelictis transgreditur in partes Tyri et Sidonis ut Tyrios Sidoniosque curaret.(0131A) Mulier autem Chananaea egreditur de finibus pristinis clamans, ut filiae impetret sanitatem. Observa quod in quinto decimo loco, filia Chananaea sanatur.
Miserere mei, Domine, fili David, filia mea male a daemonio vexatur. Inde vero novit vocare filium David, quae egressa jam fuerat de finibus suis, et errorem Tyrorum ac Sidoniorum loci ac fidei commutatione dimiserat. Filia mea male daemonio vexatur. Ego filiam Ecclesiae puto animas esse credentium, quae male a daemonio vexabantur, ignorantes creatorem, et adorantes lapidem.
Qui non respondit ei verbum. Non de superbia Pharisaica, nec de Scribarum supercilio, sed ne ipse sententiae suae videretur contrarius, per quam jusserat: In viam gentium, ne abieritis, et in civitates (0131B)Samaritanorum ne intraveritis (Matth. X). Nolebat enim occasionem calumniatoribus dare, perfectamque salutem gentium passionis et resurrectionis tempore reservabat.
Et accedentes discipuli ejus, rogabant eum, dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos. Discipuli illo adhuc tempore mysteria Domini nescientes vel misericordia commoti, rogabant pro Chananaea muliere, quam alter Evangelista Syrophoenissam appellat, vel importunitate ejus carere cupientes, quia non ut clementem, sed ut durum medicum crebrius inclamaret.
Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Non quod et ad gentes non missus sit, sed primum ad Israel missus (0131C)sit, ut illis non recipientibus Evangelium, juste fieret ad gentes transmigratio.
At illa venit et adoravit eum dicens: Domine, adjuva me. Mira sub persona mulieris Chananitidis, Ecclesiae fides, patientia, humilitas, praedicatur. Fides, qua crediderit sanari posse filiam suam: patientia, qua toties contempta in precibus perseverat: humilitas, qua se catulis comparat. O mira rerum conversio, Israel quondam filius, nos canes, pro diversitate fidei ordo nominum commutatur. De illis postea dicitur: Circumdederunt me canes multi (Psal. XXI), et videte canes, videte malos operarios (Philip. III). De nobis autem, ad pietatis gratiam conversis, dicit: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, (0131D)et illas oportet me adducere, et vocem meam audient (Joan. X). Et filiae: Fides tua te salvam fecit.
Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum et mittere cunibus, at illa dixit: Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Notandum sane quod mystice loquitur credens ex gentibus mulier. Qui catelli sub mensa comedunt de micis puerorum? Mensa quippe est scriptura sancta, quae nobis panem vitae ministrat, hinc etenim dicit Ecclesia: Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII). Micae puerorum interna sunt mysteria scripturarum, quibus humilium solent corda refici. Non ergo crustas, sed micas de pane puerorum (0132A)edunt catelli, quia conversi ad fidem gentiles, non litterae superficiem in scripturis, sed spiritalium medullam sensuum, quam bonis actibus proficere videant inquirunt. Et hoc sub mensa dominorum, dum verbis sacri eloquii humiliter subditi ad implenda quae praecepta sunt, cuncta sui cordis et corporis officia subponunt, quatenus ad speranda quae a Domino promissa sunt praemia in coelis, merito se debitae humilitatis erigant.
Tunc respondens Jesus ait illi: O mulier! magna est fides tua, fiat tibi sicut vis, et sanata est filia illius ex illa hora. Propter magnam matris fidem filiam deseruit daemonium. Ubi datur exemplum catechizandi infantes, quia videlicet per fidem et confessionem parentum in baptismo, liberantur a diabolo parvuli, (0132B)qui nec dum per se sapere, vel aliquid agere boni possunt aut mali.
( Ex Beda.) Typice autem mulier haec gentilis, sed cum fide ad Dominum veniens Ecclesiam designat de gentibus collectam; quae et Chananaea vocatur, quia zelo fidei commota ad Dominum veniens, idola dereliquit. Chanaan autem zelus interpretatur, quae pro filia daemoniaca Dominum rogat, cum pro populis suis, nec dum credemibus, ut et ipsi a diabolo fraudibus absolvantur, supernae pietati supplicat. Quod vero prius non respondit ei Dominus, significat quod illo in carne praesente, gentes non audierunt verbum ex ore ejus; quod autem apostoli dicunt Domino: Dimitte eam, id est, suscipe preces ejus, quia clamat post nos, significat, quod post resurrectionem ascensionemque (0132C)Domini audiens praedicationem apostolorum, ut exaudiretur, clamabat. Quod vero de finibus suis egressam eam dicit Matthaeus, hoc signat, quod illi solum fideliter ac recte properantibus orant, qui priscas suae perfidiae mansiones relinquunt, atque in domum Domini, videlicet Ecclesiam, pia se devotione transferunt.
DOMINICA TRICESIMA LECTIO EPIST. « Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi. Et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam (0132D)Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos Dei, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas quae, ad rem non pertinet, sed magis gratiarumactio. Hoc autem scitote, intelligentes quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis, propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate. Fructus enim lucis est, in omni bonitate et justitia et veritate. »(0133A) Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi. (Ex Hieron.) Non enim puto quod in caeteris quoque, quaecunque Deus fecerit, homo eum posset imitari, sed verbi causa, ut quo modo ille est clemens, et pluit super bonos et malos, sic etiam nos bonitatem nostram super omnes homines effundamus. Quod cum fecerimus, erimus filii dilecti, sive ipsius Pauli, sive, quod melius puto, Dei.
( Ex Primas.) Imitatione enim non natura filii Dei sumus, sicut ait Salvator: Ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est (Matth. VI).
Et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo, in odorem suavitatis. (Ex Hieron.) Qui pro aliorum salute usque ad sanguinem contra peccatum (0133B)dimicat, ita ut et animam suam tradat pro eis, iste ambulat in charitate, imitans Christum, qui nos in tantum dilexit, ut crucem pro salute hominum sustineret, quomodo enim ille tradidit semetipsum pro nobis, sic et ipse pro quibus potest libenter occumbens, imitabitur eum, qui oblationem et hostiam, in odorem suavitatis se Patri tradidit, fiet etiam ipsa oblatio et hostia Dei in odorem suavitatis.
Fornicatio autem, et omnis immunditia aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Nisi philosophorum quidam cynicus exstitisset, qui doceret omnem titillationem carnis et fluxum seminis non vitandum, nunquam sanctus Apostolus, scribens ad Ephesios, ad fornicationem etiam omnem immunditiam (0133C)copulasset, et ad immunditiam junxisset avaritiam. Non hanc, quod pecunias cupimus congregare, sed illam, de qua supra diximus: Ne supergrediatur avarus in negotio fratrem suum (I Thes. IV), id est, in adulterii negotium, quod est insatiabilis per omnia turpitudinum lasciviaeque discursus, quod congruenter et turpitudinis generaliter accipit nomen.
Stultiloquium aut scurrilitas, quae ad rem non pertinent. Stultiloquium esse aestimo, non solum eorum qui aliqua narrant turpia, ut risum moveant, et fatuitate simulata, magis illudant eis, quibus placere desiderant, sed etiam eorum qui sapientes saeculi putantur, et de rebus physicis disputantes, dicunt se arenas littorum, guttas oceani, coelorum spatia, terraeque punctum liquido comprehendisse. Inter stultiloquium (0133D)autem et scurrilitatem, hoc interest, quod stultiloquium nihil in se sapiens habet, scurrilitas vero de prudenti mente descendit, et consulto appetit quaedam, vel urbana verba, vel rustica, vel faceta, quae nos jocularitatem alio verbo possumus appellare, ut risum moveat audientibus. Verum haec a sanctis viris penitus propellenda, quibus magis convenit lugere: Beati enim qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
Sed magis gratiarum actio. Quaerat aliquis et dicat: quid sibi vult post fornicationem prohibitam et immunditiam, caeteraque vitia, gratiarum actio? In hoc loco non ista est nominata, juxta quam gratias agimus Deo, sed juxta quam gratiam, sive gratiosi et (0134A)salsi apud homines appellamur. Decet enim Christiani sermonem sale esse conditum, ut gratiam apud audientes habeat.
Hoc autem scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Notandum quod sex vitiis supra prohibitis, fornicatione, immunditia, avaritia, turpitudine, stultiloquio, scurrilitate, nunc tantum tria posuerit, fornicationem, immunditiam, avaritiam, quibus qui fuerit obnoxius, haereditatem in regno Christi et Dei habere non possit. Si enim stultiloquus et scurra alieni essent a regno Dei, quomodo tres quos specialiter separamus, videretur sententia esse crudelis, non ignoscere imbecillitati fragilitatis humanae, cum (0134B)etiam per jocum nos dicta damnarent. Qui enim in sermone non labitur, perfectus est vir, quamvis enim aliquis a fornicatione, immunditia atque lascivia alienus sit, tamen si stultiloquus et scurra fuerit, non tenebit eum locum, quem possessurus erat, si haec vitia non haberet. Respondeat quis, esto, stultiloquium, scurrilitas non eumdem habent reatum, quem fornicatio, immunditia et avaritia, nunquid non et turpitudinem cum tribus debuit nominare? Ad quod dicendum, turpitudinem hic significare abscondita cogitationum, cum inflammantur sensus nostri ad libidinem, et carnis titillatione anima ignita succenditur, et nihilominus Dei timore et mentis judicio refrenatur. Denique etiam supra absque turpitudine tria pariter appellavit, dicens: Fornicatio (0134C)autem et omnis immunditia et avaritia, nec nominetur in vobis, et deinceps: Turpitudo cum stultiloquio et scurrilitate numerata est, et quomodo stultiloquium et scurrilitas, sic et ista turpitudo non perdit, nec in perpetuum excludit a regno. Invenimus in locis plurimis prophetarum idololatriam fornicationem appellatam: Fornicabantur, inquit, post idola sua, et spiritu fornicationis seducti sunt (Oscae IV). Potest itaque fornicatio et super idololatria intelligi. Si vero avarus ille accipitur, qui pecuniam utcunque conquirens, nummos per fas et nefas habere desiderat, iste idololatra in eo est, quia sculpturam ipsius nummi colit, et idola in ea caelata veneratur. Ut voracium deus venter est, ita cupidorum quoque justissime pecunia deus dici potest. Maxime cum in alio loco (0134D)Apostolus cupiditatem idololatriam vocet. Ad haec videndum quid sentire voluerit dicens: In regno Christi et Dei, utrumnam aliud regnum Christi sit, aliud Dei, an idem regnum sit Patris et Filii. Et siquidem dixisset: in regno Filii et Patris, per Filium veniremus ad Patrem, et licet esset diversitas personarum, tamen esset regnantium una majestas. Nunc vero cum dixerit: In regno Christi et Dei, ipsum Dominum et Christum intelligamus, quia et cum tradiderit regnum Deo et Patri, non erit Pater omnia in omnibus, sed Deus omnia in omnibus. Ubi autem Deus est, tam Pater quam Filius intelligi potest. Porro quod de Patre et Filio dicimus, hoc idem et de sancto Spiritu sentiamus.(0135A) Nemo vos decipiat inanibus verbis. Verba quae decipiunt atque supplantant, inania sunt et vacua, quae vero aedificant audientes, plena, cumulata, confertaque.
Propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Diffidentiae filii sic dicuntur, quomodo filii perditionis et fornicationis, et filii mortis et filii gehennae, et caetera his similia, quae in variis Scripturarum locis invenire perfacile est.
Nolite ergo effici participes eorum. Particeps sive comparticeps fit diffidentiae filiorum, qui in fornicatione et immunditia et in avaritia, propter quae venit ira Dei super filios diffidentiae, reperitur, et particeps quidem eorum est, ab eo quod participatur et communionem habet malorum operum, comparticeps (0135B)vero is appellatur, qui cum aliis est particeps.
Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Cum propter malitiam tenebrae vocarentur, ad meliora conversi, nunc lux appellantur in Domino. Omnis enim qui operatur malum, odit lucem, de justis dicitur: Nunc autem lux in Domino. Tenebrosus est et filius noctis atque tenebrarum, qui operatur malum, qui vero operatur veritatem et in lucem venit lux est et filius lucis et diei.
Ut filii lucis ambulate. Si Deus lux est et tenebrae non sunt in eo, filii lucis sunt, necnon, si Christus lux vera est, filii quoque ejus, ad quos loquitur, dicens: Filioli mei, adhuc modicum vobiscum sum (Joan. XIII), filii vero lucis sunt, ex quo colligitur eosdem filios esse Dei patris, qui sunt filii Christi (0135C)Jesu.
Fructus enim est lucis, et caetera. Siquidem fructus lucis non solum est in bonitate, sed in justitia et in veritate, ubi itaque bonitas est, ibi et justitia: ubi justitia, ibi consequenter et veritas. Apud bonum ergo Christi Patrem, ut ipsi quoque fatentur, et bonitas est et veritas: ubi autem bonitas et veritas, apud ipsum, et non apud alium, ut nunc Apostolus docet, justitia est. Intelligat quoque Marcion ipsum Christum bonitatem, veritatem et justitiam nuncupari. Bonitatem in eo, quod non secundum opera, sed secundum misericordiam det gratiam credentibus in se; justitia in eo, dum unicuique retribuit quod meretur; porro veritas, dum ipse solus causas creaturarum omnium rerumque cognoscit.(0135D) EVANGELIUM LUCAE, CAP. XI. « Erat Jesus ejiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae. Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia. Et alii tentantes, signum de coelo quaerebant ab eo. Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis: In Beelzebub ejicere me daemonia. Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt. Porro si in digito Dei ejicio (0136A)daemonia, profecto pervenit ad vos regnum Dei. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. Qui non est mecum, adversum me est, et qui non colligit mecum, dispergit. Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem, et non inveniens, dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Et cum venerit, inveniet eam scopis mundatam. Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se. Et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Factum est autem cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba, (0136B)dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. At ille dixit. Quinimo, beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. »
Erat Jesus ejiciens daemonium, et illud erat mutum, et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae. (Ex Beda.) Daemoniacus iste apud Matthaeum, non solum mutus, sed et caecus fuisse narratur. Curatusque dicitur a Domino, ita ut loqueretur et videret. Tria ergo signa simul in uno homine perpetrata sunt. Caecus videt, mutus loquitur, possessus a daemonio liberatur. Quod et tunc quidem carnaliter factum est, sed et quotidie completur in conversione credentium, ut expulso primum daemone, fidei lumen aspiciant, deinde ad laudes Dei tacentia prius ora laxentur.(0136C) Quidam autem ex his dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia. (Ex Hieron.) Non haec aliqui de turba, sed pharisaei calumniabantur et scribae, sicut alii Evangelistae testantur. Turbis quippe, quae minus eruditae videbantur, Dei semper facta mirantibus, illi contra, vel negare haec, vel quae negare nequiverant, sinistra interpretatione pervertere laborabant, quasi non haec divinitatis, sed immundi spiritus opera fuissent. Ideo in Beelzebub, qui deus erat Accaron. Nam Beel quidem ipse est Baal. Zebub autem, musca vocatur. Nec juxta quaedam mendosa exemplaria, l littera vel d in fine est nominis legenda, sed b. Beelzebub ergo Baal muscarum, id est, vir muscarum, sive habens muscas, interpretatur. Ob sordes videlicet immolatitii cruoris, ex (0136D)cujus spurcissimo ritu vel nomine principem daemoniorum cognominabant.
Et alii tentantes, signum de coelo quaerebant ab eo. (Ex Beda.) Vel in morem Heliae, ignem de sublimi venire cupiebant, vel in similitudinem Samuelis tempore aestivo mugire tonitrua, coruscare fulgura, imbres ruere, quasi non possint et alia calumniari et dicere, ex occultis et variis aeris passionibus accidisse. At tu qui calumniaris ea quae oculis vides, manu tenes, utilitate sentis, quid facis de his quae de coelo venerint? utique respondebis, et magos in Aegypto multa signa fecisse de coelo (Exod. VII, VIII).
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus (0137A)supra domum cadet. Non ad dicta, sed ad cogitata respondit, ut vel sic compellerentur credere potentiae ejus, qui cordis videbat occulta. Si autem omne regnum in seipso divisum desolabitur, ergo Patris et Filii et Spiritus sancti regnum non est divisum, quod sine ulla contradictione, non aliquo impulsu desolandum, sed aeterna est stabilitate mansurum
Si autem et Satanas in semetipso divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? quia dicitis in Beelzebub ejicere me daemonia. Hoc dicens, ex eorum confessione volebat intelligi; quod in eum non credendo, in regno diaboli esse elegissent, quod utique adversum se divisum stare non posset. Eligant ergo Pharisaei quod voluerint, si Satanas Satanan non potest ejicere, (0137B)nihil contra Dominum, quod dicerent invenire potuerunt, si autem potest, multo magis sibi prospiciant, et recedant de regno ejus, quod adversum se divisum stare non potest. In quo autem Dominus Christus ejiciat daemones, ne daemoniorum principem existiment, attendant quod sequitur:
Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt. Dixit hoc utique de discipulis suis, illius populi filiis, qui certe discipuli Domini Jesu Christi bene sibi conscii fuerant, nihil se malorum artium a bono Magistro didicisse, ut in principe daemoniorum ejicerent daemones. Ideo, inquit, ipsi judices erunt vestri. Ideo, inquit, ipsi ignobilia et contemptibilia hujus mundi, in quibus non artificiosa malignitas, sed sancta simplicitas (0137C)mea apparet, ipsi testes mei, judices vestri erunt. Aliter, filios Judaeorum, exorcistas gentis illius ex more significat, qui ad invocationem ejiciebant daemones, et coarctat eos interrogatione prudenti, ut confiteantur Spiritus sancti esset opus? Quod si expulsio, inquit, daemonum in filiis vestris, Deo non daemonibus deputatur, quare in me idem opus non eamdem habeat causam. Ergo ipsi judices vestri erunt, non potestate, sed comparatione, dum illi expulsionem daemonum Deo assignant, vos Beelzebub principi daemoniorum.
Porro si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Iste est digitus, quem confitentur et magi, qui contra Moysem et Aaron signa faciebant, dicentes: Digitus Dei est iste (Exod. VIII), (0137D)quo et tabulae lapideae scriptae sunt in monte Sina. Igitur manus et brachium, Dei Filius est, et digitus ejus, est Spiritus sanctus, Patris et Filii et Spiritus sancti una substantia est. Non te scandalizet membrorum inaequalitas, cum aedificet unitas corporis. Aliter, digitus Dei vocatur Spiritus sanctus, propter partitionem donorum, quae in eo dantur unicuique propria, sive hominum, sive angelorum, in nullis enim membris nostris magis apparet partitio quam in digitis. Quod autem dixit, pervenit in vos regnum Dei, regnum Dei nunc dicit, quo damnantur impii, et a fidelibus, de peccatis suis poenitentiam nunc agentibus, secernuntur. Aliter, regnum Dei Christus est, de quo alibi: Regnum Dei intra vos est, sive (0138A)veniet vobis regnum Dei, illud sublime solium, unde Joannes aiebat: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum.
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet. Fortem diabolum, atrium vero illius mundum, qui in maligno positus est, appellat, in quo usque ad Salvatoris adventum male pacato potiebatur imperio, quia in cordibus infidelium, sine ulla contradictione quiescebat, unde et alibi princeps mundi vocatur, dicente Domino: Venit enim princeps mundi, et in me nihil inveniet (Joan. XIV), et iterum: Nunc princeps mundi ejicietur foras, de qua hic ejectione subjungitur.
Si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat et spolia (0138B)ejus distribuet. De seipso quippe loquitur, quod non concordi fallax operatione, quemadmodum calumniabantur, sed fortiori potentia victor, homines a daemonio liberaret. Arma in quibus male fortis ille confidebat, quae sunt? nequitiae spiritales. Spolia vero ejus ipsi homines sunt ab eo decepti, quae victor Christus distribuit, quod est insigne triumphantis, quia captivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus, quosdam quidem apostolos, alios evangelistas, hos prophetas, illos pastores ordinans et doctores.
( Ex Beda.) Intrat ergo in domum fortis, id est, in hoc saeculum mortalium, sub potestate diaboli, quantum ad ipsam mortem pertinet, constitutum. De ipso quippe scriptum est: quod potestatem habeat (0138C)mortis. Intrat ergo domum fortis, id est, in suo dominatu habentis genus humanum, et prius alligat eum, id est, ejus coercet et cohibet potestatem. Potestatis suae fortioribus vinculis, sic eripit vasa ejus, quaecunque praedestinavit eripere, ab ejus liberans potestate, ut illo non impediente, credant in istum libera voluntate.
Qui non est mecum, adversum me est, et qui non colligit mecum, dispergit. (Ex Hieron.) Non putet quisquam de haereticis et schismaticis, quanquam et ita ex superfluo possit intelligi, sed ex consequentibus textuque sermonis, ad diabolum refertur. Et quod non possint opera Salvatoris Belzebub operibus comparari: ille cupit animas hominum tenere captivas, Dominus liberare: ille praedicat idola, (0138D)hic unius Dei notitiam: ille trahit ad vitia hic ad virtutes revocat.
Cum immundus spiritus exiret de homine, ambulabat per loca inaguosa. Quamvis simpliciter intelligi possit, Dominum haec ad distinctionem suorum et Satanae operum, adjunxisse. Quod scilicet ipse semper polluta mundare, Satanas vero mundata gravioribus festinet contaminare sordibus, tamen et de haeretico quolibet, vel schismatico, vel etiam malo catholico potest non inconvenienter accipi. De quo, tempore baptismatis, spiritus immundus, qui prius in eo habitaverat, ad confessionem catholicae fidei, abrenuntiationem conversationis, ejiciatur; locaque inaquosa peragret, id est, corda fidelium, quae a (0139A)mollitie fluxae cogitationis expurgata sint, callidus insidiator exploret, si quos ibi forte suos nequitiae gressus figere possit, sed bene dicitur.
Quaerens requiem, et non inveniens. Quia castas mentes effugiens, in solo diabolus corde pravorum gratiam sibi potest invenire quietem. Unde de illo Dominus: Sub umbra, inquit, dormit in secreto calami, et in locis humentibus (Job. XL); in umbra, videlicet tenebrosas conscientias: in calamo, qui foris nitidus, intus est vacuus, simulatrices: in locis humentibus, lascivas mollesque mentes insinuans.
Dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Timendus est iste versiculus, non exponendus, ne culpa quam in nobis exstinctam credebamus, per incuriam nos vacantes opprimat(0139B) Et cum venerit, invenit scopis mundatam. Hoc est, gratia baptismatis a peccatorum labe castigatam, sed nulla boni operis industria cumulatam. Unde bene Matthaeus hanc domum vacantem, scopis mundatam atque ornatam dicit inventam: mundatam videlicet a vitiis pristinis per baptismum, vacantem a bonis actibus per negligentiam, ornatam simulatis virtutibus per hypocrisim.
Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi. Per septem malos spiritus universa vitia designat. Quemcunque enim post baptisma sive pravitas haeretica, seu mundana cupiditas arripuit, mox omnium prosternet in ima vitiorum. Unde recte, nequiores tunc eo spiritus dicuntur ingressi, quia non solum habebit illa septem (0139C)vitia, quae septem spiritalibus sunt contraria virtutibus, sed et per hypocrisim ipsas se virtutes habere simulabit.
Et sunt novissima hominis illius pejora prioribus. Medius quippe erat ei, viam veritatis non cognoscere, quam post agnitionem retrorsum converti. Quod in Juda traditore, vel Simone Mago, caeterisque talibus specialiter legimus impletum. Quo autem generaliter haec parabola tendat, ipse secundum Matthaeum Salvator exposuit, ubi ea terminata, mox subdit, dicens: Sic erit et generationi huic pessimae, id est, quod de uno quolibet specialiter geri solet enarravi, hoc in tota generaliter hujus populi gente geri non desinit.
Immundus quippe spiritus exivit a Judaeis, quando (0139D)acceperunt legem, et ambulavit per loca arida, quaerens sibi requiem. Expulsus videlicet a Judaeis, ambulavit per gentium solitudines; quae cum postea Domino credidissent, ille non invento loco in nationibus, dixit, revertar in domum meam pristinam unde exivi. Habeo Judaeos, quos ante dimiseram. Et veniens invenit vacantem scopis mundatam. Vacabat enim templum Judaeorum, et Christum hospitem non habebat dicentem: Dimittetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXI). Quia igitur Dei et angelorum praesidia non habebant, et ornati erant superfluis observationibus Pharisaeorum, revertitur ad eos diabolus, et septenario sibi numero daemonum addito, habitat pristinam domum, et fiunt posteriora (0140A)illius populi pejora prioribus. Multo enim nunc majore daemonum numero possidentur, blasphemantes in synagogis suis Christum Jesum, quam in Aegypto possessi fuerant ante legis notitiam. Quia aliud est venturum non credere, aliud eum non suscepisse qui venerit. Septenarium enim numerum adjunctum diabolo, vel propter sabbatum intellige, vel propter numerum Spiritus sancti, ut quomodo in Isaia super virgam de radice Jesse, et florem qui de radice ejus conscendit, septem spiritus virtutum descendisse narrantur, ita et e contrario vitiorum numerus in diabolo consecratus sit.
Factum est autem cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. Magnae devotionis (0140B)et fidei haec mulier ostenditur, quae Scribis et Pharisaeis Dominum tentantibus simul et blasphemantibus, tanta ejus incarnationem prae omnibus sinceritate cognoscit, tanta fiducia confitetur, ut et praesentium procerum calumniam, et futurorum confundat haereticorum perfidiam. Nam sicut tunc Judaei sancti Spiritus opera blasphemando, verum consubstantialemque Patris Dei Filium negabant, sic et haeretici postea negando, Mariam semper virginem, sancti Spiritus operante virtute, nascituro ex humanis membris unigenito Deo, carnis suae materiam ministrasse, verum, consubstantialemque matris filium hominis, fateri non debere dixerunt. Sed si caro verbi Dei secundum carnem nascentis a carne virginis matris pronuntiatur extranea, sine causa (0140C)venter qui eam portasset, ubera quae lactassent, beatificantur. Qua enim consequentia ejus lacte credatur nutritus, cujus semine negatur esse conceptus, cum ex unius ejusdemque fontis origine, secundum physicos, uterque liquor emanare probetur. Nisi forte putanda est virgo sementivam suae carnis materiam, nutriendo in carne Dei Filio sug gerere potuisse, incarnando autem, quasi majori et inusitato miraculo minime potuisse. Sed huic opinioni obstat Apostolus, dicens: Quia misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege (Galat. IV). Neque enim audiendi sunt, qui legendum putant: Natum ex muliere, factum sub lege, sed factum ex muliere, quia conceptus in utero virginali, carnem non de nihilo, non aliunde, sed materna (0140D)traxit ex carne. Alioquin, nec vere filius hominis diceretur, qui originem non haberet ex homine. Et nos igitur his contra Euthicen dictis, extollamus vocem cum Ecclesia catholica, cujus haec mulier typum gessit. Extollamus et mentem de medio turbarum, dicamusque Salvatori: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. Vere enim beata parens, quae, sicut quidam ait (Sedulius),
Enixa est puerpera regem.
Numen et aeterno complectens omnia gyro.
Gaudia matris habens, cum virginitatis honore.
Qui coelum terramque tenet per saecula, cujus
Imperium sine fine manet, quae ventre beato,
Nec primam similem visa est, nec habere sequentem.
At ille dixit: Quinimo, beati qui audiunt verbum (0141A)Dei, et custodiunt illud. Pulchre Salvator attestationi mulieris annuit. Non eam tantummodo, quae verbum Dei corporaliter generare meruerat, sed et omnes, quidem verbum spiritualiter auditu fidei concipere, et boni operis custodia, vel in suo, vel in proximorum corde parere, et quasi alere studuerint, asseverans esse beatos. Quia et eadem Dei genitrix, et inde quidem beata, quia verbi incarnandi ministra est facta temporalis, sed inde multo beatior, quia ejusdem semper amandi custos manebat aeterna. Qua sententia, sapientes Judaeorum clam percutit, qui verbum Dei non audire et custodire, sed negare et blasphemare quaerebant.
FERIA SEXTA HEBDOMADAE SECUNDAE IN QUADRAGESIMA. (0141B)
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. IV.
« Jesus autem fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem, hora autem erat quasi sexta. Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. Discipuli enim ejus abierunt in civitatem, ut cibos emerent. Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judaei Samaritanis. Respondit Jesus et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est. (0141C)Unde ergo habes aquam vivam? Nunquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii ejus, et pecora ejus? Respondit Jesus et dixit ei; Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum. Qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. Sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. Respondit mulier et dixit: Non habeo virum. Dixit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum, quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes, non est tuus vir, hoc vere dixisti. Dicit ei mulier: Domine, (0141D)video quia propheta es tu, patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis: quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet. Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus. Quia salus ex Judaeis est. Sed venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Nam et pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet eum adorare. Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit, qui dicitur Christus; cum ergo ille venerit, nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus: (0142A)Ego sum qui loquor tecum. Et continuo venerunt discipuli ejus et mirabantur, quia cum muliere loquebatur, nemo tamen dixit: Quid quaeris? aut quid loqueris cum ea? Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem, et dixit illis hominibus: Venite et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecunque feci. Nunquid ipse est Christus? Exierunt ergo de civitate, et veniebant ad eum. Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca. Ille autem dixit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. Dixerunt ergo discipuli ad invicem: Nunquid aliquis attulit ei manducare? Dicit eis Jesus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. Nonne vos dicitis, quod adhuc (0142B)quatuor menses sunt, et mensis venit? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem. Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam. Ut et qui seminat simul gaudeat, et qui metit. In hoc enim est verbum verum, quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. Ego misi vos metere, quod non laborastis, alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Ex civitate autem illa, multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris, testimonium perhibentis, quia dixit mihi omnia quaecunque feci. Cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum, ut ibi maneret, et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt propter (0142C)sermones ejus. Et mulieri dicebant: Quia non propter tuam loquelam credimus. Ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi. »
Jesus fatigatus ex itinere, sedebat sic super fontem, hora erat quasi sexta. Jesus ergo fatigatus ex itinere, quid est aliud, quam fatigatus in carne, infirmus in carne Jesus? Iter ipsius est caro assumpta pro nobis, quia non ad nos veniret, nisi formam visibilis carnis assumeret. Quia ergo venire ad nos eo modo dignatus est, ut in forma servi, assumpta carne, appareret, ipsa carnis assumptio est iter ipsius. Quare ergo hora sexta, quia aetate saeculi sexta. Ad puteum fatigatus venit, quia infirmam carnem (0142D)portavit. Ad puteum, quia ad profunditatem hujus habitationis nostrae, unde dicitur: De profundis clamavi ad te, Domine (Psal. CXXX). Sedit, quia humiliatus est.
Et venit mulier de Samaria haurire aquam. Ista mulier typum gerebat Ecclesiae. Ventura enim erat Ecclesia de gentibus alienigena a genere Judaeorum. Audiamus ergo illam nos, et in illa agnoscamus nos, et in illa gratias agamus Deo pro nobis. Illa etenim aqua, quam de puteo haurire venerat, voluptas saeculi est, profunditate tenebrosa, hic eam hauriunt homines hydria cupiditatis, nam et hydria cupiditatem significat.
Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. Ille autem qui bibere quaerebat, fidem ipsius mulieris sitiebat. Petit (0143A)bibere et promittit bibere. Eget quasi accepturus, et affluit tanquam satiaturus.
Si scires, inquit ei Jesus, donum Dei, et quis esset qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Donum Dei est Spiritus sanctus. Aqua vero quam Dominus ei promittebat dari, ut non sitiret in aeternum, illa est, de qua dictum est: Apud te est, Domine, fons vitae. Et iterum: Satiabimur in bonis domus tuae. Nam quomodo sitient, qui inebriabuntur ab ubertate domus tuae? Promittebant ergo saginam quamdam et satietatem, et illa nondum intelligens, dicit ad eum:
Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. Quid est? Voca virum tuum, id (0143B)est, adhibe intellectum. Videns ergo Jesus, quia mulier non intelligebat, et volens eam intelligere: Voca, inquit, virum tuum, ideo enim nescis quod dico, quia intellectus tuus non adest, voca virum tuum, praesenta intellectum tuum, per quem docearis, corrigaris. Intellectum autem adhibe, tanquam virum, et intellige quae loquor, quia nec ad voluntatem aurium pertinet, nec ad oculos, nec ad olfactum, nec ad gustum, nec ad tactum, sed mente sola capiuntur, intellectu solo hauriuntur, illa vero nondum advocato viro. id est, non adhibito intellectu.
Respondit et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum, quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes, non est tuus (0143C)vir, hoc vere dixisti. Multi quippe intellexerunt quinque viros mulieris hujus, quinque libros Moysi. Utebantur eis Samaritani, et sub eadem lege erant. Nam inde illis et circumcisio inerat. Aliter videtur mihi, quinque viros animae, quinque sensus corporis esse. Quare autem viri dicti sunt, quia legitimi a Deo quippe facti, et a Deo donati animae. Infirma est adhuc, quae istis quinque sensibus regitur, et sub istis quinque viris agit, ubi vero intellectus, sapientia imbutus, regere coeperit animam, et discretus coeperit secernere justa et injusta, bona et mala, utilia et inutilia, castitatem et impudicitiam, hanc ut amet, et illa ut vitet, charitatem et odium in hac ut sit, in illo ut non sit, hic vir quinque illis viris in ista muliere non successerat. Ubi ergo non (0143D)succedit intellectus, error dominatur. De isto illi Dominus dixit: Hunc quem habes non est tuus vir. Error autem iste, non erat legitimus vir, sed adulter. Voca itaque, non adulterum, inquit Dominus, sed virum tuum intellectum, me capias, non errore de me aliquid sentias falsum.
Dicit mulier: Domine, video quia propheta es tu. Tunc coepit venire vir, nondum plene venit. Prophetam Dominum putabat, erat quidem et propheta, nam de seipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Luc. IV); item de illo dictum est ad Moysen: Prophetam eis suscitabo de fratribus eorum similem tui (Deut. XVIII). Similem scilicet ad formam carnis, non ad eminentiam majestatis.(0144A) Patres nostri in monte hoc adoraverunt. Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi. Jam enim est in te, qui credat, quia praesens est vir tuus, coepisti adesse intellectu, quando me prophetam appellasti. Ergo mulier, crede mihi, quia venit hora, et nunc est. Quae ergo hora? quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Quia spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
Nos adoramus quod scimus, vos adoratis quod nescitis, quia salus ex Judaeis est. Multum dedit ex Judaeis, sed noli istos reprobos accipere. Ex persona quidem Judaeorum dictum est, sed non omnium Judaeorum, non reproborum, sed de qualibus fuerunt apostoli, quales fuerunt prophetae, quales fuerunt (0144B)illi omnes sancti, qui omnia sua vendiderunt, et pretia rerum suarum ad pedes apostolorum posuerunt. Non repulit enim Deus plebem suam, quam praescivit. Audivit hoc mulier ista, et addidit:
Scio quia Messias venit, qui dicitur Christus. Cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. Jam enim digna erat, cui manifestaretur. Messias autem unctus est. Unctus Graece χριστός, Hebraice
Dicit ei Christus: Ego sum, qui loquor tecum, et rel. Reliquit ergo mulier hydriam suam audito: Ego sum qui loquor tecum, et recepto in corde Christo Domino, quid faceret, nisi jam hydriam dimitteret, et evangelizare curreret? Hydria Graeco nomine appellatur. Graece enim ὔδωρ aqua dicitur, quasi dicatur aquarium. Significat enim in hoc loco cupiditatem, (0144C)projecit cupiditatem, et properavit annuntiare veritatem. Discant qui nolunt evangelizare, projiciant hydriam ad puteum, et sic currant annuntiare Christum, sicut illa onere abjecto, currit ad civitatem, et dicit illis hominibus: Venite et videte hominem, qui mihi dixit omnia quacunque feci, nunquid non ipse est Christus? etc.
Nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit, etc. Jam ista mulier fructus maturus erat, et erant albae messes, et falcem quaerebant. Quia quod antea per prophetas seminatum fuerat, maturum factum erat, falcem et trituram desiderabat. Messores tantummodo mittendi erant, unde et Dominus inquit illis:
Misi vos quoque metere quod non seminastis, alii (0144D)seminaverunt et vos in eorum labores introistis. Qui laboraverunt? Ipse Abraham, Isaac, Jacob, Moyses et caeteri patriarchae et omnes prophetae. Legite labores eorum, in omnibus eorum laboribus, prophetia est Christi, et ideo seminatores. Ergo jam in Judaea messis parata erat. Quid inde factum est. De ipsa messe ejecta sunt pauca grana, et seminaverunt orbem terrarum, et surgit alia messis, quae in fine saeculi metenda est. Ita ergo messis crescit inter zizaniam, cujus messores non apostoli, sed angeli sunt. Videte quid dictum sit: simul gaudeat qui seminat, et qui metet. Disparis temporis labores habuerunt apostoli et prophetae, sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi sunt vitam (0145A)aeternam. Rogaverunt eum, ut ibi maneret, et mansit ibi duos dies et reliqua. Christus nuntiatur per Christianos amicos, tanquam muliere, hoc est, Ecclesia annuntiante, ad Christum veniunt, qui foris sunt, et nondum sunt Christiani. Credunt per istam famam. Manet apud eos biduo, hoc est, dat illis duo praecepta charitatis, id est, dilectionem Dei et proximi, et multo plures et firmius credunt, quoniam ipse est vere Salvator mundi.
SABBATO HEBDOMADAE SECUNDAE IN QUADRAGESIMA.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. VIII.
« Perrexit Jesus in montem Oliveti, et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. Adducunt autem (0145B)Scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio, et dixerunt ei: Magister, haec mulier modo in adulterio deprehensa est. In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? Haec autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terram. Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Et iterum se inclinans scribebat in terram. Audientes autem haec, unus post unum exibant, incipientes a senioribus. Et remansit Jesus solus, et mulier in medio stans. Erigens autem se Jesus dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnavit? Quae (0145C)dixit: Nemo, Domine. Dixit autem ei Jesus: Nec ego te condemnabo. Vade, etjam amplius noli peccare. »
Perrexit Jesus in montem Oliveti. Mons quippe Oliveti sublimitatem dominicae pietatis et misericordiae designat, quia et Graece ἒλεος καὶ ἤλεος, misericordia dicitur, Olivetum vocatur oleum, et ipsa unctio olei fessis solet afferre levamen. Sed et hoc quoque oleum et virtute ac puritate praeeminet, et quemcunque ei liquorem superfundere volueris, confestim hunc transcendere, eique superferri consuevit, gratiam misericordiae coelestis non inconvenienter insinuat de qua scriptum est: Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera (0145D)ejus (Psal. CXLIV).
Et diluculo venit iterum in templum. Tempus quoque diluculi, exortum ejusdem gratiae, qua remota legis umbra, lux evangelicae veritatis erat revelanda, demonstrat. Pergit ergo Jesus in montem Oliveti, ut arcem misericordiae in se constare denuntiet. Venit iterum diluculo in templum, ut eamdem misericordiam, cum incipiente Novi Testamenti lumine, fidelibus, templo videlicet suo, pandendam praebendamque significet.
Et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. Sessio Domini humilitatem incarnationis ejus, per quam nobis misereri dignatus est, insinuat. Bene autem dicitur: quia cum sedens doceret Jesus, omnis populus venit ad eum, quia postquam humilitate suae (0146A)carnis proximus hominum factus est, libentius est a multis ejus sermo receptus, namque a pluribus est superba impietate contemptus, audierunt enim mansueti et laetati sunt.
Adducunt autem Scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio, et dixerunt ei: Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio, in lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare, etc. Ut, si ipse hanc lapidandam decerneret, deriderent eum, quasi misericordiae, quam semper docebat, oblitum. Si lapidare vetaret, striderent in eum dentibus suis, et quasi fautorem scelerum legisque contrarium, velut merito, damnarent.
Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat (0146B)in terra. Per inclinationem Jesu, humilitas, per digitum, qui articulorum computatione flexibilis est, subtilitas discretionis exprimitur. Porro per terram, cor humanum, quod vel bonarum actionum vel malarum solet reddere fructus, ostenditur. Postulatus ergo Dominus judicare de peccatrice non statim dat judicium, sed prius se inclinans deorsum, digito scribit in terra, ac tum demum cum obnixe rogatur judicat. Nos videlicet typice instituens, ut quandocunque proximorum errata conspicimus, non haec antea reprehendendo judicemus, quam ad conscientiam nostram humiliter reversi, digito eam discretionis solerter exculpemus. Et quid in ea conditori placeat, quidve displiceat, sedula examinatione dirimamus, juxta illud Apostoli: Fratres, et si praeoccupatus (0146C)fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans teipsum, ne et tu tenteris (Gal. VI).
Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Qui hinc et inde Domino Scribae et Pharisaei tendebant laqueos insidiarum, putantes eum vel immisericordem futurum in judicando, vel injustum, praevidens ille dolos, quasi fila transit araneae, judicium justitiae per omnia et mansuetudinem pietatis ostendens. Ecce temperantia miserandi: Qui sine peccato est vestrum. Ecce iterum justitia judicandi: Primus in illam lapidem mittat. Ac si dixisset: Si Moyses mandavit vobis mulierem hujusmodi lapidare, videte quia non hoc (0146D)peccatores, sed justos facere praecepit, primo vos ipsi justitiam legis implete, et sic innocentes manibus, et mundo corde ad lapidandam ream concurrite. Primo spiritalia legis edicta, fidem, misericordiam, et charitatem perficite, et sic ad carnalia judicanda divertite.
Et iterum se inclinans, scribebat in terra. Et quidem juxta morem consuetudinis humanae potest intelligi quod ideo Dominus coram tentatoribus improbis, inclinari et in terra scribere voluerit, ut alio vultum intendens, liberum eis daret, exire, quos sua responsione perculsos, citius exituros, quam plura interrogaturos esse praeviderat.
Audientes autem, unus post unum exibant, incipientes (0147A)a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. Sed figurate nos admonet in eo, quod et ante datam et post datam sententiam, inclinans scripsit in terra, ut et priusquam peccantem proximum corripiamus, et postquam debitae castigationis illi ministerium reddiderimus, nos ipsos digna humilitatis investigatione perpendamus, ne forte aut iisdem quae in ipsis reprehendimus, aut aliis quibuslibet simus facinoribus irretiti. Sicut forte fieri poterit, ut ipse, qui homicidam reum mortis esse judicaverit, ipse in seipso, per odium fraternae mortis, reus esse ante oculos conditoris inveniatur. Similiter, qui fornicationis crimen in fratre accusat, in seipso superbiae facinus non videat. Ideo jubetur judex alieni criminis digito discretionis in corde suo describere, (0147B)ne forte in seipso reus inveniatur. Quid igitur nobis in hujusmodi periculis remedii, quid restat salutis? nisi ut cum peccantem conspicimus alium, mox inclinemur deorsum, hoc est, quam dejecti ex nostrae conditione fragilitatis sumus, si non nos divina pietas sustinet, et humiliter inspiciat. Digito scribamus in terra, id est, discrimine solerti pensemus, an cum beato Job dicere possimus, neque enim reprehendit nos cor nostrum in omni vita nostra. Bene qui inclinatus scripsit in terra, erectus misericordiae verba deprimit. Quia quod per humanae infirmitatis societatem promisit, per divinae virtutem potentiae omnibus donum pietatis impendit.
Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant, nemo te condemnavit? quae dixit: (0147C)Nemo, Domine: dixit autem ei Jesus: Nec ego te condemnabo; vade et amplius noli peccare. Nemo condemnare ausus est peccatricem, quia in se singuli cernere coeperant, quod magis damnandum cognoscerent. Sed qui accusantium turbas, prolato justitiae pondere fugavit, videamus accusatam quanto misericordiae munere sublevet. Sequitur.
Dixit autem Jesus, nec ego te condemnabo, vade, jam amplius noli peccare. Quoniam misericors et pius praeterita relaxat. Quoniam justus est, et justitiam diligit, ne amplius jam peccet interdicit. ( Ex August.) Dicebant apud semetipsos: Aut jubebit eam lapidare, et amittet mansuetudinem, unde placet hominibus: aut jubebit eam dimitti, et tenebimus praevaricatorem legis. Quid ergo respondit Dominus, (0147D)jussit lapidare dicens: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Tales enim ministros lex habere voluit, qui priores vitarent, quod in aliis culpabant. Quid est: Inclinavit se et scribebat in terra? Descendit ad nos majestas aeterna, et indutus carne mortali descendit ad istam habitationem nostram, ubi mortaliter vivimus, et digito scribebat in terra. Scribere enim signum facere est, litterae autem signa sunt vocum, quando enim dico, Deus, istae duae syllabae et quatuor litterae signa sunt magnae rei, quae dicitur Deus, quam audiens omnis humana conscientia, contremescit. Ergo scribebat in terra, quid est aliud, nisi signa faciebat in terra. Totum quidquid hic fecit Dominus, si mortuum suscitavit, (0148A)si caecum illuminavit, scribebat in terra. Talia omnia signa sunt rerum expressa in corpore, significata in animo. Quod enim facere volebat in animo, hoc praefigurabat in corpore. Neque enim Lazarus sic revixit, ut non moreretur, aut quando sanavit oculos caeci, non eos moriens clausit, quid ergo profuit, quia signa faciebat, hoc est, digito scribebat in terra, ut corporalia facta dirigerent admirationem, admiratio suspenderet judicium, ut quaererent homines vim rerum visibilium, et sanarentur invisibiliter ad invisibilia contuenda.
CONCORDIA.
Quamvis figuraliter plurimum sibi hae duae conveniant lectiones, tamen historialiter in ipso montis nomine istarum duarum fit concordia lectionum.(0148B)
DOMINICA IN VICESIMA
EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD GALATAS, CAP. IV.
« Scriptum est: quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est. Qui autem de libera, per repromissionem, quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo Testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar: Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei, quae nunc est Hierusalem, et servit cum liberis suis. Illa autem quae sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra, scriptum est enim: Laetare, sterilis, quae (0148C)non paris, erumpe et clama quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum. Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus. Non enim erit haeres filius ancillae cum filio liberae. Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit. »
Scriptum est, quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. (Ex Aug.) Uterque quidem de semine Abrahae. Sed illum genus demonstrat consuetudo naturae, istum vero dedit promissio, significans gratiam, ibi humanus usus ostenditur, hic (0148D)divinum beneficium commendatur.
Sed quide ancilla, secundum carnem natus est, qui autem de libera, per repromissionem. (Ex Primas.) Ismael carnis filius, Isaac fidei fuit. Illum enim Abraham ex ancilla, secundum carnalem consuetudinem genuit; istum contra naturam, repromissioni credendo, suscepit.
Quae sunt per allegoriam dicta. Hoc est, aliud ex alio figuratum. Dedit regulam Apostolus, quomodo allegorizare debeamus, scilicet, ut manente historiae veritate, figuras intelligamus. Nam cum dixisset: Abraham vere duas uxores habuisse, postea quid hae ipsae praefigurarent mystica ratione significavit, hoc contra illos facit, qui totum secundum litteram (0149A)intelligi volunt, et sensum allegoricum non recipiunt.
Haec enim sunt duo Testamenta, unum quidem in monte Sina. Veteris et Novi Testamenti doctrina, quasi duae matres sunt, sed Vetus in monte Sina per Moysen datum est.
( Ex Ambr.) Nihil enim prodest Testamentum Vetus de monte Sina in servitutem generans, nisi quia testimonium perhibet Testamento Novo. Alioquin, quamdiu legitur Moyses, velamen super corda eorum positum est. Cum autem inde quisquam transierit ad Christum, auferetur velamen transeuntium, quippe intentio ipsa mutatur, de Vetere ad Novum, ut Novum quisque induat.
In servitutem generans, quae est Agar. In servitutem (0149B)autem generans dixit, quia Judaei metu etiam praesenti ac periculo, ad mandatorum observantiam cogebantur ut servi. Nam Christiani ad jugum suave et onus leve praemiis invitantur, ut liberi, illi quasi servi, propter moralia praecepta, etiam diversis operibus occupantur. Nobis tanquam filiis, omnia servilia onera, adimpletis moralibus, auferuntur, et illi sacerdotibus ex debito servientes, tributa reddere etiam cogebantur. Nos vero praeter charitatem nihil debentes, voluntarie antistites nostros honoramus.
Sina mons est in Arabia, qui conjunctus est ei, qui nunc est Hierusalem, et servit cum filiis ejus. De qualitatibus locorum ostendit diversitatem testamentorum. Agar itaque synagogam vult intelligi, (0149C)et terrenam Hierusalem, cui mons Sina, in quo est lex conscripta, conjunctus est. Hujus ergo filii serviunt oneribus legalium mandatorum.
Illa autem quae sursum est Hierusalem, libera est. In Sarae persona, vel Ecclesiam demonstrat, vel coelestem Hierusalem, ideo de coelo advenit mediator, et Pontifex novi Testamenti, et Evangelium non in uno Judaeae loco, sed in toto mundo est praedicatum.
Quae est mater nostra. De Ecclesiae ergo filiis, quae libera est, superna construitur Hierusalem, et ideo Galatae liberae filii servi esse non debent.
Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et clama quae non parturis. Probat aliam nos matrem habere, meliorem quam Judaei Hierusalem. (0149D)Deserta autem diu fuit a sancto Spiritu, gentium mater Ecclesia. Nec habuit duos filios ante gratiam regenerationis, quae postea gentes et populos, Deo in se operante, generavit.
Quam multi filii desertae. Id est Ecclesiae, quam praefigurabat Anna, voce prophetica, dicens: Quia sterilis peperit septem, et fecunda in filiis infirmata est, id est Synagoga per praevaricationem infidelium filiorum. In septem vero, septiformis gratia spiritus indicatur. Hoc notandum, quod quando dicit: Plures filii desertae, magis quam ejus quae habebat virum, non penitus Synagoga excludatur a partu, sed multitudo ei gentium praeferatur. Et ipsa enim in apostolis, et per apostolos primum populum genuit de (0150A)Judaeis. Unde duo Apostolorum principes agmina sibi credentium in Christo circumcisionis et gentium diviserunt, ut ex utroque populo desertam prius, atque pauperculam aedificarent Hierusalem.
Magis quam ei qui habet virum. Hic Synagogam intellige, quae velut jugo viri, ita legis onere premebatur, aut certe referendum est, quae antequam ejiceretur, virum se habere credebat.
Nos autem, fratres, secundum Isaac, promissionis filii sumus. Id est, non secundum Ismael, quomodo de Isaac promissum est Abrahae, ita de nobis, quod in eo benedicerentur omnes gentes.
Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat. Semper hi qui carnales sunt, eos qui spirituales sunt, persequuntur. Quare admirare non debemus, (0150B)sed ex hoc nos spirituales intelligamus, si tales nos insectentur, quod sub mysterio alio loco Apostolus indicavit: Caro resistit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem.
Qui possunt intelligant magis Ecclesiam catholicam persecutionem pati superbia et impietate carnalium. Nam quidquid facit vera et legitima mater Ecclesia, etiam si asperum amarumque sentiatur, non malum pro malo reddit, sed bonum disciplinae, expellendo malo iniquitatis opponit.
Persequebatur eum qui secundum spiritum. In Genesi scriptum est. Quia ludebat Ismael cum Isaac (Gen. XXI). Sed hic ostenditur, non simplicem lusum fuisse, quem persecutionem appellat. Unde intelligitur quia scurrilem et levem, sicut ipse erat, (0150C)facere cupiebat, ne illi posset in haereditate praeferri, ideo Abraham dejiciendo eum vocem Sarae jubetur audire.
Ita et nunc. Id est, ita vos isti similes student servos legis efficere.
Sed quid dicit Scriptura: Ejice ancillam et filium ejus. Quantumvis se iniquitas extollat ancilla est, et subjicienda est sanctis. Sicut et Judaei, quamvis Abrahae filios esse se jactent, quandiu filii ancillae fuerint, et sub jugo legis carnaliter vixerint, nobiscum haereditatem habere non poterunt.
Non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Nunc igitur quaerendum est cur antea Sara voluit maritum de ancilla suscipere filium, aut cur nunc cum matre jubet expelli domo, quod non zelo fecit (0150D)accensa, sed mysterio prophetiae compulsa. Agar quippe, secundum quod ait Apostolus, in servitutem genuit carnalem populum. Sara vero liberum populum genuit, qui non secundum carnem, sed in libertate vocatus est, qua libertate liberavit eum Christus. Hoc igitur mysterio figurabatur, priorem populum in servitutem peccatorum generatum in domo Rachel, id est, Ecclesiae non manere in aeternum, neque esse haeredem vel consortem cultoribus Christi, nec cum filio nobili, id est, fideli populo, regnum coelestis gloriae possessurum. Quod vero exiens Agar infantem in humeros suos imposuit, significat quod peccator populus et insipiens Judaeorum cervicem matris suae Synagogae gravavit, dum (0151A)dicit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). Quod vero errat Agar in solitudine cum filio suo, significat Synagogam cum populo suo expulsam de terra sua, sine sacerdotio et sacrificio in toto orbe terrarum, et viam, quae est Christus, penitus ignorare.
Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit. Non ergo debemus derelicta matre nostra ancillam sequi. Quia licet ejusdem viri fuerit uxor, tamen ad tempus, quia nondum poterat Sara generare, id est, nondum fuerat Ecclesia maritante spiritu fecundata.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. VI. « Abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis. Et sequebatur eum multitudo magna, quia (0151B)videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur. Subiit ergo in montem Jesus, et ibi sedebat cum discipulis suis: Erat autem proximum Pascha, dies festus Judaeorum. Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dicit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? Hoc autem dicebat tentans eum, ipse enim sciebat quid esset facturus. Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. Dicit ei unus ex discipulis ejus Andreas, frater Simonis Petri: Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces. Sed haec quid sunt inter tantos? Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. (0151C)Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia. Accepit ergo Jesus panes, et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus. Similiter et ex piscibus quantum volebant. Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverant fragmenta, ne pereant. Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum, ex quinque panibus hordeaceis et duobus piscibus, quae superfuerunt his qui manducaverunt. Illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant: Quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum. »
Abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis, (0151D)et sequebatur eum multitudo magna, et reliqua. (Ex Beda.) Primo dicendum, juxta historiam, quia mare Galilaeae, quod multis, pro diversitate circumjacentium regionum, vocabulis distinguitur, illis tantum in locis mare Tiberiadis vocatur, ubi Tiberiadem civitatem, aquis, ut aiunt, calidis salubrem habitationem praemonstrat. Siquidem interfluente Jordane, duodeviginti passuum millibus in longum, et quinque extenditur in latum. Mystice autem, mare turbida ac tumentia saeculi hujus volumina significat, in quibus pravi quilibet, injuste delectati, quasi profundi dediti pisces, mentem ad superna gaudia non intendunt. Unde bene idem mare Galilaeae, id est, rota cognominatur. Quia nimirum amor labentis saeculi, quasi in vertiginem corda (0152A)mittit, quae ad perennis vitae desideria non permittit erigi, de qualibus Psalmista: In circuitu, inquit, impii ambulant (Psal. XII). Sed abeuntem trans mare Galilaeae Jesum, multitudo maxima sequebatur, quae doctrinae sanationis et refectionis ab eo coelestis munera summa perciperet, quia priusquam Dominus in carne appareret, sola illum gens Judaea sequebatur credendo. Postquam vero per incarnationis suae dispensationem fluctus vitae corruptibilis adiit, calcavit, transiit, maxima mox eum multitudo credentium secuta est nationum, spiritualiter instrui, sanari ac satiari desiderans.
Subiit ergo in montem Jesus, et ibi sedebat cum discipulis suis. Quod autem subiens in montem Jesus, ibi sedebat cum discipulis suis, sed veniente (0152B)ad eum multitudine descendit, atque hanc in superioribus reficit, quam in inferioribus paulo ante curaverat. Nequaquam frustra factum credamus, sed ad significandum mystice, quia doctrinam et charismata sua, Dominus juxta percipientium capacitatem distribuit. Infirmis adhuc quidem mentibus ac parvulis spiritu, simpliciora monita committens, et apertiora credens sacramenta, celsioribus autem, quibusque et perfectioribus sensu, secretiora suae majestatis arcana reserans, altiora devotae conversationis itinera suggerens, et altiora praemiorum coelestium dona promittens.
Erat autem proximum Pascha, dies festus Judaeorum. Quod vero propinquante Pascha, Dominus turbas docet, sanat et reficit, possumus ita mystice interpretari. (0152C)Quia Pascha transitus dicitur, et quoscunque Dominus interna munerum suorum suavitate recuperat, ad salubrem profecto transitum praeparat, ut carnales videlicet concupiscentias mentis sublimitate transcendant: infirma mundi desideria, pariter et adversa coelesti spe et amore conculcent.
Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dicit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? Quod sublevasset oculos Jesus, et venientem ad se multitudinem vidisse perhibetur, divinae pietatis indicium est, quia videlicet cunctis ad se venire quaerentibus, gratia misericordiae coelestis occurrere consuevit. Et ne quaerendo errare possint, lucem sui spiritus (0152D)aperire currentibus non desinit. Nam quod oculi Jesu dona spiritus ejus mystice designent, testatur in Apocalypsi Joannes, qui figurate loquens de illo: Et vidi, inquit, agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram (Apoc. V).
Hoc autem dicebat tentans eum, ipse enim sciebat quid esset facturus. Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. Quod autem tentans Philippum Dominus dixit: Unde, inquit, ememus panes ut manducent hi? Provida utique dispensatione facit. Non ut ipse quae non noverat, discat, sed ut Philippus tarditatem suae fidei, quam magistro sciente, ipse nesciebat, tentatus agnoscat et miraculo (0153A)facto castiget. Neque enim dubitare debuerat, praesente rerum creatore, qui educit panem de terra, et vino laetificat cor hominis, paucorum denariorum panes sufficere turbarum millibus, non paucis, ut unusquisque sufficienter acciperet, etiam saturatus abiret.
Dicit ei unus ex discipulis ejus Andreas, frater Simonis Petri: Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces. Sed haec quid sunt inter tantos? Quinque autem panes, quibus multitudinem populi saturavit, quinque sunt libri Moysi. Quibus spiritali intellectu patefactis et abundantiore jam sensu multiplicatis, auditorum fidelium quotidie corda reficit, qui bene hordeacei fuisse referuntur, propter nimirum austeriora legis edicta et tegumenta (0153B)litterae grossiora, quae interiorem spiritalis sensus quasi medulam celabant. Duo autem pisces quos addidit, psalmistarum non inconvenienter et prophetarum scripta significat, quorum uni canendo, alteri colloquendo, suis auditoribus futura Christi et Ecclesiae sacramenta narrabant. Et bene per aquatilia animantia figurantur illius aevi praecones, in quo populus fidelium sine aquis baptismi vivere nullatenus posset. Sunt qui putant duos pisces qui saporem suavem pani dabant, duas illas personas significare, quibus populus ille regebatur, ut per eas consiliorum moderamen acciperet, regiam scilicet et sacerdotalem. Ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat, quarum officium erat procellis et fluctibus popularibus, nunquam frangi atque corrumpi, (0153C)et violentes turbarum contradictiones, tanquam adversantes undas saepe disrumpere, interdum ei custodita sua integritate cedere. Prorsus more piscium, tanquam in procellosa maris, sic in turbulenta populi administratione versari, quae tamen duae personae praefigurabant, ambas enim solus ille sustinuit, et non figurate, sed proprie solus implevit.
Est puer unus hic, et reliqua. Puer, qui quinque panes et duos pisces habuit, nec tamen hos esurientibus turbis distribuit, sed Domino distribuendos obtulit, populus est Judaeorum litterali sensu puerilis, sive qui Scripturarum dicta clausa secum tenuit, quae tamen Dominus in carne apparens accepit, et quid intus haberent utilitatis ac dulcedinis (0153D)ostendit, quam multiplici spiritus gratia, quae pauca ac despecta videbantur exuberarent, patefecit, et haec per apostolos suos apostolorumque successores cunctis nationibus ministranda porrexit. Unde bene alii referunt evangelistae, quia panes et pisces Dominus discipulis, discipuli autem ministraverunt turbis. Cum enim mysterium humanae salutis initio coepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmatum est. Quinque siquidem panes et duos pisces fregit et distribuit discipulis, quando aperuit illis sensum, ut intelligerent omnia quae scripta essent in lege Moysi et prophetis et psalmis de ipso. Discipuli apposuerunt turbis, quando profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, (0154A)et sermonem confirmante sequentibus signis.
Dixit ergo Jesus, facite homines discumbere, erat autem fenum, etc. Fenum in quo discumbens turba reficitur, concupiscentia carnalis intelligitur, quam calcare ac premere debet omnis qui spiritalibus alimentis satiari desiderat. Omnis enim caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni (Isa. XI.). Discumbat ergo super fenum, florem feni conterat, hoc est, castiget corpus suum, et servituti subjiciat, voluptates carnis edomet, luxuriae fluxa restringat, quisquis panis vivi cupit suavitate refici.
Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia. Quinque millia virorum, qui manducaverunt, perfectionem vitae eorum, qui verbo reficiuntur, insinuant, quibus Apostolus ait: Viriliter agite et confortamini (0154B)(I Cor. XVI). Millenarius autem numerus, ultra quem nulla nostra computatio succrescit, plenitudinem rerum, de quibus agitur, indicare consuevit. Quinario vero, quinque notissimi corporis nostri sensus exprimuntur, visus videlicet, auditus, gustus, olfactus et actus. In quibus singulis quicunque viriliter agere et confortari satagunt, sobrie et juste et pie vivendo et coelestis sapientiae dulcedine recreari, hi nimirum quinque millibus virorum, quos Dominus mysticis dapibus satiavit, figurantur.
( Ex Origene.) Qui bene secundum Marcum quinquageni et centeni discubuerunt. Quinquagesimus enim poenitentiae psalmus est, significat eos qui ad convivium Dei, adhuc in poenitentia commissorum (0154C)positi, venientes verbi auditum percipiunt. Centeni autem hi sunt, qui jam praesumpta veniae spe, de solo vitae aeternae desiderio suspirant. Aliter, quinquageni illos significant, qui a malo quiescunt opere. Centeni, qui etiam a mala quiescunt cogitatione.
Accepit ergo panes Jesus, et cum gratias egisset distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus quantum volebant. Non enim Salvator nova creat cibaria, sed acceptis his quae habuerunt discipuli benedicit, qui veniens in carne, non alia quam quae dicta sunt praedicabat. Sed legis et prophetarum scripta, quam sint mysteriis gratiae gravida demonstrat. Gratias egit, ut et nos de perceptis coelitus muneribus, gratias semper agere doceret ut et ipse quantum de nostris profectibus gratuletur intimaret. (0154D)Fregit et per apostolos, distribuit discumbentibus, quia sacramenta prophetiae per sanctos doctores, qui haec toto orbe praedicarent, distribuit.
Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis, colligite fragmenta, quae superaverunt ne pereant. Quod turbis superest a discipulis sustollitur, quia sacratiora et arcana divinorum eloquiorum mysteria, quae a rudibus capi nequeunt, non negligenter omittenda, sed sunt inquirenda perfectis.
Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum, ex quinque panibus quae superfuerant. Quia duodenario numero solet perfectio designari. Recte per duodecim cophinos duodecim apostoli, et per apostolos, omnis doctorum spiritalium (0155A)chorus exprimitur, foris quidem hominibus dispectus, sed intus salutari cibo repletus. Constat enim cophinis opera servilia geri solere. Sed ipse cophinos panum fragmentis implevit, qui infirma mundi, ut fortia confunderet, elegit.
Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. Recte quidem dicebant Dominum prophetam magnum, magnae salutis praeconem, jam mundo futurum. Nam et ipse prophetam se vocare dignatur, ubi ait: Quia non capit prophetam perire extra Hierusalem. Sed nec dum plena fide, proficiebant, quia hunc etiam Deum dicere nesciebant. Nos certiore agnitione veritatis et fidei, videntes mundum, quem fecit Jesus, et signa quibus illum replevit. (0155B)Dicamus: Quia hic est vere mediator Dei et hominum, qui impleret mundum divinitate, et mundus per ipsum factus est. Quia in propria venit humanitate, quaerere et salvare quod perierat, ac recreare mundum quem fecerat.
FERIA SECUNDA POST VICESIMAM. EVANGELIUM JOANNIS, CAP. II. « Prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Jesus Hierosolymam. Et invenit in templo vendentes oves et boves et columbas et nummularios sedentes. Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit. Et his qui columbas vendebant dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. (0155C)Recordati vero sunt discipuli ejus, quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? Ille autem dicebat de templo corporis sui. Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia haec dicebat. Et crediderumt Scripturae et sermoni quem dixit Jesus. Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa quae faciebat. Ipse autem Jesus non credebat seipsum eis, (0155D)eo quod ipse nosset omnes. Et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine. Ipse enim sciebat quid esset in homine. »
Prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Hierosolymam Jesus. Quod autem appropinquante Pascha Jesus ascendit Hierosolymam, nobis profecto dat exemplum, quanta animi vigilantia Dominicis subjici debeamus imperiis, cum ipse in hominis infirmitate apparens, eadem quae ex Divinitatis auctoritate statuit decreta custodiat. Ne enim putarent servi, absque crebris orationum bonorumque actuum victimis, vel flagella evadere, vel praemia se posse percipere, et ipse inter servientes, adorandum immolandumque Dei Filius ascendit. Qui veniens Hierosolymam, (0156A)quid ibi gerentes invenerit, quid ibidem ipse gesserit, videamus.
Et invenit in templo, vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes. Nummularii ad hoc sedebant ad mensas, ut inter emptores venditoresque hostiarum prompta esset pecuniae taxatio. Videbantur ergo licite vendi in templo, quae ad hoc emebantur, ut in eodem templo offerrentur Domino. Sed nolens ipse Dominus aliquid in domo sua terrenae negotiationis, ne ejus quidem, quae honesta putaretur, exhiberi. Dispulit negotiatores injustos, et foras omnes simul cum his quae negotiabantur ejecit. Quid ergo, fratres mei, quid putamus faceret Dominus, si rixis dissidentes, si fabulis vacantes, vel alio quolibet scelere reperiret irretitos? qui hostias, quae (0156B)sibi immolarentur, ementes in templo vidit, et eliminare curavit?
Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit, et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Timendum satis est, ne nos in templo nummularios, ne venditores bovum, ovium, columbarumve reperiens damnet. Boves, quippe doctrinam vitae coelestis. Oves opera munditiae et pietatis. Columbae sancti Spiritus dona designant. Vendunt autem boves, qui verbum Evangelii, non divino amore, sed terreni quaestus intuitu audientibus impendunt, quales reprehendit Apostolus, quia Christum annuntiarent (0156C)non sincere. Vendunt oves, qui humanae gratia laudis, opera pietatis exercent, de quibus Dominus ait: Quia receperunt mercedem suam. Vendunt columbas, qui acceptam spiritus gratiam, non gratis, ut praeceptum est, sed ad praemium dant, qui impositionem manus, qua spiritus accipitur, et si non ad quaestum pecuniae, ad vulgi tamen favorem tribuunt: qui sacros ordines non ad vitae meritum, sed ad gratiam largiuntur. Nummos dant mutuo in templo, qui non simulate coelestibus, sed aperte terrenis rebus in Ecclesia deserviunt, sua quaerentes, non quae Jesu Christi.
Recordati vero sunt discipuli ejus, quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. (Ex August.) Unumquemque Christianum zelus domus Dei comedat. In qua domo Dei membrum es, si quid forte (0156D)perversum videris, satage corrigi, emendare non quiescas. Verbi gratia, vides fratrem currere ad theatrum, prohibe, mone, contestare, si zelus domus Dei comedit te. Vides alios currere, et inebriare velle, prohibe quos potes, tene quos potes, terreto quos potes, quibus potes blandire, noli tamen quiescere. Amicus est, admoneatur leniter: Uxor est, severissime refrenetur: Ancilla est, etiam verberibus compescatur. Fac quidquid potes pro persona quam portas, noli quiescere lucrari Christum, quia lucratus es a Christo, et perficis in te: Zelus domus tuae comedit me. Si autem fueris frigidus, marcidus, ad te solum exspectans, et quasi tibi sufficiens et dicens in corde tuo: Quid mihi curare est aliena peccata, (0157A)sufficit mihi anima mea, ipsam integram servem Deo, etiam non tibi venit in mentem servus ille, qui abscondit talentum et noluit erogare? Notandum autem, quia non solum venditores sunt columbarum, et domum Dei faciunt domum negotiationis, qui sacros ordines, largiendo pretium pecuniae vel laudis, vel et jam honoris, inquirunt. Verum hi quoque qui gradum vel gratiam in Ecclesia spiritalem, quam Domino largiente percepere, non simplici intentione, sed cujuslibet humanae causa retributionis exercent, contra illud apostoli Petri: Qui loquitur, quasi sermones Dei, qui ministrat tanquam ex virtute, quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum (I Petr. IV). Funiculi quibus flagellando impios de templo expulit, crementa sunt actionum (0157B)malarum, de quibus materia damnandi reprobos, districto judici datur. Hinc etenim dicit Isaias: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis (Isa. V). Et in Proverbiis Salomon: Iniquitates, inquit, suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur (Prov. V). Qui enim peccata peccatis, pro quibus acrius damnetur accumulat, quasi funiculos, quibus ligetur ac flagelletur, paulatim augendo prolongat. Nummulariorum quoque quos expulerat effudit aes, et mensas subvertit, quia damnatis in fine reprobis, etiam ipsarum quas dilexere rerum tollet figuram, juxta hoc quod scriptum est: Et mundus transibit et concupiscentia ejus. Et eis qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis (I Joan. II). Venditionem (0157C)columbarum de templo auferri praecepit, quia qui gratiam spiritus gratis accepit, gratis debet dare. Unde Simon ille magus qui hanc emere pecunia voluit, ut majore pretio venderet, audivit: Pecunia tua tecum sit in perditione, non est tibi pars neque sors in sermone hoc (Act. V).
Responderunt ergo Judaei et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia haec facis? Respondens Jesus et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. De quo templo diceret, evangelista post aperuit, videlicet de templo corporis sui, quod ab illis passione solutum, ipse post triduum excitavit de morte. Quia ergo signum quaerebant a Domino, quare solita commercia projicere debuerint de templo? Respondit, ideo se rectissime impios exterminare (0157D)de templo, quia ipsum templum significaverit templum corporis sui, in quo nulla prorsus esse potuit alicujus macula peccati. Neque immerito typicum purgaverit a sceleribus templum, qui verum Dei templum, ab hominibus morte solutum, divinae potentia majestatis excitare posset a mortuis.
Dixerunt ergo Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? Quomodo intellexerunt, ita responderunt. Sed ne nos quoque spiritualem Domini sermonem carnaliter sentiremus, evangelista subsequenter, de quo templo subsequeretur exposuit. Quod autem aiunt de templo, quadraginta et sex annis aedificato, non primam, sed secundam illius aedificationem (0158A)significant. Primus enim Salomon templum, in maxima regni sui pace, decentissimo septem annorum opere perfecit, quod destructum a Chaldaeis, post septuaginta annos ad jussionem Cyri Persae, laxata captivitate, reaedificari coeptum est. Sed filii transmigrationis, opus, quod Zorobabel et Jesu faciebant propter impugnationem gentium vicinarum, ante quadraginta et sex annos implere nequiverunt, qui etiam numerus annorum perfectioni Domini corporis aptissime congruit. Tradunt etenim naturalium scriptores rerum, formam corporis humani tot dierum spatio perfici. Quia videlicet primis sex a conceptione diebus lactis habeat similitudinem. Sequentibus novem convertatur ad sanguinem. Deinde duodecim solidetur. Reliquis decem et (0158B)octo firmetur usque ad perfecta liniamenta omnium membrorum, et hinc jam reliquo tempore usque ad tempus partus, magnitudine augeatur. Sex autem et novem, et duodecim, et decem et octo, quadragintaquinque faciunt. Quibus si unum adjecerimus, id est, ipsum diem, quo discreta per membra corpus crementum sumere incipit, tot nimirum dies in aedificatione corporis Domini, quot in fabrica templi annos invenimus. Et quia templum illud manu factum, sacrosanctam Domini carnem, quam ex virgine sumpsit, ut ex hoc loco discimus, figurabat, quae quia ea quod corpus ejus, quod est Ecclesia, quia unusquisque fidelium corpus animamque designabat. Ut in plerisque scripturarum locis invenimus. Adam vero primus post peccatum audivit: (0158C)Terra es et in terram ibis (Gen. III). Secundus vero Adam de seipso ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Joan. II). Sparsus vero fuit primus Adam per universum mundum, qui in secundo collectus est, quod significat nomen Adam, quod quatuor litteris scribitur, α δ. Iterum α et μ, quae quatuor litterae quatuor partes orbis designant, in quas sparsus est Adam in filiis suis. Ideo in principiis nominum partium mundi, hae quatuor litterae leguntur. Nam άρκτος, quod est septentrio, ab α incipit. Et δύσις quod est occidens, a δ incipit. Et ἀνατωλή, quod est oriens, ab α incipit, μεσημβρία, quod est meridies, ab μ incipit, quae sunt quatuor partes orbis. Ab his quatuor litteris incipiens, quae litterae, si in computo Graeco considerentur, quadraginta sex (0158D)faciunt, nam α unum, δ quatuor, et iterum α unum, μ quadraginta, quod sunt simul ducti quadraginta sex, mystice designans quadraginta sex annos quibus templum corporis Christi in utero virginali aedificatum est, sicut superius diximus. Caro autem Christi, quae de Adam sumpta est, destructa est a Judaeis, et a seipso iterum aedificata, secundum scripturas prophetarum. Et ideo dicit evangelista: Hoc enim dicebat de templo corporis sui.
Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae, id est Prophetarum, qui praedixerunt Christum tertia die resurgere, et sermoni quem dixit Jesus, id est, quod ait: Solvite templum hoc, et in (0159A)tribus diebus excitabo illud, hoc est, tertia die resuscitabo quod vos solvetis in cruce.
Cum autem esset Hierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus quae faciebat, ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine, ipse enim sciebat quid esset in homine. Non enim sic credebant in eum ut digni essent Christum habitare in eis, quorum fides catechumenis comparari potest, ut credant in Christum, sed Christus non credit seipsum eis, quia nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. Nemini vero se credit Christus, nisi qui dignus est introire in regnum Dei, nullus enim dignus est introire in (0159B)regnum Dei, nisi qui renatus est ex aqua et spiritu.
FERIA QUARTA POST VICESIMAM. EVANGELIUM JOANNIS, CAP. IX. « Praeteriens Jesus vidit hominem caecum a nativitate, et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes ejus, ut caecus nasceretur? Respondit Jesus: Neque hic peccavit neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei in illo. Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est. Venit nox quando nemo potest operari, quandiu in mundo sum, lux sum mundi. Haec cum dixisset, expuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, et dixit ei: Vade et lavare in natatoria (0159C)Siloe, quod interpretatur missus. Abiit ergo et lavit, et venit videns. Itaque vicini et qui viderant eum prius, quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat et mendicabat? Alii dicebant, quia hic est. Alii autem, nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat, quia ego sum. Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi? Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoriam Siloe, et lava. Et abii et lavi et video. Et dixerunt ei: Ubi est ille? ait: nescio. Adducunt eum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat. Erat autem Sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei, quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: (0159D)Lutum mihi posuit super oculos, et lavi et video. Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam: Non est hic homo a Deo qui Sabbatum non custodit. Alii dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Et schisma erat inter eos. Dicunt ergo caeco, iterum: Tu quid dicis de eo, qui aperuit tibi oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. Non crediderunt ergo Judaei de illo, quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus qui videret, et interrogaverunt eos dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis, quia caecus natus est. Quomodo ergo nunc videt? Responderunt eis parentes ejus et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est, quomodo (0160A)autem nunc videat nescimus, aut quis aperuit oculos ejus nos nescimus, ipsum interrogate, aetatem habet, ipse de se loquatur. Haec dicebant parentes ejus, quia timebant Judaeos. Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis cum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Propterea parentes ejus dixerunt: quia aetatem habat, ipsum interrogate. Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo, nos scimus quia hic homo peccator est. Dixit ergo ille: Si peccator est nescio; unum scio, quia caecus cum essem, modo video. Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? Respondit eis: Dixi vobis jam et audistis, quid iterum vultis audire? Nunquid et vos vultis discipuli ejus fieri? (0160B)maledixerunt ei et dixerunt: Tu discipulus illius sis, nos autem Moysi discipuli sumus. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus, hunc autem nescimus unde sit. Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos. Scimus autem quia peccatores Deus non audit, sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. A saeculo non est auditum, quia aperuit quis oculos caeci nati? nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Responderunt et dixerunt ei: In peccatis natus est totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras, et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in filium Dei? Respondit ille et dixit: Quis est, Domine, ut (0160C)credam in eum? Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum ipse est. At ille ait: Credo, Domine, et procidens adoravit eum. »
Praeteriens Jesus vidit hominem caecum a nativitate, etc. Genus humanum significat iste caecus. Haec enim caecitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes originem duximus, non solum mortis, sed etiam iniquitatis. Venit Dominus, spuit in terram, de saliva sua lutum fecit, quia verbum caro factum est, et unxit oculos, et misit illum ad piscinam Siloem, qui interpretatur missus. Missus vero est Dominus Jesus Christus; nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus. Lavit ergo oculos in ea piscina, baptizatus est in Christo, et illuminatus est. Caecitas enim infidelitas est, et illuminatio (0160D)fides. Quaestionem quippe Domino proposuerunt: Quis peccavit, hic aut parentes ejus, ut caecus nasceretur? Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, ut caecus nasceretur. Habebant enim peccatum parentes ejus, sed non ipso peccato factum est, ut caecus nasceretur, sed ut manifestarentur opera Dei in illo. Quod autem dicit: Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est, semetipsum utique diem in hoc loco voluit intelligi; ipse enim ait: Quandiu sum in hoc mundo lux sum mundi. Quod vero ait: Venit nox, in qua nemo potest operari, de nocte illa aeterna tenebrosaque dicit, ubi reprobi cruciandi sunt sine fine, quibus dicetur: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis (0161A)ejus. Tenebras scilicet exteriores in quas servus nequam ligatis manibus et pedibus projicietur. Ergo dum dies nobis est, ille qui dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Operemur bonum ad omnes, ut nos illa nox non comprehendat, ubi nemo possit operari, sed quod operatus est recipere.
( Ex Hieron.) Siloa fons est ad radices montis Sion, qui non jugibus aquis, sed incertis horis ebullit per concava terrarum, ubi caecus luto lavat, caecitate detersa, clarum oculorum lumen accepit, quo indicatur, non aliter caecitatem Judaeorum vel omnes incredulos posse sanari, nisi doctrina aquarum Christi, quae absque strepitu et clamore verborum leviter fluit, in Isaia enim legimus, aquas Siloe, quae (0161B)vadunt cum silentio.
FERIA SEXTA POST VICESIMAM. EVANGELIUM JOANNIS, CAP. XI. « Erat quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis ejus. Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes ejus capillis suis, cujus frater Lazarus infirmabatur. Miserunt ergo sorores ejus ad eum, dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Diligebat autem Jesus Martham et sororem ejus Mariam et Lazarum. Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit duobus (0161C)diebus in eodem loco. Deinde post haec dicit discipulis suis: Eamus in Judaeam iterum. Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare et iterum vadis illuc? Respondit Jesus: Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die non offendit, quia lucem hujus mundi videt. Si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. Haec ait. Et post haec dicit eis: Lazarus amicus noster dormit, sed vado ut a somno excitem eum. Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. Dixerat autem Jesus de morte ejus, illi autem putaverunt, quia de dormitione somni diceret. Tunc ergo dixit eis Jesus manifeste: Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, ut credatis, quia non eram ibi, sed eamus (0161D)ad eum. Dixit ergo: Thomas qui dicitur Dydimus, ad condiscipulos, eamus et nos et moriamur cum eo. Venit itaque Jesus et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. Erat autem Bethania juxta Hierosolymam, quasi stadiis quindecim. Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et ad Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi. Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Sed nunc scio, quia quaecunque poposceris a Deo dabit tibi Deus. Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio, quia resurget in resurrectione in novissimo (0162A)die. Dicit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit vivet. Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? ait illi: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. Illa ut audivit, surrexit cito, et venit ad eum. Nondum enim venerat Jesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. Judaei ergo qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam, quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. Maria ergo cum venisset (0162B)ubi erat Jesus, videns eum cecidit ad pedes ejus, et dixit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. Jesus ergo ut vidit eam plorantem et Judaeos, qui venerant cum eo plorantes, fremuit spiritu, et turbavit seipsum, et dixit: Ubi posuisti eum? Dicunt ei: Domine, veni et vide. Et lacrymatus est Jesus. Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum. Quidam autem dixerunt ex ipsis: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere, ut et hic non moreretur? Jesus ergo rursum fremens in semetipso venit ad monumentum. Erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei. Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha soror ejus, qui mortuus fuerat: Domine, jam foetet, quatriduanus enim est. Dicit ei Jesus: (0162C)Nonne dixi tibi, quoniam si credideris videbis gloriam Dei? Tulerunt ergo lapidem. Jesus autem elevatis sursum oculis dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me, ego autem sciebam, quia semper me audis. Sed propter populum qui circumstat dixi, ut credat, quia tu me misisti. Haec cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Et statim prodiit, qui fuerat mortuus ligatus manus et pedes institis. Et facies illius sudario erat ligata. Dicit ei Jesus: Solvite eum, et sinite abire. Multi ergo ex Judaeis, qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit, crediderunt in eum. »
Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis ejus, etc. Inter (0162D)omnia miracula quae fecit Dominus noster Jesus Christus, Lazari resurrectio praecipue praedicatur. Tres tamen mortuos a Domino resuscitatos in Evangelio legimus. Resuscitavit filiam archisynagogi adhuc in domo jacentem: resuscitavit juvenem, filium viduae extra portam civitatis elatum: resuscitavit Lazarum sepultum quatriduanum. Tres isti mortui tres significant resurrectiones animarum. Intueatur quisque animam suam, si peccat, moritur, peccatum mors animae est. Prima mors, consensio est peccati, hanc mortem significabat puella illa, quae nondum erat foras elata, sed in domo mortua jacebat, et quasi peccatum interius latebat. Secunda mors est, non solum consentire peccato, sed etiam facere. Hoc significabat (0163A)juvenis, quem Dominus poenitentem matri suae, id est, Ecclesiae resuscitatum reddit. Tertium genus mortis immane est, consuetudo mala, quod significatur per Lazarum, unde et bene de illo dicitur, foetet. Incipit enim habere pessimam famam, ne desperet peccator, quia Dominus omnes misericorditer resuscitavit. Quod autem subditur: Infirmitas haec non est ad mortem, consequenter adjunxit: sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eum. Sunt haeretici, qui hoc negant quod Filius Dei sit Deus. Ecce audiant: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, id est, Filii Dei.
Respondit autem Jesus, nonne duodecim horae sunt diei? etc. Quid sibi vult ista responsio? Sed quantum mihi videtur redarguere voluit illorum dubitationem (0163B)et infidelitatem. Voluerunt enim consilium dare Domino, ne moreretur, qui venerat mori, corripuit eos et ait: Nonne duodecim horae sunt diei? si quis ambulaverit in die non offendit. Diem autem seipsum ostendit esse, quia ipse spiritaliter est verus dies, duodecim vero horae, duodecim Apostoli sunt: Ut autem diem se ostenderet, duodecim discipulos elegit: Si ego sum, inquit, dies, et vos horae, me sequimini, quia horae diem sequuntur, non dies horas. Sequantur ergo horae diem, praedicent horae diem. Horae illustrentur a die, horae illuminentur a die, et per horarum praedicationem credat mundus in diem. Hoc ergo ait de compendio, me sequimini, si non vultis offendere. Quod autem dixit: Lazarus amicus noster dormit, verum dixit. Sororibus mortuus erat, (0163C)quem suscitare non poterant, Domino dormiebat, qui tanta facilitate eum suscitavit de sepulcro, quanta tu nunc excitas dormientem de lecto. De quatuor diebus multa quidem dici possunt, sic ut se habent obscura scripturarum, quae pro diversitate intelligentium multos sensus pariunt. Dicamus et nos, quid nobis videatur significare mortuus quatriduanus, quomodo in illo caeco intelligimus, quodammodo humanum genus, sic forte, et in isto mortuo multos intellecturi sumus. Diversis enim modis, una res significari potest. Homo quando nascitur, jam cum morte nascitur, quia de Adam peccatum trahit, ecce habes unum diem mortis, quod homo trahit de mortis propagine. Deinde crescit, incipit accedere ad rationales annos, ut legem sapiat naturalem, quam (0163D)omnes habent in corde fixam: Quod tibi non vis, alii ne feceris, et hanc legem transgrediuntur homines, ecce altera dies mortis data est, et etiam lex divina per famulum Dei Moysen dicit illi: Non occides, non moechaberis, non falsum testimonium dices. Honora patrem tuum et matrem tuam, etc. Ecce lex scripta est, et ipsa contemnitur, ecce tertius dies mortis, quid restat? Venit Evangelium, ideo littera sine gratia reos faciebat, quos confitentes, gratia liberabat. Praedicatur ubique Christus, minatur gehennam, vitam promittit aeternam, et ipsa contemnitur, transgrediuntur homines Evangelium, ecce quartus dies mortis, merito jam foetet. Numquid et talibus neganda est misericordia? absit, et jam ad (0164A)tales Dominus excitandos non dedignatur accedere.
Dixit ergo Martha ad Jesum, Domine si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Dixit illi Jesus: Resurget frater tuus. Quia ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, et jam si mortuus fuerit in carne, vivet in anima donec resurgat, et caro nunquam postea moritura. Et omnis qui vivit in carne, et credit in me, et si morietur ad tempus, propter mortem carnis, non morietur in aeternum, propter vitam spiritus, et immortalitatem resurrectionis. Credis hoc? Ait illi: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei, qui in hunc mundum venisti. Quando hoc credidi, credidi quia tu es resurrectio et vita, et qui in te credit, et si mortuus fuerit, vivet.
Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, fremuit spiritu, (0164B)etc. Quid est, quod turbat semetipsum Christus, nisi ut significet tibi, quomodo turbari tu debeas cum tanta mole peccati gravaris et premeris. Attendisti enim te, vidisti te reum, computas, tibi illud feci, et pepercit Deus, illud commisi, et distulit me, Evangelium audivi, et contempsi, baptizatus sum, et iterum ad eadem revolutus sum. Quid facio? unde evado? quando ista dicis, jam fremet Christus in corde tuo, quia fides fremit. Si fides in nobis, Christus in nobis, ergo fides tua de Christo, Christus est in corde tuo, in voce frementis apparet spes resurgentis. Fremat Christus, increpet se homo. Flevit Christus, fleat homo. Quare enim flevit Christus? nisi quia flere hominem docuit. Fremere quodammodo (0164C)debet homo in accusatione malorum operum, ut violentiae poenitendi cedat consuetudo peccandi. Dixit: Ubi posuistis eum? Scis quia mortuus sit, et nescis ubi sit sepultus? Et ista significatio est, quia sic perditum hominem, quasi nescit Deus. Talis est vox Dei in Paradiso, posteaquam homo peccavit: Adam, ubi es? Dicunt ei: Domine, veni et vide. Quid est; Vide? miserere, videt enim Dominus quando miseretur.
Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum, et rel. Quid est, amabat eum? Non veni vocare justos, sed peccatores. Mortuus sub lapide, reus sub lege. Lex quae data est Judaeis, in lapide scripta est. Omnes autem rei sub lege sunt, bene viventes cum lege. Quid est ergo lapidem removere? Gratiam praedicare. (0164D)Quid quod voce magna clamavit: Lazare, veni foras? Quam difficile surgit, quem moles malae consuetudinis premit. Sed tamen surgit, occulta gratia intus vivificatur: surgit post vocem magnam, se adhuc ligatis manibus et pedibus: Et facies illius sudario erat ligata, tamen foras jam processit, quid significat? quando contemnis mortuus jaces, et si tanta contemnas, quanta dixi, sepultus jaces, quando confiteris procedis, sed ut confitearis Deus facit, humana voce clamando, id est, magna gratia vocando, sed ut solverentur peccata ejus, ministris hoc dixit Dominus: Solvite illum et sinite abire, hoc est, quaecunque solveritis in terra, soluta erunt et in coelo.(0165A) DOMINICA QUINTA IN QUADRAGESIMA. EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD HEBRAEOS, CAP. IX. « Christus assistens Pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non hujus creationis, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna, redemptione inventa. Si enim sanguis hircorum, aut taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum obtulit semetipsum immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi, et ideo Novi Testamenti mediator est, ut morte intercedente, in redemptionem (0165B)earum praevaricationum, quae erant sub priori Testamento repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae haereditatis in Christo Jesu Domino nostro. »
Christus assistens Pontifex. (Ex Orig.) Est quidem unus pontifex magnus Dominus noster Jesus Christus, qui non solum sacerdotum est pontifex, sed et pontificum pontifex, nec sacerdotum princeps tantummodo, sed et princeps principum sacerdotum sicut et Rex regum, et dominus Dominorum, qui velamen (quod Apostolus interpretatus est coelum penetrans, assistit nunc vultui Dei pro nobis, semper vivens ad interpellandum.
Futurorum bonorum. Sive eorum diversorum charismatum, qui in primo adventu credentibus, per (0165C)Spiritum sanctum data sunt hominibus, sive omnium futurorum bonorum, de quibus Psalmista confidens aiebat: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVII).
Per amplius et perfectius tabernaculum. (Ex Joan. Chrys.) Hic carnem Christi appellat Apostolus tabernaculum. Tabernaculum enim caro dicitur Christi, habens in se divinitatem, in illo enim, ait Apostolus, habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Et bene amplius et perfectius tabernaculum Christi carnem dixit, siquidem et Deus verbum, et cuncta Spiritus operatio habitat in eo.
Non manu factum. Hoc est, non virili semine concretum, sed de Spiritu sancto ex Maria virgine natum. Ipsum enim lapidem, id est, Christum, Daniel (0165D)de monte, id est, de regno Judaeorum sine manibus vidit praecisum (Dan. II), quia sine opere nuptiali, qui gratia sua universum mundum implevit.
Non hujus creationis. Hoc est, non sine Spiritu eam construxit, neque ex hac creatura est, hoc est, non est ex his creaturis, sed spiritalis ex Spiritu sancto.
Neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed proprio sanguine introivit semel in sancta aeterna, etc. Omnia permutavit Christus, qui non alieno, sed proprio sanguine semel introivit in sancta, hoc est, in coelum, et per unum ingressum, aeternam redemptionem invenit.
Sienim sanguis hircorum aut taurorum et cinis vitulae (0166A)aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi. (Ex Orig.) Si enim carnem, inquit, potest mundare sanguis taurorum, multo amplius animae sordem delevit sanguis Christi, et in hac ipsa hostiarum diversitate, illis umbra data est. Nobis vero per Jesum Christum veritas reservata est, pro illis autem boves et hirci jugulabantur, et aves, et simila conspergebatur, pro nobis autem Dei Filius est immolatus. Nam et hostiarum diversitatum typus imaginem passionis Christi praeferebat. Nam postquam ipse oblatus est, omnes illae hostiae cessaverunt, quae in typo vel umbra ejusdem praecesserant, praefigurantes illud sacrificium, quod unus et verus sacerdos obtulit, mediator Dei et hominum, cujus sacrificii promissivas figuras in victimis animalium (0166B)celebrare ante oportebat, propter mundationem futuram, carnis et sanguinis, per quam unam victimam, fieret remissio peccatorum, de carne et sanguine contractorum, quae regnum Dei non possidebunt, quae eadem substantia corporalis in coelestem commutabitur qualitatem. Ipse enim in vitulo, propter virtutem crucis offerebatur. Ipse in agno propter innocentiam. In ariete, propter principatum, in hirco propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum. In turture et columba, propter Deum et hominem, quia mediator Dei et hominis, in duarum substantiarum conjunctione ostendebatur. Porro in similaginis consparsione, credentium per aquam baptismatis, collectam Ecclesiam, quae corpus Christi perspicue demonstrabat. (0166C)Nos autem moraliter munus Deo vitulum offerimus, cum carnis superbiam vincimus: agnum cum irrationabiles motus, et insipientes corrigimus: haedum, dum lasciviam superamus: columbam, dum simplicitatem proferimus mentis: turturem, dum carnis servamus castitatem: panes azymos, si in via sinceritatis et veritatis ambulemus.
Qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo. Hoc est, sacrificium immaculatum. Erat mundum a peccatis, hoc enim est, per Spiritum sanctum non per ignem, non per aliena quaedam.
Et mundavit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi. Hic manifestat, quia opera mortua habentes, id est, peccata non (0166D)possunt servire vero et vivo Deo. Sicut enim qui mortuum tangebat polluebatur, sic et qui peccatum operatur magis polluitur. Mortuum quippe tangere est, in peccatis mortuum quempiam vel sequi vel imitari.
Et ideo Novi Testamenti mediator est, ut morte intercedente, in redemptione earum praevaricationum, quae erant sub priore Testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt, aeternae haereditatis. Hic mediator filius factus est patris et noster: sermones detulit, et attulit nobis a patre pertransvectores: mortuus est pro nobis, et fecit nos dignos testamenti, hoc modo firmum factum est testamentum.(0167A) EVANGELIUM JOANNIS, CAPUT VIII. « Dicebat Jesus turbis Judaeorum et principibus sacerdotum: Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? Qui est ex Deo, verba Dei audit, propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Responderunt ergo Judaei et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Respondit Jesus: Ego daemonium non habeo, sed honorifico patrem meum, et vos inhonorastis me, ego autem gloriam meam non quaero, est qui quaerat et judicet. Amen amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Dixerunt ergo Judaei: Nunc cognovimus, quia daemonium habes. Abraham mortuus est et (0167B)prophetae, et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum. Nunquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetae mortui sunt, quem teipsum facis? Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est. Est pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis, quia Deus noster est, et non cognovistis eum. Ego autem cognovi eum. Et si dixero, quia non novi eum, ero similis vobis mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum, et vidit, et gavisus est. Dixerunt ergo Judaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? Dicit eis Jesus: Amen amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego (0167C)sum. Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum. Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. »
Dicebat Jesus turbis Judaeorum et principibus sacerdotum: Quis ex vobis arguet me de peccato? (Ex Greg.) Pensate mansuetudinem Dei, relaxare peccata venerat et dicebat: Quis ex vobis arguet me de peccato? Non dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem non esse, qui ex virtute divinitatis poterat peccatores justificare.
Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? Quare, nisi quia filii diaboli estis non veritatis? Filii non natura, sed imitatione. Creatura namque Dei erant, ipse enim est creator carnis et animae, vitio imitatores erant diaboli.(0167D) Qui est ex Deo, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Si enim ipse verba Dei audit, qui ex Deo est, et audire verba ejus non potest quisquis ex illo non est, interroget se unusquisque, si verba Dei in aure cordis percipit, et intelligit unde sit. Coelestem patriam desiderare veritas jubet, carnis desideria conterere, mundi gloriam declinare, aliena non rapere, propria largiri. Penset ergo apud se unusquisque vestrum, si haec vox Dei in cordis ejus aure convaluit, et quia jam ex Deo sit agnoscit.
Dixerunt ergo Judaei: Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Accepta autem tanta contumelia, quid Dominus respondeat audiam.(0168A) Ego daemonium non habeo, sed honorifico patrem meum, et vos inhonorastis me. Quia enim Samaritanus interpretatur custos, et ipse veraciter custos est, de quo Psalmista ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant, qui custodiunt eam, et cui per Isaiam, Custos quid de nocte, custos quid de nocte (Isaiae XXI): respondere noluit Dominus, Samaritanus non sum, sed ego daemonium non habeo. Duo quippe ei inlata fuerant, unum negavit, et alterum tacendo consensit. Custos namque humani generis venerat, et si Samaritanum se non esse diceret, esse custodem negaret, sed tacuit quod recognovit, et patienter repulit, quod dictum fallaciter audivit dicens: Ego daemonium non habeo. Hic vero in semetipso nobis Dominus patientiae praebuit exemplum. (0168B)Qui si respondere voluisset Judaeis, vos daemonium habetis, verum utique dixisset, quia nisi impleti daemonio, tam perverse de Deo loqui non possent. Sed accepta injuria, et jam quod verum erat dicere veritas noluit, ne non dixisse veritatem, sed provocatus contumeliam reddidisse videretur. Ex qua re quid nobis innuitur, nisi ut eo tempore quo a proximis ex falsitate contumelias accipimus, eorum etiam vera mala taceamus, ne ministerium justae correptionis in arma vertamus furoris.
Ego autem non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet. Scriptum est: Quia pater omne judicium dedit filio (Joan. V), et ecce idem filius injurias accipiens, illatas contumelias patris judicio reservat, ut nobis profecto insinuet, quantum nos esse patientes (0168C)debeamus, dum adhuc se ulcisci non vult, et ipse qui judicat. Quem vult intelligi cum dicit? Est qui quaerat et judicet, nisi patrem, quid est judicat? discernit. Quomodo est qui quaerat et judicet, est pater qui gloriam meam a vestra gloria discernat et separet, nam secundum formam servi, multum interest, inter gloriam Christi et caeterorum hominum.
Amen amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, etc. De morte secunda dicit, de morte aeterna, de morte damnationis, cum diabolo et angelis ejus, ipsa est vera mors. Nam ista mors corporis, migrato quaedam est sanctis ad meliorem vitam. Impiis vero ad poenas perpetuas. Quam mortem hic veritas designare voluit, cum dicit: Mortem non videbit in aeternum.(0168D) Dixerunt ergo Judaei: Nunc, cognovimus quia daemonium habes, Abraham mortuus est, et prophetae. Et tu dicis, si quis sermonem meum, etc. Irascebantur quia jam mortui erant illa morte quae vitanda erat. Nam illam mortem vitare non poterant, qua mortuus est Abraham et prophetae, hoc est, mortem carnis. Nam Abraham et prophetae in spiritu vivebant, de quibus ipsa Veritas ait: Non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. II).
Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est, est pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis: Quia Deus noster est, et non cognovistis eum, ego autem novi eum. Et si dixero, quia non novi eum, ero similis vobis mendax; sed scio eum, et ser (0169A)monem ejus servo. Refert ergo gloriam suam ad patrem Dominus Jesus Christus, de quo est quod Deus est. Dicit Patrem suum, quem illi dicebant Deum suum, quem non cognoverunt. Si enim patrem cognovissent, ejus filium recepissent. Sermonem patris tanquam filius servans loquebatur, et ipse erat sermo, et verbum patris, qui hominibus loquebatur. Et notandum, quod vidit eos Dominus aperta sibi impugnatione resistere, et tamen eis se iterata non desinit voce praedicare, dicens:
Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum, vidit et gavisus est. Tunc quippe diem Domini Abraham vidit, cum in figura summae trinitatis tres angelos hospitio recepit. Quibus profecto susceptis, sic tribus quasi uno locutus est. Quia et si in personis (0169B)numerus trinitatis est, in natura unitas divinitatis. Sed carnales mentes audientium, oculos a carne non sublevant, in eo solam carnis aetatem pensant, dicentes:
Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Quos benigne redemptor noster a carnis suae intuitu submovit, et ad divinitatis contemplationem trahit dicens:
Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret ego sum. Ante enim praeteriti temporis est, sum praesentis. Et quia praeteritum tempus et futurum divinitas non habet, sed semper esse habet. Non ait: Ante Abraham ego fui, sed ante Abraham ego sum. Unde et ad Mosen dicitur: Ego sum qui sum (Exod. III). Et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. (0169C)Ante ergo vel post Abraham habuit, qui et accedere potuit per exhibitionem praesentiae, et recedere per cursum vitae. Veritas vero semper esse habet, quia ei quidquam nec priori tempore incipitur, nec sub sequenti terminatur. Sed sustinere ista aeternitatis verba mentes infidelium non valentes, ad lapides currunt. Et quem intelligere non poterant, lapidibus obruere quaerebant. Quid autem contra furorem lapidantium Dominus fecit, ostenditur cum protinus subinfertur.
Jesus autem abscondit se et exivit de templo. Mirum valde est, fratres charissimi, cur persecutores suos Dominus sese abscondendo declinaverit, qui si divinitatis suae potentiam exercere voluisset, tacito nutu mentis in suis eos ictibus ligaret, aut in poenam (0169D)mortis subitae obrueret. Sed quia pati venerat, exercere judicium nolebat. Cur abscondit se, nisi quod homo inter homines factus redemptor noster, alia nobis verbo loquitur, alia exemplo. Quid autem nobis hoc exemplo loquitur? nisi ut etiam cum resistere possumus, iram superbientium humiliter declinemus.
INCIPIT PASSIO DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI. (Matthaei cap. XXVI; Marci XIV; Lucae XXII.) « Scitis quia post biduum Pascha fiet, et filius hominis tradetur ut crucifigatur. Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas. (0170A)Et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Cum autem esset Jesus in Bethania, in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio haec? potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me, nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habebitis. Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Amen dico vobis, ubicunque praedicatum (0170B)fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur quod haec fecit in memoriam ejus. Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscarioth, ad principes sacerdotum, et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. Et exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet. Prima autem die azymorum, accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit, tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. Et edentibus illis dixit: Amen dico vobis, quia unus (0170C)vestrum me traditurus est. Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Nunquid ego sum, Domine? At ipse respondens ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo. Vae autem homini illi per quem filius hominis tradetur. Bonum erat ei si natus non fuisset homo ille. Respondens autem Judas qui tradidit eum dixit: Nunquid ego sum, Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. Coenantibus autem illis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Et accipiens calicem gratias egit, et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem (0170D)peccatorum. Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. Tunc dixit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Postquam autem surrexero, praecedam vos in Galilaeam. Respondens autem Petrus ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Ait illi Jesus Amen dico tibi, quia in hac nocte antequam gallus cantet, ter me negabis. Ait illi Petrus: Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter (0171A)et omnes discipuli dixerunt. Tunc venit Jesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic, donec vadam illuc et orem. Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse. Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Sustinete hic et vigilate mecum. Et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens: Mi Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Et venit ad discipulos suos et invenit eos dormientes. Et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Iterum secundo abiit, (0171B)et oravit dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Et venit iterum, et invenit eos dormientes. Erant autem oculi eorum gravati. Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio eumdem sermonem dicens: Tunc venit ad discipulos suos, et dixit illis: Dormite et requiescite. Ecce appropinquabit hora, et filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite eamus, ecce appropinquabit qui me tradet. Adhuc eo loquente, ecce Judas, unus de duodecim, venit, et cum eo turba multa, cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Et confestim accedens ad (0171C)Jesum, dixit: Ave, Rabbi, et osculatus est eum, dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum et tenuerunt eum. Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum exemit gladium, et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam ejus. Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum, omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt. An putas quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur scripturae? quia sic oportet fieri. In illa hora dixit Jesus turbis: Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me, quotidie apud vos sedebam (0171D)docens in templo, et non me tenuistis. Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo fugerunt. At illi tenentes Jesum, duxerunt eum ad Caipham, principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris ut videret finem. Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent. Et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, (0172A)et post triduum reaedificare illud. Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea quae isti testificantur? Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus filius Dei. Dixit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: Blasphemavit, quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? At illi respondentes, dixerunt? Reus est mortis. Tunc expuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, (0172B)quis est qui te percussit? Petrus vero sedebat foris in atrio. Et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Galilaeo eras? At ille negavit coram omnibus dicens: Nescio quid dicis. Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. Et iterum negavit cum juramento, quia non novi hominem. Et post pusillum, accesserunt qui adstabant, et dixerunt Petro. Vere, et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit. Tunc coepit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo cantavit gallus. Et recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras flevit amare. Mane autem facto, consilium inierunt omnes (0172C)principes sacerdotum, et seniores adversus Jesum, ut eum morti traderent. Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus, dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? Tu videris. Et projectis argenteis in templo, recessit, et abiens laqueo se suspendit. Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet mittere eos in corbonam, quia pretium sanguinis est. Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. Propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach, hoc est, ager sanguinis usque in (0172D)hodiernum diem. Tunc impletum est quod dictum est, per Hieremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos, pretium appreciati, quem appreciaverunt a filiis Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. Jesus autem stetit ante praesidem. Et interrogavit eum praeses dicens: Tu es rex Judaeorum? Dicit ei Jesus: Tu dicis. Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer. Per diem autem solemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum, quem voluissent. (0173A)Habebant autem tunc unum vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas, qui propter seditionem missus fuerat in carcerem. Congregatis autem illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis, Barrabam an Jesum qui dicitur Christus? Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor ejus, dicens: nihil tibi et justo illi, multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populo, ut peterent Barrabam, Jesum vero perderent. Respondens autem praeses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barrabam. Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait (0173B)illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant, dicentes: Crucifigatur. Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus, vos videritis. Et respondens universus populus dixit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Tunc dimisit illis Barrabam, Jesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur. Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorio, congregaverunt ad eum universam cohortem. Et exuentes eum, chlamidem coccineam circumdederunt ei. Et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus, et genu flexo ante eum illudebant ei dicentes: Ave, rex Judaeorum. (0173C)Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamide, et induerunt eum vestimentis ejus et duxerunt eum ut crucifigerent. Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum venientem obviam sibi, nomine Simonem, hunc angariaverunt, ut tolleret crucem ejus. Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset noluit bibere. Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes, ut impleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Et sedentes servabant eum, et imposuerunt (0173D)super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus Nazarenus rex Judaeorum. Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris, et unus a sinistris. Praetereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, ei in triduo illud reaedificas, salva temetipsum. Si filius Dei es, descende de cruce. Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere? Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Confidit in Deo, liberet ergo eum nunc si vult. Dixit enim, quia filius Dei sum. Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant (0174A)ei. A sexta autem hora, tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. Et circa horam nonam, clamavit Jesus voce magna dicens: Heli, Heli, lama sabaththani, hoc est, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: Heliam vocat iste. Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Caeteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Helias liberans eum. Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. Et ecce velum templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum. Et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant (0174B)resurrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terrae motu et his quae fiebant, timuerunt valde dicentes: Vere filius Dei erat iste. Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei, inter quas erat Maria Magdalene et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei. Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus, et accepto corpore Joseph involvit illud in sindone munda, et posuit (0174C)illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulcrum. Altera autem die quae est Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum, dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis, et erit novissimus error pejor priore: Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite et custodite sicut scitis. Illi autem abeuntes, munierunt sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus. »(0174D) Scitis, quia post biduum Pascha fiet, et filius hominis tradetur ut crucifigatur, etc. Post duos dies clarissimi luminis, Veteris ac Novi Testamenti, verum pro mundo Pascha celebratur. Pascha, quod Hebraice dicitur , non a passione, sed a transitu nominatur, eo quod exterminator videns sanguinem in foribus Israelitarum pertransierit, nec percusserit eos. Moraliter autem transitus noster, id est, Phase ita celebratur, si terrena et Aegyptum dimittentes, ad coelestia festinemus. Hoc sane juxta veteris instrumenti scripturam, inter Pascha et azyma distat, quod Pascha ipse solus dies appellabatur, in quo agnus occidebatur ad vesperam, hoc est, quartadecima luna primi mensis, quintadecima autem (0175A)luna, quando egressus est de Aegypto, succedebat festivitas azymorum, quae septem diebus, id est, usque ad vicesimum primum diem ejusdem mensis ad vesperam est statuta solemnitas. Verum evangelistae indifferenter, et diem azymorum pro Pascha, et pro diebus azymorum Pascha ponere solent.
Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Congregantur, ineuntes consilium, quomodo occidant Dominum, non timentes seditionem, ut simplex sermo demonstrat, sed caventes ne auxilio populi de suis manibus tolleretur.(0175B) Cum autem esset Jesus in Bethania, in domo Simonis leprosi. Non quo leprosus eo tempore permaneret, sed quia ante leprosus, postea a salvatore mundatus est, nomine pristino permanente. Simon quoque ipse obediens dicitur, qui juxta aliam intelligentiam, mundus interpretari potest, in cujus domo curata est Ecclesia.
Accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. Mulier ista Maria erat Magdalena, soror Lazari, quem suscitavit Jesus a mortuis, ut Joannes aperte commemorat (Joan. XI). Qui etiam hoc factum ante sex dies Paschae testatur, priusquam asino sedens cum palmis et laude turbarum Hierosolymam veniret. Ipsa est autem non alia, quae quondam, ut Lucas scribit, (0175C)peccatrix adhuc veniens pedes Domini lacrymis poenitentiae rigavit, et unguento piae confessionis linivit. Et quia multum dilexit multorum veniam peccatorum a pio judice promeruit (Luc. VII). Nunc vero justificata et familiaris effecta Domino non tantum pedes ejus, ut idem Joannes narrat (Joan. XII), verum etiam caput, ut Matthaeus Marcusque perhibent, oleo sancto perfudit. Est autem alabastrum genus marmoris candidi variis coloribus intertincti, quod ad vasa unguentaria cavari solet, eo quod optime servare ea incorrupta dicatur. Nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum Syriae caeteris candidius, probatissimum vero in India. Nardus vero est frutex aromatica, gravi, ut aiunt, et crassa radice, sed brevi ac nigra fragilique, quamvis pingui situ redolente, (0175D)cypressum aspero sapore, folio parvo densoque, cujus cacumina in aristas se spargunt. Ideoque gemina docti pigmentarii nardi spicas ac folia celebrant. Et hoc est, quod ait Marcus: Unguenti nardi spicati (Mar. XIV), pretiosi videlicet, quia unguentum illud quod attulit Maria Domino, non solum de radice confectum nardi, verum etiam, quod pretiosius esset, spicarum quoque et foliorum ejus adjectione odoris, ac virtutis illius erat accumulata gratia. Ferunt autem de nardo physiologi, quod principalis sit in unguentis, unde merito unctioni capitis et pedum Domini oblata est. Sunt multa quidem ejus genera, sed omnia herbae, praeter Indicum quod pretiosius est. Mysticae autem devotio haec Mariae (0176A)Domino ministrantis fidem ac pietatem designat Ecclesiae sanctae, quae loquitur in amoris cantico dicens: Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum, quae cum potentiam divinae virtutis Christi, quae illi una est cum Patre, digna reverentia confitetur, caput profecto illius unguento pretioso perfundit. Cum vero assumptae humanitatis mysteria digna reverentia suscipit, in pedes utique Domini unguentum nardi pisticum, id est, fidele ac verum profundit.
Videntes autem discipuli indignati sunt, dicentes, ut quid perditio haec? potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. Hoc Marcus quomodo et Matthaeus synecdochicos loquitur, pluralem videlicet numerum pro singulari ponens. Nam Joannes distinctius (0176B)loquens, Judam haec locutum fuisse testatur, et hoc gratia cupiditatis, eo quod fur fuisset, et loculos habens, ea quae mittebantur portaret (Joan. XIII). Potest etiam intelligi quod et alii discipuli aut senserint, hoc aut dixerint, aut eis Juda dicente persuasum sit, atque omnium voluntatem Matthaeus et Marcus etiam verbis expresserint. Sed Judas propter ea dixit, quia fur erat, caeteri vero propter pauperum curam.
Sciens autem Jesus, ait illis. Quid molesti estis huic mulieri? Opus bonum operata est in me, nam semper pauperes habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. (Ex Hieron.) Mihi videtur in hoc loco de praesentia dicere corporali, quod nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem, quomodo (0176C)nunc in omni convictu. et familiaritate, cujus rei memor Apostolus ait: Et si noveramus Jesum Christum secundum carnem, nunc jam non novimus eum (II Cor. V).
Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit. Quod vos putatis perditionem esse unguenti, officium sepulturae est, nec mirum, si mihi bonum odorem fidei suae dederit, cum ego pro ea fusurus sim sanguinem meum.
Amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus. In toto mundo non tam mulier ista, quam Ecclesia praedicatur, quod sepelierit Salvatorem, quod unxerit caput ejus.
Tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Judas (0176D)Ischarioth ad principes sacerdotum, et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? etc. Multi hodie scelus Judae, quia Dominum ac Magistrum Deumque suum pecunia vendiderit, vel ut immane, et nefarium exhorrent, nec tamen cavent: nam cum pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, profecto, quia veritatem pecunia negant, Deum pecunia vendunt. Ipse enim dixit: Ego sum veritas (Joan. XIV). Cum societatem fraternitatis aliqua discordiae peste commaculant, Dominum produnt, quia Deus charitas est. Qui ergo charitatis et veritatis jussa spernunt, Deum utique, qui est charitas et veritas, produnt. Scribit in Evangelio suo Joannes: Quia cum intinxisset Dominus panem, dedit (0177A)Judae Simonis Iscariotis; et post buccellam tunc introivit in illum Satanas (Joan. XIII), sed non est contrarium Lucae, qui eum et ante buccellam a Satana invasum jam esse commemorat (Luc. XXII), quia quem nunc intravit, ut deciperet, postmodum intravit, ut sibi jam traditum plenus possideret.
Prima autem azymorum, accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Primum diem azymorum, quartumdecimum primi mensis appellat, quando fermento abjecto immolare, id est, agnum occidere solebant ad vesperam. Quod exponens Apostolus ait: Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V), qui licet die sequenti, hoc est, quintadecima Luna sit crucifixus, hac tamen nocte, qua agnus immolabatur, et (0177B)carnis sanguinisque suis discipulis tradidit mysteria celebranda, et a Judaeis tentus et ligatus, ipsius immolationis, hoc est, passionis suae sacravit exordium.
At Jesus dixit eis: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis, etc. Marcus dicit: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae bajulans (Marc. XIV). Lagena fragilitatem designat apostolorum, per quos eadem erat gratia mundo ministranda. Unde aiunt: Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus. Lucas vero ait: Introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans, etc. Pulchrae autem paraturis Pascha discipulis homo amphoram aquae (0177C)portans currit, ut ostendatur hujus Paschae mysterium, pro ablutione perfecta mundi totius esse celebrandum. Aqua quippe lavacrum gratiae, amphora mensuram perfectam significat. Parant ergo Pascha, ubi aquae infertur amphora, quia tempus videlicet adest quo veri Paschae cultoribus typicus de limine cruor auferatur, et ad tollenda crimina vivifici fontis baptisma consecretur. In alio evangelista scriptum est, quod invenerunt coenaculum magnum stratum atque mundatum, et ibi paraverunt ei. Coenaculum magnum lex spiritalis est, quae de angustiis litterae egrediens, in sublimi loco recipit Salvatorem. Nam qui adhuc occidentem litteram servaverit, qui non aliud in agno, quam pecus intellexerit, iste nimirum in imis Pascha facit, quia spiritus majestatem comprehendere (0177D)necdum didicit. At qui aquae bajulum, hoc est gratiae praeconem in domum Ecclesiae fuerit secutus, hic per spiritum vivificantem tectum litterae transcendendo, in alto mentis diversorio Christo mansionem praeparat, quia cuncta, vel Paschae sacramentum, vel caetera legis decreta de hoc scripta intelligit.
Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis. Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est, etc. Lucas in hoc loco, Dominum introducit dicentem: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar. Desiderat primo typicum pascha cum discipulis manducare, et sic passionis suae mundo mysteria (0178A)declarare, quatenus et antiqui legalisque Paschae probator existat, et hoc ad suae dispensationis figuram pertinuisse docendo, carnaliter ultra vetet exhiberi, imo umbra transeunte, veri jam Paschae lumen advenisse demonstret.
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo. Vae autem homini illi, per quem filius hominis tradetur. (Ex Hieron.) Poenam praedicit, ut quem pudor non vicerat corrigant denuntiata supplicia. Sed et hodie quoque et in sempiternum vae homini illi, qui ad mensam Domini malignus accedit, qui insidiis mente inquinatus, qui in praecordiis aliquo scelere pollutus, mysteriorum Christi oblationibus sacrosanctis participare non meruit.
Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. (0178B)(Ex Hieron.) Non ideo putandus est, ante fuisse quam nasceretur, cum nulli possit esse bene, nisi ei qui fuerit, sed simpliciter dictum est, multo melius esse non subsistere, quam male subsistere.
Respondens autem Judas dixit: Nunquid ego sum Rabbi? Ait illi Jesus: Tu dixisti. Blandientis junxit affectum, sive incredulitatis signum. Caeteri enim qui non erant prodituri dicunt: Nunquid ego sum, Domine? Iste quippe qui proditurus erat non Dominum, sed magistrum vocat, quasi excusationem habeat, si Domino denegato, saltem magistrum prodiderit.
Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem et benedixit, ac fregit deditque discipulis suis et ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Postquam (0178C)typicum Pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumpsit panem, qui confortat cor hominis, et ad verum Paschae transgreditur sacramentum. Ut quomodo in praefiguratione ejus Melchisedech summi Dei sacerdos panem et vinum offerens fecerat, ipse quoque in veritate sui corporis et sanguinis repraesentaret. Et in Luca legimus duos calices, quibus discipulis propinarit. Unum primi mensis et alterum secundi, ut qui inter sanctos primo mense agnum comedere non potuerit, secundo mense inter poenitentes haedum comedat. Frangit autem ipse panem, quem discipulis porrigit, ut ostendat corporis sui fractionem non absque sua sponte ac procuratione venturam, sed, sicut alibi dicit, potestatem se habere ponendi animam suam, (0178D)et potestatem se habere iterum sumendi eam. Quem videlicet? panem certi quoque gratia sacramenti priusquam frangeret, benedixit. Quia naturam humanam, quam passurus assumpsit, ipse una cum Patre et Spiritu sancto gratia divinae virtutis implevit: Benedixit panem et fregit, quia hominem assumptum, ita morti subdere dignatus est, ut ei divinae immortalitatis veraciter inesse potentiam demonstraret. Ideoque velocius eum a morte resuscitandum esse doceret.
Et accipiens calicem gratias egit, et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes, hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, etc. Quia panis corpus confirmat, vinum vero sanguinem operatur in carne, hic ad (0179A)corpus Christi mystice, illud refertur ad sanguinem. Verum quia et nos in Christo, et in vobis Christum manere oportet, vinum Dominici calicis aqua miscetur. At testante enim Joanne, aquae populi sunt (Apoc. XVII), et neque aquam solam neque solum vinum, sicut nec granum frumenti solum sine aquae admistione et confectione in pane cuiquam licet offerre, ne talis videlicet oblatio, quasi caput a membris secernendum esse significet, et vel Christum sine nostrae redemptionis amore pati potuisse, vel nos sine illius passione salvari, ac Patri offerri posse, confingat. Quod autem dicit: Hic est sanguis meus Novi Testamenti, ad distinctionem respicit Veteris Testamenti, quod hircorum et vitulorum est sanguine dedicatum (Exod. XXIV).(0179B) Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Potest quidem hic versiculus, et simpliciter accipi, quod ab hac hora coenae usque ad tempus resurrectionis, quo in regno Dei erat venturus, vinum bibiturus non esset, postea namque illum cibum potumque sumpsisse testatur apostolus Petrus qui ait: Qui manducavimus et bibimus cum illo, posteaquam resurrexit a mortuis. Sed multo consequentius, ut sicut supra typicum agni esum, sic etiam potum Paschae typicum neget se ultra gustaturum, donec ostensa et manifestata resurrectionis suae gloria, regni Dei fides mundo adveniat.
Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti. Hoc (0179C)est, quod in Psalmo legimus: Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum (Psal. XXI). Potest autem hymnus etiam ille intelligi, quem Dominus secundum Joannem patri gratias agens decantabat, in quo et pro seipso, et pro discipulis, et pro eis, qui per verbum eorum credituri erant, elevatis sursum oculis, precabatur. Et pulchre discipulos sacramento sui corporis ac sanguinis imbutos. Et hymno piae intercessionis patri commendatos, in montem educit Olivarum, ut typice designet, nos per acceptionem sacramentorum suorum, per quae opem suae intercessionis, ad altiora virtutum dona et charismata sancti Spiritus, quibus in corde perungamur, conscendere debere. Quod si quem movet, cur coenatis Salvator apostolis suum (0179D)corpus ac sanguinem tradiderit, quare nos universalis Ecclesiae consuetudine jejuni doceamur eadem sacramenta percipere? Breviter audiat, ideo tunc coenatos communicasse apostolos, quia necesse erat Pascha illud typicum antea consummari, et sic ad veri Paschae sacramenta transire. Nunc in honore tanti tamque terribilis sacramenti placuisse magistris Ecclesiae, primo nos Dominicae passionis participatione muniri, primo spiritualibus epulis interius exteriusque sacrari, ac deinde terrenis dapibus, corpus et vilibus escis refici.
Tunc dicit eis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. (Ex Hieron.) Praedicit quod passuri sint, ut cum passi fuerint, non desperent salutem, (0180A)sed agentes poenitentiam liberentur, et signanter addidit in ista nocte, quia quomodo qui inebriantur, nocte inebriantur, sic et qui scandalum patiuntur, in nocte et in tenebris sustinent. Lucas ait, quod Simoni Dominus dixit: Ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum, ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII).
Cum vero Satanas expetit eos tentare, et veluti, qui triticum purgat, ventilando concutere, docet nullius fidem a diabolo, nisi Deo permittente, tentari posse. Satanae quippe ad cribrandum bonos expetere est, ad afflictionem eorum malitiae estibus anhelare. Quo enim eorum tentationem invidens appetit, eo illorum, quasi probationem deprecans petit: Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Sicut (0180B)ipse tuam, inquit, fidem, ne Satana tentante deficeret, orando protexi, ita et tu infirmiores quosque fratres exemplo tuae poenitentiae, ne de venia forte desperent, erigere et confortare memento.
Scriptum est enim: Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis. (Ex Hieron.) Percutitur autem pastor bonus, ut ponat animam pro ovibus suis, et ut multis gregibus errorum fiat unus grex, et unus pastor (Zach. XIII).
Amen dico tibi, quia in hac nocte antequam gallus cantet, ter me negabis. (Ex Hieron.) Et Petrus de ardore fidei promittebat, et Salvator quasi Deus futura noverat. Et nota, quod Petrus in nocte neget tertio. Postquam autem gallus cecinit, et decrescentibus tenebris vicina lux nuntiata est. Conversus (0180C)flevit amare, ternae negationis sordes lacrymis lavans.
Tunc venit Jesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, etc. Monstratur usque hodie locus Gethsemani, in quo Dominus oravit, ad radices montis Oliveti. Nunc desuper Ecclesia aedificata; interpretatur autem Gethsemani vallis pinguium, sive pinguedinum. Quod vero non solum dicta, vel opera nostri Salvatoris, verum etiam loca et tempora, in quibus operatur et loquitur, mysticis, ut saepe dictum est, sunt plena figuris. Cum in monte orat Dominus, quasi tacite nos admonet sublimia tantum orando inquiri, et pro coelestibus bonis supplicari debere. At cum in valle orat, et hoc in valle pinguium sive pinguedinis, ipsius aeque insinuat nobis (0180D)humilitatem semper orationibus, et internae pinguedinem dilectionis esse servandam.
Tunc ait illis Jesus: Tristis est anima mea usque ad mortem, etc. Non propter mortem tristis est Dominus, quia eum conditio corporalis affectus, non formido mortis offendit. Nam qui corpus suscepit, omnia debuit subire, quae corporis sunt, ut esuriret et sitiret, tangeretur, contristaretur, divinitas autem commutari per hos nescit affectus.
Et progressus pusillum procidit in faciem suam orans. Lucas autem dicit: Avulsus est ab eis, quantum jactus est lapidis, tanquam hoc eos typice admonuerit, ut in eum dirigerent lapidem, id est, usque ad ipsum perducerent intentionem legis quae scripta erat in (0181A)lapide, usque ad illum enim potest pervenire ille lapis, quoniam finis legis est Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X).
Et dicens: Mi Pater, si possibile est, transeat a me calix iste, etc. Quod autem, patrem invocans, duplici secundum Marcum nomine dicit: Abba pater, utriusque populi illum, et Judaeis, scilicet, et gentibus Deum esse, ac Salvatorem ostendit. Idem namque Abba quod et pater significat. Sed Hebraeum, πατὴρ Graecum est et Latinum. Ut ergo utrumque populum in eum crediturum, et ab utroque eum invocandum esse doceret, utraque lingua eum primus ipse invocat.
Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma, etc. Hoc adversus temerarios, qui, quod crediderint, (0181B)putant se posse consequi. Itaque quantum de ardore mentis confidimus, tantum de carnis fragilitate timeamus.
Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua, etc. Non inquit, fiat hoc quod humano affectu loquor, sed propter quod ad terras tua voluntate descendi: Si ergo, inquit, fieri potest, ut sine interitu Judaeorum credat gentium multitudo, passionem recuso. Si autem illi excaecandi sunt, ut omnes Gentes videant, non mea, Pater, voluntas, sed tua fiat.
Iterum abiit et oravit, tertio eumdem sermonem, etc. Lucas autem ait: Apparuit illi angelus de coelo, confortans eum. Alibi legimus: Quia angeli accesserunt, et ministrabant ei (Matth. IV): In documento (0181C)ergo utriusque naturae et ei angeli ministrasse, et eum angeli confortase describitur, quoniam qui Deus ante saecula exstitit, homo factus est in fine saeculorum. Et addidit Lucas dicens: Factus in agonia prolixius orabat. Agonia, alacritas vel confidentia intelligitur. Quod autem sequitur secundum eumdem evangelistam:
Et factus est sudor ejus sicut gutta sanguinis. Non sudorem infirmitatis deputans, quia et contra naturam est sudare sanguinem, sed potius intelligi vult, irrigatam, sacratamque ejus sanguine terram, non sibi, qui noverat, sed nobis aperte declaratum, quod effectum jam suae precis obtineret, ut fidem videlicet discipulorum, quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret, et quidquid illa (0181D)scandali de ejus morte pertulisset, hoc ipse totum moriendo deleret. Imo universum late terrarum orbem peccatis mortuum, sua morte innoxia, coelestem resuscitaret ad vitam.
Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam et requiescite, etc. Cum dixisset dormite jam et requiescite, et adjungeret, sufficit, ac deinde inferret: Venit hora, ecce tradetur filius hominis, utique intelligitur post illud, quod eis dictum est: Dormite et requiescite, siluisse Dominum aliquantum, ut hoc fieret quod promiserat, et tunc intulisse: Ecce appropinquabit hora, sive venit hora. Ideo post illa verba positum est, sufficit, id est, quod requievistis jam sufficit.(0182A) Surgite, eamus, ecce appropinquat qui me tradet, etc. Ac si diceret: Non nos inveniant, quasi timentes et retractantes, ultro pergamus ad mortem, ut confidentiam et gaudium passuri videant.
Accessit Judas ad Jesum, et dixit: Ave, Rabbi, et osculatus est eum. Impudens quidem et scelerata confidentia, magistrum eum vocare, et osculum ei ingerere quem tradebat.
Dicit illi Jesus: Amice, ad quod venisti? Duobus modis hoc intelligendum est. Ad quod venisti, id est, ad quod scelus delapsus es, ut discipulus traderes magistrum, et dum esses apostolus, effectus es traditor? Sive ad quod venisti? subaudiatur, hoc age, relinque osculum et imple traditoris officium.
Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens (0182B)manum exemit gladium suum, et percussit servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus. In alio Evangelio scriptum legimus, quod Petrus hoc fecerit eodem mentis ardore, quo et caetera. Servus quoque principis sacerdotum, qui Malchus, id est, rex appellatur, populus Judaeorum est, qui per incredulitatem servus factus est impietatis. Qui perdidit auriculam dextram, ut totam litterae utilitatem audiat in sinistra. Sed Dominus Jesus in his qui ex Judaeis credere voluerunt, reddit aurem dextram, et fecit servum genus regale et sacerdotale. Aliter auris pro Domino amputata et a Domino sanata, significat auditum, ablata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate litterae, quod cui praestitum fuerit a Christo, praestabitur et regnare (0182C)cum Christo.
Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum, etc. Quia per gladium vindicta intelligitur, sicut Apostolus de judice ait: Non enim sine causa gladium portat (Rom. XIII), recte hic per gladium vindicta intelligitur. Reconde gladium, ac si diceret, quiescat vindicta. Aliter. Converte gladium in locum suum, id est, verbum praedicationis converte ad gentes, ubi secundum Paulum, ostium apertum et ingens inveniat. Aliter. Postquam plenitudo gentium intraverit, dicit Petro, per quem totus praedicatorum signatur ordo: Converte gladium verbi praedicationis ad Israel. Omnes enim qui gladium acceperint, gladio peribunt (Gen. III). Quo gladio? illo nempe, qui igneus vertitur ante paradisum, et gladio spiritus, (0182D)qui in Dei describitur armatura (Ephes. VI).
An putatis quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur scripturae, quia sic oportet fieri? Non indigeo duodecim apostolorum auxilio, etiam si omnes me defenderint, qui possim habere duodecim legiones angelorum. Una legio apud veteres sex millibus complebatur hominum. Pro brevitate temporis numerum non occurrimus explicare, typos tantum dixisse sufficiat: septuaginta duo millia angelorum, in quot gentes hominumque lingua divisa est, duodecim legionibus fieri.
Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae prophetarum, etc. Quae sunt scripturae prophetarum? (0183A)Foderunt manus meas, et pedes meos (Psal. XXI): et alibi: Sicut ovis ad victimam ductus est (Isa. LIII). Et in alio loco: Ab iniquitatibus populi mei ductus sum ad mortem.
Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt. Inter quos, ut Marcus ait, Adolescens quidam sequebatur Dominum amictus sindone super nudo, id est, corpore.
Qua rejecta nudus profugit. Joannem hunc fuisse adolescentem intelligimus, quod vero nudus profugit ab impiis, illorum et opus designat et animam, qui ut securiores ab incursibus hostium fiant, quidquid in hoc mundo possidere videntur abjiciunt, ac nudi potius Domino famulari, quam adhaerendo mundi rebus materiam tentandi, atque a Deo revocandi adversariis dare didicerunt, juxta exemplum beati (0183B)Joseph, qui relicto in manibus adulterae pallio, foras exsilivit, malens Deo nudus quam indutus cupiditatibus mundi meretrici servire (Gen. XXXIX).
At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, etc. Refert Josephus (Ant. Jud. Jib. XVIII, cap. 8) istum Caipham unius tantum anni pontificatum ab Herode pretio redemisse. Non ergo mirum est si iniquus pontifex inique judicet.
Petrus autem sequebatur Jesum a longe, etc. Merito a longe sequebatur, quia proximo negaturus erat, neque enim negare posset, si Christo proximus adhaesisset. Marcus autem dicit: Sedebat cum ministris, et calefaciebat se ad ignem. Est enim dilectionis ignis, est et cupiditatis, de hoc dicitur: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat (Luc. (0183C)XII), de illo: Ecce vos omnes accendentes ignem, ac cincti flammis ambulate in lumine ignis vestri, et flammarum quas succendistis; iste super credentes in coenaculo Sion de coelo descendens variis linguis Deum laudare docuit, ille terrenae materiae Caiphae focus in atrio flammis negandi Deum turbas accendit, nam ab horum apostolus Petrus persecutorum prunis calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quaerebat, sed non mora, respectus a Domino, cum ignem eorum corpore, tunc et infidelitatem corde reliquit.
Novissime autem, venerunt duo falsi testes et dixerunt: Hic dixit, possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. Quomodo falsi testes sunt, si ea dicunt quae Dominum supra dixisse legimus? (0183D)Sed falsus testis est, qui non eodem dicta sensu intelligit, quo dicuntur. Dominus autem dixerat de templo corporis sui, sed et in ipsis verbis calumniantur, et paucis additis vel mutatis, quasi justam calumniam faciunt. Salvator dixerat: Solvite templum hoc, isti commutant et aiunt: Possum destruere templum Dei. Vos, inquit, solvite, non ego, quia illicitum est, ut ipsi nobis inferamus manus. Deinde illi vertunt, et post triduum aedificare illud, ut proprie de templo Judaico dixisse videatur. Dominus autem ut ostenderet animale et spirans templum, dixerat, et ego in triduo suscitabo illud. Aliud est aedificare, aliud suscitare.
Princeps autem sacerdotum ait illi: Adjuro te per (0184A)Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei. Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua. (Ex Hieron.) Quem de solio sacerdotali furor excusserat, eumdem rabies ad scindendas vestes provocat. Scidit autem vestimenta sua, ut ostendat Judaeos sacerdotii gloriam perdidisse, et vacuam sedem habere pontificis. Sed et consuetudinis Judaicae est, cum aliquid blasphemum, et quasi contra Deum audierint, scindere vestimenta sua, quod Paulum quoque et Barnabam, quando in Lycaonia deorum cultu honorabantur, fecisse legimus (Act. XIV). Herodes autem, quia non dedit honorem Deo, sed ut quievit immoderato favori populi, statim ab angelo percussus est. Altiori autem mysterio factum est, ut in passione Domini pontifex (0184B)Judaeorum sua ipse vestimenta discinderet, cum tunica Domini nec ab ipsis, qui eum crucifixere militibus scindi potuerit. Figurabatur enim, quod sacerdotium Judaeorum pro sceleribus ipsorum pontificum esset scindendum. Soliditas vero sanctae universalis Ecclesiae, quae vestis sui redemptoris solet appellari, nunquam valeat disrumpi, quin potius et si Judaei si gentiles, si haeretici, si mali catholici, humilitatem Domini salvatoris contemnant, ejus tamen usque ad consummationem saeculi, in illis quos sors electionis invenerit inviolata sit permansura castitas.
Verumtamen dico vobis, amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus. Si ergo tibi in Christo, o Judaee, pagane et haeretice, contemptus, infirmitas, et crux contumelia (0184C)est, vide quod per haec filius hominis ad dextram Dei patris sessurus, ex partu virginis homo natus, in sua, in coeli nubibus, est majestate venturus.
Tunc expuerunt in faciem ejus, et secundum Marcum: Velaverunt faciem ejus. Ut compleretur quod scriptum est: Dedi maxillas meas alapis, et faciem meam non averti a confusione sputorum (Thren. III).
Velaverunt autem faciem ejus, non ut eorum ille scelera non videat, sed ut a seipsis, sicut quondam Mosi fecerunt, gratiam cognitionis ejus abscondant. Si enim crederent Mosi, crederent forsitan et Domino (Joan. V). Quod velamentum usque hodie manet super cor eorum non revelatum. Nobis autem in Christum credentibus ablatum est. Neque enim frustra, eo moriente, velum templi scissum est medium, (0184D)sed et ea quae toto legis tempore latuerant, et abscondita carnali Israel fuerant, Novi Testamenti cultoribus sunt patefacta sancta sanctorum arcana.
Et accessit ad eum una ancilla dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras. Quid sibi vult, quod primo eum prodit ancilla, cum viri utique magis eum potuerunt recognoscere? nisi ut iste sexus peccasse in nece Domini videretur, et iste sexus redimeretur per Domini passionem? et ideo mulier resurrectionis prima accepit mysteria, et mandata custodit, ut veterem praevaricationis aboleret terrorem.
Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit. Non quod alterius sermonis esset (0185A)Petrus, aut gentis extraneus, omnes quippe Hebraei, et erant qui arguebant, et qui arguebantur, sed quod unaquaeque provincia et regio habeat proprietates suas, et vernaculum loquendi sonum vitare non possit, unde et Ephratei in Judicum libro non possunt σύνθημα dicere (Jud. XIII).
Et continuo gallus cantavit, et recordatus est Petrus verbi Domini, vel secundum Lucam: Respexit Dominus Petrum. Respiciente Domino, Petrus ad cor reversus, maculam negationis, poenitentiae lacrymis tergit. Quia non solum cum agitur poenitentia, verum etiam ut agatur Dei misericordia necessaria est. Respicere namque ejus misereri est.
Mane autem facto, consilium fecerunt principes sacerdotum, et vinctum Jesum tradiderunt Pontio Pilato. (0185B)Non solum ad Pilatum, sed etiam ad Herodem ductus est, ut uterque Domino illuderet. Et cerne sollicitudinem sacerdotum. In malo tota nocte vigilaverunt, ut homicidium facerent, et vinctum traderent Pilato. Habebant enim hunc morem, ut quem adjudicassent morti, ligatum judici traderent.
Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, projectis argenteis in templo, recessit et laqueo se suspendit. Avaritiae magnitudinem impietatis pondus exclusit. Videns Judas Dominum adjudicatum morti, pretium retulit sacerdotibus, quasi in potestate sua esset persecutorum mutare sententiam. Itaque licet mutaverit voluntatem suam, tamen voluntatis primae exitum non mutavit. Nihil profuit egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non (0185C)potuit.
Principes autem sacerdotum acceptis argenteis, dixerunt: Non licet mittere eos in corbonam, quia pretium sanguinis est. (Ex Hieron.) Vere culicem liquantes, et camelum glutientes. Si enim, ideo non mittunt pecuniam in corbonam, hoc est in gazophylacium et dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ipse sanguis effunditur?
Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Illi quidem fecerunt alia voluntate, ut aeternum impietatis suae relinquerent ex agri emptione monimentum. Caeterum nos qui peregrini eramus a lege et prophetis, prava eorum studia suscepimus in salutem, et in pretio sanguinis ejus requiescimus. Figuli autem ager appellatur, (0185D)quia figulus noster est Christus. Tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati, quod appretiaverunt a filiis Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
Et cum accusaretur a principibus sacerdotum nihil respondit. Hinc Lucas ait: Pilatum ad principes sacerdotum dixisse, nihil invenio in hoc homine. Hoc est, quod ipse pridie quam pateretur inter alia discipulis ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV), sed quia princeps mundi, hoc est, Pilatus eum absolvit, in quo nihil (0186A)causae quam damnaret invenit. Quod vero principibus non respondit, data est de agno similitudo, ut in suo silentio non reus, sed innocens haberetur. Ubi enim tacebat, quasi agnus toto pro grege immolandus patientiam praestabat: Ubi vero respondebat, quasi pastor bonus, pro creditis sibi ovibus, contra luporum latronumque insidias pugnabat.
Congregatis ergo illis, dixit Pilatus, quem vultis dimittam vobis, Barrabam an Jesum, qui dicitur Christus? Latro seditiosus et homicidiorum auctor dimissus est populo Judaeorum, id est diabolus, qui jam olim patria luce ob culpam superbiae depulsus, et in tenebrarum fuerat carcerem missus. Atque ideo Judaei pacem habere non possunt, quia seditionum principem quam Dominum eligere maluerunt. Quia (0186B)vero Barrabas filius patris, vel filius magistri eorum interpretatur, potest Antichristi typum gerere, quem illi, quibus dicit: vos ex patre diabolo estis, vero Dei filio sunt praelaturi. Filius autem diaboli Antichristus, non ab ipso nascendo, sed imitando vocatur.
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor ejus dicens: Nihil tibi et justo illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter illum. Nota, quod gentilibus saepe a Deo somnia revelentur, et quod in Pilato et uxore ejus, justum Dominum confitentibus, gentilis populi testimonium sit.
Dicit iterum illis Pilatus, quid faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Dicunt omnes, crucifigatur. Ut impleretur quod dictum est in Psalmo: Circumdederunt me canes multi (Psal. XXI), et illud Hieremiae: (0186C)Facta est mihi haereditas mea, sicut leo in silva, dederunt super me vocem suam (Hier. XII).
Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, accepta aqua lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine hujus justi, etc. Pilatus autem accepit aquam juxta illud propheticum: Lavabo inter innocentes manus meas (Psal. LXXII), ut in lavacro manuum ejus, gentilium opera purgarentur, et ab impietate Judaeorum, qui clamaverunt, crucifige eum, nos alienos faceret, quodam modo hoc contestans et dicens: Ego quidem innocentem volui liberare, sed quoniam seditio oritur, et per id rebellionis mihi contra Caesarem crimen impingitur, innocens sum a sanguine hujus justi (Joan. XIX).
Respondit universus populus dicens: Sanguis ejus (0186D)super nos et super filios nostros. Perseverat usque in praesentem diem haec imprecatio super Judaeos, et sanguis Domini non aufertur ab eis, unde per Isaiam loquitur: Si levaveritis ad me manus, non exaudiam vos, manus vestrae sanguine plenae sunt.
Tunc milites exuentes Jesum, chlamidem coccineam circumdederunt ei. Vel secundum Marcum, induunt eum purpura. Pro regia enim purpura chlamis illa coccinea ab illudentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura cocco simillima. Potest etiam fieri, ut purpuram etiam Marcus commemoraverit, quam chlamis habebat, quamvis esset coccinea. Mystice ergo in purpura qua indutus est Dominus, ipsa ejus (0187A)caro quam passionibus objecit insinuatur, de qua praemissa dixerat Propheta: Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua, quasi calcantium in torculari. In corona vero quam portabat, spinea nostrorum susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri dignatus est ostenditur, juxta quod praecursor ipsius testimonium ei perhibens ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Namque spinas in significatione peccatorum poni solere testatur ipse Dominus, qui protoplasto, in peccatum prolapso dicebat: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III), quod est aperte dicere: Conscientia tua punctiones tibi, et aculeos vitiorum procreare non desistet. Quod vero juxta Evangelium Lucae Dominus apud Herodem alba veste induitur, (0187B)in caeteris vero Evangelistis a militibus Pilati, sub coccineo sive purpureo habitu illusus esse perhibetur, collata utraque narratione, in uno innocentia, et castitas assumptae humanitatis, in altero autem veritas passionis, per quam ad gloriam regni immortalis esset perventurus exprimitur. Sicut enim purpura colorem sanguinis, qui pro nobis effusus est, imitatur, ita et habitus regnum, quod post passionem intravit, nobisque intrandum patefecit, insinuavit. Verum quia dixit Apostolus: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis, et Isaias Domino de electis omnibus: His velut ornamento vestieris (Isa. XLIX). Potest in hoc utroque Domini habitu, omnis electorum ejus multitudo, quae in martyres venerandos, et caeteram fidelium (0187C)plebem distinguitur, aptissime designari. Alba enim veste induitur, cum munda justorum confessione circumdatur. Purpura sive cocco vestitur, cum in triumpho victoriosorum martyrum gloriatur.
Et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus, et reliqua. In chlamide coccinea opera Gentium cruenta sustentat: in corona spinea maledictum solvit antiquum: in calamo venenata occidit animalia, sive calamum tenebat in manu, ut sacrilegium scriberet Judaeorum.
Exeuntes autem, invenerunt hominem Cyrenaeum, venientem obviam sibi, sive secundum Marcum: Venientem de villa, nomine Simonem, hunc angariaverunt, ut tolleret crucem ejus. (Ex Hieron.) Cavendum ne videatur contrarium quod Joannes scribit, ipsum (0187D)Dominum sibi crucem portasse. Sed hoc intelligendum, quod egrediens de praetorio Jesus, ipse sibi secundum Joannem portavit crucem, postea Simoni portandam imposuerunt, et hoc congruo satis ordine, quia ipse passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. III). Et quia Simon iste, non Hierosolymita, sed Cyrenaeus esse perhibetur. Cyrene enim Libyae civitas est, ut in Actibus apostolorum legimus (Act. II), recte per eum populi gentium designantur, qui quondam peregrini et hospites testamentorum, nunc obediendo cives sunt et domestici Dei. Et sicut alibi dicitur: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII). Unde et apte Simon obediens, Cyrene, (0188A)haeres interpretatur. Nec praetereundum quod idem Simon de villa venisse fertur; villa enim pagus dicitur, a voce Graeca πηγὴ, quae fontem significat, unde plures simul domus rusticae, hoc est, plures villae, pagus vocatur, quod circa fontes condi hujusmodi villae consueverunt. Hinc pagani dicti quasi villani. Unde paganos appellamus eos, quos a civitate Dei alienos, et quasi urbanae conversationis esse videmus expertes. Sed de pago Simon egrediens, crucem portat post Jesum, cum populus nationum paganis ritibus derelictis, vestigia Dominicae passionis obedienter complectitur. Quod autem secundum Lucam in hoc loco sequentibus se Dominus mulieribus dixit: Filiae Hierusalem, nolite flere super me, sed super vos et super filios vestros, et addit: Quia si in viridi ligno haec (0188B)faciunt, in arido quid fient (Luc. XXIII)? (Ex Beda.) Viride enim lignum seipsum suosque electos, aridum vero impios et peccatores significat. Si ego ipse, inquit, qui peccatum non feci, qui lignum vitae merito appellor, fructus gratiae duodenos per singulos menses affero, sine igne passionis a mundo non exeo, quid putas eos manere tormenti, qui fructibus vacui, insuper vitae lignum flammis dare non timent?
Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. Extra urbem Hierusalem et foris portam loca erant in quibus truncabantur capita damnatorum, et calvariae, id est decollatorum sumpsere nomen. Propterea autem ibi crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat area damnatorum, ibi erigerentur vexilla (0188C)martyrii. Et quomodo pro nobis maledictum crucis factus et flagellatus, et crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigitur, ut ubi abundavit peccatum, superabundet gratia (Rom. V). Qualiter sane Dominus in cruce positus, quidve eadem sacratissimi corporis positio regalis in se typo contineat, Sedulius in Paschali carmine pulchre versibus dixit (Lib. V). Protinus in patuli suspensus culmine ligni, Relligione pia mutans discriminis iram, Pax crucis ipse fuit, violentaque robora membris Illustrans propriis, poenam vestivit honore, Suppliciumque dedit signum magis esse salutis, Ipsaque sanctificans in se tormenta beavit. Neve quis ignoret speciem crucis esse colendam, Quae Dominum portavit ovans, ratione potenti Quattuor inde plagas quadrati colligit orbis.(0188D) Splendidus auctoris de vertice fulget Eous. Occiduo sacrae lambuntur sidere plantae. Arcton dextra tenet, medium laeva erigit axem, Cunctaque de membris vivit natura creantis, Et cruce complexum Christus regit undique mundum.
Moralem quoque sacrosanctae crucis figuram describit Apostolus, ubi ait: In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo, altitudo et profundum (Ephes. III). Cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi. In latitudine quippe bona opera charitatis significat. In longitudine perseverantiam sanctae conversationis usque in finem. In altitudine spem coelestium praemiorum. In profundo inscrutabilia judicia Dei, unde ista gratia (0189A)in homines venit. Et haec ita coaptantur sacramento crucis, ut in latitudine accipiatur transversum lignum, quo extenduntur manus, propter operum significationem. In longitudine ab ipso usque in terram, ubi totum corpus crucifixum stare videtur, quod significat persistere, hoc est, longanimiter permanere. In latitudine ab ipso transverso ligno sursum versus, quod ad caput eminet, propter exspectationem supernorum, ne illa opera bona atque in eis perseverantia, propter beneficia Dei, terrena ac temporalia facienda credantur, sed potius propter illud quod desuper sempiternum sperat fides, quae per dilectionem operatur. In profundo autem, pars illa ligni, quae in terra abdita defixa latet, sed inde consurgit illud omne quod eminet, sicut ex occulta Dei (0189B)voluntate vocatur homo ad participationem tantae gratiae, alius sic, alius autem sic, supereminentem vero scientiae charitatem Christi, eam profecto, ubi pax illa est, quae praecellit omnem intellectum (Philip. IV).
Et dabant ei bibere, myrrhatum vinum, et non accepit. (Ex Hieron.) Deus loquitur ad Hierusalem: Ego te plantavi vineam meam veram, quomodo facta es in amaritudinem vitis alienae (Jer. II)? Amara vitis amarum vinum facit, quod propinat Domino Jesu Christo, ut impleatur quod scriptum est: Et dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXXXVI). Quod autem dicitur: Et non accepit, vel secundum Matthaeum: Cum gustasset, noluit bibere, hoc indicat, quod gustaverit quidem (0189C)pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexit. Quod autem ait Marcus: Non accepit, intelligitur, non accepit ut biberet. Gustavit autem, sicut Matthaeus testis est, ut quod idem Matthaeus ait: Noluit bibere, hoc Marcus dixit: Non accepit, tacuerit autem quod gustaverit. Sed hoc quod ait Marcus, myrrhatum vinum intelligendum est, Matthaeum dixisse: Cum felle mistum. Fel quippe pro amaritudine posuit, et myrrhatum enim vinum amarissimum est, quanquam fieri possit, ut et felle et myrrha tum vinum amarissimum redderent.
Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes. Haec evangelista Joannes plenius exposuit, quia scilicet milites, caetera (0189D)in quatuor partes, juxta suum numerum dividentes, de tunica, quae inconsutilis erat, desuper contexta per totum, sortem miserunt. ( Ex August.) Quadripartita autem vestis Domini quadripartitam ejus figuravit Ecclesiam, toto scilicet qui quatuor partibus constat terrarum orbe diffusam, et omnibus ejusdem eisdem partibus aequaliter, id est, concorditer distributam. Tunica vero illa sortita omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. Si enim charitas, juxta Apostolum, et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est, merito vestis qua significatur desuper contexta, perhibetur. In sorte autem quid, nisi Dei gratia commendata est? Sic (0190A)quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personae cujusque, vel meritis, sed occulto Dei judicio ceditur.
Et posuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judaeorum. Pulchre titulus, qui Christum Regem testatur, non infra, sed supra crucem ponitur, quia licet in cruce pro nobis hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis majestate fulgebat, quia apte etiam, quia rex simul et sacerdos est cum eximiam Patri suae carnis hostiam in altari crucis offerret, regis quoque, qua praeditus erat titulo, dignitatem praetendit, ut cunctis legere, hoc est, audire et credere volentibus innotescat, quia suum per crucem non perdiderit, (0190B)sed confirmarit potius et corroborarit imperium. Nam quod hoc nomen, Hebraice, Graece et Latine scriptum erat, . Ἰησοῦς ὁ Βασιλεὺς τῶν Ἰουδαίων. Jesus Nazarenus rex Judaeorum, hoc est, quod idem Apostolus subsecutus annectit. Et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II). Quantum vero ad litteram, hae tres linguae ibi prae caeteris eminebant, Hebraea, propter Judaeos in lege gloriantes, Graeca, propter gentium sapientes, Latina, propter Romanos, multis ac pene omnibus jam tunc gentibus imperantes. Velint nolint, ergo Judaei, omne mundi regnum, omnis mundana sapientia, omnia divinae legis sacramenta testantur, quia Jesus rex Judaeorum est, hoc est, imperator credentium (0190C)et confitentium Dominum.
Tunc crucifixi sunt cum eo et duo latrones, a dextris, etc. Latrones qui cum Domino sunt hinc inde crucifixi, significant eos qui sub fide et confessione Christi, vel agonem martyrii, vel continentiae arctioris instituta subeunt. Sed quotquot haec pro aeterna solum coelestique gloria gerunt, hi profecto dextri latronis merito et fide designantur. At qui, vel humanae laudis intuitu, vel qualibet minus digna intentione, saeculo abrenuntiant, non immerito blasphematoris et sinistri latronis mentem et actus imitantur. De qualibus dicit Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam, si dedero omnes facultates meas in cibos pauperum, si alia multa fecero, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (0190D)(I Cor. XIII). At vero beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V).
Praetereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua, etc. Blasphemabant, quia praetergrediebantur viam, et in vero itinere scripturae ambulare nolebant, movebant capita, quia jam ante moverant pedes et non stabant supra petram.
Similiter et principes sacerdotum cum scribis dicebant, etc. Etiam nolentes confitentur scribae et pharisaei, quod alios salvos fecerit, itaque vos vestra condemnat sententia. Qui enim alios salvos fecit, si vellet, et seipsum salvare potera.
Descendat nunc de cruce, et credimus ei. (Ex Hieron.) (0191A)Fraudulenta promissio, quid est plus, de cruce descendere, an de sepulcro mortuum surgere? Resurrexit et non creditis ei, etiam si de cruce descenderet, similiter non crederetis. Sed mihi videtur hoc daemones immittere, statim enim ut crucifixus est Dominus, senserunt virtutem crucis, et intellexerunt fractas esse vires suas, et hoc agunt, ut de cruce descendat, sed Dominus sciens adversariorum insidias, permanet in patibulo, ut diabolum destruat.
Et latrones qui crucifixi erant cum eo, et improperabant ei. Hic per tropum qui appellatur σύλληψις pro uno latrone uterque dicitur blasphemasse. Lucas vero asserit quod altero blasphemante, alter increpavit blasphemantem, et confessus est, dicens:(0191B) Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. In corde autem fidelium tres summopere manere virtutes testatur Apostolus dicens: Nunc autem manet, Fides, Spes, Charitas (I Cor. XIII), quas cunctas subita repletus gratia et accepit latro, et servavit in cruce. Fidem namque habuit qui regnaturum Dominum credidit, quem secum pariter morientem vidit. Spem habuit qui regni ejus aditum postulavit. Charitatem quoque in morte sua vivaciter tenuit, qui fratrem et colatronem pro simili scelere morientem, et de iniquitate sua arguit, et ei vitam quam cognoverat praedicavit.
Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi, hodie mecum eris, etc. ( Ex Beda ). Semper enim plus Dominus tribuit quam rogatur. Ille enim rogabat ut memor (0191C)sui fuisset Dominus cum venisset in regnum suum. Dominus autem ait: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Vita est enim, esse cum Christo, quia ubi Christus, ibi regnum. Quidam duos latrones cum Domino crucifixos, duobus baptizatorum generibus coaptant! Quicunque enim baptizati estis in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Ambo namque similes crucifixi, sed unus in cruce blasphemus pejor, alter est confessione martyr effectus, quia per baptismum, quo cum peccatores essemus abluimur. Alii dum Deum in carne passum, fide, spe et charitate laudant, coronantur. Alii dum aut fidem aut opera baptismi habere renuunt, dono quod accepere privantur. ( Ex Hieron.) In duobus latronibus uterque populus, et gentilium et Judaeorum, (0191D)primum Dominum blasphemavit, postea signorum magnitudine alter exterritus egit poenitentiam, et usque hodie Judaeos increpat blasphemantes.
A sexta autem hora tenebrae factae sunt, etc. ( Ex Hieron.) Et hoc factum reor, ut compleretur prophetia dicens: Occumbet sol meridie (Amos VIII). Et alio loco: Occubuit sol cum adhuc media esset dies (Hier. XIII), velut impium scelus, sol videre non patitur, et suam in subtractis radiis praesentiam, in qua facinus generabatur, ipsa terra contremuit. ( Ex Vulgat.) Velum templi scinditur, ut quae honorabiliter latebant, pro tali commisso vulgata vilescerent, et ut Josephus refert, voces virtutum coelestium, migrare de templo volentium, feruntur auditae. (0192A)In resurrectione vero Domini, nulla fidelibus terrorum signa, sed indicia cuncta laetitiae visuntur. Angeli albis vestibus coruscantes, curritur cum gaudio ad sepulcrum, ubi non mortuus inveniretur, sed ubi mors agnosceretur evicta, appellantur mulieres voce pacifica, et quid amplius dicam, omnia salutis aeternae mysteria revelantur. Et notandum quod Dominus hora sexta sit crucifixus, hoc est, recessuro a centro mundi sole, quando et latroni ait: Hodie mecum eris in paradiso. Nam de Adam peccante scriptum est, quod audierit vocem Domini Dei post meridiem (Gen. II). Rationis igitur, imo divinae pietatis ordo poscebat, ut eodem temporis articulo, quo tunc Adae praevaricanti obcluserat, nunc latroni Dominus poenitenti januam paradisisi reseraret. Et (0192B)qua hora primus Adam, peccando huic mundo mortem invexerat, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret.
Et circa horam nonam, clamavit Jesus voce magna, dicens: Heli, Heli, lama sabaththani, hoc est, Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? (Ex August.) Sicut enim esurire et sitire et fatigari non erat proprium divinitatis sed corporis, ita et quod dicit: Ut quid me dereliquisti? corporis vox est. Ut homo ergo loquitur, ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur. ( Ex Ambros.) Quod clamat tuum est, a te hoc accepit, pro te liberandum carne indutus est.
Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: Heliam vocat iste. (Ex Hieron.) Non omnes, sed (0192C)quidam quos arbitror milites fuisse Romanos, non intelligentes sermonis Hebraici proprietatem, sed ex eo quod dixit: Heli, Heli, putantes Heliam ab eo invocatum. Sin autem Judaeos qui hoc dixerint intelligere volueris, et hoc more sibi solito faciunt, ut Dominum imbecillitate infament, quia auxilium Heliae deprecetur.
Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, etc. Et haec facta sunt ut impleretur prophetia: In siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII). Judaei quippe ipsi erant acetum, degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum, tanquam de pleno vase, de iniquitate mundi hujus impleti, cor habentes velut spongiam cavernosis (0192D)quodammodo, atque tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopum cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est, humilis, et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipimus, quam circumdederunt et se circumvenisse putaverunt. Unde illud in Psalmo: Asperges me hyssopo et mundabor. Christi namque humilitate mundamur, quia nisi humiliasset semetipsum factus obediens patri usque ad mortem crucis. Non utique sanguis ejus in peccatorum remissionem, hoc est, in nostram mundationem fuisset effusus. Per arundinem vero, cui imposita est spongia, scriptura significatur, quae implebatur hoc facto. Sicut enim lingua dicitur, vel Graeca vel Latina, vel alia quaelibet, (0193A)sonum significans, qui lingua promitur, sic arundo dici potest littera, quod arundine scribitur.
Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. (Ex Beda.) Divinae potestatis indicium est emittere spiritum, ut ipse quoque dixerat: Nemo potest tollere animam meam a me, sed ego pono eam a meipso, ut rursum accipiam eam (Joan. X). Lignum adversus lignum, et manus patenter extenduntur, adversus manus continenter extensas, pro solutis et remissis praebentur, clavis confixae, pro his quae ejecerunt Adam, praebentur manus, quae orbem terrae complecterentur et revocent, pro humilitate exaltatio, pro suavi et pernicioso gustu, suscipitur fellis gustus, et mors pro morte mutatur, tenebrae pro tenebris, sepultura pro sepultura, resurrectio pro (0193B)resurrectione, haec omnia, cura quaedam erga nos est Dei, et medicina infirmitatis nostrae.
Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. (Ex Beda.) Scinditur velum templi, ut arca testamenti et omnia legis sacramenta, quae tegebantur appareant, atque ad populum transeant nationum. Ante etenim dictum fuerat: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psal. LVII). Nunc autem exaltare super coelos Deus, et super omnem, inquit, terram gloria tua. Et in Evangelio prius dixit: In viam gentium ne abieritis (Matth., X). Post passionem vero suam: Euntes, inquit, docete omnes gentes (Matth. ultimo ). Velum templi scissum est, et omnia legis sacramenta, quae prius tegebantur prodita sunt, atque ad (0193C)gentilium populum transierunt. ( Ex Hieron.) In Evangelio, cujus saepe facimus mentionem super liminare templi infinitae magnitudinis, fractum esse atque divisum legimus. Josephus quoque refert (Lib. VII Belli Judaici, cap. 12) virtutes angelicas praesides quondam templi tunc pariter conclamasse, transeamus ex his sedibus. Quaerendum est utrum velum templi scissum est, exterius an interius. Sed mihi videtur in passione Domini, illud velum esse conscissum, quod in templo foris positum fuit, et appellabatur exterius, ut significaret quia nunc ex parte videmus, et ex parte cognoscimus. Cum autem venerit quod perfectum est, tunc etiam velum interius disrumpendum, ut omnia quae nunc nobis abscondita sunt, domus Dei sacramenta videamus. (0193D)Quid significent duo cherubim, quid oraculum, quid vas aureum, in quo manna reconditum fuit. Nunc enim per speculum videmus in imagine, et cum historiae nobis velum scissum sit, et ingrediamur atrium Dei, tamen secreta ejus et universa mysteria, quae coelesti Hierusalem clausa retinentur, scire non possumus.
Et terra mota est. Juxta illud quod scriptum est in Aggeo: Adhuc ego semel movebo coelum et terram, et veniet desideratus cunctis gentibus, ut ab oriente et occidente veniant, et recumbant cum Abraham et Isaac et Jacob (Agg. II).
Et petrae scissae sunt. In signum futurae resurrectionis, vel dura corda gentilium, sive petrae universa (0194A)vaticinia prophetarum, qui et ipsi a petra Christo cum Apostolis petrae vocabulum susceperant, ut quidquid in eis duro legis velamine claudebatur, scissum patet et gentibus.
Et monumenta aperta sunt. De quibus scriptum est: Vos estis sepulcra extrinsecus dealbata (Matth. XXIII), quae intus plena sunt ossibus mortuorum, ideo sunt aperta, ut egrederentur de his qui prius in infidelitate mortui erant, et cum resurgente Christo atque vivente viverent, et ingrederentur coelestem Jerusalem. Porro secundum litteram, nulli violentum esse videatur, mortuo Salvatore, appellare Jerusalem sanctam civitatem, cum usque ad destructionem ejus semper Apostoli templum ingressi sunt, et ob scandalum eorum, qui de Judaeis crediderant, (0194B)legis exercuerunt caeremonias, cujusque quadragesimum secundum annum passionis Domini datum est tempus poenitentiae. Illi vero in blasphemia perseverantes, egressi sunt duo ursi de silvis gentium Romanarum, et laceraverunt interficientes eam, et ex eo tempore, non Jerusalem sancta, sed spiritualiter Aegyptus vocatur et Sodoma.
Et multa corpora sanctorum, qui dormierant surrexerunt, etc. (Ex Beda.) Qui enim resurgente Domino resurrexerunt a mortuis, etiam ad coelos ascendente simul ascendisse credendi sunt. Neque ulla ratione illi temeritati fides accommodanda, qui eos postea reversos in cinerem, ac denuo in monumentis, quae pridem patefacta sunt ab eis, quibus paulo ante vivi apparuerunt, more mortuorum putant (0194C)quidam esse reclusos. ( Ex Hieron.) Quomodo Lazarus mortuus resurrexit, sic et multa corpora sanctorum resurrexerunt, ut Dominum ostenderent resurgentem, et tamen cum monumenta aperta sint, non ante surrexerunt, quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus resurrectionis ex mortuis. Quando vero dicitur: Apparuerunt multis, ostenditur non generalis fuisse resurrectio, quae omnibus appareret, sed specialis ad plurimos, ut hi viderent, qui cernere merebantur. Quaeritur autem cur Marcus dicat: Erat autem hora tertia et crucifixerunt eum, et Joannes dicit: Erat autem parasceve Paschae hora quasi sexta. (Ex Vulg.) Quidam hoc scriptorum contigisse dicit errore. Sed non mihi videtur ullam interpolationem suscipiendam scripturae divinae, quae (0194D)ab Ecclesia toto orbe diffusa, inviolabili traditione suscipitur. Et ne per hoc occasio detur haereticis, non accipiendi in quibus violaverint divina decreta. Nunquid per tot saecula latere potuit tam summa lectio? aut non emendari falsitas irrogata? Quid ergo dicimus, nisi aut juxta Marcum, Judaeorum vocibus, qua clamarunt Crucifige, hora tertia crucifixum, aut eadem hora judicio morti addictum ex sententia, velut jam crucifixum voluit designare? Et quomodo secundum Joannem in cruce hora sexta suspensus, quod ex mirabilibus, quae acciderunt magis existimo, dum ab ipsius momento temporis, sol radios suae lucis abscondit, ne creatoris sui videret injuriam. Aut si hora est tertia crucifixus, non (0195A)dissonant haec Joanni, dicenti: Erat autem parasceve hora fere sexta (Joan. XIX). Parasceve enim praeparatio interpretatur, et passio Christi quae est vere Paschae, praeparatio ante lucem facta est, dum ad Annam principem sacerdotum, nocturno adhuc tempore duceretur. Nec immerito ab illa hora noctis, qua Jesus ductus est in Annae domum, usque ad horam tertiam, sex horae fuisse a Joanne traduntur. Potuit enim fieri, ut tres peragerentur horae nocturnae, et a praeparatione passionis Domini usque ad horam tertiam diei. Secundum Joannem sex horae rectissime referuntur, non enim frustra adjecit, ut diceret. Erat enim hora parasceve fere sexta, hoc est, praeparationis. Ex eo enim coepit passio Salvatoris, ex quo pro salute mundi ductus est judicandus.(0195B) Centurio autem, et qui cum eo erant custodientes Jesum, viso terrae motu et his quae fiebant, timuerunt valde dicentes: Vere Dei Filius erat iste. (Ex Beda.) Non solus centurio glorificavit Deum, sed et milites, qui cum eo erant custodientes Jesum. Sicut Matthaeus scribit viso terrae motu et his quae fiebant, timuerunt valde dicentes: Vere Dei Filius erat iste. Quanta ergo caecitas Judaeorum, qui tot per Dominum virtutibus factis, tantis in morte illius apparentibus signis credere respuerunt, et insensibiliores gentibus, Deum glorificare, vel timere contempserunt. Unde merito per centurionem fides Ecclesiae designatur, quae velo mysteriorum coelestium per mortem Domini reserato, continuo Dominum Jesum, (0195C)et vere justum hominem et vere Dei Filium, synagoga tacente, confirmat. Nam et ipsa summa centenaria, quae inflexu digitorum, sicut et supra memoratum est, de sinistra transit in dexteram, Ecclesiae sacramentis et fidei aptissime congruit, cui pro lege Evangelium creditum, pro terrae divitiis, regnum est coeleste promissum.
Erant autem ibi mulieres multae a longe, etc. Hoc est, quod ipse Dominus in Psalmo explicita suae passionis serie patri queritur, dicens: Elongasti a me amicum, et proximum et notos meos a miseria (Psal. LXXXVII).
Quae secutae erant Jesum a Galilaea ministrantes. (Ex Hieron.) Consuetudinis Judaicae fuit, nec ducebatur (0195D)in culpam, more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent. Hoc quia scandalum facere poterat in nationibus, Paulus abjecisse se memorat: Nunquid non habemus potestatem, sorores, mulieres circumducendi, sicut et caeteri apostoli faciunt (I Cor. IX)? Ministrabant autem Domino de substantia sua, ut meterent eorum carnalia, cujus ille metebat spiritualia, non quod indigeret cibis Dominus creaturarum, sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu discipuli deberent esse contenti. Sed videamus quales comites habuerit, Maria Magdalene, a qua septem daemonia ejecerat, Mariam Jacobi, et Joseph matrem, materteram suam sororem (0196A)Mariae matris Domini, et matrem filiorum Zebedaei, quae paulo ante regnum liberis postularat, et alias quas in caeteris Evangeliis legimus.
Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia, nomine Joseph, qui a Luca decurio vocatur, etc. Decurio vocatur, quod sit de ordine et officio curiae, et curiae administrator, qui etiam curialis a procurando munera civilia solet appellari. Ab Arimathia civitate Judaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei. Arimathia ipsa est Ramatha, civitas Helcanae et Samuelis in regione Jamnitica juxta Diospolim.
Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu. Magnae quidem Joseph istae dignitatis ad saeculum, sed majoris apud Deum meriti fuisse laudatur, ut et per (0196B)justitiam meritorum sepeliendo corpore dominico dignus foret, et per nobilitatem potentiae saecularis idem corpus accipere posset. Non enim quilibet ignotus ad praesidem accedere, et crucifixi corpus poterat impetrare.
Et accepto corpore Joseph involvit illud in sindone munda. Et ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur, qui ne in tumulis quidem possunt carere divitiis. Possumus autem juxta intelligentiam spiritalem, et hoc sentire, quod ille in sindone munda involvat Jesum qui pura eum mente susceperit.
Et posuit illud in monumento suo novo. In novo autem ponitur monumento, ne post resurrectionem (0196C)ex caeteris corporibus surrexisse, alius fingeretur, quod bene monumentum de petra excisum fuisse memoratur. Ne si ex multis lapidibus aedificatum esset, suffossis tumuli fundamentis ablatus furto diceretur. Aliter solus Dominus tumulo includitur, ut specialis illius sepultura, id est, nostrae dissimilis, sicut et caetera dispensationis ejus arcana a nostrae naturae fragilitate discrepavere, specialis et resurrectio designatur. Nam et verus homo apparuit, sed ex virgine matre conceptus et natus, et tentatus est, per omnia sedet pro similitudine absque peccato, et mortuus est, sed quomodo ipse voluit: et sepultus est, sed quamdiu voluit: et suscitatus est, sed quando voluit. Hoc est ergo quod ait: Singulariter sum ego donec transeam (Psal. CXL): et alibi de (0196D)singulari sepultura: In pace in idipsum dormiam et requiescam. Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me, id est, caeterorum mortalium in fine resurrectione servata, me singulari dono a mortuis die tertia resurgere promisisti.
De monumento Domini ferunt qui nostra et aetate de Hierosolymis Britanniam venerunt, quod domus fuerit rotunda, de subjacente rupe excisa, tantae altitudinis, ut intro consistens homo, vix manu extenta, culmen possit attingere. Quae habet introitum ab oriente, cui lapis ille magnus advolutus atque impositus est, in cujus monumenti parte aquilonali sepulcrum ipsum, hoc est, locus Dominici corporis de eadem petra factus est, septem habens pedes (0197A)longitudinis, trium vero palmorum mensura, caetero pavimento altius eminens. Qui, videlicet locus, non desuper, sed a latere meridiano per totum patulus est, unde corpus inferebatur. Color autem ejusdem monumenti ac loculi rubicundo et albo dicitur esse permistus. Nam et sepulcrum illud venerabilem figuram dominici habebat altaris, in quo carnis ejus ac sanguinis solent mysteria celebrari, unde regula Ecclesiastica tenet eadem mysteria, non in serico, non in panno tincto, sed instar sindonis, quo eum Joseph involvit in linteo puro debere consecrari. Ut sicut ipse veram terrenae mortalisque naturae substantiam pro nobis morti obtulit, ita et nos in commemorationem ejusdem tremendi et venerabilis sacramenti, purum de terrae germine candidumque, (0197B)et multimodis, quasi mortificationum genere castigatum altari linum imponamus. Quod autem ait: Advolvit saxum magnum ad ostium monumenti velamen significat, quod in lectione Veteris Testamenti manet. Lex enim in lapide scripta est, cujus ablato tegmine, secreta sacramentorum revelantur.
Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum. Caeteris relinquentibus Dominum, mulieres in officio perseverant, exspectantes quod promiserat Jesus, et ideo meruerunt primae videre resurgentem. Quoniam qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit.
Altera autem die, quae est post Parasceven, et rel. Parasceve praeparatio interpretatur, quo nomine Judaei, qui inter Graecos conversabantur, sextam sabbati, (0197C)quae nunc a nobis sexta feria vocatur appellabant. Quod eo videlicet die, quae in sabbato fore necessaria praepararent, juxta quod de manna quondam erat praeceptum (Exod. XVI). Sexta autem die colligetis duplum, etc. Qui vero inter Romanos vitam ducunt Judaei, usitatius eum Latine coenam puram cognominant. Quia ergo sexta die homo factus, et tota mundi creatura perfecta, septima autem conditor ab opere suo requievit. Unde et hanc sabbatum, id est, requiem vocari praecepit. Recte Dominus eadem die sexta crucifixus, humanae reparationis implevit arcanum, unde cum accepisset acetum dixit, consummatum est, id est, sexti diei, quod pro mundi refectione suscepit, totum est opus perfectum. Sabbato autem in sepulcro requiescens (0197D)resurrectionis, quae octava die ventura est, exspectabat eventum, ubi simul nostrae devotionis praelucet exemplum, quos in hac quidem sexta mundi aetate pro Domino pati et velut mundo crucifigi necesse est. In septima vero aetate, hoc est, cum laeti quis debitum solvit, corpora quidem in tumulis, animas autem secreta in pace cum Domino manere. Et post bona oportet opera quiescere, donec octava tandem veniente aetate, etiam corpora ipsa resurrectione glorificata, cum animabus simul incorruptionem aeternae haereditatis accipiant. Unde pulchre septima dies in Genesi vesperam habuisse non legitur, quia requies animarum, quae in illo saeculo nunc est, non ullo consumenda moerore, sed pleniori (0198A)gaudio futurae est resurrectionis adaugenda. In Luca legimus: Quia stabant omnes noti ejus a longe, et mulieres quae secutae erant eum. His ergo notis Jesu, post depositum ejus corpus, ad sua remeantibus, solae mulieres, quae arctius amabant, funus subsecutae, quomodo poneretur inspicere curabant, ut ei tempore congruo munus possent devotionis offerre. Sed et hactenus sanctae mulieres die parasceve, id est, praeparationis idem faciunt, cum animae humiles, et quo majoris sibi consciae fragilitatis, eo majori Salvatoris amore ferventes passionis, ejus vestigiis in hoc saeculo, quo requies est, praeparanda futura diligenter obsequuntur. Et si forte valeant imitari pia curiositate, quo ordine sit eadem passio completa perpendunt. In Evangelio quidem Marci (0198B)scriptum est:
Et revertentes paraverunt aromata et unguenta, et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. Mandatum erat ut sabbati silentium a vespera usque ad vesperam servaretur, et ideo religiosae, mulieres, sepulto Domino, quamdiu licebat operari, id est, usque ad solis occasum in unguentis praeparandis erant occupatae, quod non solum in die parasceve egerant, verum transacto sabbato, id est, sole occidente, mox ut operandi licentia remeabat, emerunt aromata, ut mane venientes ungerent corpus ejus, sicut Marcus evangelista testatur. Neque enim vespere sabbati, praeoccupante jam noctis articulo, monumentum adire valuerunt. Inspecta autem Domini sepultura, revertentes parant aromata et unguenta, qui lecta, (0198C)audita, recordata passione dominica, mox ad patranda se opera virtutum, quibus Christus delectetur, convertunt. Et sabbato quidem paratis aromatibus silent, venturae post sabbatum cum muneribus ad Dominum, cum finita praesentis vitae parasceve, beata in requie gaudentes exspectant, quando tempore resurrectionis apparente, redolentibus Christo spiritualium actionum, quasi aromatibus occurrant. Mariam Magdalene Mariam plerique putant interpretari. Illuminant me isti vel illuminatrix. Magdalus turris interpretatur. Significat haec Maria sanctam Ecclesiam ex gentibus congregatam. Altera Maria significat primitivam Ecclesiam ex populo Judaeorum electam.
Convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum, dicentes: Domine, recordati sumus, quia (0198D)seductor ille dixit adhuc vivens, post tres dies resurgam, jube ergo custodiri sepulcrum, etc. Non suffecerat principibus sacerdotum et scribis ac Pharisaeis crucifixisse Dominum Salvatorem, nisi sepulcrum custodirent, cohortem acciperent, signarent lapidem, et quantum in illis est, manum opponerent resurgenti, ut diligentia eorum nostrae fidei proficeret. Quanto enim amplius servatur, tanto magis resurrectionis virtus ostenditur. Unde et monumento novo, quod excisum fuerat in petra, conditus est, ne si ex multis lapidibus, aedificatum esset, suffossis tumuli fundamentis ablatus furto diceretur. Quod autem in sepulcro ponendus esset, Prophetae testimonium est dicentis: Hic habitabit in excelsa spelunca petrae (0199A)fortissimae (Isai. XXXIII), statimque post duos versiculos sequitur: Regem cum gloria videbitis. Paulisper de ministratoribus persecutionis Christi, quid actum sit, videamus. Primus Herodes, sub quo passi sunt infantes, hunc finem habuit. Lento igni extrinsecus urebatur, intrinsecus autem vasto incendio cremebatur, omne corpus putridum gestabat atque corruptum, inerat febris maxima, prurigo intolerabilis, colli dolor immensus, pedum tumor extensus, verenda putrida, inerat illi et inflatio putrida, postquam oleo est litus, soluti sunt oculi ejus, et desperatus omnes primarios et nobiles plebis ad se jubet colligi, et in loco uno recludi, et ait sorori suae: Novi Judaeos de mea morte gavisuros, sed ut habeam lugentes cum spiritum exhalavero, omnes (0199B)interfice. Igitur sex filiis suis a se necatis, cultellum petiit, ut pomum, more solito, purgaret, et elevavit in seipso dextram suam, et ita obiit. Post hunc filius ejus Herodes, sub quo passus est Dominus, eo quod non dedisset gloriam Deo, subito ab angelo Domini percussus est, et incredibili ventris inflatione distentus, continuis quinque diebus, quinquagesimo quarto aetatis suae anno, regni vero septimo obiit. Pilatus vero ita malorum cladibus cruciatus est, ut propria se manu transverberaret. Quanta vero accesserint Judaeis per quadraginta annos usque ad vindictam crucis enumerare perlongum est. Quod a Pilato Caesaris imago nocte in templo posita est, quae Paschae solemnitate perturbatione facta, triginta millia ex eis caesa sunt: quod irruente fame, (0199C)mulier unicum filium suum comederit. Multa et alia signa demonstrabantur super eos. Nam fulgebat stella gladio similis per totum annum super Hierusalem. Quadam die vitula sacrificiis admota enixa est agnam. Quadam nocte janua sanctuarii seris ferreis munita, quae vix viginti viris claudebatur, sponte aperta est. Quadam die visi sunt currus et equites per aerem ferri. Quadam die Pentecostes sacerdotes audiebant motus in templo, et voces dicentium: Transmigremus ex his sedibus. Quadam festivitatis die, quidam Ananiae filius mente commotus clamabat: Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis. Qui verberatus magis ac magis clamabat. In obsidione autem Romanorum occisi undecies centena millia referuntur. Ad distrahendum vero (0199D)traditi centum millia dicuntur: rectum igitur fuit; ut qui patrem et filium despexerant, a filio et patre, id est, Tito et Vespasiano delerentur: et qui in solemnitate Paschae Dominum crucifixerunt, in eadem solemnitate ab hostibus conclusi perirent.
DOMINICA IN PALMIS. EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD PHILIPPENSES, CAP. II. « Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, (0200A)humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. Et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. »
Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu. Hoc loco Apostolus humilitatem tenere nos docet, et exemplum Domini nostri Jesu Christi ponens, qui cum sit in una eademque substantia deitatis, unus cum Patre, potentiae suae fortitudine, et majestate abscondita, formam servi, id est, assumpti hominis accepit. Si enim ille Dominus et Magister, servis et discipulis ministravit, quanto magis nos aequalibus et (0200B)majoribus servire debemus.
Qui cum in forma Dei esset. (Ex Joan. Chrys.) Per hoc enim quod dixit: Qui cum in forma Dei esset, verbi substantiam in natura Dei esse ostendit, per hoc autem, quod dixit: Formam servi accepit, natura hominis et non substantiae suae, sive personae unum esse verbum significavit. Nec enim dixit, quod eum qui in forma servi erat, accepit, ne anteplasmato homini unicum esse Deum Verbum ostenderet.
Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. (Ex August.) Non rapina usurpavit quod naturaliter possidebat.
Cum igitur Apostolus de unigenito Dei Filio loqueretur, quantum pertinet ad divinitatem ejus, secundum id quod verissime Deus est, aequalem eum esse (0200C)dixit Patri, quod non ei fuit tanquam rapina, id est, quasi alienum appetere, sed quasi proprium possidere.
Sed semetipsum exinanivit. (Ex Chrys.) Exinanitio autem est, Deo verbo eorum, quae humana sunt, aut propter unitatem ad carnem, quae dispensative facta est. ( Ex Aug.) Exinanivit, non formam suam mutans, sed formam servi accipiens, neque conversus aut transmutatus in hominem, amissa incommutabili stabilitate, sed tanquam verum hominem suscipiendo, ipse susceptor. In similitudine hominum factus, non sibi, sed eis, quibus in homine apparuit. Dei Filius Deo Patri natura aequalis, habitu minor, in forma enim servi quam accepit, minor est Patre, in forma autem Dei, in qua erat etiam, antequam (0200D)hanc accepisset, aequalis est Patri. Ergo quia forma Dei accepit formam servi, utrumque Deus, utrumque homo. Sed utrumque Deus, propter accipientem Deum, utrumque autem homo, propter acceptum hominem. Neque enim illa susceptione alterum eorum in alterum conversum atque mutatum est, nec divinitas quippe in creaturam mutata est, ut desisteret esse divinitas, nec creatura in divinitatem, ut desisteret esse creatura.
Et habitu inventus ut homo. Nomen habitus dicitur, ab illo verbo, quod est habere. Ergo in illa re dicitur habitus, quae nobis ut habeatur accidit. Multis enim modis habitum dicimus, vel animi, sicuti est, disciplinae perceptio usu roborata, vel corporis (0201A)sicut est alius alio succulentior: vel membris accommodatur, ut dicimus, vestitum, calciatum, armatum, et si quid hujus modi est. Verumtamen hoc interest, quod quaedam eorum quae accidunt nobis, ut habitum faciant, non mutantur a nobis, sed ipsa nos mutant in semetipsa, sicuti sapientia cum accidit homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. Quaedam vero sic accidunt, ut et mutent et mutentur, sicuti cibus et ipse amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur, et nos refecti in robur mutamur. Tertium genus est, cum ipsa quae accedunt mutantur, ut habitum faciant, et quodammodo formantur ab eis, quibus habitum faciunt, sicuti est vestis, nam projecta, non habet eam formam, quam cum induitur, (0201B)induta ergo accipit formam quam non habebat exuta. Quod est ergo, Habitu inventus ut homo, nisi habendo hominem, inventus ut homo est? non enim poterat inveniri ut homo, ab his qui cor immundum habebant, et verbum apud patrem videre non poterant, nisi suscipiendo hoc quod possent videre, et per quod ad illud lumen interius ducerentur. Iste autem habitus non est, ex primo illo genere, de quo superius diximus, non enim manens in se natura hominis, naturam Dei commutavit. Neque ex secundo, non enim immutabit homo Deum, et mutatus ab illo est, sed potius ex tertio est habitu, sic enim assumptus est, ut commutaretur ineffabiliter et excellentius atque conjunctius quam vestis ab homine, cum induitur. Hoc ergo nomine habitus, satis significavit (0201C)Apostolus, quemadmodum dixerit in similitudinem hominum factus, qui non transfigurationem in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est homine, quem sibi uniens quodammodo atque confirmans immortalitati aeternitatique sociare.
Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, etc. Hic nobis perfectae obedientiae monstrat exemplum, nulla enim potest mors deterior esse morte crucis.
Propter quod et Deus exaltavit illum. Locus iste, secundum humanam naturam potius intelligendus est, quam divinam. Natura enim humana humiliari et exaltari potuit, non divina. Si ergo et nos exaltari cupimus, Deo ac sanctis ejus usque ad mortem obedire etiam debemus. Magistrum humilem superbi (0201D)discipuli non sequamur, nec Dominum mitem servi contemnamus ingrati, nec indignum sit nobis aequalibus praebere ministerium, cum ille Dominus obsecutus sit servis.
Et donavit illi nomen, etc. Quomodo accepit ut adorari potuisset largitor omnium coelestium munerum, quem non solum patriarchas et prophetas, verumetiam angelos et potestates, cherubin et seraphin, divinis testimoniis adorasse cognoscimus. Aut quomodo dicitur exaltatus, qui magis per assumptam humiliatus dicitur carnem? Verum si attendas, quod verbum caro factum est, non eum miraberis exaltatum referri, aut nomen praedicabile suscepisse. In ipso enim humana cognoscitur exaltata natura; (0202A)tu in ipsius, o homo, susceptione carnis promeruisti nominis dignitatem. Haec enim de eo dicuntur, ex quo verbum caro factum est, et habitavit in nobis. ( Ex August.) Praeter hoc quod tanquam in templo in illo corpore habitat omnis plenitudo divinitatis, est aliud quod intersit inter illud caput et cujuslibet membri excellentiam. Est plane quod singulari quadam susceptione hominis illius, una facta est persona cum verbo. De nullo enim sanctorum dici potuit aut potest, aut poterit, verbum caro factum est. Nullus sanctorum qualibet praestantia gratiae unigeniti Dei nomen accepit, ut quod est ipsum Dei verbum ante saecula, hoc simul cum assumpto homine diceretur. Singularis est illa susceptio, nec cum hominibus aliquibus sanctis, quantalibet sapientiae (0202B)sanctitate praestantibus, ullo modo potest esse communis.
Ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, etc. Ideo pro omnibus passus et mortuus est, ut omnis creatura in nomine ejus precem fundat, coelestium commorantium in coelo, terrestrium viventium in terra, et infernorum, sive hominum mortuorum, sive, ut aliqui volunt, de custodibus dicit infernorum.
Et omnis lingua confiteatur, etc. Id est, omnium et diversarum gentium lingua, hoc est, in natura et gloria deitatis, dum ejusdem est gloria, cujus est pater.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. XIII. (0202C) « Ante diem festum Paschae sciens Jesus, quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Et coena facta cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Ischariotis, sciens quia omnia dedit ei pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad eum vadit, surgit a coena et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum praecinxit se. Deinde misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. Venit ergo ad Simonem Petrum, et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio tu nescis modo, scies autem postea. Dicit ei Petrus: Non lavabis (0202D)mihi pedes in aeternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus, et vos mundi estis, sed non omnes. Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum. Propterea dixit, non estis mundi omnes. Postquam ergo lavit pedes eorum, accepit vestimenta sua, et cum recubuisset iterum, dixit eis. Scitis quid fecerim vobis? Vos vocatis me magister et Domine, et bene dicitis. Sum etenim: Si ergo ego lavi pedes vestros, dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum dedi (0203A)vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. »
DIVI AUGUSTINI DICTA DE COENA DOMINI. Pascha Hebraeum nomen est, non Graecum. Opportunissime tamen occurrit in hoc nomine quaedam congruentia utrarumque linguarum. Qui enim πάσχω Graece, Latine patior dicitur. Ideo pascha passio putata est, velut hoc nomen a passione ita appellatum est. In sua vero lingua, hoc est, in Hebraea, pascha transiens dicitur. Hoc itaque nomen interpretans nobis beatus Evangelista, ante diem festum, inquit, paschae, sciens Jesus, quia venit hora, ut transiret ex hoc mundo ad Patrem. Ecce pascha, ecce transitus. Unde et quod? De hoc scilicet mundo ad patrem, spes membris in capite est data, quod essent (0203B)illo transeunte sine dubio secutura.
Cum dilexisset suos qui erant in mundo, etc. Quid est enim in finem dilexit eos, nisi in Christum? finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti. Aliter, in finem dilexit, usque ad mortem dilexit, id est, usque ad mortem illum dilectio illa perduxit, quia tantum dilexit suos, ut moreretur propter eos.
Et coena facta, cum diabolus misisset. Coena ergo facta, dictum est, jam parata, et ad convivantium mensam usumque perducta, non transacta neque finita. Si quaeris, quid miserit diabolus in cor Judae, hoc utique, ut traderet eum. Missio ista non fit per aurem, sed per cogitationem. Jam talis venerat ad convivium explorator pastoris, insidiator Salvatoris, venditor Redemptoris.(0203C) Sciens, quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit, etc. Si omnia dedit ei Pater in manus, ergo et ipsum traditorem. Nam si ipsum in manibus non haberet, non utique illo uteretur ut vellet. Proinde traditor traditus erat ei quem tradere cupiebat. Atque ita malum tradendo faciebat, ut de tradito bonum fieret, quod nesciebat. Sciebat enim Dominus quid faceret pro amicis, ac sic omnia dederat Pater in manus ejus, et in usu mala, et in effectu bona.
Surgit a coena et ponit vestimenta sua, etc. Cum ergo illi Deus Pater omnia dedisset in manus, ille discipulorum non manus, sed pedes lavit. Et cum se sciret a Deo exisse et pergere ad Deum, non Dei Domini, sed hominis servi implevit officium, nec illius dedignatus (0203D)est pedes lavare, cujus manus jam praevidebat in scelere crucifendus. Suis exspoliatus est vestimentis, et mortuus, involutus est linteis, exspoliatus est, et tota illa ejus passio nostra purgatio est. Tanta est quippe humanae utilitati humilitas, ut eam commendaret suo exemplo, etiam divinitatis sublimitas. Quid est: venit ergo ad Simonem Petrum? quasi aliquibus jam lavasset, non ita intelligendum est, quod post aliquos ad illum venerit, sed quod ab illo coeperit.
Qui lotus est, non habet opus, nisi pedes lavare, sed est mundus totus, etc. Utique mundus totus praeter pedes. Homo quidem in sancto baptismo totus abluitur, non praeter pedes, sed totus omnino. Verumtamen (0204A)cum in rebus humanis postea vivitur, utique terra calcatur. Ipsi igitur humani aflectus, sine quibus in hac mortalitate non vivitur, quasi pedes sunt, ubi ex humanis rebus afficimur, hoc ipse evangelista patefecit: Sciebat enim, inquit, quisnam esset qui traderet eum: Vos, inquit, vocatis me magister et Domine, bene dicitis, sum etenim, ideo bene dicitis quia sum.
Si ego lavi pedes vestros, Dominus et magister, et reliqua. Discimus enim, fratres, humilitatem ab excelso, faciamus invicem humiles, quod humiliter fecit excelsus. Nec dedignetur quod fecit Christus, facere Christianus. Nam quod dicit: Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis, ostendit nobis, ut si quis adversus aliquem (0204B)habet querelam, sicut Dominus donavit nobis, ita et nos invicem. Itaque nobis delicta donemus, et pro nostris delictis invicem oremus. Atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavemus. Nostrum est, donante ipso, ministerium charitatis et humilitatis adhibere, illius est, exaudire, ac nos ab omni peccatorum contaminatione mundare per Christum et in Christo, ut quod aliis etiam remittimus, hoc est, in terra solvimus, solvatur in coelo.
Amen, amen dico vobis, non est servus major domino suo, et reliqua. Hoc ideo dixit, quia laverat discipulorum pedes magister humilitatis, et verbo et exemplo.
( Smaragdus hic plus habet quam Evangelium in coena (0204C)Domini in se complectitur, nam aureum illum, et suavissimum Christi sermonem, quem evangelista Joannes habet cap. XIII, XIV, XV, XVI, XVII, ceu cygneam cantionem qua Christus suis valedicit, subnectit, et mira, sed clara brevitate ex orthodoxis pa tribus, exponit.)
Non de omnibus vobis dico, ego scio quos elegerim. Quos? nisi eos qui beati erunt, faciendo quae praecepit. Non est ex eis iste, qui panem illius sic edebat, ut super eum levaret calcaneum. Illi manducabant panem Domini, ille panem Domini contra Dominum: illi vitam, ille poenam. Amodo, inquit, dico vobis, priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum (Joan. XIII). Id est, ego sum ille de quo Scriptura praecessit, ubi dictum est: Qui manducat panem meum, levabit super me calcaneum. Deinde (0204D)sequitur et dicit:
Amen, amen dico vobis, qui accipit eum, si quem misero, me accipit. Id est, secundum hominem. Qui autem me accipit, accipit eum qui misit me, id est qui accipit me secundum Deum, accipit eum qui me misit. Sic namque unusquisque eum qui est missus accipiat, ut in illo eum qui misit attendat. Si enim attendas Christum in Petro, invenies discipuli praeceptorem. Si autem attendas Patrem in Filio, invenies unigeniti genitorem. Ac sic in eo qui missus est, sine ullo errore accipimus mittentem.
Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu. Quid est ergo, quod ille turbatus est, nisi quia infirmos in suo corpore, hoc est, in sua Ecclesia, suae (0205A)infirmitatis voluntaria similitudine consolatus est. Quando turbatur, qui non turbaretur nisi volens, eum consolatur qui turbatur et nolens.
Aspiciebant ergo adinvicem discipuli, haesitantes de quo diceret, et reliqua. Sic quippe in eis erat erga magistrum suum pia charitas, ut tamen eos humana alterum de altero stimularet infirmitas. Nota quidem sibi erat cujusque conscientia, verumtamen, quia proximi erat ignota, ita sibi singulus quisque certus erat, ut incerti essent, et caeteris singuli, et singulis caeteri. Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu. Qui dixit in sinu, paulo post ait, super pectus, ipse est Joannes, cujus est hoc Evangelium. Itaque cum recubuisset, ait ille, supra pectus Jesu, hic est utique pectoris sinus sapientiae (0205B)secretum, dicit ei: Domine, quis est? Respondit Jesus: Ille est cui intinctum panem porrexero; cum intinxisset panem, dedit Judae: post panem introivit in illum Satanas. Expressus est traditor, nudatae sunt latebrae tenebrarum. Bonum est quod accepit, sed malo suo accepit, quia male bonum malus accepit. Quid erat autem panis traditori datus, nisi demonstratio cui gratiae fuisset ingratus? Intravit ergo homini ingrato panis in ventrem, hostis in mentem. Et dicit ei Jesus: Quod facis fac citius. Non praecepit facinus, sed praedixit Judae malum, nobis bonum, non tam in perniciem perfidi saeviendo, quam ad salutem fidelium festinando, ille agebat negotium suae venditionis, iste nostrae redemptionis.(0205C) Haec autem nemo scivit discumbentium, ad quid dixerit ei, quidam enim putabant, quod loculos habebat, etc. Habet ergo et Dominus loculos, et a fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus, et aliis indigentibus tribuebat. Tunc quidem primum Ecclesiasticae pecuniae forma est instituta, ubi intelligeremus, quod praecepit, non cogitandum esse de crastino, non ad hoc fuisse praeceptum, ut nihil pecuniae servaretur a sanctis, sed ne Deo pro ista serviatur, et propter inopiae timorem justitia deseratur. Nam cum accepisset ille buccellam, exiit continuo, erat nox. Cum ergo exiret, mox ait Jesus:
Nunc clarificatus est filius hominis. Dies ergo diei eructavit verbum, id est, Christus discipulis fidelibus, (0205D)ut audirent eum et amarent sequendo. Et nox nocti annuntiavit scientiam, id est, Judas Judaeis infidelibus, ut venirent ad eum et apprehenderent persequendo.
Nunc, inquit, clarificatus est filius hominis. Video hic aliquid quod praefiguret magnum. Exiit Judas, et clarificatus est Jesus: exiit filius perditionis, et clarificatus est filius hominis. Ille quippe exierat, propter quem dictum eis erat, et vos mundi estis, sed non omnes. Exeunte itaque immundo, omnes mundi remanserunt, et cum suo mundatore manserunt. Tale aliquid erit, cum victus a Christo transierit hic mundus, et nemo in populo Christi remanebit immundus sed sicut sol fulgebunt in regno Patris sui: (0206A)Et Deus, inquit, clarificatus est in eo. Ipsa enim clarificatio est filii hominis, ut Deus clarificetur in eo. Et continuo, inquit, clarificavit eum, resurrectionem scilicet suam, non sicut nostram in fine saeculi, sed continuo futuram hac attestatione praedicens.
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Ne putarent ergo, quod sic eum clarificaturus esset Deus, ut non eis conjungeretur ulterius ea conversatione qua in terra est: Adhuc, inquit, modicum vobiscum sum, tanquam diceret: Continuo quidem resurrectione clarificabor, non tamen continuo ascensurus in coelum, sed adhuc modicum vobiscum sum, sicut enim scriptum est in actibus Apostolorum (Cap. I), fecit cum eis post resurrectionem quadraginta dies, intrans et (0206B)exiens, manducans et bibens, non quidem habens esuriendi ac sitiendi egestatem, sed usque ad ista carnis insinuans veritatem, quae cibandi ac potandi jam non habebat necessitatem, sed potestatem. Hos ergo quadraginta dies significavit dicendo: Adhuc modicum vobiscum sum, an aliud aliquid? Potest enim et sic intelligi, adhuc modicum vobiscum sum. Adhuc sicut vos in hac infirmitate carnis etiam ipse sum, donec scilicet moreretur atque resurgeret, quia posteaquam resurrexit, cum illis quidem fuit diebus, ut dictum est, quadraginta exhibitione corporalis praesentiae, sed non cum illis fuit consortio infirmitatis humanae.
Quaeritis me, et sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. Hoc est, (0206C)modo non potestis. Isti itaque non poterant venire tunc quo ille ibat, sed poterant postea. Non igitur adhuc minus idonei erant sequi Dominum, eosque docens, quomodo idonei esse possent pergere, quo ille antecedebat: Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, hi sunt gressus quibus sequendus est Christus. Dilectio ista nos innovat, ut simus homines novi, haeredes testamenti, novi cantatores cantici novi.
Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis, etc. Sic utique hoc dixit magistro discipulus, et Domino servus, tanquam sequi paratus, propterea quippe Dominus, qui ejus animum vidit, quare hoc interrogaverit, sic ei respondit: Quo ego vado non potes me sequi modo. Quid festinas, Petre? Nondum te suo (0206D)spiritu solidavit petra, noli extolli praesumendo, non potes modo, noli dejici desperando, sequeris postea. Et Petrus: Quare te non possum sequi modo? animam meam pro te ponam. Et Dominus: Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus donec ter me neges. Ecce quomodo tibi cito apparebis, qui magna loqueris, et te parvulum nescis, qui mihi promittis mortem tuam, ter negabis vitam tuam.
Non turbetur cor vestrum, credite in Deum, etc. Ne mortem tanquam homines timerent, et ideo turbarentur, consolatur eos, etiam Deum se esse contestans. Mortem metuistis huic formae servi, non turbetur cor vestrum, suscitabit illam forma Dei. Sed quid est quod sequitur: In domo patris mei mansiones (0207A)multae sunt? nisi quia et sibi metuebant, tanquam essent ab illo perituri, merito turbabantur. Sed cum audiunt: In domo patris mei mansiones multae sunt; si quo minus dixissem vobis, quia vado vobis parare locum. A perturbatione recreantur, certi ac fidentes, et jam post pericula tentationum se apud Deum cum Christo esse mansuros, quia et si alius est alio fortior, aut alius alio sapientior, aut alius alio justior, aut alius alio sanctior, in domo patris mei multae mansiones sunt. Ubi mansionem pro suo quisque accepturus est merito, atque ita Deus erit omnia in omnibus, ut quoniam Deus charitas est, per charitatem fiat, ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero quod ipse non habet. Non erit itaque aliqua invidia (0207B)imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas charitatis. Quomodo vadit et parat locum, si jam multae mansiones sunt? An istae mansiones et sunt et parandae sunt? Parat autem modo mansiones mansionibus, parando mansores, quas praeparavit praedestinando, praeparat operando, nec alias, sed quas praeparavit, has praeparat. Sed quia nondum sunt in operatione, Et si abiero, inquit, et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad memetipsum. Quid putavimus esse domum Dei, nisi templum Dei? Templum enim Dei sanctum est, inquit Apostolus, quod estis vos. Quid est: Quo vadis, Domine: Quid est: Quo venis? Si bene te intelligo, nec unde vadis, nec unde venis recedis, vadis latendo, venis apparendo, sed sic maneas regendo, (0207C)ut proficiamus bene vivendo. Quomodo parabitur locus ubi possimus manere perfruendo? Nam quod dicit: Quo ego vado, vos scitis, et viam scitis, in subsequentibus aperitur cum dicit: Ego sum via, veritas et vita.
Nemo venit ad patrem, etc. Ibat ergo ad seipsum per seipsum, et nos imus ad ipsum per ipsum, imo vero et ad patrem. Aliud quippe Verbum Dei est, aliud homo, sed Verbum caro factum est, id est, homo, non itaque alia Verbi, alia est hominis persona, quoniam utrumque est Christus una persona. Ac per hoc quemadmodum caro mortua est, Christus est mortuus, et cum caro sepulta est, Christus sepultus est, sic enim corde credimus ad justitiam, sic ore profitemur ad salutem. Ita cum caro a morte (0207D)venit ad vitam, Christus venit ad vitam. Et quia verbum Dei Christus est, Christus est vita. Ita miro quodam et ineffabili modo, qui nunquam dimisit vel amisit seipsum, venit ad seipsum.
Si cognovissetis me, etc. Hoc est quod ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me. Dicta est enim omnimoda similitudo, quae illi cum patre est, ut ideo amodo dicerentur nosse patrem, quia noverant similem filium. Sic ergo dictum est ad Philippum: Qui videt me, videt et patrem, non ut ipse sit pater, qui filius, sed quod a patris similitudine in nullo prorsus discrepet filius. Ac si diceret, si me vidisti, qui omnimodo ei similis sum, vidisti illum cui similis sum. Sequitur.(0208A) Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, etc. Majora quam ipse facit dixit eos esse facturos, sed in eis, vel per eos se facientem, in ipsis tanquam ex semetipsis. Sed quae sunt tandem ista majora? an forte quod aegros, ipsis transeuntibus, etiam eorum umbra sanabat. Majus est enim ut sanet umbra quam fimbria, illud per se, hoc per ipsos, sed utrumque ipse, verumtamen quando ista dicebat, verborum suorum opera commendabat. Audiebant et credebant illi, et eorumdem verborum fructus erat fides illorum. Verumtamen evangelizantibus discipulis gentes etiam crediderunt. Haec sunt sine dubitatione majora. Nec tamen ait: Majora horum facietis, ut solos apostolos ea putaremus esse facturos. Sed qui credit in (0208B)me, inquit: Ita ne quicunque credit in Christum facit quae Christus. Nam inter caetera bona, etiam hoc eis donare dignatus est, ut majora faceret per illos quam praeter illos. Nonne ab ore ipsius dives ille tristis abscessit, quando vitae aeternae consilium quaesivit, et tamen postea, quod ab illo auditu non fecit unus, fecerunt multi, cum loqueretur per discipulos magister bonus. Ecce majora fecit, praedicatus a credentibus, quam locutus audientibus. Tunc autem verba ejus erant opera ejus. Et utique minus est verba justitiae praedicare, quod fecit propter nos, quam impios justificare, quod ita fecit in nobis, ut faciamus et nos.
Et quodcunque petieritis in nomine meo hoc faciam, et reliqua. Magnam spem Dominus suis promisit (0208C)orantibus, dicens: Quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Ipsum enim quodcumque, non ait petieritis utcunque, sed in nomine meo, Jesus enim interpretatur Salvator, quapropter quando volumus ut faciat quodcunque petimus, non utcunque, sed in nomine salvatoris petamus. Non ergo contra salutem nostram petamus. Sic ergo perrexit ad patrem, ut non relinqueret indigentes, sed exaudiret petentes.
Si diligitis me, mandata mea servate, et ego rogabo patrem, etc. Hic est utique in trinitate Spiritus sanctus, quem patri et filio consubstantialem et coaeternum fides catholica confitetur. Jam itaque habebant spiritum discipuli, quem Dominus promittebat, nec tamen adhuc eum habebant, sicut eum (0208D)Dominus promittebat, qui quantum habendus fuerat, nondum habebant. Habebant itaque minus, dandus erat eis amplius: habebant occulte, accepturi fuerant manifeste. Quia et hoc ad majus donum sancti Spiritus pertinebat, ut eis innotesceret quod habebant. Quod vero ait: Rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis, ostendit et seipsum esse paracletum; παράκλητος enim Graece, Latine dicitur advocatus, et dictum est de Christo: Advocatum habemus apud patrem, Jesum Christum justum (I Joan. II). Vos autem, inquit, cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit, ne putarent ita apud eos esse ut hospitem, exposuit quid dixerit, apud vos, cum adjunxit et dixit, in (0209A)vobis. Datur quippe ut sit et in vobis. Sed videri et sciri, quemadmodum videndus et sciendus est, non potest a nobis, si non sit in nobis.
Non relinquam vos orphanos, etc. Post promissionem Spiritus sancti ne quis putaret, quod ita eum Dominus daturus fuerat, velut pro seipso, ut non ut ipse cum eis esset futurus, adjecit: Non relinquam vos orphanos. Quamvis ergo nos filius Dei suo patri adoptaverit filios, et eumdem patrem nos voluerit habere per gratiam, qui ejus pater est, per naturam tamen etiam ipse erga nos paternum quodammodo demonstrat affectum, cum dicit: Non relinquam vos orphanos. Deinde sequitur: Adhuc modicum et mundus me jam non videt, vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis. Quid est hoc (0209B)quod de praesenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros? Nisi quia vita etiam carnis utique resurgentis, qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam. Duas ergo resurrectiones, suam scilicet mox futuram, et nostram in fine saeculi venturam, duobus verbis praesentis temporis et futuri, eleganter, breviterque promisit: Sed quoniam post resurrectionem, etiam ipsam carnem suam, quam non solum videndam, verum etiam contrectandam demonstravit, suis voluit demonstrare, non suis subtrahere, et hoc est fortasse, adhuc modicum et mundus me jam non videt, vos autem videtis me.
In illo die, inquit, vos cognoscetis, quia ego sum in patre meo, etc. In quo die? nisi de quo ait: (0209C)Et vos vivetis, tunc enim erit ut possimus videre quod credimus, nam et nunc est in nobis, et nos in illo. Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me, qui habet in memoria et servat in vita; qui habet in sermonibus, et servat in moribus; qui habet audiendo, et servat faciendo, ipse est, inquit, qui diligit me; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Diligam et manifestabo, id est, ad hoc diligam ut manifestem. Quid est diligam? tanquam tunc dilecturus sit, et nunc non diligat? absit. Nunc enim ad hoc diligit, ut credamus et mandatum fidei teneamus, tunc ad hoc diliget, ut videamus, et ipsam visionem mercedem fidei capiamus.
Respondit Jesus et dixit eis: Si quis diligit me, (0209D)sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, etc. Sic inseparabiliter operantur pater et filius, sic et inseparabiliter diligunt. Ecce facit in sanctis, cum patre et filio, sanctus etiam spiritus mansionem intus utique tanquam Deus in templo suo. Deus trinitas, pater et filius et spiritus sanctus veniunt ad nos, dum venimus ad eos. Veniunt subveniendo, venimus obediendo: veniunt illuminando, venimus intuendo, veniunt implendo, venimus capiendo, ut sit nobis eorum non extraria visio, sed interna, et in nobis eorum non transitoria mansio, sed aeterna. Sequitur: Et sermonem quem audistis, non est meus, sed et patris. Recte igitur auctori tribuit, quidquid facit aequalis, (0210A)a quo habet hoc ipsum, quod illi est indifferenter aequalis. Non miremur, non paveamus, non est minor patre, sed non est, nisi a patre, non utique suum, sed patris est verbum, quomodo nec sua imago, sed patris, nec suus filius idem ipse, sed patris.
Haec locutus sum vobis apud vos manens, et reliqua. Apud vos manens, utique praesentia corporali, qua cum illis visibilis loquebatur: Paracletus autem, inquit, spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. Nam quando, vel quem spiritus sanctus docet, trinitas ipsa docet, sed quoniam trinitas est, oportebat ejus singulas insinuare personas, omnes igitur et dicit et docet trinitas, sed nisi etiam singillatim commendaretur, eam nullo (0210B)modo humana capere utcunque posset infirmitas.
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Hoc est quod legimus apud prophetam: Pacem super pacem. Pacem nobis relinquit iturus, pacem suam nobis dabit in fine venturus, pacem nobis relinquit in hoc saeculo, pacem suam nobis dabit in futuro saeculo. Pacem nobis relinquit, in qua manentes hostem vincimus, pacem suam nobis dabit, quando sine hoste regnabimus. Pacem reliquit nobis, ut etiam hic invicem diligamus, in illo tamen, atque ab illo est nobis pax; ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II), pax ergo ipse nobis est, et cum credimus quia est, et cum videbimus eum sicuti est. Quod vero adjunxit, Non quomodo mundus dat, ego (0210C)do vobis, quid est aliud, nisi non quomodo homines dant, qui propter ea sibi dant pacem, ut sine molestia non Deo, sed amico suo mundo perfruantur.
Non turbetur cor vestrum, neque formidet; audistis quia ego dixi vobis, etc. Hinc ergo turbari et formidare poterat cor illorum, quod ibat ab eis, quamvis venturus ad eos, ne forsitan gregem lupus in hoc intervallo invaderet pastoris absentia. Sed a quibus homo abscedebat, Deus non relinquebat, et idem ipse Christus homo et Deus. Ergo et ibat per id quod homo erat, et manebat, per id quod Deus erat: ibat per id quod in uno loco erat, manebat per id quod ubique erat. Si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem, quia Pater (0210D)major me est. Per quod ergo filius non est aequalis patri, per hoc erat iturus ad patrem, per illud autem in quo est aequalis gignenti unigenitus, nunquam recedit a patre. Forma quippe servi accessit, non forma Dei recessit, haec est assumpta, non illa consumpta. Propter hanc dicit, Pater major me est, propter illam vero, ego et Pater unum sumus. Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet qua aequalis est patri, humanam, qua major est pater. Utrumque autem simul non duo, sed unus Christus, ne sit quaternitas, non trinitas Deus. Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro, sic unus est Christus Deus et homo, ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis et (0211A)caro, Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo, per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi.
Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum fuerit factum credatis, et reliqua. Quid sibi vult hoc? Nonne potius dicendum fuit: Et nunc dixi vobis, priusquam fiat ut credatis, ut cum factum fuerit, videatis. Illud enim dicit: Cum factum fuerit, quod eum post mortem visuri erant viventem, et ad patrem ascendentem, quo viso illud fuerant credituri, quod ipse esset filius Dei, qui potuit hoc facere cum praedixisset, et praedicare, antequam faceret. Deinde quid dicit: Jam non multa loquer vobiscum, venit (0211B)enim princeps mundi. Quis nisi diabolus? et in me non invenit quicquam. Nullum scilicet omnino peccatum; sic enim ostendit non creaturarum, sed peccatorum principem diabolum. Quid autem dicit discumbentibus? Surgite, eamus hinc, quo, nisi ad illum locum unde fuerat tradendus ad mortem?
Ego sum vitis vera, et pater meus agricola, et reliqua. Iste locus evangelicus, fratres, ubi se dicit Dominus vitem, et discipulos suos palmites, secundum hoc dicit, quod est caput Ecclesiae nosque membra ejus. Unius quippe naturae sunt vitis et palmites, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, cum esset Deus, cujus naturae non sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis, una (0211C)natura, cujus et nos homines palmites esse possumus: Et pater meus, inquit, agricola est. Secundum hoc ergo vitis Christus, secundum quod ait: Pater major me est; secundum id quod ait: Ego et Pater unum sumus, et ipse agricola est. Jam vos inquit, mundi estis, mundi scilicet atque mundandi. Neque enim, nisi mundi essent, fructum afferre potuissent, et tamen omnem qui fert fructum, purgat agricola, ut fructum plus afferat. Quis enim est in hac vita, ut non sit magis magisque mundandus? Quare non ait: Mundi estis per baptismum, quo abluti estis, sed ait, propter verbum quod locutus sum vobis? nisi quia et in aqua verbum mundat, detrahe verbum, et quid est aqua, nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum (0211D)etiam ipsum tanquam visibile verbum, hoc est, verbum fidei praedicamus, quod dicit Apostolus: Quia si confessus fueris in ore tuo, etc. Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei, ut per ipsum credentem, offerentem, benedicentem, tingentem, etiam tantillum mundet infantem, quamvis nondum valentem corde credere ad justitiam, et ore confiteri ad salutem. Totum hoc fit per verbum de quo Dominus ait: Jam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis: Manete in me, inquit, et ego in vobis. Unum e duobus palmiti congruit, aut vitis aut ignis, si in vite non est, in igne erit, ut ergo in igne non sit, in vite sit. Tunc ergo dicenda sunt verba ejus in nobis manere, quando (0212A)facimus quae praecepit, et diligimus quae promisit.
In hoc clarificatus est pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et reliq. Non hoc nostrae gloriae tribuamus, tanquam hoc ex nobis ipsis habeamus, ejus est enim haec gratia, et ideo in hoc non nostra, sed ejus est gloria, ut efficiamur Christi discipuli, quia ejus misericordia praevenit nos. Quod autem ait: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, non aequalitatem naturae ostendit nostrae et suae, sicut est patris et ipsius, sed gratiam qua mediator est Dei et hominum, homo Christus Jesus. Quid est ergo: Manete in dilectione mea, nisi manete in gratia mea? Quid est quod dicit: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos? Nunquid et hic gratia intelligenda est, qua pater diligit filium? Sicut gratia (0212B)est, qua nos diligit filius, cum simus nos filii gratia, non natura, unigenitus autem natura, non gratia. An hoc etiam in ipso filio ad hominem referendum est? ita sane, nam dicendo: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, gratiam mediatoris ostendit, mediator autem Dei et hominum, non in quantum Deus est, sed in quantum homo est, Christus Jesus. Deus enim erat verbum, unigenitus gignenti coaeternus, sed ut mediator daretur nobis per ineffabilem gratiam: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et reliq. Quod est gaudium Christi in nobis, nisi quod dignatur gaudere de nobis? Et quod est gaudium nostrum quod dicit impletum, nisi ejus (0212C)habere consortium? Diligamus ergo invicem sicut dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis. Majorem quippe hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Eum quippe imitemur pia obedientia, ut ei nos comparare nulla praesumamus audacia: Vos, inquit, amici mei estis, magna dignatio, servi esse non meremur, et amici vocamur: Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Quoniam itaque dedit nobis potestatem filios Dei fieri (Joan. I), non servi, sed filii sumus. Qui autem aliquid boni agit et extollitur, quasi hoc ipse faciat, non dominus ejus, iste servus nescit quid faciat dominus ejus. Nos autem omnes, ut amici Domini esse possimus, quicquid Dominus noster faciat sciamus. (0212D)Non solum etiam homines, verum etiam justos ipse facit nos, et non ipsi nos. Ab ipso quidquid boni est donatur, ut omnino de omnibus bonis, qui gloriatur, in Domino glorietur.
Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre, etc. Quo igitur pacto hoc intelligendum est? Quis enim audeat affirmare, vel credere ullum hominem scire omnia quaecunque a patre audivit unigenitus filius? Nam sicut immortalitatem carnis, et salutem animarum futuram expectamus, quamvis jam pignore accepto, salvi facti esse dicamur, ita omnium notitiam, quaecunque unigenitus audivit a patre, futuram sperare debemus. Quamvis jam se hoc fecisse dixerit Christus, quod facturus (0213A)est, fecisse dicit, quia ea quae futura sunt fecit.
Non vos me elegistis, inquit, sed ego elegi vos. Haec est illa ineffabilis gratia, haec quippe electio gratiae est Dei, de qua dicit Apostolus: Sic et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Quid ergo dicturi sumus audiendo: Non vos me elegistis, nisi quia mali eramus et electi sumus, ut boni per gratiam nos eligentis essemus? Et videte quemadmodum non eligat bonos, sed quos elegit facit bonos: Ego, inquit, elegi vos, et posui vos ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat. Nullum itaque fructum unde nos eligeret habebamus: Ut eatis, inquit imus ut afferamus, et ipse est via qua imus, in qua nos posuit ut eamus. (0213B)Proinde in omnibus misericordia ejus praevenit nos: Et fructus, inquit, vester maneat. Maneat ergo dilectio ipse fructus noster.
Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis, et reliqua. Exhortans Dominus suos servos ad mundi odia perferenda patienter, nullum magis eis et melius, quam de seipso proponit exemplum. Nam quid est aliud: Non est servus major Domino suo, si me persecuti sunt, et vos persequentur? Sed haec, inquit, omnia facient vobis propter nomen meum. Quae omnia, nisi quae dixit, Odio habebunt, scilicet et persequentur sermonem quem contemnent? Si non venissem, inquit, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. De his enim dicit, de quibus dicebat: Si me persecuti sunt, et vos persequentur. (0213C)Judaei ergo persecuti sunt Christum. Nunquid sine peccato erant Judaei, antequam Christus ad eos in carne venisset? quis hoc vel stultissimus dixerit? Sed magnum quoddam peccatum, non omne peccatum, quod sub generali nomine vult intelligi, hoc est enim peccatum quo tenentur cuncta peccata, quod unusquisque si non habeat, dimittuntur ei cuncta peccata. Hoc est autem, quia non crediderunt in Christum, qui propterea venit ut credatur in eum, hoc peccatum si non venisset, non utique haberent: Qui me odit, inquit, et patrem meum odit. Quomodo enim diligerent patrem veritatis, qui habebant odio veritatem? Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, et rel. Nimirum ergo illa sunt opera, quae in eorum valetudinibus, (0213D)tanta miracula salutis ostendit, quanta illis antea nemo donavit. Quia de ipso scriptum est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI). Nemo ergo alius fecit quaecunque in eis opera fecit. Quoniam quisquis homo aliquid eorum fecit, ipso faciente fecit, haec autem ipse non illis facientibus fecit.
Cum autem venerit Paracletus, ille testimonium perhibebit, etc. Tanquam diceret: Odio me habuerunt et occiderunt videntes. Sed tale de me Paracletus testimonium perhibebit, ut eos faciat in me credere non videntes: Et vos, inquit, testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis; perhibebit Spiritus sanctus, perhibebitis et vos; dabit enim vobis fiduciam (0214A)testimonium perhibendi charitas diffusa in cordibus vestris, per Spiritum sanctum, qui dabitur in vohis. Ille quippe testimonium perhibens, et testes fortissimos faciens, vobis abstulit Christi amicis timorem, et inimicorum odium convertit in amorem. Haec, inquit, locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Cum enim charitas diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, fit pax multa diligentibus legem Dei (Psal. CXVIII), ut non sit scandalum eis. Deinde quae passuri essent jam exprimens ait: Extra synagogas facient vos. Quid autem mali erat apostolis expelli de Judaicis synagogis, quasi non inde se fuerant separaturi, etiamsi nullus eos expelleret? Sed nimirum hoc voluit denuntiare, quia Judaei Christum non fuerant recepturi, a quo isti non fuerant (0214B)recessuri, et ideo futurum erat ut foras mitterentur, cum illo ab eis, qui esse nollent in illo, hi, quia esse non possent sine illo.
Sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium, etc. Hoc est, non cognoverunt Deum neque filium ejus. Quid sibi vult ergo: Extra synagogas facient vos? Sed venit hora. Tanquam hoc dicturus fuisset: separabunt illi quidem vos, sed ego vos colligam, aut separabunt vos, sed venit hora nostrae laetitiae. Judaeorum autem omnis, qui occidit praedicatores Christi, Deo se praestare putavit obsequium, credens quod desererent Deum Israel, quicunque converterentur ad Christum: O execrabilis caecitas! obsequium se praestare putabant Deo interficiendo famulos Dei.(0214C) Haec autem, inquit, vobis locutus sum, ut cum venerit hora eorum, etc. Haec scilicet, locutus sum vobis, non tantum quia passuri estis ista, sed cum venerit Paracletus, ille testimonium perhibebit de me, ne ista timendo taceatis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram, et ego vos consolabar mea praesentia corporali. Nunc autem vado ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? Nubes enim suscepit eum euntem in coelum (Act. I), et verbis non interrogaverunt, sed oculis deduxerunt. Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Contristabatur humanus affectus, quia carnalis desolabatur aspectus.
Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego (0214D)vadam; si enim non abiero, Paracletus non veniet, etc. Tanquam diceret: Expedit vobis ut haec forma servi auferatur a vobis. Caro quidem factum Verbum habito in vobis, sed nolo adhuc me carnaliter diligatis. Unde et subditur: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos, ac si diceret: Non potestis capere Spiritum, quamdiu secundum carnem nosse persistitis: Si autem abiero, inquit, mittam eum ad vos. Christo autem discedente corporaliter, non solum Spiritus sanctus, sed et Pater et Filius illis adfuit spiritaliter. Nam cum ex carnalibus essent spirituales futuri, profecto et Patrem et Filium et Spiritum sanctum capacius fuerant habituri.
Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio; de peccato quidem, quia non (0215A)crediderunt in me, de justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Arguitur itaque mundus de peccato incredulitatis, arguitur et de justitia eorum qui credunt. Ipsa quippe fidelium comparatio, infidelium est vituperatio; quapropter mundus de peccato quidem suo, de justitia vero arguitur aliena, sicut arguuntur de lumine tenebrae. Incredulum mundum arguet etiam de judicio, quia princeps hujus mundi judicatus est, id est, judicio ignis aeterni irrevocabiliter destinatus est, et de hoc itaque judicio, quo princeps judicatus est mundi, arguitur a sancto Spiritu mundus, quoniam cum suo principe judicatur, quem superbus atque impius imitatur. Quid est ergo quod dicit: Etiam non videbitis me, nisi quomodo sum, cum vobiscum sum? Tunc enim adhuc (0215B)erat mortalis in similitudine carnis peccati, qui esurire poterat ac sitire, fatigari atque dormire. Hunc ergo Christum, id est, talem Christum, cum transisset de hoc mundo ad Patrem, non erant jam visuri: Non videbitis me, ac si diceret, humilem, sed excelsum, nec mortalem, sed sempiternum, nec judicandum, sed judicaturum. Si ille magister interior, qui cum discipulis exterius loquebatur, vellet nobis de incorporea Dei natura intrinsecus aliquid dicere, sicut sanctis angelis dicit, qui semper vident faciem Patris, nondum ea portare possumus, proinde quod ait: Docebit vos omnem veritatem, non arbitror nunc in cujusquam mente posse compleri, sed tunc, cum facie ad faciem viderimus. Quia ergo non est a semetipso, sed ab illo a quo procedit, Non ergo loquitur (0215C)a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur. Ab illo audiet a quo procedit, a quo est, ab illo est, a quo procedit. Quod vero sequitur: Ille me clarificabit, potest intelligi, quia diffundendo in credentium cordibus charitatem, declaravit eis quomodo Patri Filius esset coaequalis. Vel certe, quia per ipsam charitatem fiducia repleti, et timore depulso, annuntiarent hominibus Christum. Ac sic ejus fama diffusa est toto orbe terrarum, ut sic dixerit: Ille me clarificavit, tanquam diceret: ille vobis auferet timorem, et dabit amorem, quo me ardentius praedicantes gloriae meae per totum mundum dabitis odorem, commendabitis honorem. Quod enim facturi fuerant in Spiritu sancto, hoc eumdem Spiritum dixit esse facturum: Omnia, inquit, quaecunque habet Pater (0215D)mea sunt: propterea dixi vobis quia de meo accipiet, et continuo hoc explanat: Ergo de Patre accipit Spiritus sanctus, unde accipit Filius, quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus sanctus, qui autem de nullo natus sit, de nullo procedat, Pater est solus.
Modicum et jam non videbitis me, etc. Post paululum enim passus est, et non viderunt eum. Rursus post paululum resurrexit et viderunt eum. Unde et contristati sunt de morte Domini discipuli, et confestim de resurrectione ejus laeti, unde et sequitur: Tristitia vestra convertetur in gaudium, nam et tristitia tunc convertetur in gaudium, quando manifestaverit se suis sicuti est. Quod vero dicit: Mundus (0216A)gaudebit, malitia mundi hujus intelligi potest, quae laetata est occiso Christo. Quod vero ait: Gaudium vestrum nemo auferet a vobis, quia gaudium ipsorum est ipse Jesus, significatus est quod ait Apostolus: Christus resurgens a mortuis jam non moritur , etc (II Petr. III). Quid est enim quod ait: Et in illo die non rogabitis quidquam? Hoc verbum quod est? Rogare non solum petere, verumetiam interrogare significat. Quod vero dicit: Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam, futurum oportere intelligi secundum, ubi videbimus facie ad faciem. Annuntiabo autem vobis, quia per Filium Pater videtur. Quis enim cognoscit Patrem, nisi cui voluerit Filius revelare?
Et non dico vobis, quia ego rogabo Patrem, etc. In (0216B)quantum homo est interpellat pro nobis Patrem, in quantum autem Deus est, nos exaudit cum Patre: Ipse enim Pater, inquit, amat vos, quia vos me amastis, hinc ergo factum est ut diligeremur, quia dilecti sumus. Prorsus donum Dei est diligere Deum, ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Sequitur: Exivi a Patre et veni in hunc mundum, exiit enim a Patre, quia de Patre est: in mundum venit, quia mundo suum corpus ostendit, quod de virgine assumpsit: reliquit mundum corporali discessione: perrexit ad Patrem hominis ascensione: nec mundum deseruit praesentiae gubernatione.
Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, etc. Posteaquam de convivio sancto illo, qui eum traditurus egressus est, hanc enim causam commendavit (0216C)sermonis sui, ut in illo pacem haberent, propter quod totum agitur quod Christiani sumus, haec enim pax finem temporis non habebit, et omnis piae nostrae intentionis actio, quae finis ipsa erat, propter hanc sacramentis ejus imbuimur. Propter hanc mirabilibus ejus operibus et sermonibus erudimur: propter hanc spiritus ejus pignus accepimus: propter hanc in eum credimus et speramus, et ejus amore quantum donat accendimur: hac pace in pressuris omnibus consolamur: hac a pressuris omnibus liberamur, propter hanc omnem tribulationem fortiter sustinemus, ut in hac feliciter sine ulla tribulatione regnemus.
(Cap. XVII.) Haec locutus est Jesus, et sublevatis oculis in coelum, etc. Clarificatum a Patre Filium (0216D)nonnulli accipiunt in hoc, quod ei non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Si passione clarificatus dicitur, quanto magis resurrectione! Humilitas ergo ejus incipit in sermone Apostoli, ab eo loco ubi ait: Semetipsum exinanivit usque ad mortem crucis (Philip. II). Claritas vero ejus incipit ab eo loco ubi ait: Propter quod et Deus illum exaltavit, et pervenit quod in gloria est Dei Patris. Humilitas claritatis est meritum, claritas humilitatis est praemium. Sed hoc factum est in forma servi. In forma vero Dei semper est claritas. Sed quid sibi vult, quod sequitur, Ut Filius tuus clarificet te, cum sempiterna claritas Patris, nec diminuta fuerit in forma humana, nec augeri poterit in sua perfectione divina? Apud homines (0217A)autem procul dubio minor erat, quando in Judaea tantummodo Deus notus erat, nondum a solis ortu usque ad occasum laudabant pueri nomen Domini, hoc autem, quia per Evangelium Christi factum est, ut per Filium Pater innotesceret gentibus, profecto Patrem clarificavit et Filius. Si autem tantummodo mortuus fuisset Filius, nec resurrexisset, procul dubio nec a Patre clarificatus esset, nec Patrem clarificasset. Nunc autem resurrectione clarificatus a Patre, resurrectionis suae praedicatione clarificat Patrem. Hec quippe aperit ordo ipse verborum: Clarifica, inquit, Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te, tanquam diceret, resuscita me, ut innotescas toto orbi. Ipse quippe Patrem clarificavit super terram, cum gentibus praedicando: Pater vero ipsum, (0217B)apud semetipsum ad suam dexteram collocando. Omnem carnem quidem dixit, omnem hominem, intelligi vult a parte totum significasse.
Et nunc clarifica me, ut Pater apud temetipsum claritatem, etc. Hic intelligamus praedestinationem claritatis humanae quae in illo est naturae ex mortali immortalis apud Patrem futurae. Et hoc jam praedestinando factum fuisse antequam mundus esset, quod in mundo etiam suo tempore fieret: Et nunc clarifica me, hoc est, sicut tunc praedestinatione, ita et nunc perfectione, fac in mundo, quod apud te jam fuerat ante mundum: fac in suo tempore, quod ante omnia tempora statuisti, claritatem, quam habui priusquam mundus esset apud te, id est, illam claritatem quam habui apud te in praedestinatione (0217C)tua. Tempus est ut apud te habeam etiam vivens in dextera tua. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Nomen tuum hoc est, non illud nomen quo vocaris Deus, quod in Judaea notum est, et in Israel magnum, et universae creaturae notissimum, sed illud quo vocaris pater meus, quod omnino manifestari sine ipsius filii manifestatione non posset. Nam ideo fecisse se dicit, quod erat sine dubitatione facturus, sed de his qui jam erant discipuli ejus non de omnibus qui in illo erant credituri, dixisse manifestatur, in hoc quod subditur: Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, Judam significans, qui tradidit eum. Ex isto quippe duodenario numero apostolorum solus periit. Quod vero sequitur: Tui (0217D)erant, et mihi eos dedisti, hominem se accepisse hanc potestatem, ut eos haberet ostendit, quoniam qui semper omnipotens fuit, non semper homo fuit. Quamobrem Patri potius tribui videtur, ut ab illo eos acciperet, quoniam ex ipso est, quidquid est, de quo est etiam ipse; sibi eos dedit, hoc est, cum Patre Deus Christus homini Christo. Verba quae dedisti mihi dedi eis, et ipsi acceperunt, hoc est, intellexerunt atque tenuerunt et cognoverunt vere, id est, fortiter, stabiliter, inconcusse: non pro mundo rogo, quod dicit, mundum vult intelligi, qui vivunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sorte gratiae. Quod vero dicit: Non sum in mundo, ostendens se praesentia corporali jam cito (0218A)a mundo recessurum, illos autem tardius, ideo dixit se jam non hinc esse illos autem hic esse. Commendat ergo Patri eos quos corporali absentia relicturus est, dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos, non ait: Ut nobiscum sint unum, ut simus unum ipsi, et non sicut unum sumus nos, sed ait: Ut sint unum, sicut et nos. Ipsi utique in natura sua sint unum, sicut et nos in nostra unum sumus.
Pater sancte, sanctifica eos in veritate. Quid ergo aliud est: Sanctifica eos in veritate, nisi, sanctifica eos in me. Ipse inquit: Ego sum via et veritas et vita. Sanctificat itaque Pater in veritate, id est, in Verbo suo, in unigenito suo. Quid est quod ait: Et pro eis ego sanctifico meipsum, nisi eos in meipso sanctifico, (0218B)cum et ipsi sint ego, quoniam de quibus hoc ait, membra sunt ejus et unus est Christus, caput et corpus? Sequitur: Ut sint et ipsi sanctificati in veritate, quod quid aliud quam est in me, secundum id quod veritas est? Tunc ergo sanctificavit se in se, hoc est, hominem se in Verbo se, quia unus Christus, Verbum et homo, sanctificans hominem in Verbo, propter vero sua membra, et pro eis, inquit, ego, id est, quod prosit etiam ipsis, quia et ipsi sunt ego, sicut mihi profuit, quia homo sum sine ipsis, et ego sanctifico meipsum, hoc est, ipsos in me tanquam meipsum sanctifico ego, quoniam in me etiam ipsi sunt ego, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Quid est, et ipsi? nisi quemadmodum in veritate ego, quod sum ego. Sequitur: Non pro his autem rogo tantum, (0218C)hoc est, pro discipulis qui cum illo tunc erant, sed et pro eis, inquit, qui credituri sunt per Verbum in me. Ubi omnes suos intelligi voluit, non solum qui tunc erant in carne, sed etiam qui futuri erant per verbum apostolorum in eum sine dubio credi, quotquot postea crediderunt, et donec veniat credituri sunt. Quod vero dicit: Et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis; quam claritatem? nisi immortalitatem quam natura humana in illo fuerat acceptura, nam nec ipse adhuc acceperat eam, sed more suo propter immortalitatem praedestinationis praeteriti temporis verbo futura significat.
Et dilexisti eos sicut et me dilexisti, etc. In Filio quippe nos Pater diligit, quia in ipso nos elegit (0218D)ante mundi constitutionem. Qui enim diligit unigenitum profecto diligit et membra ejus quae adoptavit in eum per eum. Non ideo pares sumus unigenito Filio, per quem creati et recreati sumus, quia dictum est: Dilexisti eos sicut et me, neque enim semper aequalitatem significat qui dicit, sicut illud, ita et illud, sed aliquando tantum, quia est illud, est et illud, aut quia est illud, ut sit et illud. Pater, inquit, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ; qui sunt isti quos ait a Patre datos sibi? nonne illi de quibus alio loco dicit: Nemo venit ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum? Ipse quidem de se dixit, quod ibi jam esset, de nobis autem velle se dixit, ut essemus ibi cum illo; non inaniter, sed fideliter jam deputat factum, quod futurum esse non dubitat. (0219A)Non ei satis fuit dicere: Volo ut ubi ego sum et ipsi sint, sed addidit, mecum: esse enim cum illo magnum bonum est, et miseri possunt esse, ubi est ille, quoniam quicunque ubicunque fuerint est et ille. Sed beati soli sunt cum illo, quia beati esse non poterunt nisi ex illo. Quod vero adjunxit, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi, ut videant dixit, non ut credant, fidei merces est ista, non fides, quam claritatem Domini, nisi illam qua Deus est? Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Cognoscendus est a mundis corde, solus verus Deus cum Patre et sancto Spiritu Filius, quia Trinitas est solus verus Deus: Et notum feci eis, inquit, nomen tuum, et notum faciam, hoc est, notum feci per fidem, (0219B)notum faciam per speciem, notum feci cum fide peregrinantibus, notum faciam sine fine regnantibus: Ut dilectio, inquit, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Quomodo ergo dilectio, qua dilexit Pater Filium, est et in nobis, nisi quia membra ejus sumus? et in illo diligimur, cum ipse diligitur totus, id est, caput et corpus. Ideo subjunxit: Et ego in ipsis, tanquam diceret, quoniam ego sum et ipsi. Aliter enim est in nobis tanquam in templo suo. Aliter autem quia et nos ipse sumus, cum secundum id quod, ut caput nostrum esset, homo factus est, corpus ejus sumus.
Sed haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis trans torrentem Cedron, usque ad illud: Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum et percussit (0219C)principis servum, et abscidit auriculam ejus dextram. Erat autem nomen servi Malchus. Malchus autem interpretatur regnaturus. Quid ergo auris pro Domino amputata et a Domino sanata significat, nisi auditum amputata vetustate renovatum? ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Quod cui praestitum fuerit a Christo, quis dubitet regnaturum esse cum Christo? Quod autem servus inventus est, et hoc ad illam pertinet vetustatem, quae in servitutem generat, quae est Agar, sed cum accesserit sanitas figurata est et libertas.
Quid est quod ait Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo? Hic est enim regnum ejus usque in finem saeculi, sed tamen non est hinc, quia peregrinatur in mundo. Regno suo quippe dixit: de mundo non (0219D)estis, sed ego de mundo vos elegi. Erant ergo de mundo, quando regnum ejus non erant, sed ad mundi principem pertinebant. Sed Deus nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii claritatis suae, de quo regno dicit: Regnum meum non est de hoc mundo.
Quid est ergo quod Marcus evangelista dicit: Dominum crucifixum hora tertia, Joannes autem quasi hora sexta, nisi quia hora tertia crucifixus est Dominus linguis Judaeorum, hora sexta vero manibus militum?
In eo vero quod dicit: Acceperunt vestimenta ejus et fecerunt quatuor partes. Quadripartita vestis Domini nostri Jesu Christi quadripartitam figurabat (0220A)ejus Ecclesiam per quatuor partes mundi diffusam; tunica vero illa sortita et non divisa, omnium istarum partium significabat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. In sorte autem quid nisi Dei gratia commendata est? Quid enim de ipsa cruce dicturi sumus? Recte in ea intelligitur, quod ait Apostolus: Quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum. Lata est quippe in transverso ligno, quo extenduntur pendentis manus, et significat opera bona in latitudine charitatis. Longa est a transverso ligno usque ad terram, ubi dorsum pedesque figuntur, et significat perseverantiam, in longitudine temporis usque in finem. Alta est in cacumine, quo transversum lignum sursum versus excedit, et significat supernum finem, quo cuncta opera referuntur, quoniam (0220B)cuncta quae latitudine et longitudine bene ac perseveranter fiunt, propter altitudinem divinorum facienda sunt praemiorum. Profunda est in ea parte quae in terra figitur, ibi quippe et occulta est, nec videri potest, sed cuncta ejus apparentia et eminentia inde consurgunt, sic et bona nostra de profunditate gratiae Dei, quae comprehendi ac dijudicari non possunt, universa procedunt.
Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem, etc. Haec nimirum est illa hora de qua Jesus aquam conversurus in vinum, dixerat matri: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Sic ergo matrem magistri et Domini sui discipulus et famulus accepit in sua, ut quando distribuebatur unicuique prout unicuique opus erat. Intelligendum (0220C)est sic distributum fuisse huic discipulo quod opus erat, ut illic etiam beatae Mariae tanquam matris ejus portio poneretur, et ad ejus curam, quidquid ei esset necessarium pertineret.
Quid sibi vult hoc, quod acetum, etc.? Judaei quippe ipsi erant acetum, degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum, et tanquam de pleno vase de iniquitate mundi hujus impletum cor habentes, quasi spongia cavernosis quodammodo, atque tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopus autem cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est humilis, sed pectus purgat, ipsius Christi humilitatem significat, quam circumdederunt et se circumvenisse putaverunt. Unde scriptum est: Asperges (0220D)me hyssopo, et mundabor, Christi namque humilitate mundamur. Per arundinem vero Scripturae significabantur quae implebantur hoc facto. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Quid nisi quod prophetia tanto tempore antea praedixerat? nam antea ille dixerat: Sitio. Tanquam diceret: Hoc minus fecistis, date quod estis, et impletum est: In siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII). Quid significat, quod unus militum lancea latus Domini aperuit? Ut illic quodammodo vitae ostium panderetur, unde sacramenta Ecclesiae manaverunt. Nam et in monumento novo positus est Jesus, in quo nondum quisquis positus erat. Sicut in Mariae virginis utero, nemo ante illum, nemo post illum (0221A)conceptus est, ita et in hoc monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est.
SABBATO SANCTO. EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD COLOSSENSES, CAP. III. « Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum Christo in gloria. »
Colossenses et hi, sicut Laodicenses, sunt Asiani, et ipsi praeventi erant a pseudoapostolis, nec ad illos (0221B)accessit ipse Apostolus, sed et hos per epistolam recorrigit. Audierant enim verbum ab Archippo, qui ministerium in eos accepit. Ergo Apostolus jam ligatus, scribit eis ab Epheso per Tichicum diaconum, et Onesimum acolytum, scripta ex urbe Roma.
Si consurrexistis cum Christo. Superius enim dixerat, si mortui estis cum Christo ab elementis mundi. Mundi enim elementa intelligi voluit, avaritiam et luxuriam et caetera similia, et consequenter post vitiorum mortificationem ait: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, hoc est, non solum terrenis moriemini vitiis, sed etiam coelo vivite, nihil terrenum ambiatis, nihil mortale quaeratis, coelestem sectamini patriam, etc.(0221C) Ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Victori filio et per sanctam incarnationem totius mundi triumphatori post resurrectionis gloriam, honorabilis consessus datus est, in dextera Dei Patris. Consessus enim iste nihil demonstrat aliud, nisi honoris aequalitatem. Nam verbum hoc illud significat, ut caput nostrum in patris cognosceretur dextera collocatum, in qua parte ponendi sunt, qui per fidem a divinitatis munere non segregantur, propter illud: Pater, volo ut ubi sum ego, ibi sint et hi mecum. Nam si naturam deitatis excogites, quem locum potes habere patris sinistrae vel dextrae? quoniam ubique plenissima majestate complectitur.
Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est, etc. (0221D)Quaeri potest quomodo viventibus et adhuc in vita positis dicitur, mortui estis cum Christo. Sed quia in alio loco dicit: Quicunque baptizati estis in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati estis. Et quia vetus homo noster simul crucifixus est cum eo, constat ut, sicut propter nos Christus crucifixus, mortuus et sepultus est, et resurrexit, nos quoque ad passionis suae similitudinem, voluptates et cupiditates nostras crucifigamus, et in baptismate mysterium mortis sepulturae et gloriam resurrectionis ejus imitemur, ut si passionum ejus socii fuerimus, simul et gloriae resurrectionis erimus. Si enim mortui sumus cum Christo, credimus quia simul et jam vivemus cum eo. Elaborandum est (0222A)itaque, ut nihil de sordibus veteris hominis agnoscatur in nobis. Christus autem non ex parte, sed integer est crucifixus, ut nos ex toto moriamur peccato et vivamus Deo. Ille autem vivit Deo, qui Christi vestigia, humilitate sanctificatione et pietate sectatur.
Cum enim Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis, etc. Vita nostra dicitur Christus, sicut ipse dixit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). Et quia filii Dei cum simus, nondum apparuit quid erimus. Scimus cum apparuerit, similes ei erimus, non enim hic debemus nostram gloriam quaerere, ne de nobis dicatur: Receperunt mercedem suam (Matth. VI).
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. XXVIII. (0222B) « Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et alia Maria videre sepulcrum. Et ecce terrae motus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de coelo et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum. Erat autem aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix. Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos; Scio enim quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis. Non est hic. Surrexit enim sicut dixit. Venite et videte locum, ubi positus erat Dominus. Et cito euntes dicite discipulis ejus, quia surrexit, et ecce praecedet vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut praedixit (0222C)vobis. »
Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulcrum. (Ex August.) Vespere autem sabbati, quod diversa mulierum tempora in Evangeliis describuntur, non mendacii est signum, sed sedulae visitationis officium. Quae lucescit in prima sabbati, a parte prima noctis, quod est vesper, ipsam noctem voluit significare, cujus noctis fine venerunt mulieres. Cur autem noctem appellat vesperam! quia vespere licebat afferre aromata, transacto utique sabbato. Hoc ergo dicit: vespere sabbati, ac si diceret: Nocte quae sequitur sabbatum venerunt, quo tempore voluerant, venire liberum habentes; sive vespere sabbati, non vesperascente (0222D)die, sed vesperascente nocte, id est, in fine noctis venerunt. Ab exordio mundi dies praecedebat noctem usque ad Christi passionem. A Christi vero resurrectione, nox praecedit diem. Sive ita legendum, vespere sabbati, id est, aurora quae noctis initio lucet, ipsa per totam noctem manente mane elucescit, et ideo forsitan, hae mulieres a noctis initio usque mane ibi manserunt. Sed Marcus dicit: Et valde mane (Marc. ult .), et reliqua. Apparet autem qua hora resurrexit Dominus, id est mane, cum quadragesima horis, juxta Augustinum, in sepulcro fuisse describitur, id est, quatuor horas, qua die crucifixus est, remanentes duodecim horae noctis sabbati, duodecim diei sabbati, duodecim (0223A)noctis diei dominicae, tricesima autem et tres in sepulcro. Pro hac causa quadragesima diebus post resurrectionem apostolis suis saepe se manifestavit. In nomine autem, quod est vesperae, multi diversa putant. In Evangelio enim Graeco ita habetur, ὀψὲ δὲ σαββάτων τῇ ἐπιφωσκούσῃ εἰς μίαν σαββάτων , id est, vesperae sabbati, quae lucescit in prima sabbatorum, in quo apparet, ὀψὲ, quod femininum nomen est, τῇ femininum pronomen est, unde quidam volunt, quod vespere communis, hoc est, masculini et feminini sit generis nomen, cujus ablativus vespere, quidam volunt vespera, non vespere dici, femininum facientes. Quidam subtilius ita legunt. Venit Maria prima sabbati, quae lucescit vespere sabbati. Alii ita intelligunt, ut sabbatum requies (0223B)intepretetur. Vespere autem quietis, quae lucescit in prima, et reliqua. In prima: Prima dies dicitur dominica, quae meruit videre Dominum resurgere, et mundum nasci, atque reparari per Christum.
( Ex August.) Non potest dici, vesper lucescens in prima sabbati, nisi nomine vesperi nox ipsa intelligatur quam lux terminat, et usitatus loquendi modus est divinae Scripturae a parte totum. A vespere ergo noctem significavit, cujus extremum est diluculum. Diluculo enim venerunt illae mulieres ad monumentum, ac per hoc ea nocte venerunt, quae significata est nomine vesperi. Tota enim significata est eo nomine, ut dixi, et ideo quacumque ejus noctis parte venissent, ea utique nocte venissent. Cum ergo venerunt (0223C)parte ejus noctis extrema, ea procul dubio nocte venerunt. Vespere autem quae lucescit in prima sabbati, non potest nisi tota ipsa nox intelligi. Ideo igitur vespere venerunt, quae ipsa nocte venerunt. Ipsa autem nocte venerunt, quae noctis ipsius quamvis extrema parte venerunt.
( Ex Vulg.) Non est relatio Joannis contraria, quae refert diluculo ad monumentum venisse Mariam Magdalene, Matthaeo dicente; vespere sabbati Mariam Magdalene cum altera Maria venisse ad sepulcrum Domini, dum vespere a Matthaeo positum sit pro sero et tarditate, tanquam si diceret, tarda hora noctis. Tarde enim dicimus aliquid fieri, quoties multae horae praetereunt temporis constituti. Et quoniam magna pars jam fuerat noctis exacta (0223D)Domino resurgente. Vespere, hoc est, sero seu tarde dicitur a Matthaeo, quod et Joannes significat diluculo. Adhuc tamen tenebrae erant, ut juxta matutinum tempus illa hora possit intelligi.
Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Respondensque angelus dixit mulieribus, nolite timere vos, scio enim quod Jesum qui crucifixus est quaeritis. (Ex Hiero.) Custodes timore perterriti, instar mortuorum stupefacti jacent, sed tamen angelus, non illos, sed mulieres consolatur: Nolite timere vos; illi, inquit, timeant, in his perseveret pavor, in quibus permanet incredulitas. Caeterum vos, quia Jesum quaeritis crucifixum, audite quod resurrexerit et promissa perfecerit: (0224A)Venite et videte ubi positus erat Dominus, ut si meis verbis non creditis, vacuo credatis sepulcro. Et gradu cumcito pergite, nuntiate discipulis ejus, quia surrexit, et praecedet vos in Galilaeam, hoc est in volutabrum gentilium, ubi ante error, erat et lubricum, et firmo ac stabili pede vestigium non ponebant.
Et exierunt cito de monumento, cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. Duplex mentes mulierum tenebat affectus, timoris et gaudii. Alter de miraculi magnitudine, alter ex desiderio resurgentis, et tamen uterque femineum concitabat gradum, pergebant ad apostolos, ut per illos fidei seminarium spargeretur.
DOMINICA SANCTA IN PASCHA. EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD CORINTHIOS, CAP. « Expurgate vetus fermentum ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus, itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. »
Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio. Id est, nihil in vobis remaneat, de veteris corruptione naturae, sed sinceri estote, candore gratiae, nitore justitiae.
Sicut estis azymi. Hoc est, azymi facti per baptismum, quod nobis Christus sua passione largitus (0224C)est, non jam in agni specie, sed in veritate corporis immolatus. Nihil itaque in vobis conversationis pristinae relinquatis, quod sinceritatem possit naturae corrumpere.
Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Ac si diceret, non a nobis in figura agnus, sicut Judaeis, sed in veritate nobis quotidie occiditur Christus, et Pascha quotidie celebramus, si fermentum malitiae et nequitiae non habemus. Et Judaei quidem septem diebus azyma comedebant, et quia in septem diebus mundus est factus, qui semper in suo ordine revolvitur. Nos simpliciter Pascha celebramus si in his diebus pure et sinceriter versamur. Quod est enim aliud fermentum, nisi corruptio naturae, quod et ipsum prius a naturali (0224D)dulcedine recedens, adulterino acrore corruptum est.
Itaque epulemur. Id est. nos qui a fermento malitiae et nequitiae abstinemus jugiter salutaris actu salutis solemnia celebremus, et interiori homine simplicitatis et veritatis azymis repleamur.
EVANGELIUM MARCI, CAP. ULTIMO. « Maria Magdalene et Maria Jacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. Et valde mane una Sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole. Et dicebant ad invicem, Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. Et introeuntes in monumentum, (0225A)viderunt juvenem sedentem a dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. Qui dicit illis: Nolite expavescere, Jesum quaeritis Nazarenum, crucifixum; surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum; sed ite, dicite discipulis ejus et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam, ibi eum videbitis sicut dixit vobis. »
Maria Magdalene et Maria Jacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. In Evangelio Lucae scriptum est, quod revertentes a monumento, paraverunt aromata et unguenta, et sabbato quidem siluerunt propter mandatum (Luc. XXIV). Mandatum ergo legis erat, ut sabbati silentium, a vespera usque ad vesperam servaretur. Ideoque religiose mulieres sepulto Domino, quamdiu licebat (0225B)operari, id est, usque ad solis occasum, in unguentis praeparandis erant occupatae, ut Lucas scribit. Et quod tunc prae angustia temporis opus explere nequibant, festinaverunt mox, ut transacto sabbati, id est, occidente sole, ubi operandi licentia remeaverat emere aromata, sicut Marcus refert, venientes mane ungerent corpus ejus. Neque enim vespere sabbati praeoccupante jam noctis articulo, monumentum adire voluerunt.
Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto jam sole. Prima sabbatorum, prima dies est, a die sabbatorum, id est, requietionum, quam nunc diem dominicam, propter resurrectionem Domini salvatoris, mos ecclesiasticus appellat. (0225C)Id ipsum autem est, cum una sabbati sive una sabbatorum legimus, id est, una dies a sabbatorum die, hoc est, requietionum quae in sabbatis custodiebantur. Sanctae autem mulieres, quae Dominum fuerant secutae, cum aromatibus ad monumentum venerunt, et ei quem viventem dilexerant, etiam mortuo studio humanitatis obsequuntur. Et nos ergo in eum, qui est mortuus credentes, si odore virtutum referti, cum opinione bonorum operum Dominum quaerimus, ad monumentum profecto illius cum aromatibus venimus. Quod autem valde mane mulieres venerunt ad monumentum, orto jam sole, id est, cum jam coelum ab orientis parte albesceret, quod non fit utique nisi solis orientis vicinitate, juxta historiam quidem magnus quaerendi (0225D)et inveniendi Dominum fervor charitatis ostenditur. Juxta intellectum vero mysticum nobis datur exemplum, illuminata facie decussisque vitiorum tenebris, odorem bonorum operum Domino, et orationum suavitatem offerre.
Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes, viderunt revolutum lapidem, erat quippe magnus valde. Quomodo lapis per angelum revolutus sit, Matthaeus sufficienter exponit. Sed revolutio lapidis mystice reserationem sacramentorum Christi, quae velamine litterae legis tenebantur, insinuat. Lex enim in lapide scripta est: cujus ablato tegmine, gloria resurrectionis ostensa, et abolitio mortis antiquae, (0226A)ac vita speranda perpetua coepit toto orbe praedicari
Et introeuntes in monumentum, viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. Introeuntes ab oriente in domum illam rotundam, quae in petra est excisa, viderunt angelum sedentem ad meridianam partem loci illius, ubi positum fuerat corpus Jesu. Hoc enim erat in dextris: Quia nimirum corpus, quod supinum jacens, caput habebat ad occasum, dextram necesse est haberet ad austrum, scribit enim Matthaeus, quod angelum, qui revolvit lapidem ab ostio monumenti, primo viderunt super ipsum lapidem sedentem, qui eas intrare in locum ubi Dominus erat positus jusserit, et videre quod jam resurrexisset (0226B)a mortuis. Scribit Lucas, quod intrantes in monumentum duos angelos in albis inibi stantes invenerunt. Illae ergo mulieres angelos vident, quae cum aromatibus venerunt, quia videlicet illae mentes super nos cives aspiciunt, quae cum virtutibus ad Dominum per sancta desideria proficiscuntur. Notandum vero nobis est quidnam sit, quod in dextris sedere angelus cernitur. Quid namque per sinistram, nisi vita praesens? quid vero per dextram, nisi perpetua vita signatur? Unde scriptum est: Laeva ejus sub capite meo, et dextra illius amplexabitur me. Sinistram namque Dei Ecclesia, prosperitatem videlicet vitae praesentis, quasi sub capite posuit, quam intensione summi amoris premit. Dextera vero Dei eam amplectitur, quia (0226C)sub aeterna ejus beatitudine tota devotione continetur. Quia igitur redemptor noster jam praesentis vitae corruptionem transierat, recte angelus qui nuntiare perennem ejus gloriam venerat, in dextra sedebat. Qui stola candida coopertus apparuit, quia festivitatis nostrae gaudia nuntiavit. Candor etenim vestis, splendorem nostrae denuntiat solemnitatis: Nostrae dicamus an suae? sed ut fateamur verius, et suae dicamus et nostrae, illa quippe redemptoris nostri resurrectio, et nostra festivitas fuit, quia nos ad immortalitatem reduxit, et angelorum festivitas exstitit, quia nos revocando ad coelestia eorum numerum implevit. In sua ergo ac nostra festivitate angelis in albis vestibus apparuit, quia dum nos per resurrectionem dominicam (0226D)ad superna reducimur, coelestis patriae damna reparantur. Sed jam quid venientes foeminas affatur, audiamus.
Nolite expavescere, Jesum quaeritis Nazarenum, Crucifixum, surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. Nolite, inquit, expavescere, ac si aperte dicat: Paveant illi, qui non amant adventum supernorum civium, pertimescant qui carnalibus desideriis pressi, ad eorum se societatem pertingere posse desperant. Vos autem cur pertimescitis, quae vestros concives videtis? Unde et Matthaeus angelum apparuisse describens ait: Erat autem aspectus ejus sicut fulgur, et vestimentum ejus sicut nix. In fulgore etenim terror timoris est, in (0227A)nive autem blandimentum candoris. Quia vero omnipotens Deus, et terribilis est peccatoribus, et blandus justis, recte testis resurrectionis ejus angelus et in fulgore vultus, et in candore habitus demonstratur, ut de ipsa sua specie et terreret reprobos, et mulceret pios: Jesum quaeritis Nazarenum. Jesus Latino eloquio salutaris, id est, salvator interpretatur. At vero multi hoc nomine dici poterant tunc, non tamen substantialiter, sed nuncupative, ideo et locus subjungitur, ut de quo Jesu dictum sit manifestetur Nazarenum. Et causam potius subdit: Crucifixum. Atque addidit: Resurrexit, non est hic. Non est hic, dicitur per praesentiam carnis, qui tamen nusquam deerat per praesentiam majestatis.(0227B) Sed ite, dicite discipulis ejus et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam. Quaerendum nobis est, cur nominatis discipulis Petrus designatur ex nomine, sed si hunc angelus nominatim non exprimeret, qui magistrum negaverat venire inter discipulos non auderet. Vocatur ergo ex nomine, ne desperarit ex negatione, qua in re considerandum nobis est, cur omnipotens Deus eum quem cunctae Ecclesiae praeferre disposuerat, ancillae vocem pertimescere, et seipsum negare permisit. Quod nimirum magnae actum pietatis dispensatione cognoscimus, ut is qui futurus erat pastor Ecclesiae, in sua culpa disceret, qualiter aliis misereri debuisset. Prius itaque ostendit eum sibi, et tunc praeposuit caeteris, ut ex sua infirmitate cognosceret, quam misericorditer aliena (0227C)infirma toleraret. Bene autem de Redemptore nostro dicitur:
Praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur. Jam quippe Redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigraverat, et prius post resurrectionem in Galilaea a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione carnis ostenditur, quia is qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur.(0227D) FERIA SECUNDA PASCHAE. LECTIO ACTUUM APOSTOLORUM, CAP. X. « Stans Petrus in medio plebis dixit: Viri fratres, Verbum misit Deus filiis Israel, annuntians pacem per Jesum Christum, hic est Dominus omnium, vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens enim a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Joannes Jesum a Nazareth, quomodo unxerit eum Deus Spiritu sancto et virtute. Qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum et Hierusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. Hunc Deus suscitavit (0228A)tertia die et dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis, et praecepit nobis praedicare populo et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum, Huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus, omnes qui credunt in eum. »
Verbum misit Dominus filiis Israel, annuntians pacem per Jesum Christum. Verbum hic missum Evangelium dicit, sive ipsum Dominum Jesum Christum, quia Apostolis ait: Pacem meam do vobis, pacem meam commendo vobis. Qui est omnium Dominus, in hoc apparet, inquit, Deum acceptorem non esse (0228B)personarum, quia Filium suum unigenitum qui et Dominus omnium atque conditor est, cum genere humano pacem facere misit.
Vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam. Quoniam Verbum Dei caro facta verbum est, id est, quoniam humana natura sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis, Dei Verbo est in utero Virginis copulata, ita ut cum illo fieret una persona, ob hoc eum confitemur natum de Spiritu sancto et Maria virgine.
Incipiens a Galilaea post baptismum. Cum Ecclesiae regula sit fideles in nomine sanctae Trinitatis baptizari, quaeritur quomodo Lucas per totum hujus libelli textum, non aliter quam in nomine Jesu Christi baptismum dari testetur, quod ita beatus Ambrosius solvit. (0228C)( Ex Ambros.) Quod per unitatem nominis impletum mysterium sit, quia sive Christum dicas, et Deum Patrem, a quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus est Filium, et Spiritum quo unctus designasti. Scriptum est enim: Jesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto. Sive Patrem dicas et Filium ejus, et Spiritum horum pariter indicasti, si tamen id et corde comprehendas, sive Spiritum dicas, et Deum Patrem, a quo procedit Spiritus, et Filium, quia Filii quoque est Spiritus. nuncupasti. Unde ut orationi copuletur auctoritas, in spiritu quoque recte baptizari nos posse Scriptura indicat, dicente Domino: Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto, et Apostolus ait: Omnes enim (0228D)in ipso corpore, in uno spiritu baptizati sumus. Aliter praecipue congruit nos in nomine Domini Jesu Christi baptizari, quia sicut Apostolus ait: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus.
Quod praedicavit Joannes Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum, etc. Praedicavit ergo Joannes Jesum sicut unxit eum Deus Spiritu sancto, tunc utique cum dicebat: Ipse vos baptizavit in Spiritu sancto (Marc. I). Et iterum: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam super eum (Joan. I). Unctus est ergo Jesus, non oleo visibili, sed dono gratiae, quod visibili significatur unguento, quo baptizatos ungit Ecclesia. Nec tamen tunc unctus est Spiritu sancto, quoniam super eum baptizatum velut columba descendit. (0229A)Tunc enim corpus suum, id est, Ecclesiam suam praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum sanctum, sed ista mystica et invisibili unctione.
Qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, etc. Id est, Pater cum Filio, melius est enim sic intelligere quam divinitatem Filii cum homine quam adsumpsit cohabitantem significari, neque Christi personam geminare, et in Nestorii dogma cadere videamur.
Quem occiderunt suspendentes in ligno. Christus passus est, moriamur peccato, Christus resurrexit, vivamus Deo, Christus transiit de hoc mundo ad Patrem, non hic haereat cor nostrum, sed ad superna sequatur caput nostrum, pependit in ligno, (0229B)concupiscentiam carnis crucifigamus.
Hunc Deus suscitavit tertia die. Quis suscitavit eum nisi invisibilis Deus? Dormivit enim et somnum coepit et exsurrexit, quoniam Dominus suscepit eum, cui dixerat: Suscita me et reddam eis (Psal. IV). Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. V). Erit enim et nobis hujus saeculi nocte translata resurrectio carnis ad regnum, cujus in capite nostro praecessit exemplum. Surrexit et volavit in altum, et pro nobis unicus interpellat in coelo. Praestat cum Patre, quod postularat a Patre, quia mediator est et creator. Mediator ut poscat, creator ut tribuat. Fidelissimo igitur et fidissimo affectu ei orationem quam docuit allegemus, ut quod faciendum jussit, ipso adjuvante, (0229C)facere valeamus, quod accipiendum promisit, ipso dante, sumamus.
Et dedit eum manifestum fieri non omni populo, etc. Invenimus itaque apud quatuor Evangelistas decies commemoratum Dominum visum esse ab hominibus post resurrectionem. Semel ad monumentum mulieribus. Iterum eisdem regredientibus a monumento in itinere. Tertio Petro. Quarto duobus euntibus in castellum. Quinto pluribus in Hierusalem, ubi non erat Thomas. Sexto ubi eum vidit Thomas. Septimo ad mare Tiberiadis. Octavo in monte Galilaeae secundum Matthaeum. Nonoque, dicit Marcus, novissime recumbentibus, quia jam non erant in terra cum illo convivaturi. Decimo in ipso die, non jam in terra, sed elevatum in nube. Crebra enim (0229D)erat cum illis ejus conversatio, per dies quadraginta, priusquam ascendisset in coelum. Non tamen eis per omnes continuos apparuerat. Per illos enim quadraginta dies quoties voluit, quibus voluit, quemadmodum voluit, apparuit.
Nobis qui manducavimus et bibimus cum illo, etc. Hic beatus Petrus quod in Evangelio recitetur, exponit, post resurrectionem scilicet se bibisse cum Domino, nisi forte illic credamus indicatum, ubi ait: Donec illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei (Matth. XXVI).
Et praecepit nobis praedicari populo, et testificari quia ipse est, etc. Ipse enim in Evangelio ait: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (0230A)(Joan. V). Item ipse et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Quis dedit? Pater, cui dedit? Filio, cui enim dedit vitam habere in semetipso, iste Christus, et Filius Dei et Filius hominis est, proinde quia Filius hominis est, accepit potestatem et judicium facere, quod judicium in fine saeculi erit. Ipse enim ascendit in coelos, et sedit ad dexteram Patris, inde venturus judicare vivos et mortuos.
Huic omnes prophetae testimonium perhibent. Quaecunque propter faciendam fidem temporaliter gesta sunt aut testimonia missionis hujus fuerunt, aut ipsam missionem Filii Dei pronuntiaverunt.
Remissionem peccatorum accipere. Ipsum enim David exhortans, ait: Amplius lava me ab iniquitate (0230B)mea, et a peccato meo munda me. Et Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele (Psal. L). Et ipse in Evangelio potentialiter, cui volebat: Dimittuntur tibi peccata tua, dicebat.
Per nomen ejus omnes qui credunt in eum. Nomen ejus ab angelo priusquam nasceretur vocatum est Jesus, cujus etymologiam, idem angelus exsecutus adjunxit, dicens: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. In cujus nomine prophetis attestantibus remissionem peccatorum, non Judaei tantum, sed omnes qui credunt, accipiunt.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. ULTIMO. « Exeuntes duo ex discipulis Jesu ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emaus. Et ipsi loquebantur (0230C)ad invicem de his omnibus quae acciderant. Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis. Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Hierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus (0230D)Israel. Et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie, quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore ejus, venerunt dicentes: se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. Et ipse dixit ad eos. O stulti et tardi corde ad credendum, in omnibus quae locuti sunt prophetae. Nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Mose et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturas quae de ipso erant. Et appropinquaverunt (0231A)castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. Et coegerunt illum dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. Et factum est dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum. Et ipse evanuit ex oculis eorum. Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem, et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant, dicentes: Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt (0231B)eum in fractione panis. »
Exeuntes duo ex discipulis Jesu, ibant in castellum ipsa die, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem, nomine Emaus, et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. (Ex Beda.) Stadium quod Graeci, auctore ut dicunt Hercule, viarum spatia mensurant, octava est pars milliarii, et ideo sexaginta stadia, septem millia passuum et quingentos significant, quod bene spatium itineris congruit eis qui, de morte ac sepultura salvatoris certi, dubii de resurrectione gradiebantur. Nam resurrectionem, quae post septimum sabbati facta est, octavo numero contineri quis ambiget? Discipuli ergo, qui de Domino loquentes, incedebant, et sextum (0231C)coepti itineris milliarium compleverunt, quia illum sine querela viventem usque ad mortem, quam sexta sabbati subiit, pervenisse dolebant, compleverunt et septimum, quia hunc in sepulcro quievisse non dubitabant. Verum de octavo dimidium tantum peregerunt, quia gloriam celebratae jam resurrectionis nondum perfecte credebant. Emaus autem ipsa est Nicopolis, civitas insignis Palestinae, quae post expugnationem Judaeae, sub Marco Aurelio Antonino principe restaurata, cum statu mutavit et nomen.
Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis. Loquentes de se Dominus appropinquans comitatur, ut et fidem suae resurrectionis eorum mentibus incendat, (0231D)et occulte praesentia majestatis semper se quod promisit impleturum designet. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII).
Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent, et ait ad illos: Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem, ambulantes et estis tristes? Apparuit quidem discipulis Dominus, sed eis speciem quam recognoscerent non ostendit. Hoc ergo egit foris Dominus in oculis corporis, quod apud ipsos agebatur intus in oculis cordis. Ipsi namque apud semetipsos intus et amabant et dubitabant. Eis autem Dominus foris et praesens aderat, et quis esset non ostendebat. De se ergo loquentibus praesentiam (0232A)exhibuit, sed de se dubitantibus, cognitionis suae speciem abscondit.
Respondens autem unus cujus nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Hierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Peregrinum putabant eum, cujus vultum non agnoscebant. Sed et revera peregrinus erat eis, a quorum naturae fragilitate, percepta jam resurrectionis gloria, longe distabat. Peregrinus erat eis, a quorum adhuc fide utpote resurrectionis ejus nescia manebat extraneus.
Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: de Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Prophetam et magnum fatentur, Filium Dei tacent, ut scilicet, nondum (0232B)perfecte credentes, vel solliciti, ne inciderent in manus Judaeorum persequentium, quia nesciebant quis esset cum quo loquebantur, quod verum credidere celantes.
Et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. Merito tristes incedebant, quia et seipsos quodammodo arguebant, quod in illo redemptionem speraverint, quem jam mortuum viderant, nec resurrecturum credebant, et maxime dolebant eum sine culpa occisum, quia noverant innocentem.
Et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie, quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris (0232C)terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore ejus venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Terruisse dicuntur merito eos, quorum mentibus plus de non invento corpore dominico moestitiam, quia dolebant addere, quam de nuntiata per angelos ejus resurrectione gaudium, quo recrearentur, videre potuerunt.
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt. Ipsum vero non invenerunt. Cum ipse Lucas supra Petrum dixerit cucurrisse ad monumentum, et nunc Cleopan dixisse, ipse retulerit quod quidam eorum ierant ad monumentum, sed Petrum solum primo commemoravit, quia illi primitus Maria nuntiaverit.(0232D) Et ipse dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum, in omnibus quae locuti sunt prophetae! Nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis, quae de ipso erant. Hoc nobis loco nullam scripturam interpretandi, sed gemina nos ipsos humiliandi necessitas incumbit, qui neque in scripturis, quantum oportet, edocti, neque ad implenda, quae discere forte potuimus, quantum decet, sumus intenti. Nam si Moyses et omnes prophetae Christum locuti sunt, et hunc per angustiam passionis in gloriam suam intraturum, qua ratione se gloriantur esse Christianos, qui juxta virium (0233A)suarum modulum, neque scripturas, qualiter ad Christum pertineant, investigare, neque ad gloriam, quam cum Christo habere cupiunt, per passiones tribulationum desiderant attingere?
Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire, et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, etc. Nihil simplex veritas per duplicitatem fecit. Sed quod dicitur: Finxit se longius ire, talem se exhibuit discipulis in corpore qualis apud illos in mente erat. Probandi autem erant sibi, qui eum etsi necdum ut Deum diligerent, saltim ut peregrinum amare potuissent. Sed quia esse extranei a charitate non poterant, hi cum quibus veritas gradiebatur, eum ad hospitium, quasi peregrinum vocant. Cur autem dicimus, vocant, cum illic scriptum (0233B)sit, et coegerunt illum? ex quo nimirum exemplo colligitur, quia peregrini non solum ad hospitium invitandi sunt, sed etiam trahendi.
Et factum est dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit, etc. Quem in scripturae sacrae expositione non cognoverunt, in panis fractione cognoscunt. Audiendo praecepta Dei illuminati non sunt, faciendo illuminati sunt. Quia scriptum est: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II). Quisquis ergo vult audita intelligere, festinet ea quae jam intelligere potuit, opere implere.
Et ipse evanuit ex oculis eorum et dixerunt: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis. Ignem, inquit, veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat (0233C)(Luc. XXI)? Ignem quippe Dominus in terram misit, cum afflatu spiritus sancti cor carnalium incendit, et terra ardet, cum cor carnalium in suis prius voluptatibus frigidum relinquit concupiscentias praesentis saeculi et incenditur ad amorem Dei: Nonne cor nostrum, inquiunt, ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis scripturas. Ex audito quippe sermone inardescit animus corporis, frigus recedit, fit mens in superno desiderio anxia, a concupiscentiis terrenis aliena. Amor verus, qui hanc repleverit, in fletibus cruciat. Sed dum tali ardore cruciatur, ipsis suis cruciatibus pascitur, audire ei libet praecepta coelestia. Et quod mandatis instruitur, quasi tot facibus inflammatur.
Et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem, (0233D)etc. Jam erat fama, quod surrexerat Jesus, ab illis mulieribus facta, et a Simone Petro, cui jam apparuerat, hoc enim isti duo invenerunt loquentes, ad quos in Hierusalem venerunt. Fieri itaque potest, ut timore prius in via noluerint dicere quod eum audierant resurrexisse, quando tantummodo angelos dixerunt visos esse mulieribus. Ignorantes enim cum quo loquerentur, merito possent esse solliciti, ne quid passim de Christi resurrectione jactantes, in manus inciderent Judaeorum. Omnium ergo virorum primo Dominus apparuisse legitur, intelligitur Petro, ex his duntaxat omnibus quos evangelistae quatuor, et Paulus apostolus commemoraverunt. Loquitur enim ad Corinthios de Domino Paulus: (0234A)Quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum scripturas, et quia apparuit Cephae et postea undecim.
Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum, etc. Praeter hoc quod pro merito mentis eorum, adhuc ignorantes, quod oportebat Christum mori et resurgere, simile aliquid eorum oculi passi sunt, non veritate fallente, sed ipsis veritatem percipere non valentibus, et aliud quam res est opinantibus, certi etiam mysterii causa factum est, ut eis in illo alia ostenderetur effigies, et sic eum nonnisi in fractione panis agnoscerent. Ne quisquam se Christum agnovisse arbitretur, si ejus corporis particeps non est, id est Ecclesiae, cujus unitatem in sacramento panis commendat Apostolus, (0234B)dicens: Unus panis, unum corpus multi sumus, ut cum ejus benedictum panem porrigeret, aperirentur oculi eorum et agnoscerent eum. Aperiuntur utique ad ejus cognitionem, remoto scilicet impedimento, quo tenebantur, ne agnoscerent. Non autem incongruenter accipiamus hoc impedimentum in oculis eorum a Satana fuisse, ne agnosceretur Jesus, sed tamen a Christo facta est permissio usque ad sacramentum panis, ut unitate corporis ejus participata removeri intelligatur impedimentum inimici, ut Christus possit agnosci. Amen.
FERIA TERTIA PASCHAE. LECTIO ACTUUM APOSTOLORUM. « Surgens Paulus et manu silentium indicens ait: (0234C)Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est: Qui enim habitabant Hierusalem et principes ejus, ignorantes Jesum et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt. Et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum. Cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt in monumento. Deus vero suscitavit eum a mortuis. Qui visus est per dies multos his qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem, qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. Et nos vobis annuntiamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est, quoniam hanc Deus adimplevit (0234D)filiis vestris. Resuscitans Jesum Christum Dominum nostrum. »
Surgens Paulus et manu silentium indicens ait: Viri fratres, filii generis Abraham, etc. Omnes quibus ista loquebatur Apostolus, secundum carnem filii Abrahae erant, sicut et ipsi de se ipsis hoc in loco dixerunt: Semen Abrahae sumus, et nulli servivimus unquam, et item: Pater noster Abraham est, et Dominus illis: Scio quia filii Abrahae estis. Imitatione enim non filii Abrahae erant illi, quibus Dominus loquebatur: Vos ex patre diabolo estis; unde ergo Judaei filii diaboli? non nascendo sed imitando: Vos, inquit Dominus, ex patre diabolo estis et desideria patris vestri facere vultis. Ecce unde filii diaboli? (0235A)Quae sunt illius desideria? Ille homicida erat ab initio, et vos quaeritis me occidere. Ecce quomodo imitatione filii diaboli? Nam et filii erant Abrahae propter originem carnis, quibus ista Apostolus loquebatur, et filii imitationis, propter castitatem timoris. Quibus specialiter dicebat: et qui in vobis timent Deum.
Verbum salutis missum est. (Ex Hieron.) Illud utique, de quo Isaias ait: Verbum misit Dominus in Jacob et cecidit in Israel (Isai. II), id est, misit Deus filium suum, de quo Joannes ait: In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum, ad Jacob, id est, ad Judaeos, et venit ad Israel, hoc est, ad gentium populum. Dei autem Verbum ipse est Dei Filius. Quapropter cum eum (0235B)Pater Verbo misit a Patre, et in Verbo ejus factum est, ut mitteretur. Ergo a Patre et Filio missus est idem Filius, quia Verbum Patris est ipse Filius, in ipso Dei Verbo, quod erat in principio apud Deum, et Deus erat, in ipsa scilicet sapientia Dei erat, quo tempore Verbum caro fieret, et habitaret in nobis. Quae plenitudo temporis cum venisset, misit Deus Filium suum factum ex muliere, ut incarnatum Verbum hominibus appareret.
Qui enim habitabant Hierusalem et principes ejus, etc. (Ex Beda.) Hinc in Actibus Apostolorum scriptum est: Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicet in synagogis, in his testimoniis manifeste declaratur, quia lectio legis vel prophetarum a Judaeis sabbato semper in (0235C)synagogis legebatur.
Cumque consummassent omnia quae de eo scripta sunt. (Ex August.) Haec verba et Joannes hoc modo narrat, dicens: Postea sciens Jesus, quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura dicit: Sitio, etc. (Joan. XIX). Peractis omnibus Jesus, quae ante suam mortem peragi oportebat, quando voluit et sicut voluit tradidit spiritum.
Deponentes eum de ligno. A Mose in eremo aereus serpens ligno suspensus est, ut Dominus et in serpente mortuus (Joan. III; Num. XXI), et in aere significaretur aeternus, videlicet, ut indicaretur mortuus per humanitatem, et tamen esset quasi aeneus per divinitatem.
( Ex Eucherio.) Quid respondendum est Judaeis (0235D)objicientibus testimonium illud. Maledictus omnis qui pendet in ligno? Maledictum esse hominem qui in ligno pendeat, sed noxium, non innocentem. Neque enim innocentiae potest esse maledictum poena peccati. Etenim si Mardocheus praeparato ligno appensus sententiam regiae crudelitatis explesset, nunquid cum dignum hac maledictione judicarent? Non omnino idcirco Dominus noster pependit in ligno, ut nos a delicto, quod in ligno fuerat perditionis admissum, ligno appensus absolveret.
Posuerunt in monumento. (Ex August.) In monumento novo positus est Jesus, in quo nondum quisquam positus erat, sicut in virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est, ita in hoc (0236A)monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est.
Deus vero suscitavit eum a mortuis. Radix amara crucis evanuit, flos vitae cum fructibus surrexit in gloria. Haec est virga Aaron, quae post siccitatem floruit. Virga enim post ariditatem virescens, Christus est post mortem resurgens, qui est flos virginum, corona martyrum, gratia continentium.
Qui visus est per dies multos. Id est, per dies quadraginta. Non tamen eis per omnes quadraginta illos dies continuo apparuit, sed quoties voluit, quibus voluit et quemadmodum voluit apparuit.
His qui simul ascenderunt cum eo de Galilaea in Hierusalem, etc. Salva historia videamus intelligentiam. (0236B)Galilaea namque transmigratio facta interpretatur, Hierusalem visio pacis. Illi enim cum Domino de Galilaea ascenderunt in Hierusalem, qui prius hic vitiorum fomitem respuentes, ad virtutum culmina transmigrant. Illi scilicet, cum redemptore nostro a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigrabant in Hierusalem. Coelesti quandoque Deum laeti videbunt, qui hic modo vitiis derelictis ad virtutum celsitudinem transierint.
Et nos vobis annuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est, etc. Abrahae enim dictum est: In te benedicentur universae cognationes terrae. Jacob autem: Et benedicentur in te et in semine tuo (0236C)cunctae tribus terrae. Quod Apostolus exponens ait: Non dixit in seminibus, sed in semine tuo, quod est Christus. Semen quidem Abrahae Christus est, in cujus nominis fide omnibus terrae familiis Judaeis videlicet et gentibus est benedictio repromissa, id est, significat, dabo vobis sancta David fidelia, id est, quaecunque David promisi, eadem vobis fidelis sponsor implebo, Christum scilicet de ejus stirpe nasciturum.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. XXIV. « Stetit Jesus in medio discipulorum suorum, et ait illis: Pax vobis, ego sum, nolite timere: Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra, videte manus (0236D)meas et pedes, quia ego ipse sum, palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum haec dixisset, ostendit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis, et dixit ad eos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas. Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic (0237A)oportebat pati Christum et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. »
Stetit Jesus in medio discipulorum suorum et dixit illis: Pax vobis, ego sum, nolite timere. Hanc ostensionem Domini post resurrectionem, et Joannes commemorat, dicens: Cum esset sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio et dicit eis: Pax vobis (Joan. ult.). Quid mirum si clausis januis post resurrectionem suam in aeternum jam victurus intravit, qui moriturus veniens, non aperto utero virginis exivit. Quod autem dicit Joannes, non cum illis fuisse tunc apostolum (0237B)Thomam, cum, secundum Lucam, duo illi, quorum erat unus Cleophas, regressi Hierusalem invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant, procul dubio intelligendum est, quod inde Thomas exierit antequam eis Dominus haec loquentibus appareret.
Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Quod haeretici Manichaei de Christo suspicantur et credunt, quia non erat vera caro, sed spiritus erat, haec prima cogitatio surrexit in cordibus apostolorum. Et illi quidem Manichaei nunquam credunt Jesum fuisse hominem, discipuli autem noverant hominem, cum quo tantopere fuerant conversati. Sed posteaquam mortuus est, quod noverant quando crederent, hoc potuisse resuscitari (0237C)quod potuit mori. Apparuit ergo oculis ipsorum talis, qualem illum noverant, et non credentes tertia die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere, putaverunt se spiritum videre. Error iste apostolorum secta est Manichaeorum. Solent autem quando illis haec objiciuntur, ita respondere: « Quid mali credimus, quia Christum Deum credimus, spiritum fuisse credimus, carnem non credimus. Melior est spiritus quam caro: quod melius est credimus, quod deterius est credere nolumus. » Si nihil mali est in isto sermone, dimittat Jesus discipulos suos in isto errore. Quid mali crediderunt et discipuli? Christum spiritum crediderunt. Non enim esse putaverunt nullum, sed spiritum. Parvo morbo te putas periclitari? Audi sententiam medici.(0237D) Et dixit eis, quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra? Quales utique cogitationes? nisi falsae, morbidae, perniciosae. Perdidisset enim Christus fructum passionis, si non esset veritas resurrectionis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Tanquam bonus agricola diceret: Quod ibi plantavi, ibi inveniam, non spinas, quas non plantavi in corde vestro. Descendit fides, quia desuper est. Cogitationes autem istae non desuper descenderunt, sed in ipso corde sicut herba mala ascenderunt.
Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum, etc. Resurrectionem suam certam et veram multis et variis documentis persuadet, perfidiam omnemque (0238A)dubitationem de sua resurrectione tollendam. Parum fuit oculis se videndum praebere, si non praeberet etiam manibus contrectandum. Qui dum palpanda discipulis ossa carnemque praemonstrat, aperte statum verae resurrectionis, quae et in se nunc facta et in nobis est futura significat, quia non sicut Eutychius Constantinopolitanae urbis episcopus scripsit. « Corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius. In illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritualis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae. » Neque huic assertioni putetur Apostoli sermo repugnare: Quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV). Hoc enim loco Apostolus carnis et sanguinis nomine, (0238B)non substantiam veri corporis, sed corruptionem mortalitatis significat. Sicut ipse consequenter exposuit, dicens: Neque corruptio incorruptelam possidebit. Aliter namque caro Scriptura sacra juxta naturam, aliter juxta culpam, aliter juxta corruptionem mortalitatis, quae ex culpa contigit appellatur, juxta naturam quidem, cum dictum est: Hoc nunc ex ossibus meis et caro de carne mea (Gen. II): Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I). Juxta culpam vero dicitur: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Juxta corruptibilitatem autem cum scriptum est: Et memorati sunt, quia caro sunt, ideo fragiles et moribundi, hoc enim se carnis nomine designasse manifestat ipse Psalmista, qui protinus addit: Spiritus (0238C)vadens et non rediens (Psalm. LXXVII). Regnum itaque Dei caro non possidebit, id est, caro juxta culpam vel mortalitatem, et tamen caro possidebit regnum Dei. Ideo caro juxta naturam, quam et Dominus post resurrectionem videndam palpandamque discipulis exhibuit. Et de qua beatus Job, cum gloriam resurrectionis describeret, ait: Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum (Job. XIX). Lege epistolam sancti Augustini ad Consentium, de corpore Domini post resurrectionem.
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. Non solum manus et pedes, quibus indita clavorum claruere vestigia, sed attestante Joanne, etiam latus quod lancea foratum fuerat ostendit, ut videlicet (0238D)ostensa vulnerum suorum cicatrice, dubietatis atque infidelitatis eorum vulnus sanaret. Verum quomodo post resurrectionem clavorum vel lanceae loca pandendo discipulorum dignatus est fidem, spemque roborare, ita in die judicii et eadem suae passionis indicia, et ipsam pariter crucem monstrando venturus est impietatem superborum infidelitatemque confundere, scilicet ut ipsum se esse, qui ab impiis et pro impiis mortuus est, cunctis palam angelis et hominibus ostendat, videantque ut scriptum est: In quem punxerunt, et plangant se super eum omnes tribus terrae. Sane notandum quod solent in hoc loco gentiles calumniam struere, et fidem speratae a nobis resurrectionis stulta garrulitate deridere. « Si enim (0239A)ipse Deus vester, inquiunt, nec sibi inflicta a Judaeis vulnera curare praevaluit, sed cicatricum vestigia coelo, secum ut dicitis, invexit, qua temeritate putatis eum vestra de pulvere membra ad integrum esse restauraturum? Quibus respondendum, quia Deus noster, qui suam perpetua jam immortalitate glorificatam de sepulcro carnem resuscitare quando voluit, et quomodo voluit, potuit etiam qualem voluit suscitavit. Neque enim consequens est, ut qui majora fecisse probatur, minora facere nequiverit, sed certe dispensationis gratia, qui majus fecit, minus facere supersedit, hoc est, qui mortis regna destruxit, signa mortis oblitterare noluit. Primo videlicet, ut per haec discipulis fidem suae resurrectionis astrueret. Deinde, ut patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro (0239B)mortalium vita pertulerit, super ostendat. Tertio, ut sua morte redemptis, quam misericorditer sint adjuti, propositis semper ejusdem mortis innovet indiciis. Ideoque misericordias Domini in aeternum cantare non cessent, sed dicant qui redempti sunt a Domino: Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus (Psal. CXXVII, CLV). Postremo ut etiam perfidis in judicio quam juste damnentur, ostensa inter alia flagitia, etiam vulnerum quae ab eis suscepit cicatrices denuntiet, veluti si miles aliquis fortissimus, jubente suo rege, pro totius gentis salute, singulari certamine desudans, multis quidem vulneribus exceptis, hostem tamen interficiat, spolia ejus diripiat, victoriam suae genti reportet, et interrogatus a medico cui curandus committitur, ita ne (0239C)velit curari, ut nec vestigia vulnerum ulla resedeant, an magis ita, ut cicatrices eaedem remaneant, deformitas vero prorsus hominis et foeditas absit, respondeat se potius ita velle sanari, ut toto salutis decorisque pristini statu recuperato, perpetua secum tanti circumferat signa triumphi. Sic profecto Dominus perpetis ob signum victoriae non excepta pro nobis vulnera passionis, sed ipsorum cicatrices coelo secum inferre quam abolere maluit, nec tamen ex his quippiam fidei nostrae resurrectionis praejudicat. De qua veraci promissione praedicitur: Et capillus de capite vestro non peribit (Luc. XXI).
Adhuc autem non credentibus et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? Ad insinuandam resurrectionis suae veritatem, non (0239D)solum tangi a discipulis, sed etiam convesci cum illis dignatur, non quasi quidem post resurrectionem cibo indigens, nec quasi nos in resurrectione quam exspectamus, cibis egere significans, sed ut eo modo naturam corporis resurgentis astrueret, ne illud non corpus, sed spiritum esse arbitrarentur, et sibi non solide, sed imaginaliter apparere. Manducavit potestate, non necessitate. Aliter enim absorbet aquam terra sitiens, aliter solis radius candens: ille indigentia, iste potentia.
At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis, et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis. Quid significare credimus piscem assum, nisi ipsum mediatorem Dei et hominum passum? (0240A)Ipse enim latere dignatus in aquis generis humani; capi voluit laqueo mortis nostrae, et quasi tribulatione assatus est, tempore passionis suae. Sed qui piscis assus fieri dignatus est in passione, favus mellis nobis exstitit in resurrectione. At qui in pisce asso figurari voluit tribulationem passionis suae, in favo mellis utramque naturam exprimere voluit personae suae. Favus quippe mel in cera est, mel vero in cera est, divinitas in humanitate. Sic autem sua redemptor indicat, ut imitationis viam nobis sequentibus sternat. Ecce enim in cibo suo pisci asso conjungere favum voluit, quia videlicet illos in suo corpore ad aeternam quietem suscipit, qui cum hic tribulationes pro Deo sentiunt, ab amore internae dulcedinis non recedunt. Cum asso pisce favus sumitur, (0240B)quia qui hic afflictionem pro veritate suscipiunt, illic dulcedine vera satiantur.
Et dixit ad illos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum. Hoc est, cum adhuc essem in carne mortali, in qua estis et vos. Tunc enim in eadem carne, sed cum illis in eadem mortalitate non erat, et cum illis quidem, posteaquam resurrexit, fuit quadraginta diebus, ut legitur, exhibitione corporalis praesentiae, sed non cum illis fuit consortio infirmitatis humanae.
Quoniam necesse, ut impleantur omnia quae scripta sunt in lege Mosi, et prophetis et psalmis de me. (Ex Beda.) Vide quomodo tulit omnes ambages, visus est, tactus est, manducavit, ipse certe erat. Tamen ne in aliquo sensus humanos ludificasse videretur, (0240C)misit manus ad scripturas. Dicant pagani quidquid volunt, magus fuit, potuit sic se ostendere. Nunquid magus antequam natus, potuit sic se prophetare? Da scripturas, quia quod videtis, ante provisum est, quod cernitis, ante praedictum est: Audi filia et vide, audi praedicta, vide completa.
Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas. Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia. Praebet se videndum oculis, praebet manibus contrectandum, parum est lege? commemorat scripturas, et hoc parum est? aperit sensum, ut quod legis intelligas, deinde per commendatam sui corporis veritatem, commendat Ecclesiae unitatem.(0240D) Et praedicare in nomine ejus, poenitentiam, etc. Non latret pravitas haereticorum, de angulo toto orbe terrarum Ecclesia diffusa est, omnes gentes habent Ecclesiam. Nemo nos fallat, ipsa est vera, ipsa est catholica, coepit ab Hierusalem, pervenit ad nos, et ibi est, et hic. Non enim ut huc veniret inde discessit, crevit, non migravit. Et merito sic scriptum est, inter caetera dominicae pietatis sacramenta: Et sic oportebat, ut ministri sermonis, qui in nomine Christi crucifixi et resuscitati a mortuis, poenitentiam erant et remissionem peccatorum in omnes gentes praedicaturi, ab Hierosolymis inciperent, non solum, quia credita sunt illis eloquia Dei, quia eorum adoptatio est filiorum, et gloria, et testamenta, (0241A)et legislatio, et obsequium, et promissa, quia eorum patres, et ex his Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. III). Verum etiam ut gentes, quae variis erant erroribus et facinoribus implicatae, hoc maximae divinae pietatis indicium, ad spem impetrandae veniae provocaret, quod eis quoque qui filium Dei crucifixerunt, non tantum veniam reatus a patre, sed et vitae aeternae gaudium viderent esse donatum.
FERIA IV PASCHAE. ACTUUM APOSTOLORUM CAP. III. « Aperiens Petrus os suum dixit: Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum (0241B)glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. Vos autem justum et sanctum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis, auctorem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. Et nunc, fratres, scio, quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Deus autem, qui praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum implevit sic. Poenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata. »
Aperiens Petrus os suum dixit. Notandum quod viros de genere Israel, et timentes Deum ad audiendum Domini provocat verbum. Viri enim dicuntur a viribus, qui nesciunt tolerando deficere, (0241C)aut in prosperis aliqua se elatione jactare, sed animo stabili defixi et coelestium rerum contemplatione firmati, manent semper impavidi: Qui timetis Dominum, inquit, audite, id est, qui reverentiam habetis nominis ejus, quia ejus verba non meretur audire, nisi qui cognoscitur et timere. Timor autem Domini, quia justus et rectus est. Auditum renovat, amorem tribuit, ardorem castitatis inflammat.
Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum. Poterat dicere Deus Abraham, Isaac et Jacob, sed ter nominat Deum Abraham, Deum Isaac, Deum Jacob, ut tu intelligas Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et ne tibi scandalum terna Dei nominatio generaret, addit: Deus patrum (0241D)nostrorum, prudenter enim personas distinxit et naturam univit.
Glorificavit filium suum Jesum. Glorificavit filium suum, quando post resurrectionem nimis mirabilem totius mundi credulitatem, Deus ei in eo quod homo factus est, habere concessit. Glorificavit eum gloria resurrectionis, glorificavit gloria ascensionis, et glorificavit suae dextrae sessione.
Quem vos quidem tradidistis. Hinc enim respondit Pilatus Domino, dicens: Nunquid ego Judaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi, quid fecisti (Joan. XVIII)? subauditur, ut tradereris mihi. Tradiderunt enim Dominum sacerdotes per invidiam, tradidit Judas per cupiditatem, tradidit Pater (0242A)pro nostra liberatione, tradit semetipsum Filius pro nostra dilectione. De Patre enim ait Apostolus: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. De filio autem: Qui dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis.
Et negastis ante faciem Pilati. Dicentes: Crucifige, crucifige, talem nos non habemus regem nisi Caesarem, nos legem habemus, et secundum legem debet mori, qui filium Dei se fecit.
Judicante illo dimitti. Quaerebat enim, ait Evangelium, Pilatus opportunitatem ut dimitteret Jesum , dicens: Ego non invenio in eo causam, sed neque Herodes, Pilatus mittit ad Herodem, Herodes remittit ad Pilatum. Inter duas impietates, discurrit pietas, et tamen impietas pietatem non potest condemnare. (0242B)Praesens est reus, et non invenitur reatus. Tradidistis mihi hunc hominem, inquit, quasi avertentem populum, et ecce coram vobis interrogans, nullam causam invenio in eo, in his in quibus eum accusatis. Dicitis, quod praecipiat tributa non solvi Caesari: comprobavi falsum esse, quod objicitis. Docere hunc contra legem dicitis: probavi eum non destruere legem, sed adimplere; omnia quae objecistis in diversum inventa sunt.
Et petistis virum homicidam dari vobis. Erat autem, ait Evangelium, qui dicebatur Barrabas, vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. Barrabas enim filius patris interpretatur, significat diabolum, qui multas seditiones in toto concitat orbe, homicidia scilicet et adulteria et omnia crimina. Qui statim ut Jesus crucifixus (0242C)est, Barrabas iste dimissus, suffocat populum Judaeorum.
Auctorem vero vitae interfecistis, etc. Illum qui plasmavit hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. Illum qui dixit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV), et de quo Joannes: Hic est verus Deus et vita aeterna (I Joan. ultimo ).
Et nunc, fratres, scio, quia per ignorantiam fecistis. Si enim cognovissent, ait Apostolus, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.
Deus autem qui praenuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum impletum sic. Hinc et ipse Dominus Cleophae et alio discipulo ait: O stulti et tardi corde ad credendum, in omnibus quae locuti (0242D)sunt prophetae. Nonne haec oportuit pati Christum; et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Mose et omnibus prophetis, interpretabatur illis de omnibus scripturis, quae de ipso erant (Luc. ultimo ). Si enim Moses et omnes prophetae Christum locuti sunt, et hunc per angustiam passionis in gloriam suam intraturum, qua ratione se gloriantur esse Christianos, qui juxta virium suarum modulum, neque scripturas, qualiter ad Christum pertineant investigare, neque ad gloriam quam, cum Christo habere cupiunt, per passiones tribulationum desiderant attingere.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. ULTIMUM. « Manifestavit se Jesus iterum discipulis suis ad mare Tyberiadis. Manifestavit autem sic: Erant (0243A)simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo. Dicit eis Simon Petrus. Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt et ascenderunt in navim, et illa nocte nihil prendiderunt. Mane autem facto stetit Jesus in littore, non tamen cognoverunt, quia Jesus est. Dixit ergo eis Jesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. Dixit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo et jam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. Dixit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se. Erat enim nudus et misit (0243B)se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt. Non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum et panem. Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit ergo Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu qui es? scientes quia Dominus est. Et venit Jesus et accepit panem, et dedit eis et piscem similiter. Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. »(0243C) Manifestavit se Jesus ad mare Tyberiadis, manifestavit autem sic. Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt et ascenderunt in navim, et illa nocte nihil ceperunt. Quaeri enim potest cur Petrus, qui piscator ante conversionem fuit, post conversionem ad piscationem rediit? et cum veritas dicat: Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX), cur repetiit quod dereliquit? Sed si virtus discretionis intenditur citius videtur, quia nimirum negotium quod ante conversionem sine peccato exstitit, hoc etiam post conversionem culpa repetere non fuit, (0243D)nam piscatorem Petrum, Matthaeum vero telonarium scimus. Et post conversionem suam ad piscationem Petrus rediit, Matthaeus vero ad telonei negotium non rediit. Quia et aliud est victum per piscationem quaerere, aliud telonei lucris pecunias augere. Sunt enim ploraque negotia, quae sine peccato exhiberi, aut vix, aut nullatenus possunt. Quae ergo ad peccatum implicant, ad haec necesse est, ut post conversionem animus non recurrat.
Mane autem jam facto, stetit Jesus in littore, non tamen cognoverunt discipuli, quia Jesus est. Dicit ergo eis Jesus: Pueri, nunquid pulmentarium habitis? Responderunt ei, non. Quaeri potest, cur discipulis in mari laborantibus, post resurrectionem Dominus in (0244A)littore stetit, qui ante resurrectionem suam, coram discipulis in fluctibus maris ambulavit. Cujus rei ratio festine cognoscitur, si ipsa quae tunc inerat causa pensetur. Quid enim mare, nisi praesens saeculum significat, quod se causarum tumultu et undis vitae corruptibilis illiditur? Quid per soliditatem littoris, nisi illa perpetuitas quietis aeternae figuratur, quia igitur discipuli adhuc fluctibus mortalis vitae inerant, in mari laborabant, quia vero Redemptor noster jam corruptionem carnis excesserat, post resurrectionem suam in littore stabat, ac si ipsum resurrectionis suae mysterium reipsa discipulis loqueretur, dicens: Jam vobis in mari non appareo, quia vobiscum in perturbationis fluctibus non sum. Facta est autem discipulis piscationis magna difficultas, ut magistro (0244B)veniente fieret admirationis magnae sublimitas.
Dixit eis: Mittite in dexteram navigii rete et invenietis. Bis in sancto Evangelio legitur, quia Dominus jussit, ut ad piscandum retia mitterentur. Ante passionem videlicet, et post passionem. Sed priusquam Redemptor noster pateretur et resurgeret, mitti quidem rete ad piscandum jubet, sed utrum in dextram an in sinistram mitti debuisset non jubet. Post resurrectionem vero discipulis apparens, mitti rete in dextram jubet. In illa piscatione tanti capti sunt, ut retia rumperentur, in ista autem et multi capti sunt, et retia rupta non sunt. Quis vero nesciat bonos dextra et malos sinistra figurari? Illa ergo piscatio in qua specialiter in quam partem mitti rete debeat non jubetur, praesentem Ecclesiam (0244C)designavit, quae bonos simul ac malos colligit, nec eligit quos trahat, quia et quos eligere possit ignorat. Haec autem piscatio post Domini resurrectionem facta in solam dexteram missa est, quia ad videndam claritatis ejus gloriam sola electorum Ecclesia pertinget, quae de sinistro opere nil habebit. In illa piscatione prae multitudine piscium rete rumpitur, quia nunc ad confessionem fidei etiam cum electis reprobi tanti intrant, qui ipsam quoque Ecclesiam haeresibus scindant. In ista vero piscatione, et multi pisces et magni capiuntur, et rete non rumpitur, quia sancta electorum Ecclesia, in continua auctoris sui pace requiescens, nullis jam dissensionibus dilaniatur.
Miserunt ergo retia, et jam non valebant illud (0244D)trahere a multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset, quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare, alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem. Ubi non est intelligendum etiam panem fuisse superpositum prunis, sed tantum subaudiendum viderunt. Ideo viderunt prunas positas, et piscem superpositum viderunt, et panem viderunt. Vel ita potius: Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, viderunt et panem.(0245A) Afferte de piscibus quos prehendistis nunc: ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram. (Ex Greg.) Captis autem tam magnis piscibus, ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram. Jam credo quod vestra charitas advertit, quid est quod Petrus ad terram rete trahit: ipsi quippe sancta Ecclesia est commissa, ipsi specialiter dicitur: Simon Joannis, amas me? pasce oves meas. Quod ergo postmodum aperitur in voce, hoc nunc signatur in opere. Quia igitur praedicator Ecclesiae nos a mundi vitae hujus fluctibus separat, nimirum necesse est, ut rete plenum piscibus Petrus ad terram ducat. Ipse enim pisces ad soliditatem littoris pertrahit, qui sanctae praedicationis voce, stabilitatem aeternae patriae fidelibus ostendit. Hoc egit verbis, hoc epistolis, hoc (0245B)agit quotidie miraculorum signis, quoties per eum ad amorem quietis aeternae convertimur, quoties a terrenarum rerum tumultibus separamur, quid aliud, quam missi intra rete fidei pisces ad littus trahimus?
Plenum magnis piscibus, centum quinquaginta tribus. A magno mysterio numerus non vacat, sed intentos vos tanti mysterii profunditas exspectat. Neque etenim quantitatis summam solerter evangelista exprimeret, nisi hanc sacramento plenam esse judicasset. Scitis namque quod in Testamento Veteri omnis operatio per Decalogi mandata praecipitur, in Novo autem, ejusdem operationis virtus per septiformem gratiam sancti Spiritus multiplicatis fidelibus datur, quem propheta denuntians, dicit: Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, (0245C)spiritus scientiae et pietatis, et replevit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI). Sed ille in hoc spiritu operationem percipit, qui fidem Trinitatis agnoscit, ut et Patrem, et Filium, et eumdem Spiritum sanctum, unius virtutis credat, unius substantiae esse fateatur. Quia igitur septem quae superius diximus, per Novum Testamentum latius data sunt. Decem vero per Vetus praecepta, omnis nostra virtus et operatio per decem et septem potest plene comprehendi. Ducamus ergo per trigonum decem et septem, et veniunt quinquaginta et unum, qui profecto numerus a magno mysterio non vacat, quia jam in Testamento Veteri legimus quod annus quinquagesimus Jubilaeus vocari jussus est, in quo videlicet cunctus populus ab omni opere requiesceret. (0245D)Sed vera requies in unitate est. Dividi quippe unum non potest, ubi enim scissura divisionis est, vera requies non est. Ducamus per trigonum quinquaginta et unum, et fiunt centum quinquaginta tres. Quia igitur et omnis operatio nostra et virtus, in fide Trinitatis exhibita, ad requiem tendit. Septem et decem ter ducimus, ut ad quinquaginta et unum venire debeamus, et vera nostra requies tunc est, cum ipsam jam claritatem trinitatis agnoscimus, quam in unitate divinitatis esse certam tenemus. Quinquaginta et unum ter ducimus, et electorum summam in superna patria, quasi centum quinquaginta quatuor piscium numerum tenemus. Post resurrectionem vero Domini missum rete dignum fuit, (0246A)ut tot pisces caperet, quod solummodo electos supernae patriae designarent. ( Ex August.) Est quoque alia supputatio hujus septenarii et denarii numeri; nam si ab uno omnes numeros computes usque ad decem et septem, hoc modo, unum, duo, tres fiunt, adde tres, fiunt sex, his adjunge quatuor, fiunt decem, his quinque, et habebis quindecim, et sic crescentibus numeris et multiplicatis usque ad decem et septem, fit omnium numerorum summa istorum, qui multiplicatur ab uno usque ad decem et septem, centum quinquaginta tres, quae computatio superiori significationi, hoc est, legis in denario, et gratia in septenario, satis congruenter conveniet. Sed plura possunt inde considerari admiratione digna, quae hujus temporis angustia prohibet nos (0246B)omnia dicere.
Et cum tanti essent, non est scissum rete. Adjecit evangelista rem necessariam dicens: Et cum tanti essent, sive tam magni, sicut superius dicit: plenum magnis piscibus, non est scissum rete, id est, magni erant, sed inter eos haeresis non erat, et ideo magis haereses non erant, qui magni erant.
Dicit eis Jesus: Venite, prandete, et nemo audebat discumbentium eum interrogare, tu quis es? Sensus ergo hic est: Tanta erat evidentia veritatis, quia Jesus illis discipulis apparebat, ut eorum non solum negare, sed ne dubitare quidem ullus auderet. Quoniam si quisquam dubitaret, utique interrogare deberet. Sic vero dictum est: Nemo audebat interrogare eum: Tu quis es? ac si diceretur, nemo audebat (0246C)dubitare, quod ipse esset.
Et venit Jesus, et accepit panem et dabat eis, et piscem similiter. Notandum quoque quod ultimum convivium Dominus cum septem discipulis habuisse describitur, Petrus namque et Thomas, Nathanahel, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo in eo fuisse memorantur. Cur cum septem discipulis ultimum convivium celebrat? nisi quia eos tantummodo qui septiformi gratia sancti Spiritus pleni sunt, futuros secum in aeterna refectione denuntiat. Septem quoque diebus omne hoc tempus evolvitur, et saepe septenario numero perfectio designatur. Illi ergo ultimo convivio de praesentia veritatis epulantur, qui nunc perfectionis studio terrena transcendunt, quos mundi hujus amor non (0246D)ligat, quibus et si utcunque per tentamenta obstrepit, coepta tamen eorum desideria non retundit. De hoc extremo convivio, alias per Joannem dicitur: Beati qui ad coenam nuptialem agni vocati sunt (Apoc. XIX). Idcirco enim non ad prandium, sed ad coenam vocatos narrat, quia nimirum in fine diei convivium coena est. Qui ergo finito praesentis vitae tempore ad refectionem supernae contemplationis veniunt, non ad agni prandium, sed ad coenam vocantur, quae videlicet coena, hoc ultimo convivio exprimitur, cui septem discipuli adesse memorantur. Quia illos, ut diximus, tunc in aeterna refectione recipiet, qui pleni nunc septiformis gratiae in amore spiritus anhelant.(0247A) Quid est quod Redemptor noster piscem assum post resurrectionem manducavit, et in alio Evangelio dicitur, cum pisce asso favum mellis, in isto vero panem cum pisce? Quid enim piscis assus significat, nisi Christum passum, quid in favo mellis, nisi divinitatis dulcedinem. Piscis est, quia ipse latere dignatus in aquis generis humani est, capi voluit laqueo mortis nostrae, et quasi tribulatione assatus est tempore passionis suae, sed qui piscis assus fieri dignatus est in passione, favus mellis nobis exstitit in resurrectione. An qui in pisce asso figurari voluit tribulationem passionis suae, in favo mellis utramque naturam exprimere voluit personae suae. Favus quippe mel in cera est, mel vero in cera, est divinitas in humanitate, quod ab hac (0247B)quoque lectione non discrepat, nam piscem comedit et panem qui enim assari ut piscis potuit ex humanitate, pane nos reficit ex divinitate, qui ait: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI). Assum vero piscem comedit et panem, ut ipso suo cibo nobis ostenderet, quia et passionem ex nostra humanitate pertulit, et resurrectionem nostram ex sua divinitate procuravit.
Hoc jam tertio manifestavit se Jesus discipulis suis cum resurrexisset, etc. Hoc non ad ipsas demonstrationes, sed ad dies referre debemus, hoc est primo die, cum resurrexit, et post dies octo, quando discipulus Thomas vidit, et credidit, et hoc die quando hoc de piscibus fecit, post quot autem dies hoc fecerit, hic dictum non est, nam ipso primo (0247C)die non semel visus est, sicut evangelistarum omnium testimonia collata demonstrant, sed sicut dictum est, secundum dies numerandae sunt manifestationes ejus, ut ista sit tertia.
ITEM AUGUSTINUS IN HOMILIA PASCHAE. Liberatoris nostri praedicatio nostra est liberatio. Duas autem advertimus in sancto Evangelio piscationes, id est, quando ad verbum ipsius missa sunt retia, unam prius, quando discipulos elegit, et hanc alteram, quando a mortuis resurrexit. Illa piscatio significavit Ecclesiam qualis est modo, ista vero post resurrectionem Domini significavit Ecclesiam, qualis futura est in fine saeculi. Denique in illa jussit mitti retia, et non dixit in quam partem, non dixit in dextram aut in sinistram, pisces enim homines significabant. (0247D)Si ergo diceretur in dextram, soli boni futuri erant. Si diceretur in sinistram, soli mali. Quia vero permixti fuerant futuri in Ecclesia boni ac mali, sine differentia missa sunt retia, ut caperentur pisces, significantes mixturam bonorum ac malorum.
Tria ergo in illa piscatione prima significata sunt. Mixtura bonorum et malorum: pressura turbarum: separationes haereticorum. Mixtura bonorum et malorum, quia nec in dextra, nec in sinistra missa sunt retia. Pressura turbarum, quia tantum captum est, ut naviculam premerent. Tunc separationes haereticorum, quia tanta fuerat multitudo, ut retia rumperentur. Respicite nunc ad istam piscationem, (0248A)quae hodie recitata est, facta est enim post resurrectionem Domini, ut significaret, talem futuram Ecclesiam post nostram resurrectionem: Mittite, inquit, rete in dextram partem. Discretus est ergo numerus eorum qui ad dextram stabant. Oves enim ponet ad dextram, haedos ad sinistram: Mittite, inquit, in dextram, tanquam diceret: Et jam resurrexi, Ecclesiam volo significare, quae ut erit in resurrectione mortuorum. Ibi dicta est multitudo, id est, in prima piscatione, sed non certus numerus. In secunda autem et multitudo et magnitudo, et certus dictus est numerus. Modo antequam veniat resurrectio et separentur boni a malis, illud impletur quod ait Propheta: Annuntiavi et locutus sum; multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX). Quid (0248B)est annuntiavi? retia misi. Et quid multiplicati sunt super numerum? Numerus ad sanctos pertinet, qui sunt regnaturi cum Christo. Super numerum modo in Ecclesiam intrare possunt, in regnum coelorum non possunt.
Petrus retraxit retia ad littus. Modo cum evangelium legitur audistis. Ubi audis littus, intellige finem maris: ubi audis finem maris, intellige finem saeculi. In illa piscatione, non ad littus attracta sunt retia, sed ipsi pisces, qui capti sunt, in naviculas fusi sunt, hic autem traxerunt ad littus. Spera finem saeculi, venturus est finis, bono dextrorum, malo sinistrorum. Quid? pisces attraxerunt, inquit, retia habentia pisces centum quinquaginta tres. Et adjecit Evangelista rem necessariam: (0248C)Et cum tam magni essent, non est scissum rete. Magni erunt, sed haereses non erunt, et ideo magis haereses non erunt, quia magni erunt. Quid sunt magni? Lege verba ipsius Domini in Evangelio, et invenies magnos, ait enim quodam loco: Non veni legem solvere, sed adimplere: Amen amen dico vobis, quoniam quicunque solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic, id est, solverit male vivendo, et docuerit bona docendo, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V), id est in Ecclesia, quae modo est. Quia et ipsa vocatur regnum coelorum, habet pisces simul natantes, et bonos et malos. In isto regno coelorum, id est, in Ecclesia hujus temporis, minimus vocatur ille, qui docet bona et agit mala, quia ibi est et ipse. Non (0248D)enim talis ibi est in regno coelorum, id est in Ecclesia, qualis est in illo tempore. Docet bona, agit mala, necessarius est, mercenarius est: Amen dico vobis, ait: perceperunt mercedem suam. Qui autem fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Ecce sunt illi pisces magni ad dexteram capti, qui fecerit et sic docuerit, bona docuerit, non sibi loquenti, male vivendo contradixerit, cum malae vitae testem habeat linguam bonam. Qui ergo fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum.
Dico autem vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra, super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis, etc. Modo quomodo intelligis regnum coelorum? (0249A)illud unde dicitur dextris: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum? Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum. Quid est, plus quam Scribarum et Pharisaeorum? Respice Scribas illos et Pharisaeos, qui in cathedra Mosi sedent (Matth. XXIII). De quibus dictum est: Quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite. Dicunt enim et non faciunt. Ergo justitia Pharisaeorum est, dicere et non facere. Abundet justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, ut et bona dicatis, et bene vivatis. Jam ergo de numero centum quinquaginta trium piscium, quid opus est eadem retexere? nostis illa. A decem et septem nascitur numerus crescens, incipe ab uno, perveni ad decem et septem, ut omnes addas, id est, unum (0249B)addas et duos, et fiant tres, addas tres, et fiunt sex, addas quatuor et fiant decem, sic omnes adde usque ad decem et septem, et pervenis ad centum quinquaginta tres. Tota ergo intentio nostra esse non debet, nisi quid sibi volunt decem et septem, ibi est enim fundamentum centum quinquaginta trium. Quid sibi volunt decem et septem, in lege agnosce decem, decem praecepta data sunt. Primo decalogus dicitur, scriptus in tabulis digito Dei, in decem agnosce legem, in septem agnosce Spiritum sanctum. Septenario enim numero commendatur Spiritus sanctus. Ideo nominatur in lege sanctificationis: Septimo die fecit Deus lucem, non dictum est, sanctificavit eum. Fecit firmamentum, non dictum est, sanctificavit firmamentum. Discrevit (0249C)mare a terra, jussit germinare terram, non dictum est, sanctificavit. Fecit lunam et sidera, non dictum est sanctificavit. Jussit animalia procedere de aquis, natantia, et volatilia, non dictum est, sanctificavit. Jussit de terra exire animalia, quadrupedia, et omnia repentia, non dictum est, sanctificavit. Fecit ipsum hominem, non dixit, sanctificavit. Ventum est ad septimum diem, ubi requievit, et ipsum sanctificavit. Per requiem suam Deus significavit requiem nostram. Ibi ergo erit sanctificatio nostra plena, ubi cum illo sine fine requiescamus. Nam quare Deus requiesceret, non enim operando fatigatus est, tu si verbo facias, non fatigaris, si jubeas et continuo fiat, stas, integer manes. Pauca verba dixit, unde totum fecit, (0249D)et subito lassatus est, ergo legem agnosce in decem, Spiritum sanctum agnosce in septem. Jungatur spiritus legi, quia si acceperis legem et defuerit tibi adjutorium spiritus, non imples quod legis, non imples quod tibi jubetur. Sed homo sub lege, insuper praevaricator tenetur. Accedat spiritus, adjuvet, et fit quod jubetur. Si deest spiritus, littera occidit te: quare littera occidit te? quia praevaricatorem te faciet, non potes excusari de ignorantia, quia legem accepisti, jam quod faceres didicisti, ignorantia te non excusat, spiritus te non adjuvat, ergo peristi. Sed quid ait apostolus Paulus: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). Unde spiritus vivificat? quia facit impleri litteram, ne (0250A)occidat. Isti sunt sancti, qui faciunt legem Dei ex dono Dei. Lex jubere potest, juvare non potest. Accedit adjutor spiritus, et fit jussum Dei cum gaudio, cum dilectione. Nam multi faciunt a timore, sed qui faciunt legem timendo poenam, mallent non esse quod timebant. Qui autem faciunt legem amando justitiam, gaudent et ibi quia non habent inimicam. Ideo dicit Dominus: Concorda cum adversario tuo cito, cum es cum illo in via (Matth. v). Quis est adversarius tuus? sermo legis. Quae est via? vita ista. Quomodo est illa adversarius? dicit: Non moechaberis, et tu vis moechari. Dicit: Non concupiscas rem proximi tui, et tu vis rapere res alienas. Dicit: Honora patrem et matrem, et tu contumeliosus es in parentibus. Dicit lex: Noli diligere (0250B)falsum testimonium, tu a mendacio non recedis. Quando vides, quia ille sermo aliud jubet, et tu aliud facis, non est adversarius tuus, adversarium habes malum, non tecum intret in secretarium, compone cum es cum illo in via, adest Dominus qui vos concordet. Quomodo vos concordat Dominus? donando peccata, et inspirando justitiam, ut fiant opera bona. Cum ergo concordaberis cum adversario tuo, id est, cum decalogo legis, per Spiritum sanctum pertinebis ad decem et septem, jam exinde excrescet numerus ad centum quinquaginta tres, eris ad dexteram coronandus, ne remaneas ad sinistram damnandus.
LECTIO ACTUUM APOSTOLORUM, CAP. VIII. (0250C) « Angelus Domini locutus est ad Philippum dicens: Surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam, haec est deserta. Et surgens abiit, et ecce vir Aethiops eunuchus, potens, Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Hierusalem, et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. Dixit autem spiritus Philippo: Accede, adjunge te ad currum istum. Accurrens autem Philippus, audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit: Putasne intelligis quae legis? Qui ait: Et quomodo possum intelligere, nisi aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum. Locus autem Scripturae hic erat, quam legebat: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est, generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus. Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc, de se, an de aliquo alio? Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam. Et ait Eunuchus: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? Dixit autem Philippus: Si credis in toto corde, licet. Et respondens ait. Credo Filium Dei esse Jesum Christum. Et jussit stare currum, et descenderunt uterque in aquam, (0251A)Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. Cum autem ascendisset de aqua, spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream, nomen Domini nostri Jesu Christi. »
Angelus Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge et vade, etc. (Ex Beda.) Bene in meridie quaeritur et invenitur, et abluitur ille qui devotione pectoris ardens, velut quaedam gentium primitiae, Deo meruit consecrari, in quo spiritualiter illud Psalmistae completum est: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Psal. LXVII).
Ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam, (0251B)haec est deserta, etc. Non via, sed Gaza deserta dicitur. Vetus enim illa Gaza, quae terminus quondam erat Chananaeorum juxta Aegyptum ad solum usque destructa, et alia pro illa alio loco constructa est, quae allegorice gentium plebem designat, olim a Dei cultura desertam, neque ullius prophetarum praedicationibus excultam. Via vero quae ad eamdem ab Hierosolymis descendens, fontem salutis aperuit Dominus Jesus Christus est qui ait: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV), quia superna Hierusalem ad nostra infirma descendit.
Et ecce vir Aethiops eunuchus potens. Pro virtute et integritate mentis, vir appellatur. Nec immerito, qui tantum studium in Scripturis habebat, ut eas etiam in via legere non cessabat. Tantumque amoris (0251C)in religione gerebat, ut aula regia derelicta, de ultimis mundi partibus veniret ad templum Domini. Unde justa mercede, dum quaerit interpretem lectionis Christum, quem quaerebat invenit, plusque, ut Hieronymus ait, in deserto fonte Ecclesiae, quam in aurato synagogae templo reperit. Ibi enim quod Jeremias admirando proloquitur: Mutavit Aethiops pellem suam (Jerem. XIII), id est, sorde peccatorum abluta de lavacro Jesu dealbatus ascendit.
Candacis reginae Aethiopum. Et in Regum libro legimus quia regina Austri venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Moris quippe fuit illi nationi semper a feminis regi, easque Candaces appellari.
Qui erat super omnes Gazas ejus, etc. Regina (0251D)Aethiopum thesaurarium praemittens in Hierusalem, gentium designat Ecclesiam, virtutum fideique Domino dona laturam. Sed et nominis etymologia convenit. Potest enim Candacis ex Hebraeo commutata interpretari. Ipsa quippe est, cui in Psalmo pro his qui commutabuntur in Scriptura dicitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui.
Dixit autem spiritus Philippo: Accede et adjungere ad currum istum, etc. In corde spiritus Philippo loquebatur. Spiritui enim Dei quasi quaedam nobis verba facere est, occulta vi, et quae agenda sunt intimare.
Tanquam ovis ad occisionem ductus est. Sicut ovis (0252A)cum ducitur ad victimam non repugnat, sic ille propria passus est voluntate, vel altiori intellectu, sicut agnus in Pascha immolari solebat, sic Pascha nostrum immolatus est Christus.
Et sicut agnus coram tondente se sine voce. Non solum enim nos sanguine redemit, sed et lanis operuit, ut algentes in infidelitate, sua veste calefaceret, et audiremus Apostolum nobis loquentem: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Rom. VI).
Sic non aperuit os suum. Cum in passione sua Pilato et pontificibus pauca, Herodi nulla respondere volebat.
In humilitate judicium ejus sublatum est. Quia judex omnium judicii non reperit veritatem, sed (0252B)absque ulla culpa seditione Judaeorum et Pilati voce damnatus est.
Generationem illius quis enarrabit? (Ex Beda.) Aut de divinitate ejus accipiendum est, quod impossibile sit divinae nativitatis nosse mysteria, de qua Pater loquitur: Ante Luciferum genui te; aut de partu virginis, quod difficulter possit exponi, cujus rationem Mariae quaerenti per angelum dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, ut vel ab angelo vel evangelista tantum nativitatis ejus sacramenta dicantur, cujus narrator rarissimus est.
Quoniam tolletur de terra vita ejus. (Ex Hieron.) Ut nequaquam in terra, sed in coelo viveret. Hoc testimonio cum in Actibus Apostolorum reginae Candacis eunuchus redargueretur, et legens non intelligeret, (0252C)interpretante Philippo super passione, et nomine Salvatoris, intellexit et statim baptizatus in agni sanguine, quem legebat, vir meruit appellari. Et apostolus genti Aethiopum missus est. Qui igitur oblatus est Pilato, quia ipse voluit, et non respondit, ut patibulum pro nobis damnatus ascenderet, ipse sicut ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente obmutuit. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. v); quem Joannes Baptista monstrabat, dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Qui et in Apocalypsi Joannis evangelistae, agnus occisus saepe monstratur (Apoc. V), qui de seipso loquitur in Jeremia: Ego autem sicut agnus innocens, et ductus ad victimam, (0252D)nesciebam (Jer. V). Cum enim nesciret peccatum, pro nobis peccatum factus est (II Cor. V), et sicut agnus cum ducitur ad victimam non repugnat, sic ille propria passus est voluntate, ut destrueret eum, qui habebat mortis imperium, humilians se usque ad mortem, et mortem crucis (Heb. II). Hic agnus est, in cujus typo immolabatur agnus, cujus cruor litus in postibus exterminatorem fugabat Aegypti, qui non solum sanguine suo nos redemit, sed et lanis operuit, ut algentes infidelitate sua veste calefaceret. Et audiremus Apostolum loquentem nobis: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Rom. VI). Et in alio loco: Induimini Christum Jesum (Rom. XIII). Quod vero sequitur: De angustia et de judicio sublatus est, sive ut Septuaginta (0253A)transtulerunt, ἐν τῇ ταπεινώσει ἡ κρίσις αὐτοῦ ἤρθη, id est, in humilitate judicium ejus sublatum est, illud significat, quod de tribulatione atque judicio ad Patrem victor ascenderet, sive quod judex omnium judicii non reperit veritatem, sed absque ulla culpa seditione Judaeorum et Pilati voce damnatus sit, ita ut admiraretur propheta, quod omnium Deus se tradiderit passioni. De quo Paulus loquitur: Si enim credidissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (II Cor. II). Sequitur: Generationem illius quis enarrabit? Quod dupliciter intelligitur, aut enim de divinitate ejus accipiendum est, quod impossibile sit divinae nativitatis nosse mysteria. De qua ipse loquitur in Proverbiis: Ante omnes colles generavit me (Prov. VIII). Juxta illud quod (0253B)alibi legimus: Quis cognovit sensum Domini, aut consiliarius ejus fuit (Rom. XI), id est, nullus, aut de partu virginis quod difficulter possit exponi, denique cum Mariae diceretur ab angelo: Concipies et paries filium, illa respondit: Unde mihi hoc, quia virum non cognovi, cui rursum angelus: Spiritus, inquit, sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te (Luc. I), ut vel angelo vel ab angelis tantum nativitatis hujus sacramenta dicantur, cujus narrator rarissimus est.
Aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab Scriptura ista, etc. (Ex Primas.) Philippus interpretatur os lampadis, pulcherque est sensus, quod os lampadis suum aperiret os, dum obscura prophetiae in scientiae lucem profert. Quamvis et juxta (0253C)historiam possit ista circumlocutio designare aliquanto longiorem futurum tunc esse ejus sermonem.
Et dum irent per viam venerunt ad quamdam aquam. Est hodie Bethsur sive Bethsoro vicus in tribu Juda, sive Benjamin euntibus ab Helia Chebron vicesimo milliario juxta quem fons ad radicem montis ebulliens, ab eadem qua gignitur, sorbetur humo. Apostolorum Acta referunt in hujus viculi fonte eunuchum a Philippo fuisse baptizatum. Nam est et alia Bethsur in tribu Juda, mille passus distans ab Eleutheropoli.
Et ait eunuchus: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? et jussit stare currum; et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit (0253D)eum. O quam mira doctoris virtus erat in vehiculo. Eunuchus sacras litteras legebat, sed de quo legeret ignorabat, sed tamen eum quem in libro nesciens legebat, pia mente scire cupiebat. Venit Philippus philosophus, ostendit ei Jesum, qui clausus latebat in littera. Et secundum aliam traditionem, dixit Philippus eunucho: Si credis ex toto corde, salvus eris. Et respondit eunuchus: Credo in Christum filium Dei, et ea hora baptizatus est, fidelis factus et sanctus est, et de discipulo magister effectus est, et deinceps praedicator, et gentis suae apostolus effectus est.
Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, etc. Sunt quidam qui haec angelum (0254A)in Spiritu sancto fecisse testantur, ut Hieronymus prodit. Nam et similiter factum legitur de Habacuc portante prandium Danieli.
Philippus autem inventus est in Azoto. Azotus oppidum est insigne Palaestinae, quod Hebraice vocatur, , Asdod, in sorte tribus Judae, et est una de quinque olim civitatibus Allophylorum, cui decreta fuit, sed non retenta ab ea, quia nequaquam veteres accolas potuit expellere.
Et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream. Caesarea Palaestinae dicitur, ubi infra domum habuisse describitur Philippus, quae usque hodie demonstratur, nec non et cubiculum quatuor filiarum ejus virginum prophetantium. Caesareae civitates duae sunt in terra repromissionis. (0254B)Una Caesarea Palaestinae in littore maris Magni, itaque quondam Pyrgos, id est, turris Stratonis dicta est, sed ab Herode rege Judeae nobilius et pulchrius, et contra vim maris multo utilius exstructa, in honorem Caesaris Augusti Caesarea cognominata est. Qui etiam templum in ea marmore albo construxit, in qua nepos ejus Herodes ab angelo percussus, Cornelius centurio baptizatus, et Agapus propheta zona Pauli ligatus est (Act. XXI). Altera vero Caesarea Philippi, cujus Evangelium meminit esse tetrarchiam, ad radices montis Libani facta, et in honore Caesaris cognominata est. Sed et tertia Caesarea Cappadociae metropolis est, cujus Lucas ita meminit: Descendens Caesaream et salutavit Ecclesiam.
Egreditur hic Smaragdus a mentione civitatis Caesareae (0254C)in nomina regionum et locorum quae sunt in Actis apostolicis. Eadem habentur in Hieronymo.
Sed quia in hoc loco de civitatibus mentio facta est, necessarium duximus, ut de pluribus istius libri civitatibus, locis, provinciisve mentionem in hoc loco faciamus. Acheldemach est in Helia, ad australem plagam montis Sion, quae hactenus juxta Judaeorum consilium mortuos ignobiles terra tegit, alios sub divo putrefacit. Asia regio quae Minor cognominatur, undique circumdata est mari, cujus provinciae sunt, Phrygia, Pamphylia, Cilicia, Lycaonia, Galatia, et aliae multae. Arabia regio inter sinum maris Rubri, qui Persicus, et eum, qui Arabicus vocatur, habet gentes multas, Moabitas, Ammonitas, Idumaeos, Saracenos, aliasque quam plures: haec sacra interpretari (0254D)dicitur, eo quod odores creet odoriferos. Graeci εὐδαίμων, nostri Beatam, vocaverunt. Antiochia civitas est Syriae, in qua Barnabas et Paulus apostoli sunt ordinati. Est et alia in Asia, in qua idem praedicantes Judaeis dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei. Sed quoniam repulistis illud, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII). Alexandria civitas est Aegypti, in qua beati Marci evangelistae tumulus hodie in Ecclesia veneratur. Amphipolis est civitas Macedoniae. Est et altera ejusdem nominis in Syria. Apollonia civitas est Macedoniae. Est et altera in Africa, quae dicitur Pentapolis. Athenae civitas est Achaiae, philosophiae studiis dedita, cujus Pyreus portus, septemplici quondam muro communita fuisse (0255A)describitur. Areopagus Athenarum curia, quae interpretatur villa Martis, quod ipse ibi quondam, cum ducentis duodecim diis judicatus est. Appii Forum, nomen fori Romae ab Appio quondam consule tractum, a quo et via Appia vocata est. Babylon metropolis regni Chaldaeorum est, ubi eorum qui aedificabant turrim linguae divisae sunt, unde et Babylonia vocatur. Quae per quadrum sita, ab angulo usque ad angulum muri, sedecim millia passuum tenuisse, id est, simul per circuitum sexaginta quatuor millia refert Herodotus et multi alii, qui Graecas historias scripserunt. Bithynia provincia Asiae Minoris est, ipsa est et major Phrygia. Beroea civitas in Macedonia est, quae verbum Domini nobiliter accepit. Cappadocia regio in capite Syriae est, ad septentrionis (0255B)plagam. Cyrene civitas est in Libya, cujus regio Pentapolitana vocatur, eo quod quinque urbibus maxime fulgeat. Creta Graeca insula, centum quondam urbibus nobilis, unde et Centipolis dicta est. Cyprus insula mari Pamphylio, quindecim quondam oppidis insignis, famosaque divitiis, et maxime aeris. Cilicia provincia Asiae est, quam Cydnus amnis intersecat. Charra civitas Mesopotamiae est, ubi fuit Abrahae patriarchae hospitium. Corinthus civitas Achaiae maritima. Cenchrae portus Corinthiorum civitatis. Chio insula ante Bithynia, in cujus nomen Syra lingua masticem designat, eo quod ibi mastix gignatur. Damascus nobilis urbs Phoenices, quae quondam in omni Syria tenuit principatum, et nunc Saracenorum metropolis est, unde et rex eorum Nauvias (0255C)famosam in ea sibi suaeque genti basilicam dedicavit, Christianis in circuitu civibus beati Baptistae Joannis ecclesiam frequentantibus. Derben civitas est Lycaoniae provinciae, Elamitae principes Persidis ab Elam filio Sem vocati. Ephesus Amazonum opus civitas Asiae est, ubi requiescit evangelista Joannes. Phoenicia provincia est Syriae cujus partes sunt Samaria et Galilaea et aliae plurimae. Galileae duae sunt, una gentium vicina finibus Tyriorum in tribu Nephtalim, altera circa Tyberiadem et stagnum Genesareth in tribu Zabulon. Gaza civitas insignis est Palaestinae, quae apud veteres erat terra Chananaeorum. Galatia provincia Asiae, a Gallis vocabulum trahens, qui in auxilium a rege Bithyniae (0255D)vocati, regnum cum eo acta victoria diviserunt, sicque deinde Graecis admixti, primo Gallograeci, postea Galatae sunt appellati. Hadrumetus civitas est in Byzantia regione Africae. Adria nomen civitatis contra Ravennam, quae eidem mari, in cujus ripa sita est, nomen etiam Adriatici dedit. Joppe oppidum Palaestinae est maritimum in tribu Dan. Iconium civitas est Lycaoniae, est et altera in Cilicia. Libyae provinciae duae sunt, una Cyrenaica, de qua dictum est, partes Libyae, quae est circa Cyrenen. Est et alia Aethiopum. Lydda civitas Palaestinae est, in maris Magni littore sita, quae nunc Diospolis appellatur. Lycaonia provincia Asiae est. Est et alia ejusdem nominis in Phrygia minore. Lystra civitas est Lycaoniae. Lycia provincia est Asiae. Media a Madai (0256A)filio Japeth appellata. Sunt autem inter flumen Indum regiones istae, Aracusia, Parthia, Assyria, quas Scriptura sacra universas saepe Mediae nomine vocat. Macedonia provincia Graecorum est, virtutibus Alexandri Magni nobilior facta. Miletus civitas in Asia est, ubi Paulus majores Ephesiorum alloquitur. Nazareth viculus est in Galilaea, juxta montem Thabor. Unde et Dominus Jesus Nazaraeus est vocatus. Habet ecclesiam in loco, quo angelus ad beatam Mariam evangelizaturus intravit, habet et aliam, ubi Dominus est nutritus. Neapolis civitas est Cariae, quae est provincia Asiae. Pontus regio est multarum gentium juxta mare Ponticum, quod Asiam et Europam disterminat, et propter plurimam ostiorum Danubii infusionem, dulcius caeteris esse cognoscitur. Pamphylia (0256B)provincia est Asiae. Pamphus civitas est in Cypro insula. Pergen civitas est Pamphyliae provinciae. Philippis civitas est in prima parte Macedoniae. Ptolomais, civitas est Judaeae, juxta montem Carmelum. Est et altera in Pentapoli provinciae Africae. Puteolis civitas colonia Campaniae, eadem dicitur Ceadicta. Rhodus Cycladum insularum nobilissima, distat autem a portu Asiae viginti millibus passuum. Regium est civitas Siciliae maritima. Sichem civitas est Jacob, nunc Neapolis dicta, juxta sepulcrum Joseph, ubi nunc est ecclesia fabricata ex latere montis Garizim. Sina mons in regione Madian super Arabiam, qui alio nomine Horeb appellatur. Unde dicitur: Et fecerunt vitulum in Horeb, cum hoc Moses in Sina factum scripserit. Saronas, quod interpretatur campestris, (0256C)regio est, quae Petro praedicante fidei continuo fructus germinavit. Sidon urbs Phoenicis est, insignis artifex vitri. Seleucia civitas Syriae nobilis, in promontorio Syriae Antiochiae sita. Salamis civitas est in Cypro insula, nunc Constantia dicta. Samothracia insula est in Pacatico sinu. Syria quae Hebraice dicitur regio est inter flumen Euphraten et mare Magnum usque ad Aegyptum pertingens. Habet maximas provincias, in quibus gentes sunt duodecim. Samos insula est in mari Aegeo, in qua reperta prius fictilia vasa traduntur, unde et vasa Samia appellata sunt. Smyrna civitas est in Asia Lyciae provinciae, cujus Lucas meminit dicens: Navigantes venimus in Smyrnam Lyciae. Syrtes dicuntur arenosa loca in mari Magno, multum terribilia et metuenda. Syracusa metropolis (0256D)Siciliae sub promontorio Pachino. Tarsus civitas metropolis Ciliciae, Paulo apostolo gloriosa. Tyrus metropolis Phoenicis in tribu Nephthalim, cujus maxime nobilitas conchylio et purpura constat. Troas civitas Asiae maritimae. Thyatira civitas Libyae, quae est provincia Asiae. Thessalonica civitas Macedoniae.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. XX. « Maria stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se et respexit in monumentum, et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, (0257A)et nescio ubi posuerunt eum. Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem, et nesciebat quia Jesus est. Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi. Ubi posuisti eum, et ego eum tollam? Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa dicit: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Venit Maria Magdalene, annuntians discipulis, quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. »
Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. (0257B)(Ex August.) Pensandum est hujus mulieris mentem quanta vis amoris accenderat, quae a monumento Domini etiam discipulis recedentibus, non recedebat, exquirebat quem non invenerat. Flebat inquirendo, et amoris sui igne succensa, ejus quem ablatum credidit ardebat desiderio, et oculi qui Dominum quaesierunt, et non invenerunt, lacrymis jam exundabant, amplius dolentes quod fuerat ablatus de monumento, quam quod fuerat occisus in ligno, quoniam magistri tanti, cujus eis vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat. Unde contigit ut eum sola tunc videret quae remansit, quia nimirum virtus boni operis perseverantia est, ut voce Veritatis dicitur: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Lucae XXI).(0257C) Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum, et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, etc. (Ex Greg.) Ista itaque, quae sic amabat, quae se ad monumentum, quod prospexerat, iterum inclinat, videamus quo fructu vis amoris in ea ingeminat opus inquisitionis. Sequitur: Vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Quid est, quod in loco Dominici corporis duo angeli videntur, unus ad caput, atque alius ad pedes sedens? nisi quod Latina lingua, ἄγγελος nuntius dicitur, et ille ex passione sua nuntiandus erat, qui et Deus est ante saecula, et homo in fine saeculorum, quasi ad caput sedet angelus, cum per apostolum praedicatur, quia in principio erat Verbum, (0257D)et Verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum (Joan. I), et quasi ad pedes, sed angelus cum dicitur: Et Verbum caro factum est.
( Ex Greg.) Possumus etiam et duos angelos, duo Testamenta cognoscere, unum prius, et aliud sequens, qui videlicet angeli per locum Dominici corporis sibimet ipsis sunt conjuncti, quia nimirum utraque Testamenta, dum pari sensu incarnatum, et mortuum, ac resurrexisse Dominum nuntiant, quasi Testamentum prius ad caput, et testamentum posterius ad pedes sedet.
Dicunt ei: Mulier, quid ploras? Quasi dixissent, non est opus mortuum plorare, quem viventem credere debes.(0258A) Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, etc. Dominum suum vocans, Domini sui corpus exanime, a parte totum significans, sicut omnes confitemur Jesum Christum Filium Dei unicum Dominum nostrum, quod utique simul est, et verbum et anima et caro. Crucifixum tamen et sepultum, cum sola ejus sepulta sit caro: Et nescio, inquit, ubi posuerunt eum. Haec erat causa major doloris, quod nesciebat quo iret ad consolandum dolorem, sed prope erat hora qua tristitia ejus verteretur in gaudium.
Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est. Notandum quod Maria, quae adhuc de Domini resurrectione dubitabat, retrorsum conversa est ut videret Jesum, quia videlicet per eamdem dubitationem suam, quasi (0258B)terga in Domini faciem miserat, quem resurrexisse minime credebat. Sed quia amabat et dubitabat, videbat et non cognoscebat eum, quem illi amor ostenderat. Dubietas abscondebat, cujus adhuc ignorantia exprimitur, cum infertur: Et nesciebat quia Jesus esset.
Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? etc. Interrogatur doloris causa, ut augeatur desiderium, quatenus cum nominaret quem quaereret, in ardore ejus ardentius aestuaret.
Illa aestimans, quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, etc. Forsitan nec errando haec mulier erravit, quae Jesum hortulanum credidit. Annon ei spiritaliter hortulanus erat, qui in ejus pectore, per amoris sui, semina virtutum virentia (0258C)plantavit sata. Sed quid est, quod viso eo, quem hortulanum credidit, cui necdum dixerat quem quaerebat? Ait ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi. Nemo calumnietur mulierem, quod hortulanum dixerit Dominum et Jesum magistrum, ibi enim rogabat, hic agnoscebat, ibi honorabat hominem a quo beneficium postulabat, hic recolebat doctorem, a quo discernebat humana et divina, discebat, appellabat Dominum, cujus ancilla non erat, ut perveniret ad Dominum, cujus erat. Aliter ergo dixit: Sustulerunt Dominum meum, aliter autem: Domine, si tu sustulisti eum. Ibi ex veritate, hic ex honore. Quaerebat itaque et non dicebat. Quae cum dixisset: Domine, si tu sustulisti eum. Hoc habet vis amoris, hoc agere solet in animo, ut quem semper ipse cogitat, (0258D)nullum alium credat ignorare. Recte et haec mulier, quem quaerit non dicit, et tamen dicit: Si tu sustulisti eum, quia alteri non putat esse incognitum quem ipsa continuo plangit desiderio.
Dicit ei: Maria Conversa illa dicit ei: Rabboni, quod dicitur, magister. Postquam eam communi vocabulo appellavit ex sexu, et agnitus non est, vocat ex nomine, ac si aperte dicat ei: Recognosce eum, a quo recognosceris. Perfecto quoque viro dicitur: Novi te ex nomine. Quia homo commune omnium nostrum vocabulum est, Mose vero proprium, cui recte dicitur quia ex nomine scitur, ac si aperte Dominus dicat: Non te generaliter ut caeteros, sed specialiter prae caeteris scio. Maria ergo, quia vocatur (0259A)ex nomine, recognoscit auctorem, atque eum protinus Rabboni, id est, magistrum vocat, quia et ipse erat qui quaerebatur exterius, et ipse qui eam exterius, ut quaereret, docebat.
Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. (Ex August.) Sic enim dictum est: Noli me tangere, ut in illa femina figuraretur Ecclesia de gentibus, quae in Christo non credidit, nisi cum ascendisset ad Patrem. Aut certe sic se credi voluit Jesus, hoc est, sic se specialiter tangi, quod ipse est et Pater unum sint. Aliter, non recte tangitur, id est, non recte creditur.
( Ex Gregor.) Jam vero ab evangelista non subditur, quid mulier fecerit, sed ex eo innuitur, quod audivit, cui dicitur: Noli me tangere, nondum enim (0259B)ascendi ad Patrem meum. In his namque verbis ostenditur, quod Maria amplecti voluit ejus vestigia, quem recognovit, sed ei magister dicit: Noli me tangere. Non quia post resurrectionem Dominus tactum renuit feminarum, cum de duabus ad sepulcrum ejus scriptum sit: Accesserunt et tenuerunt pedes ejus. Sed cur tangi non debeat, ratio quoque additur cum subinfertur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum. In corde etenim nostro, tunc Jesus ascendit ad Patrem, cum aequalis creditur Patri. Nam quisquis eum aequalem Patri non credit, adhuc in ejus pectore ad Patrem non ascendit. Ille ergo Jesum veraciter tangit, qui Patri Filium coaeternum credit.
Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et reliqua. Non ait Patrem nostrum; (0259C)aliter ergo meum, aliter vestrum. Natura meum, gratia vestrum, et Deum meum, et Deum vestrum. Neque hic dixit: Deum nostrum. Ergo et hic, aliter meum, aliter vestrum. Deum meum, sub quo et ego homo sum: Deum vestrum, inter quos et ipse mediator sum. Cum eum dicat et vestrum, cur non communiter dicit nostrum? sed distincte loquens indicat, quia eumdem Patrem et Deum dissimiliter habet ipse quam nos: Ascendo ad Patrem meum, videlicet per naturam, et Patrem vestrum per gratiam: ad Deum meum, quia descendi, ad Deum vestrum, quia ascendistis: quia enim et ego homo, Deus mihi est; quia vos ab errore liberati, Deus est vobis. Distincte ergo mihi Pater et Deus est, quia quem ante saecula Deum genuit, hominem in fine (0259D)saeculorum mecum creavit.
Venit Maria Magdalene annuntians discipulis, etc. Ecce humani generis culpa ibi abscinditur unde processit. Quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem, a sepulcro mulier viris annuntiat vitam, et dicta sui vivificatoris narrat, quae mortiferi serpentis verba narraverat, ac si humano generi, non verbis Dominus, sed rebus dicat, de qua manu vobis illatus est potus mortis, de ipsa suscipite poculum vitae.
CONCORDIA. In hoc istarum duarum fit concordia lectionum, quia locutus est angelus Mariae, locutus et Philippo. Evangelizavit Jesum Philippus eunucho, nuntiavit Maria apostolis Jesum.(0260A) FERIA VI. EPISTOLA PETRI APOSTOLI I, CAP. III. « Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu. In quo et his qui in carcere erant, spiritaliter veniens praedicavit. Qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam. Quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum, per resurrectionem Jesu Christi, qui est in dextra Dei. »
Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, etc. (0260B)(Ex Beda.) Qui ergo justus patitur, Christum imitatur; qui in flagellis corrigitur, latronem, qui in cruce Christum cognovit, et post crucem paradisum cum Christo intravit. Qui nec inter flagella desistit a culpis, sinistrum imitatur latronem, qui propter peccata ascendit in crucem, et post crucem ruit in tartarum. Ideo autem Christum semel mortuum esse commemorat, ut nobis quoque in memoriam revocet, quia temporaneis nostris passionibus merces reddetur aeterna.
Ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, etc. De hac mortificatione carnis, et vivificatione spiritus, quam habent hi qui pro Domino per patientiam laborant. Dicit et apostolus Paulus: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed tamen is qui intus est (0260C)renovatur de die in diem (II Cor. IV). Offert ergo nos Deo Patri Christus, cum post mortificationem carnis pro illo immolari gaudemus, id est, vitam nostram laudabilem in conspectu Patris ostendit. Vel certe offert nos Deo, cum absolutos carne, in aeternum nos regnum introducit. Sane hoc quod dicitur: Vivificatos autem spiritu, sanctus Athanasius Alexandriae pontifex, non ad hominis spiritum, qui mortificata carne melius vivificatur, dicente Propheta de Domino: Ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritum, sed ad gratiam potius refert Spiritus sancti, qui mortificantibus carnem suam vitam tribuit sempiternam. Utitur enim et hoc testimonio contra Arianos, qui aequalitati sanctae Trinitatis contradicunt, astruensque individuam divinae operationis (0260D)unitatem. Vivificet Pater, vivificet Filius, vivificet Spiritus sanctus. Proinde licet et filius, quia scriptum est: Sicut enim suscitat Pater mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat, Spiritus vero sanctus et hoc testimonio declaratur, quo dicitur de Filio, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu. Ideoque quorum una operatio est, horum esse dispar essentia vel substantia non possit.
In quo et his qui in carcere erant, spiritaliter veniens praedicavit, etc. Qui nostris temporibus carne veniens, iter vitae mundo praedicavit, ipse etiam ante diluvium eis qui tunc increduli erant et carnaliter vixerant, spiritu veniens praedicavit. Ipse enim per Spiritum sanctum erat in Noe, caeterisque, qui tunc (0261A)fuere, sanctis, et per eorum bonam conversationem, pravis illius aevi hominibus, ut ad meliora converterentur, praedicavit. Conclusos namque in carne dicit, carnalibus desideriis aggravatos. Unde de illis Scriptura ait: quod omnis caro corruperat viam suam (Gen. VI). Quod autem dicit, in quo, significat in eo, quod praemiserat, ut nos offerret Deo, quod et tunc, si qui ad praedicationem Domini, quam per vitam fidelium praetendebat, credere voluissent, eos offerre Deo Patri gaudebat. Si qui autem detrahebant de bonis, tanquam de malefactoribus, hi veniente diluvio confundebantur. Nam et de utroque potest intelligi, quod ait: In quo, id est, in quo et eis qui in carne conclusi erant, spiritu, id est, spiritaliter veniens praedicavit, ut post eamdem praedicationem suam (0261B)et credentibus corona laudis, et his qui in infidelitate persisterent, confusio nasceretur. Quidam codices habent: In quo et his qui in carne erant, spiritu veniens praedicavit, quod ad eamdem pravorum atque incredulorum intentionem respicit, qui cordis tenebris obscuratum habet sensum, merito etiam in hac vita in carcere conclusi esse dicuntur, in quo videlicet carcere, in interioribus adhuc tenebris, hoc est, caecitate mentis, et operibus injustis gravantur, donec carne soluti, in tenebras exteriores etiam in carcerem projiciantur aeternae damnationis, de quo Dominus in Evangelio: Et judex, inquit, tradet te ministro, et in carcerem mitteris (Matth. V). Quamvis etiam sancti in hac vita, se in carcere positos, cum gaudium supernae patriae (0261C)sitiunt, merito proclamant, juxta illud Psalmistae: Educ de carcere animam, ad confitendum nomini tuo (Psal. CXLI). Distat namque multum inter utrumque carcerem. Siquidem reprobi in carcere sunt peccatorum et ignorantiae. Justi vero in carcere licet tribulationum positi, luce semper justitiae, dilatato in Deum corde fruuntur, quod significaverunt apostoli Paulus et Silas, cum media nocte in initio carceris horrore, vincti licet et flagellati, hymnum Deo laudis laetissima voce canebant. Quidam hunc locum ita interpretatus est, quod consolationem illam de qua dicit apostolis Dominus: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis et non viderunt, et audire quae vos auditis, et non audierunt (Matth. XII), de qua et Psalmista: (0261D)defecerunt, inquit, oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me (Psal. CXVIII)? Sancti quiescentes in inferno desideraverunt, quod descendente in inferna Domino, etiam his qui in carcere erant, et increduli quondam fuerunt in diebus Noe, consolatio vel exhortatio praedicata fuerit. Haec ille dixerit. Sed catholica fides habet, quod descendens ad inferna Dominus, non incredulos inde, sed fideles solummodo suos educens, ad coelestia secum regna perduxerit, neque exutis corpore animabus, et inferorum carcere damnatis, salutem quam ante mortem dilexerant, praedicaverit, sed carcere scelerum inclusis in hac vita, vel per se ipsum, vel per suorum exempla, sive (0262A)verba fidelium quotidie viam vitae demonstrat, de quibus dicit:
Qui increduli fuerant aliquando, exspectabant Dei patientiam. In diebus Noe cum fabricaretur arca, nam et ipsa Dei patientia praedicatio ejus erat, cum Noe centum annos arcae operibus insistens, quid mundo futurum esset, quotidiani operis executione monstrabat, quia Paulus ait: An ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit, etc. Alia translatio hunc locum ita habet: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos adducat ad Deum, mortificatos corpore, sed vivificatos in spiritu, in quo spiritu et eis qui in carne erant praedicavit, qui quondam non crediderant in diebus illis, cum exspectaret patientia.(0262B) In diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam, quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma. Formam baptismi assimilatam dicit arcae, et aquis diluvii, et recte omnino, quod et ipsa fabricatio arcae de lignis levigatis, constructionem signat Ecclesiae, quae fit de collectione animarum fidelium per architectos verbi. Et quod pereunte orbe toto, pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam, significat quod ad comparationem pereuntium gentilium, Judaeorum, haereticorum, et falsorum fidelium, multo brevior est numerus electorum. Unde de angusta porta et arcta via quae ducit ad vitam dicitur: Et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. VII). Et iterum: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri (0262C)vestro, dare vobis regnum (Luc. XII).
Non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum. Ubi est enim conscientia bona, nisi ubi est et fides non ficta? Docet namque apostolus Paulus, quod finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I). Quod ergo aqua diluvii non salvavit extra arcam positos, sed occidit sine dubio, praefigurabat omnem haereticum, licet habentem baptismatis sacramentum in aliis, sed ipsis aquis ad inferna mergendum, quibus arca sublevatur ad coelum. Ipse quoque octonarius numerus animarum, quae salvae factae sunt per aquam, significat quia sancta Ecclesia in sacramentum Dominicae resurrectionis baptismi lavacrum percipit, ut sicut ipse resurrexit a mortuis per gloriam (0262D)Patris, ita et nos expurgati a peccatis per aquam regenerationis, in novitate vitae ambulemus (Rom. VI). Octava namque dies, hoc est, post septimam sabbati Dominus a mortuis resurgens, et exemplum nobis futurae resurrectionis, et mysterium novae conversationis, qua in terris positi, coelestem vitam ageremus ostendit, quam etiam ipse Petrus exponendo subjungit, dicens:
Per resurrectionem Domini Jesu Christi, qui est in dextra Dei. Deglutiens mortem, ut vitae aeternae participes efficeremur, profectus in coelum. Sicut enim ipse resurgens a mortuis, ascendens in coelum, et sedet a dextris Dei, sic etiam nobis per baptisma viam salutis, ac regni coelestis introitum patere signavit. (0263A)Bene autem ait, deglutiens mortem. Quod enim deglutimus, agimus ut virtute nostri corporis assumptum nusquam pareat. Et deglutivit mortem Dominus, quam resurgens a mortuis ita funditus consumpsit, ut nihil contra se ultra per attactum alicujus corruptionis valeret, ac manente specie veri corporis, abesset prorsus labes omnis priscae fragilitatis. Quod ipsum et nobis in fine promittitur futurum, dicente apostolo, cum de nostra resurrectione loqueretur: Tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria (I Cor. XV). Bene absorpta, quia cum et nos vitae aeternae participes fuerimus effecti, ita nimirum virtus corporalis immortalitatis, omne praeteritae corruptionis naevum tollet, quomodo solet flamma ignis immissam sibi (0263B)aquae guttam ardoris sui consumere virtute.
ITEM ALIA EXPOSITIO. Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Semel autem dixit, quia Christus surgens a mortuis jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI).
Justus. Illi enim Psalmista dicit: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum (Psal. CXVIII). Et Daniel ait: Et tibi, Domine, justitia, nobis autem confusio faciei (Dan. IX).
Pro injustis. De nobis enim Daniel ait: Peccavimus, injuste egimus, iniquitatem fecimus (Dan. III).
Ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu. (Ex Aug.) Mortificatos carne dicit: id est, desideria carnalia non habentes, (0263C)ad quam mortificationem nos Paulus adhortatur dicens: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem (Col. II), et omnia vitia. Et illud: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII). Nisi enim prius peccato moriamur, non possumus per justitiam vivere Deo. Quod autem dicit vivificatos spiritu, intelligitur vivificatos in anima, anima enim spiritus intelligitur. Sive mortificatio carnis, et vivificatio spiritus, in baptismo fieri intelligitur. Morte enim Christi baptizamur. In illa sine dubio morte, qua peccato mortuus est semel, ut et nos separemur a peccato, et vivamus Deo.
( Ex Cassiod.) Aliter mortificatos carne, ne litteram legis carnaliter intelligamus. Vivificatos autem spiritu, id est, spiritualiter sensum legis intelligentes (0263D)vivamus. Non enim idcirco nos Christus abstraxit a lege peccati, ut vetustati litterae serviamus, id est, ut circumcisionem recipiamus, et sabbata, vel caetera, quae vetusta legis littera continet. Sed ut legi Dei in spiritus novitate serviamus, id est, ex omnibus quae in ea scripta sunt, spiritalem sensum, Spiritu donante, capiamus.
De Christo dictum est: Mortificatus carne, vivificatus spiritu. Sic de homine dici potest: Tabefactus carne, justificatus, vivificatus spiritu.
In quo. Subauditur, in quo spiritu, in illo scilicet de quo superius dicit: Vivificatos autem spiritu.
Et his qui in carcere erant. Id est, in arca, vel in corporis carcere clausi.(0264A) Spiritaliter veniens praedicavit. Iisdem scilicet, qui incarnatus de Spiritu sancto et Maria virgine, nobis postea veniens visibilis, praedicavit. Ipse tunc illis spirando spiritaliter praedicabat. Dicebat enim ad Noe: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est. Et illud: Delebo hominem quem creavi a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres coeli, poenitet enim me fecisse eos. Item dixit Dominus ad Noe: Finis universae carnis venit coram me. Repleta est terra iniquitate, et ego disperdam eos cum terra. Fac tibi arcam de lignis levigatis, etc. (Gen. VI).
Qui increduli fuerant aliquando, exspectabant Domini patientiam. Id est, qui ante increduli erant, audientes Noe praedicantem, ea quae a Domino (0264B)audiens, acceperat, et videntes arcae fabricam, per centum annorum, protendere tempus crediderunt, exspectantes Domini patientiam, et salvi facti sunt in arca.
In qua pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam. Id est quatuor viri, Noe, Sem, Cham, et Japheth, et quatuor uxores eorum, id est, Puarfara, Parfia, Catafluia, Fluia.
( Ex Isid.) Noe vero, qui requies interpretatur, Christum significat, qui dicit: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Solus invenitur justus Noe in illa gente, cui septem homines donantur propter justitiam suam. Solus justus est Christus, cui septem Ecclesiae, propter septemplicem spiritum illuminantem, (0264C)in unam Ecclesiam, quasi in unam arcam condantur. Quod arcam instruxit Noe de lignis non putrescentibus, Ecclesiam significat, quae construitur a Christo de hominibus in aeternum victuris. Arca enim Ecclesiam demonstrat, quae natat in fluctibus mundi hujus. Sicut enim tunc Noe cum suis per aquam et lignum salvatus est, sic et nunc familia Christi per baptismum et crucis passionem salvantur. Unde et hic subditur:
Quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma. Quia sicut tunc aqua eos qui in arca erant salvavit, ita et nunc eos, qui in Ecclesiae unitate permanent, delendo peccata baptismus conservat. Et sicut tunc qui extra arcam erant perierunt, ita et nunc, qui extra Ecclesiam sunt peribunt.(0264D) Non carnis depositio sordium. Id est, non baptisma, quod sordes deponit carnis, sed quod maculas lavat mentis. Baptisma enim ablutio interpretatur vel tinctio.
Sed conscientiae bonae interrogatio in Deum. Interrogatio enim sacerdotis est: Credis in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus, et in Spiritum sanctum? Responsio autem bonae et simplicis conscientiae est: Credo, quae responsio hominem salvat, et ab aeterno interitu liberat.
Per resurrectionem Domini nostri Jesu Christi, qui est in dextera Dei. Ut illud: Resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sedet a dextram Dei, quae sessio aequalitatem potestatis ejus cum Patre significat.(0265A) EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. ULTIMO. « Undecim discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Jesus. Et videntes eum, adoraverunt, quidam autem dubitaverunt. Et accedens Jesus, locutus est illis, dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos, in nomine patris et filii et spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. »
Undecim discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Jesus. (Ex Hieron.) Post resurrectionem enim Jesus in Galilaea monte conspicitur, ibique adoratur, licet quidam dubitent, sed dubitatio (0265B)eorum nostram auget fidem, dum manifestius ostenditur Thomae, et latus lancea vulneratum, et manus fixas demonstrat clavis.
Et accedens Jesus, locutus est dicens: Data est mihi omnis potestas, etc. Data est ei, qui paulo ante crucifixus est, qui sepultus in tumulo, qui mortuus jacuerat, qui postea resurrexerat. In coelo autem et in terra potestas data est, ut qui antea regnabat in coelo, per fidem credentium regnet in terris.
Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Primum docent omnes gentes, deinde doctos intingunt aqua; non enim potest fieri ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi antea anima fidei susceperit veritatem. Baptizantur autem, in nomine Patris, et Filii, (0265C)et Spiritus sancti, ut quorum est una divinitas, sit una largitio, nomenque Trinitatis unus Deus est.
Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Ordo praecipuus. Jubet apostolis ut primum docerent universas gentes, deinde fidei tingerent sacramento, et post fidem ac baptisma, quae essent observanda praeciperent. Ac ne putemus levia esse quae jusserunt, et pauca addit: Omnia quaecunque mandavi vobis, ut qui crediderint, qui in Trinitate fuerint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt.
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Qui usque ad consummationem saeculi cum discipulis suis se futurum esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros, et se nunquam a credentibus recessurum. Qui autem (0265D)usque ad consummationem mundi sui praesentiam pollicetur, non ignorat eum diem, in qua die se scit futurum cum apostolis.
( Ex Chrys.) Quomodo dixit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Et iterum: Haec sunt, inquit, verba mea, cum adhuc essem vobiscum, hoc est, cum adhuc mortalis essem, sicut et vos. Cum illis enim erat praesentia corporis, non cum illis erat conditione mortalitatis, et modo nobiscum est per praesentiam majestatis, et nobiscum non est praesentia corporis.
CONCORDIA. Istarum duarum in sacrosancto baptismate fit concordia lectionum. Apostolus enim dicit: Et vos similis (0266A)formae salvos facit baptisma. Evangelium ait: Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Matth. ultimo ).
SABBATO IN OCTAVA PASCHAE. EPISTOLA BEATI PETRI APOST., CAP. II. « Deponentes omnem malitiam et omnem dolum, et simulationes et invidias, et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo, lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus, ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini (0266B)in domos spiritales, hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum. Propter quod continet Scriptura: Ecce ponam in Sion lapidem summum, angularem, electum, pretiosum, et omnis qui crediderit in eum non confundetur. Vobis igitur honor credentibus, non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. Vos autem genus electum regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum, qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei, qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam (0266C)consecuti. »
Deponentes omnem malitiam et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo, lac concupiscite, etc. (Ex Beda.) Qui renati estis, inquit, nuper, et filii Dei per baptisma facti, tales modo estote per studium bonae conversationis, quales sunt recens editi infantes, per naturam innoxiae aetatis, ignari malitiae et omnis doli, simulare, invidere, detrahere, aliisque hujusmodi vitiis mancipari omnimodis ignorantes. Qui sicut lac in aeternum naturaliter desiderant, ut ad salutem crescere atque ad panem comedendum pervenire valeant. Ita et vos simplicia rudimenta fidei, primo de Ecclesiae matris uberibus quaerite, hoc est, de utriusque Testamenti (0266D)doctoribus, qui divina eloquia, vel scripsere, vel etiam viva voce vobis praedicant, ut bene discendo, perveniatis ad refectionem panis vivi qui de coelo descendit, hoc est, per sacramenta Dominicae incarnationis, quibus renati estis, et quibus nutrimini, perveniatis ad contemplationem divinae majestatis: Rationabiles, inquit, et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem (I Petr. II). Praecepto concupiscendi lac verbi, tangit eos qui ad audiendas lectiones sacras inviti et fastidiosi adveniunt, ignari illius sitis et esuriei, de qua Dominus ait: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V). Ideoque tardius ad perfectum salutis incrementum pervenientes, quo possint solido verbi (0267A)cibo refici, id est, arcana cognoscere divina, vel majora facere bona.
Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Hoc, inquit, pacto, dimissa atque emundata cordis vestri malitia et spurcitia, spiritalem Christi alimoniam concupiscite, si divinae dulcedinis quanta sit multitudo sapitis. Nam qui nihil de superna suavitate gustat animo, non est mirum, si hunc terrestribus illecebris sordidare non evitat. Bene autem Psalmista gustare monet, quam dulcis sit Dominus (Psal. XXXIII), quia sunt nonnulli qui non id de Deo sentiunt, quod dulce in terris sapiat, sed quod excussum exterius sonet. Qui et si secreta quaedam intelligendo percipiunt, eorum dulcedinem experiri non possunt. Et si noverunt, quomodo sunt ignorant, (0267B)ut dixi, quomodo sapiunt. Et quoniam in ipso Psalmo, de quo hunc versiculum assumpsit praemissum est: Accedite ad eum, et illuminamini, recte beatus Petrus subdit, dicens:
Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum. Et hoc de lapide testimoniam sumit ex Psalmo, ubi scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII). Quod ne quis Judaico sensu putaret de materiali lapide a propheta cantatum, qui in aedificatione terrenae cujuslibet domus, contra hominum dispositionem divino judicio non poneretur, consulte addit, vivum: Ad quem accedentes, inquiens, lapidem vivum, ut de Christo significet, qui recte (0267C)lapis appellatus est, qui in carne veniens, aedificationi sanctae Ecclesiae, quo hanc confirmaret, sese inserere dignatus est. Vivus autem qui dicere potuit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). Qui ab hominibus reprobatus est, cum dicerent: Nos non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX). A Deo autem electus, cum ipse ait: Ego autem constitutus sum rex ab eo, etc. (Psal. II). Et honorificatus est, quoniam post mortem crucis Deus illum exaltavit et donarit illi nomen quod est super omne nomen, etc. (Philip. II).
Et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini in domos spiritales. Superaedificamini, illos dicit, quia sine Domino Jesu Christo, lapide scilicet vivo, nulla spiritalis aedificatio stare potest. Fundamentum enim (0267D)aliud nemo potest ponere praeter ipsum, cujus participatione, fideles lapides vivi efficiuntur, qui per infidelitatem lapides mortui fuerant, duri scilicet et insensibiles, quibus merito diceretur: Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum. Sed tanquam lapides vivi, ad spirituale aedificium aptantur, qui per discretionem eruditi doctoris, amputatis cogitationibus superfluis, velut ictu quadrantur securis. Et sicut ordines lapidum in pariete portantur alii ab aliis, ita portantur fideles quique a praecedentibus in Ecclesia justis. Portant et ipsi sequentes per doctrinam et tolerantiam, usque ad ultimum justum. Qui cum a prioribus portetur, quem portare debeat ipse sequentem non habebit. Qui autem omne (0268A)aedificium portat, et ipse a nemine portatur, Dominus est Christus, unde et lapis a propheta pretiosus vocatur, in fundamento fundatus. Superaedificamini, inquit, domos spiritales. Ita illos fieri domos spiritales dicit, cum sit una domus Christi in angelis electis et hominibus collecta, quomodo, cum sit una Ecclesia catholica, toto orbe diffusa, saepe pluraliter appellantur Ecclesiae, propter multifaria scilicet fidelium conventicula, variis tribubus, populis, et linguis discreta: una dicitur, sicut in Apocalypsi Joannis dicitur: Ipse ego Jesus misi angelum meum, testificari vobis in Ecclesiis. Nec praetereundum quod quidam codices habent numero singulari: Superaedificamini domus spiritalis. Alii rursum: Aedificamini in domum spiritalem, in quo nimirum unitas ipsa totius (0268B)sanctae Ecclesiae aptius commendatur. Cum autem dixisset, superaedificamini domos spiritales, sive domus spiritalis, addit:
Sacerdotium sanctum. Id est, sacerdotium sanctum vos ipsi, existentes super fundamentum Christi. Omnem ergo Ecclesiam, sacerdotium sanctum appellat, quod sola domus Aaron in lege nomen et officium habuit. Quia nimirum omnes summi sacerdotis membra sumus, cuncti oleo laetitiae signamur, universis congruit quod subdit.
Offerre spiritales hostias per Jesum Christum. Spiritales autem hostias opera nostra, eleemosynae et preces dicuntur, ad distinctionem carnalium intellige victimarum. Quod autem in conclusione dicitur, per Jesum Christum, ad cuncta quae praemiserat pertinet. (0268C)Quoniam per ipsius gratiam, et superaedificamur in illo super architectos sapientes, hoc est, ministros Novi Testamenti, et domus spiritualis efficimur per spiritum ejus, contra pluvias, ventos, flumina tentationum muniti, et sacerdotio sancto participare, et boni aliquid, acceptabile Deo gerere, non nisi per ipsum valemus. Sicut enim palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, inquit, nisi in me manseritis.
Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum, angularem, etc. Hoc testimonium de Isaia ponit (Isa. XXVIII) ad confirmandum hoc quod promiserat, ad quem accedentes lapidem vivum, astruens et affirmans Dominum salvatorem propter firmitatem suam, lapidem a (0268D)prophetis vocari, et quod addidit:
Et omnis qui credit in eum, etc. Propter hoc quod dixerat: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini. Pulchre autem convenit huic prophetiae Apostoli sermo, quo dicitur: Accedentes ad lapidem vivum, vel credentes in eo non confundi, illius psalmi versiculo, in quo cum dictum esset: Accedite ad eum, et illuminamini, continuo subjunctum est: Et vultus vestri non erubescent. Cui simile est quod Joannes ait: Et nunc, filioli, manete in eo, ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus (II Joan. II).
Vobis igitur honor credentibus. Ille nimirum honor, ut non confundamini ab eo in adventu ejus, (0269A)sed sicut ipse ait: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus (Joan. XIII).
Non credentibus autem, lapis quem reprobaverunt aedificantes. Ut sicut illum reprobaverunt cum aedificarent actus suos, nolentes eum in fundamento cordis sui ponere, ita et ipsi reprobentur ab eo in adventu ejus, nolente illo tunc eos qui se reprobaverunt in aedificatione accipere domus suae, quae est in coelis. Et haec distinctio honoris credentium, non credentium autem reprobatio hucusque pertingit; hinc item de credentibus infert:
Hic factus est in caput anguli. Quia videlicet, sicut lapis angularis duos parietes conjungit, ita Dominus Judaeorum plebem in una sibi societate fidei et gentium copulavit, ac mox de infidelibus addit:(0269B) Et lapis offensionis, et petra scandali. Hinc et Paulus: Nos, inquit, praedicavimus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (II Cor. I).
His qui offendunt in verbo, nec credunt, in quo et positi sunt. Offendunt ergo qui eo ipso quod verbum Dei audire eos contingit, offendunt animo dum nolunt credere quod audiunt, quorum stultitiam exaggerando subjecit, nec credunt in quo et positi sunt. Qui in hoc positi, id est, in hoc per naturam homines facti sunt, ut credant Deo, et ejus obtemperent voluntati, Salomone attestante, qui ait: Deum time et mandata ejus observa, hoc est enim omnis homo (Eccle. XII), in hoc naturaliter factus est homo, ut Deum timens, ejus mandatis obsecundet. (0269C)Quidam codices habent: In quo et positi sunt, quod intelligitur juxta hoc quod Paulus de Domino loquens ait: In ipso enim vivimus et movemur et sumus (Act. XVII).
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Hoc est laudis testimonium quondam antiquo Dei populo per Mosen datum, quod nunc recte gentibus dat apostolus Petrus, qui videlicet in Christum crediderunt, qui velut lapis angularis eam, quam Israel in se habuerat, salutem gentes adunavit, quos genus electum vocat propter fidem ut distinguat ab eis qui lapidem vivum reprobando facti sunt ipsi reprobi. Regale autem sacerdotium, qui illius corpori sunt uniti, qui rex summus et sacerdos verus est, regnum suis tribuens, (0269D)ut rex et pontifex eorum peccata sui sanguinis hostia mundans. Regale sacerdotium eos nominat, et ut regnum sperare perpetuum, et hostias immaculatae conversationis Deo semper offerre meminerint. Gens quoque sancta et populus acquisitionis vocantur, juxta id quod apostolus Paulus prophetiae exponens sententiam, dicentis: Justus autem meus ex fide vivit (Habac. II). Quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. Nos autem, inquit, non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae. (Heb. X), et in Actibus Apostolorum: Vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Domini, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX). Populus ergo acquisitionis facti sumus in (0270A)sanguine nostri Redemptoris, quod erat quondam populus Israel redemptus sanguine agni de Aegypto. Unde et in sequenti quoque versiculo mysticae veteris recordatur historiae, et hanc novo Dei populo spiritualiter docet implendum dicens:
Ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Sicut enim hi qui de Aegyptiaca servitute liberati sunt per Mosen, carmen triumphale post transitum maris Rubri et demersum Pharaonis exercitum Domino cantarunt, ita ei nos oportet post acceptam in baptismo remissionem peccatorum, dignas beneficiis coelestibus rependere gratias. Nam quod Aegyptii, non solum quia populum Dei affligebant, verum etiam, quia tenebrae vel tribulationes interpretantur, aperte (0270B)persequentia nos peccata, sed in baptismate significant deleta. Liberatio quoque filiorum Israel, et ad promissam olim patriam perductio, congruit mysterio nostrae redemptionis, per quam ad lucem supernae mansionis illustrante nos, ac ducente Christi gratia tendimus, cujus lucem gratiae, etiam illa nubis et ignis columna monstravit, quae eos in toto itinere illo a tenebris defendit noctium, et ad promissas patriae sedes inenarrabili calle perduxit.
Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei, qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. Indicat aperte per hos versiculos, quod his qui de gentibus ad fidem venerant, hanc scripsit Epistolam, qui quondam alienati a conversatione populi Dei, tunc per gratiam fidei populo (0270C)sunt ejus uniti, et misericordiam quam sperando non noverant adepti. Assumit autem eos de propheta Osee, qui de vocatione gentium praecinens ait: Vocabo, inquit, non plebem meam, plebem meam, et non misericordiam consecutam, jam misericordiam consecutam, et erit in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi (Oseae II).
ALIA EXPOSITIO. Deponentes omnem malitiam. Dicendo omnem malitiam, cunctorum criminum matrem, uno verbo conclusit.
Et omnem dolum. Quamvis dolus maxime ad decipiendum pertineat proximum, ille tamen omne a se dolum deponit, qui se veraciter peccatorem (0270D)cognoscit, et quod retinet corde, hoc confitetur et ore.
Et simulationem. Simulatio, quae alio nomine vocatur fictio, est in homine, quando aliud tegit in corde, aliud monstrat in opere, bona ostendit superficie, et mala tenet in pectore.
Et invidiam. Invidit diabolus Adae beatitudini et felicitati, et ideo peccare illi suasit, et sic per invidiam diaboli mors in orbem terrarum introivit.
Et omnes detractiones. Detractio et blasphemia est, et suspiciosa reprehensio, et malorum operum existimatio, et omnis omnino venenata et absens de fratre locutio. Aliter: Malitia hoc in loco intelligitur (0271A)gentium paganorum; dolus gentis Judaeorum; simulationes haereticorum; invidia principum Judaeorum; detractiones scribarum et Pharisaeorum.
Sicut modo geniti infantes. Ad exemplum scilicet illius parvuli, de quo Dominus ait: Nisi quis fuerit ut parvulus hic, non intrabit in regnum coelorum (Matth. XVIII). Et de quibus ait: Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum. Hanc enim sanctam, puram et innocentem infantiam, per baptismi gratiam, casta mater gignit Ecclesia.
Rationabiles sine dolo. Id est, sensu rationabiles et veri, et sine dolo fallaciae, estote ut parvuli.
Lac concupiscite. Hoc est, larga ubera aeternae sapientiae (0271B)sugite, et Evangeliorum et apostolorum doctrinam concupiscentes implete.
Ut in eo crescatis in salutem. Id est, Novi ac Veteris Testamenti verbum sinceriter sumite, ut ad cum panem qui de coelo descendit pervenire valeatis, crescentes in salutem.
Quoniam dulcis est Dominus. (Ex Cassiod.) Gustus iste non pertinet ad oris palatum, sed ad animae suavissimum sensum. Dulcis enim est eis, qui bona ipsius spiritualiter imbiberunt, et devotis sensibus de ipsius munere gustaverunt.
Ad quem accedentes lapidem vivum. Hic lapis Christus intelligitur, de quo Daniel ait: Vidi lapidem abscissum de monte sine manibus, qui omnem terram implevit (Dan. II). Et Psalmus: Lapidem quem (0271C)reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, qui vivus dicitur, qui tertia die resurrexit, vivus a mortuis, qui jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur. Ad quem, omnis qui recte credit et juste vivit, accedit.
Ab hominibus quidem reprobatum. A Judaeis scilicet, qui clamaverunt Pilato: Tolle, crucifige talem: Nos non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX).
A Deo autem electum. Sicut Deus pater, de eo per Isaiam ait: Ecce servus meus, electus meus, (Isai. LXII). Et in Evangelio: Hic est Filius meus dilectus (Matth. XVII).
Et honorificatum. Honorificatus est Dominus noster Jesus Christus gloria resurrectionis, et in eaelum ascensionis in dextera patris sessione, et omnium (0271D)potestatum acceptione, sicut ille ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. ult.). Quia datum est illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
Et ipsi tanquam lapides vivi. Utpote in Christo lapide vivo resuscitati et vivificati: Potens est enim Deus, ait Evangelium, de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III).
Superaedificamini. Id est, super fundamentum apostolorum et prophetarum, quod est Christus Jesus, de quo ait Apostolus: Quasi sapiens architectus, fundamentum posui. Et idem: Fundamentum aliud (0272A)nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
In domo spirituali. Domus spiritualis Ecclesia est justorum de lapidibus vivis et animabus aedificata sanctorum.
Et sacerdotium sanctum. Id est, non sicut Veteris Testamenti secundum Aaron sacerdotium carnale, sed secundum Christi sanctificationem, sacerdotium studete esse sanctum et spirituale.
Offerre spirituales hostias. Spirituales hostiae sunt, orationes sanctorum. Dirigatur, ait Psalmus, oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. Sive spirituales hostiae sunt, corpora pura justorum. De quibus Paulus ait: Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, (0272B)Deo placentem (Rom. XII).
Acceptabiles Deo per Jesum Christum. Populi Israel, carnales hostias per plures offerebant sacerdotes, nos autem spiritales per unum pontificem Jesum Christum verum et aeternum offerimus sacerdotem, cui dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CX).
Propter quod continet Scriptura. Haec enim quae sequuntur Isaiae continet prophetia. (Cap. XXVIII.)
Ecce pono in Sion lapidem summum. Sion quae interpretatur specula, de utroque populo congregatam significat Ecclesiam, cui lapis Jesus Christus et in fundamento ponitur, propter fidei inchoationem, et in angulo propter unitam utriusque populi conjunctionem, et in summitate, propter omnium (0272C)bonorum operum perfectionem. Ipse enim est α et ω, primus et novissimus, initium et finis (Apoc. I).
Omnis qui credit in eum, non confundetur. Spes autem bonorum non confundetur, quia quod modo fideliter et firmiter credunt, in aeternum veraciter accipientes cum gaudio obtinebunt.
Vobis igitur honor credentibus. Grandis enim honor credentibus in Christum donatur, ut sint videlicet fratres Domini Jesu Christi et filii Patris altissimi. Ut sint haeredes Dei patris, cohaeredes autem Christi. Grandis, inquam, honor est eis, ut fulgeant sicut sol in regno Patris, et sedeant super duodecim thronos judicantes duodecim tribus Israel. Grandis honor est eis, quibus filius Dei dicit: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, manete in dilectione (0272D)mea. Et vos amici mei estis, et jam non dico vos servos, sed amicos (Joan. XIV). Grandis honor est quibus dicit: Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis (Joan. XVI). Et iterum: Videbo vos et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Quibus dicit: Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amatis et creditis. Grandis honor est eis, pro quibus patrem filius exorans ait: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos (Joan. XVII). Et item: Et ego claritatem, quam dedisti mihi dedi eis, ut sint unum sicut et nos unum sumus. Ego in eis et tu in me, et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. Grandis honor est credentibus, pro quibus (0273A)dicit: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi.
Non credentibus autem, lapis quem reprobaverunt aedificantes. (Ex Cassiod.) Soli in toto mundo Judaei tunc aedificantes esse videbantur, quia dum caeterae nationes idolis sacrificabant, illi soli Deum colebant, sed fidei suae fabricam minime perfecerunt. Quoniam ipsum qui erat lapis fortissimus, angularis, more dementium contempserunt. Qui factus esse in caput anguli dicitur, quia circumcisionis et gentium populum copulavit. Angulus enim ex Graeco sermone descendit a γόνυ, quod Latine dicitur genu, hoc inflexu speciem anguli, conformi qualitate restituit, sive lapis angularis Christus dicitur, propter copulationem (0273B)duorum testamentorum, vel quia terrena coelestibus, et coelestia terrenis pacificans copulavit.
Et lapis offensionis et petra scandali, his qui offendunt in verbo nec credunt. His qui non credunt incarnationem Domini nostri Jesu Christi, vel qui divinitatem in eo esse non credunt, sed amicum publicanorum, et vini potatorem more Judaeorum, et purum eum hominem blasphemantes esse dixerunt (Matth. XI). Illis in offensionem et in scandalum factus est Christus. Offenderunt enim in illum, et non credentes perierunt.
In quo et positi sunt. In Christo enim dicuntur homines positi, quia per ipsum facti sunt. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I), in ipso enim sumus, vivimus et movemur.(0273C) Vos autem genus electum. Ipse enim Dominus apostolis ait: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et item: Ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus (Joan. XIV). Potest autem et secundum Abraham genus esse electum, populus gentium. Abrahae enim dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes.
Regale sacerdotium. Nemo sanctorum est, qui spiritualiter sacerdotii officio careat, cum sit membrum aeterni, summi coelestisque sacerdotis, qui se offerendo patri pro nobis suo nos corpori adunavit.
Gens sancta. Ad comparationem gentis Judaeorum, quae fuit in Aegypto populus Christianus, qui in (0273D)baptismo Christi sanctificatur, gens sancta vocatur, de quibus et Dominus ait pro eis: Ego sanctifico me ipsum, ut sint ipsi sanctificati in veritate.
Populus acquisitionis. Sicut enim de Aegypto eductus populus per Mosen, acquisitus est Deo, sic et populus Christianus pretioso sanguine Christi redemptus est, de caligine et infidelitatis tenebris liberatus, quotidie acquiritur Deo.
Ut virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Ut annuntietis virtutes operationis Christi, qui vos de tenebris infidelitatis ad fidem, et de ignorantiae caligine ad veram sapientiam, quae Christus est, revocavit. De quo et subdit: In admirabile lumen suum. De Christo (0274A)enim et Simeon ait: Quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel, etc. (Luc. XX). Et ipse Dominus de se ait: Ego sum lux mundi. Et Joannes de illo: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I).
Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei. De populo dicit gentium, qui antea sine lege et prophetis et sermone vix erat Domini. De quo et in Psalmo ipse Dominus dicit: Populus quem non cognovi, id est, ad quem non veni, prophetas non misi, servivit, id est, credidit, mihi (Psal. XVII). Quicunque enim credit et servit, quod factum est a gentibus, quae non fuerant a Christo carnaliter inquisitae.(0274B) Qui consecuti misericordiam. Id est, ante vocationem et baptismum.
Nunc autem misericordiam consecuti. Subauditur, estis misericordiam fide baptismi et peccatorum veniam consecuti, insuper, et illum cui Psalmista ait: Deus meus misericordia mea (Psal. LVIII).
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. XX. « Una sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent ad monumentum, et vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem diligebat Jesus, et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum. Exivit ergo Petrus et ille alius discipulus, et (0274C)venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit linteamina posita, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit. Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat cum a mortuis resurgere. »
Una sabbati Maria Magdalene venit mane, cum (0274D)adhuc tenebrae essent, ad monumentum, et vidit lapidem sublatum a monumento, et rel. (Ex August.) Sicut in principio mulier auctor culpae viro fuit, vir executor erroris, ita nunc, quae prius mortem gustaverat, resurrectionem prior vidit. Et ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret, quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam. Una sabbati dicit, quam jam diem Dominicam propter Domini resurrectionem mos Christianus appellat, quem Matthaeus solus in Evangelistis primum sabbati nominavit.
Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem diligebat Jesus, et dicit eis: Tulerunt Dominum meum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum. Amore nimio turbata, dum quem (0275A)quaesivit, non invenit. Cucurrit discipulis nuntiare, ut aut secum quaererent, aut secum dolerent ablatum Dominum, quem Dominum nominare non metuit, dum corpus illius tantummodo quaereret in sepulcro.
Exivit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul, et ecce alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum. Advertenda hic et commendanda recapitulatio, quomodo reditum est, ad id quod fuerat praetermissum, et tanquam si hoc sequeretur a junctum est. Cum enim jam dixisset, venerunt ad monumentum, regressus est, ut narraret quomodo venerunt, atque ait: Currebant autem duo simul, etc. Ubi ostendit quod praecurrens ad (0275B)monumentum prior venerit ille alius discipulus, quem seipsum significat, sed tanquam de alio, more sanctae Scripturae, cuncta narrat.
Et cum se inclinasset, vidit linteamina posita, non tamen introivit. Quod vero Maria Magdalene venit ad monumentum cum adhuc tenebrae essent, juxta historiam narratur hora, juxta intellectum vero mysticum, requirentis signatur intelligentia. Maria enim auctorem omnium, quem carne viderat mortuum, quaerebat in monumento, et quia hunc minime invenit, furatum credidit. Adhuc ergo erant tenebrae, cum venit ad monumentum. Cucurrit citius, discipulis nuntiavit, sed illi prae caeteris cucurrerunt, qui prae caeteris amaverunt, videlicet, Petrus et Joannes. Currebant autem duo simul, sed Joannes (0275C)praecucurrit Petro citius. Venit prior ad monumentum, et ingredi non praesumpsit.
Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum. Iste vero cursus duorum discipulorum magnum habet mysterium. Quid enim per Joannem, qui prior venit ad monumentum et non intravit, nisi synagoga significatur? Quid per Petrum, nisi Ecclesia ex gentibus congregata demonstratur, quae posterius vocata et prior intravit? Cucurrerunt enim pariter gentilitas et synagoga, per hujus saeculi successiones, sed non pari intelligentia veniebant. Venit synagoga prior ad monumentum, sed minime intravit, quia legis quaedam mandata percepit, prophetias de incarnatione ac passione Dominica audivit, sed credere in mortuum noluit. (0275D)Vidit enim Joannes posita linteamina, non tamen introivit, quia videlicet synagoga et scripturae sacrae sacramenta cognovit, et tamen fidem Dominicae passionis credendo intrare distulit, quem diu longeque prophetavit, praesentem vidit et renuit, hominem esse despexit, Deum carne mortalem factum credere noluit. Quid ergo est, nisi quia et citius cucurrit, et tamen ante monumentum vacua stetit. Venit autem Simon Petrus subsequens eum, et introivit in monumentum, quia secuta posterior Ecclesia gentium, mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum, et cognovit carne mortuum, et viventem credidit Deum. Sequitur:
Et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat (0276A)super caput Jesu, non cum linteaminibus positum, etc. (Ex Greg.) Quid est quod sudarium capitis Domini cum linteaminibus non invenitur in monumento, nisi quia attestante Paulo, caput Christi Deus est, et divinitatis incomprehensibilia sacramenta ab infirmitatis nostrae cognitione disjunta sunt, ejusque potentia creaturae transcendit naturam. Et notandum quod non solum separatim, sed etiam involutum inveniri dicitur. Linteum quippe quod involvitur, ejus nec initium nec finis aspicitur. Recte ergo sudarium capitis involutum inventum est, quia celsitudo Divinitatis, nec coepit esse, nec desiit. Bene autem dicitur: In unum locum, quia in scissura mentium Deus non est. Deus quippe in unitate est, et illi ejus habere gratiam merentur, qui se ab (0276B)invicem per sectarum scandala non dividunt. Potest quoque per sudarium, passio Christi Domini nostri designari, cujus passionis sacramenta infidelibus sunt involuta, quia quem videbant carne mortalem, Deum esse immortalem non credebant. Sudarium ergo, quod super caput ejus fuerat, seorsum invenitur, quia ipsa passio Redemptoris nostri longe a passione nostra sejuncta est, quam ipse sine culpa pertulit. Quod nos culpa toleramus, ipse sponte morti succumbere voluit, ad quam nos venimus inviti. Sequitur:
Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat prius ad monumentum. Postquam intravit Petrus, ingressus est et Joannes: posterior intravit qui prior venerat. Notum est quod in fine mundi ad (0276C)Redemptoris fidem etiam Judaea colligitur, Paulo attestante qui ait: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. II).
Et vidit et credidit. Quid ergo vidit, et quid ore credidit? Vidit linteamina posita et credidit quod mulier dixerat de monumento Dominum fuisse sublatum. Adhuc tenebrae erant in monumento, id est, in mentibus illorum, ideo sequitur.
Et dixit: Nondum enim sciebant Scripturas, quia oporteret eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos, id est, ubi habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant:
CONCORDIA. Et in lapidis nomine, et in duorum significatione (0276D)populorum, istarum duarum congrua fit concordia lectionum. Et in angulari lapide secundum apostolum uterque populus copulatur, et in duobus Apostolis, secundum Evangelium utrique populi designantur: Joannes enim Judaeorum, Petrus populum gentium figurabat.
DOMINICA IN OCTAVA PASCHAE. EPISTOLA PRIMA BEATI JOANNIS APOSTOLI, CAP. V « Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum. Et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra. Quis est autem qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Jesus est Filius Dei. Hic est qui venit per aquam et sanguinem Christus Jesus. Non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et spiritus (0277A)est qui testificatur, quoniam Christus est veritas. Quoniam tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis, hi et tres unum sunt. Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est. Quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. »
Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum. (Ex August.) Ideo namque mandata divina non sunt gravia, quia omnes qui vera devotione his mancipantur, et adversa mundi hujus et blandimenta pari mente contemnunt, ipsam quoque mortem, velut ingressum patriae coelestis amantes. Et ne quis sua virtute (0277B)mundi vel luxus vel labores se superare posse confideret, consulte subjungit:
Et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Illa nimirum fides, quae per dilectionem operatur; illa fides, qua ejus humiliter auxilium flagitamus, qui ait: In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum (Joan. XV).
Quis est autem qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? Vincit mundum, qui Jesum esse filium Dei credens, digna eidem fidei opera jungit. Sed nunquid sola divinitatis ejus fides, et confessio valet ad salutem sufficere? vide sequentia.
Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus. Qui ergo erat aeternus Dei filius, factus (0277C)est homo in tempore, ut quos per divinitatis suae potentiam creaverat, per humanitatis suae infirmitatem recrearet. Qui venit per aquam et sanguinem, aquam videlicet lavacri, et sanguinem suae passionis.
Non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Non in aqua solum baptizari propter nostram ablutionem dignatus est, ut nobis baptismi sacramentum consecraret ac traderet, verum etiam sanguinem suum dedit pro nobis, sua nos passione redemit, cujus sacramentis semper refecti, nutriremur ad salutem.
Et Spiritus est qui testificatur, quoniam Christus est veritas. Baptizato in Jordane Domino, descendit Spiritus sanctus in specie columbae super eum, testimonium (0277D)illi perhibens quia veritas est, hoc est, verus Dei filius, verus mediator Dei et hominum, verus humani generis redemptor ac reconciliator (Matth. III). Vere ipse mundus ab omni labe peccati, vere sufficiens tollere peccata mundi. Quod etiam ipse Baptista viso ejusdem Spiritus adventu intelligens ait: Qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit, super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto, et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei (Joan. I). Quod ergo spiritus Jesum Christum esse veritatem testatur, ipse se veritatem cognominat. Baptista illum veritatem praedicat, filius tonitrui veritatem evangelizat. Taceant (0278A)blasphemi, qui hunc fantasma esse dogmatizant. Pereat de terra memoria eorum, qui cum vel Deum vel hominem esse verum denegant.
Quia tres sunt qui testimonium dant, Spiritus, aqua et sanguis. Spiritus dedit testimonium, quoniam Jesus est veritas, qui super baptizatum descendit. Si enim verus filius Dei non esset, nequaquam in eum tanta manifestatione spiritus sanctus veniret. Aqua etiam et sanguis dedere testimonium, quoniam Jesus est veritas, quoniam de latere ejus in cruce mortui manarunt. Quod nullatenus fieri posset, si veram carnis naturam non haberet. Sed et hoc quod ante passionem, cum oraret, factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis, decurrentis in terram, veritati carnis assumptae testimonium dat. Nec reticendum (0278B)quod in hoc quoque sanguis et aqua testimonium illi dederunt, quod de latere mortui vivaciter effluxerunt, quod erat contra naturam corporis, atque ob id mysteriis aptum, et testimonio veritatis fuit congruum (Luc. XXII). Videlicet, insinuans, quod et ipsum Domini corpus, melius post mortem esset victurum, resuscitatum in gloria, et ipsa mors illius nobis vitam donaret. Hoc quoque quod sudor ejus instar guttarum sanguinis decurrebat in terram, testimonium perhibebat illis, sacrosancto mysterio, quod Ecclesiam totam, per orbem suo sanguine lavaret.
Et tres unum sunt. Individua namque haec manent, nihilque eorum a sui connexione sejungitur, quia nec sine divinitate vera humanitas, nec sine vera (0278C)credenda est humanitate divinitas. Sed haec in nobis unum sunt, non natura ejusdem subsistentiae, sed ejusdem operatione mysterii. Nam sicut beatus Ambrosius ait: Spiritus mentem renovat, aqua proficit ad lavacrum, sanguis exspectat ad pretium. Spiritus enim nos per adoptionem filios Dei fecit; sacri fontis unda nos abluit, sanguis Domini nos redemit. Alterum igitur invisibile, alterum visibile, testimonium sacramento consequitur spiritali.
Si testimonium hominum accepimus, testimonium Dei majus est. Quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est, etc. Magnum est testimonium hominis, quod perhibet de filio Dei dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis (Psal. CXIX). Et ex persona illius filii Dei: Dominus dixit ad me: (0278D)Filius meus es tu (Psal. II). Itemque ex persona patris loquentis de filio: Ipse invocabit me, Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae (Psal. LXXXVIII). Pater meus, quia ego filius Dei. Deus meus, quia ego homo, susceptor salutis meae, quia ego passurus et a morte salvandus sum. Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae. Magnum hoc testimonium, verax et omni acceptione dignum. Hoc testimonium Dei est de filio, sed multo majus est testimonium Dei, quod testificatus est ipse de filio suo, cum de coelo illum alloquens, ait: Tu es Filius meus dilectus, in te complacuit mihi (Matth. III, 17). Magnum est testimonium praecursoris, quod Dei filio perhibens ait: (0279A)Ego baptizavi vos in aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. Majus est patris, quod spiritum sanctum in eum, quo semper erat plenus, etiam visibiliter misit.
Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui ita credit in filium Dei ut exerceat operando quod credit, habet testimonium Dei in se. Illud utique quod ipse quoque in filiorum Dei numero jure computetur. Ipso unico Dei filio, sic suis fidelibus pollicente: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Quod si Dei testimonium habere merueris, si Deum testem tuae fidei intemerate possederis, quid te hominum infamia, aut persecutio laedit? Si enim Deus pro nobis, quis contra nos?(0279B) ALIA EXPOSITIO. Omne quod natum est ex Deo, id est, genus electum et spirituale, in fide, qua credit quoniam Jesus est filius Dei, vincit mundum. Illum utique, qui in maligno positus est, de quo ait salvator: Confidite, quia ego vici mundum. Hic est, qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus. Per aquam baptismi et sanguinem martyrii, dans nobis in his duabus rebus exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Spiritus est qui testificatur, quoniam Jesus veritas est. Spiritus utique sanctus, qui super eum in specie descendit columbae. Nam et ipse de se Dominus ait: Ego sum via, veritas et vita. Sive hic dicendus spiritus est, qui testificatur quia Jesus est veritas, id est, verus homo, cui utrumque, id (0279C)est aqua et sanguis, testimonium vere perhibent carnis. Et non solum haec, sed et spiritus hominis, qui in eo est, de quo in Evangelio dicit: Inclinato capite, emisit spiritum. Testificatur, id est, demonstrat quod Jesus veritas est, id est, verus homo, ex anima constans et corpore. Utrumque enim suscepit, ut utrumque redimeret.
Quia tres sunt qui testimonium dant, Spiritus, aqua, et sanguis. Id est, spiritus sanctus, et pater qui dicit: Me dereliquerunt fontem aquae vivae (Jer. II): et sanguis, id est, Christus, verus Deus et homo. Sanguis enim intelligitur homo: Et hi tres, inquit, unum sunt, id est, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Non enim humanitas Domini nostri Jesu Christi in trinitate facta est quaternitas, sed (0279D)semper permanet individua trinitas. Aliter:
Testimonium perhibet salutis humanae, aqua baptismi, sanguis martyrii, et acceptio spiritus sancti, quo operante, eo humano generi mysterium salutis conficitur unum.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. ULTIMO. « Cum sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus et stetit in medio, et dicit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, insufflavit et dixit eis: Accipite spiritum (0280A)sanctum; quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt. Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Respondit Thomas et dixit (0280B)ei: Dominus meus et Deus meus. Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt. Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus. »
Cum esset sero die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus et stetit in medio eorum, et rel. (Ex Greg.) Quid mirum si clausis januis post resurrectionem suam, in aeternum jam victurus, intravit, qui moriturus veniens, non aperto utero virginis exivit? Sed quia ad illud corpus quod (0280C)videri poterat fides intuentium dubitabat, ostendit eis protinus manus et latus. Palpandam carnem praebuit, quam clausis januis introduxit. Clavis enim manus fixerat, lancea latus ejus aperuerat. Ibi ad dubitantium corda sananda vulnerum sunt servata vestigia, qua in re duo mira, et juxta humanam rationem sibi valde contraria ostendit, dum post resurrectionem corpus suum et incorruptibile, et tamen palpabile demonstravit, nam et corrumpi necesse est quod palpatur, et palpari non potest quod non corrumpitur, sed miro modo atque inaestimabili redemptor noster, et incorruptibile post resurrectionem, et palpabile corpus exhibuit, ut monstrando incorruptibile invitaret ad praemium, praebendo palpabile formaret ad fidem. Et incorruptibilem se (0280D)ergo et palpabilem demonstravit, ut profecto esse post resurrectionem ostenderet corpus suum, et ejusdem naturae et alterius gloriae.
Dicit eis: Pax vobis. Pacem offerebat, qui propter pacem venit, et quibus ante dixit: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis, modo dicit: Pax vobis. Quam pacem nascente Christo angeli praedicaverunt mundo.
Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. (Ex Beda.) Parum fuit oculis se videndum praebere, si non praeberet etiam manibus contrectandum. Qui dum palpanda discipulis ossa carnemque praemonstrat, aperte statum verae resurrectionis, quae et in se facta, (0281A)et in nobis est futura significat, quia non sicut Eutychius Constantinopolitanae urbis episcopus scripsit: « Corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius. In illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritualis potentiae, sed et palpabile per veritatem naturae. » Neque huic assertioni putetur Apostoli sermo repugnare, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Hoc enim loco Apostolus carnis et sanguinis nomine, non substantiam veri corporis, sed corruptionem mortalitatis significat, sicut ipse consequenter exposuit, dicens: Neque corruptio incorruptelam possidebit.
Dicit ergo eis iterum: Pax vobis. (Ex Greg.) Iteratio sermonis confirmatio est. Quod autem dicit (0281B)secundo: Pax vobis, ostendit pacificata esse quae in coelis sunt et quae in terris per sanguinem suum.
Sicut misit me Pater et ego mitto vos. Pater filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit. Quem videlicet, in mundo venire ad passionem voluit, sed tamen amavit filium quem ad passionem misit. Electos vero apostolos Dominus non ad mundi gaudia, sed, sicut ipse missus est ad passiones, in mundum mittit. Sicut ergo et filius amatur a patre, et tamen ad passionem mittitur, ita et discipuli amantur a Domino, qui tamen ad passionem mittuntur in mundum. Itaque dicitur: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, id est, ea charitate vos diligo, cum inter scandala persecutorum mitto, qua me charitate pater diligit, quem venire (0281C)ad tolerandas passiones fecit.
Hoc cum dixisset, insufflavit, et dicit eis: Accipite Spiritum sanctum. Quaerendum nobis est, quid est quod spiritum sanctum Dominus noster, et semel dedit in terra consistens, et semel coelo praesidens. Neque enim alio in loco datus spiritus sanctus aperte monstratur, nisi tunc, cum per insufflationem percipitur, et postmodum cum de coelo veniens in linguis variis demonstratur. Cur ergo prius in terra discipulis datur, postmodum de coelo mittitur, nisi quod duo sunt praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei et proximi? In terra datur spiritus, ut diligatur proximus, coelo datur, ut diligatur Deus. Sicut ergo una est charitas et duo praecepta, ita unus spiritus et duo data. Prius a consistente Domino (0281D)in terra, postmodum in coelo, quia in proximi amore discitur, qualiter perveniri debeat ad amorem Dei. Insufflando significavit spiritum sanctum, non patris solius esse spiritum, sed et suum.
Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, etc. (Ex Beda.) Ecce charitas quae per spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, participum suorum peccata dimittit. Eorum autem qui non sunt ejus participes, tenet. Ideo posteaquam dixit: Accipite Spiritum sanctum, hoc continuo de peccatorum remissione ac detentione subjecit. Sciendum vero est, quod hi qui primum spiritum sanctum habuerunt, ut et ipsi innocenter viverent, et in praedicatione quibusdam prodessent. Idcirco hunc (0282A)post resurrectionem Domini patenter acceperunt, ut prodesse non paucis sed pluribus possent.
Thomas autem unus de duodecim, qui dicitur Didymus, non erat, etc. (Ex Greg.) Iste unus discipulus defuit, reversus, quod gestum est, audivit, audita credere renuit. Venit iterum Dominus, et non credenti discipulo, latus palpandum praebuit, manus ostendit, et ostensa suorum vulnerum cicatrice, infidelitatis illius vulnus sanavit. Quid, fratres charissimi, quid inter haec animadvertitis? Nunquid casu gestum creditur, ut electus ille discipulus tunc deesset, post haec veniens audiret, audiens dubitaret, dubitans palparet, palpans crederet? Non hoc casu, sed divina dispensatione gestum est. Egit namque miro modo superna clementia, ut discipulus dubitans, (0282B)dum magistri sui vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis. Plus enim nobis Thomae infidelitas ad fidem, quam fides credentium discipulorum profuit. Quia dum illo ad fidem palpando reducitur, nostra mens, omni dubitatione postposita, in fide solidatur.
Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum, etc. Quod autem dicit Joannes, non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam, cum secundum Lucam, duo illi, quorum erat unus Cleophas, regressi in Hierusalem, invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, procul dubio intelligendum est quod inde Thomas exierat, antequam eis Dominus (0282C)haec loquentibus appareret.
Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis; venit Jesus januis clausis, et stetit in medio eorum et dixit eis: Pax vobis. Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, etc. (Ex Greg.) Sic quippe discipulum post resurrectionem suam dubitare permisit, nec tamen in dubitatione deseruit, sicut ante nativitatem suam habere Mariam sponsum voluit, qui tamen ad ejus nuptias non pervenit. Nam ita factus est discipulus dubitans et palpans testis verae resurrectionis, sicut sponsus matris fuerat custos integerrimae virginitatis.
( Ex Beda.) Non solum manus et pedes, quibus indicia clavorum claruere vestigia, sed attestante (0282D)Joanne: Et jam latus quod lancea foratum fuerat ostendit. Ut videlicet, ostensa vulnerum suorum cicatrice, dubietatis atque infidelitatis eorum vulnus sanaret. Verum quomodo post resurrectionem clavorum vel lanceae loca pandendo, discipulorum dignatus est fidem spemque roborare, ita in die judicii et eadem suae passionis indicia, et ipsam pariter crucem monstrando, venturus est, impietatem superborum, infidelitatemque confundere. Scilicet ut ipsum se esse, qui ab impiis et pro impiis mortuus est, cunctis palam angelis et hominibus ostendat, videantque, ut scriptum est: In quem compunxerunt, et plangant se super eum omnes tribus terrae (Zach. XII). Sane notandum, quod solent in hoc loco gentiles (0283A)calumniam struere, et fidem speratae a nobis resurrectionis, stulta garrulitate deridere. Si enim ipse Deus vester, inquiunt, nec sibi inflicta a Judaeis vulnera curare praevaluit, sed cicatricum vestigia, coelum secum, ut dicitis, invexit, qua temeritate putatis eum vestra de pulvere membra ad integrum esse restauraturum? Quibus respondendum: Quia Deus noster, qui suam perpetua jam mortalitate glorificatam de sepulcro carnem resuscitare, quando voluit, et quomodo voluit, potuit, etiam qualem voluit, suscitavit. Neque enim consequens est, ut qui majora fecisse probatur, minora facere nequiverit, sed certe dispensationis gratia, qui majus fecit, minus facere supersedit, hoc est, qui mortis regna destruxit, signa mortis obliterare noluit. (0283B)Primo videlicet, ut per haec discipulis fidem suae resurrectionis astrueret, deinde ut patri pro nobis supplicans, quale genus mortis, pro mortalium vita pertulerit, superostendat. Tertio ut sua morte redemptis, quam misericorditer sint adjuti, propositis semper ejusdem mortis innovet indiciis, ideoque misericordias Domini in aeternum cantare non cessent, sed dicant qui redempti sunt a Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus. Postremo ut etiam perfidis in judicio, quam juste damnentur, ostensa inter alia flagitia, etiam vulnerum quae ab eis suscepit cicatrice denuntiet, veluti si miles aliquis fortissimus jubente suo rege pro totius suae gentis salute singulari certamine desudans, multis quidem vulneribus exceptis, hostem tamen (0283C)interficiat, spolia ejus diripiat, victoriam suae genti reportet, et interrogatus a medico cui curandus committitur, ita ne velit curari, ut nec vestigia vulnerum ulla resideant, an magis ita ut cicatrices quidem remaneant, deformitas vero prorsus omnis et foeditas absit, respondeat se potius ita se velle sanari, ut toto salutis decorisque pristini statu recuperato, perpetuam secum tanti circumferat signa triumphi. Sic profecto Dominus, perpetis ob signum victoriae, non excepta pro nobis vulnera passionis, sed ipsorum cicatrices coelo inferre quam abolere maluit. Nec tamen ab his quippiam fidei nostrae resurrectionis praejudicat, de qua veraci promissione praedicatur, et capillus de capite vestro non peribit.(0283D) Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. Dicit ei Jesus: Quia vidisti me et credidisti. Dum ergo vidit Thomas, dum palpavit, cur ei dicitur: Quia vidisti me, credidisti, sed aliud vidit, aliud credidit. A mortali quippe homine divinitas videri non potuit, hominem igitur vidit, et Deum confessus est dicens: Dominus meus et Deus meus (Luc. XXI). Videndo ergo credidit, qui considerando hominem, verum hunc Deum, quem videre non poterat, exclamavit.
Beati qui non viderunt et crediderunt. In hac nimirum sententia nos specialiter signati sumus, qui eum quem carne non vidimus, mente retinemus. Nos signati sumus, sed si fidem nostram operibus sequimur. (0284A)Ille enim vere credit, qui exercet operando quod credit. Quod autem ait: Beati qui me non viderunt et crediderunt. Praeteriti temporis usus est verbo, tanquam ille, qui quod erat futurum in sua noverat praedestinatione jam factum, sed his verbis proprie gentium, ut diximus, fides designatur.
Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. Significat evangelista plurima fecisse Jesum signa et miracula salutis et praedicationis, quae non scripta essent, propter multitudinem illarum rerum quae gesta fuerunt ab eo.
Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam aeternam habeatis in nomine ejus. Ille enim qui credit, quia Jesus est (0284B)Christus filius Dei, credendo ipsum filium in se habet, habendo filium, et vitam habet. Quia ipse dixit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). Insuper et vitam cum sanctis possidebit aeternam, ubi erit certa securitas, sempiterna felicitas, inenarrabile gaudium, ibi implebitur illud: Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Jer. XXXI), id est, ero unde satientur, ero eorum vita, et salus, et virtus, et copia, et gloria, et honor, et pax, et omnia bona, et sic implebitur illud Apostoli: Ut sit Deus omnia in omnibus, ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur.
CONCORDIA. Quanquam et in pluribus verbis et sensibus, tamen (0284C)in hoc quod dicit, quia Jesus est filius Dei, istarum duarum aptissima fit concordia lectionum.
DOMINICA POST OCT. PASCHAE. EPIST. PRIMA BEATI PETRI APOST., CAP. II. « Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ejus. Qui cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur. Tradebat autem judicanti se injuste, quia peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus, cujus livore sanati estis. Eratis enim aliquando sicut oves errantes, sed conversi (0284D)estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. »
Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, etc. (Ex Beda.) Audis autem, Christus passus est pro nobis, et gaudes, quia pro te mortuus est Christus. Attende quod sequitur: Relinquens nobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Exemplum tribulationum non deliciarum, contumeliarum, flagitiorum, dolorum, opprobriorum, spinarum, crucis, vulnerum mortis. In Psalmo scriptum est: Propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras (Psal. LXI). Propter quae verba labiorum Dei, nisi quibus promittit vitam aeternam.
Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super (0285A)lignum, etc. Cum supra ad servos specialiter faceret sermonem, nunc generaliter admonet, ut etiam domini sui memoriam revocet, quid pro illis Deus Dominus sustinuerit. Imo totam Ecclesiam instruat, quid pro ejus liberatione suus auctor pertulerit. Non enim ait: peccata vestra, sed etiam se addito, qui peccata, inquit, nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum.
Eratis enim sicut oves errantes. Quomodo et oves dicit, et errantes, cum hi qui in errore vitam ducunt haedorum potius quam ovium nomine censeantur, nisi quia novit Dominus qui sunt ejus, qui et multos diu male conversantes sustinet, quos tamen in ovium suarum numero salvandos esse praevidit?(0285B) Sed conversi estis nunc ad pastorem, etc. Tangit evangelicam parabolam, ubi pius pastor, relictis nonaginta novem ovibus in deserto, visitare venit unam quae erraverat. Nam quod ibi dictum est, quod hanc inventam imposuerit in humeros suos gaudens, hoc istic beatus Petrus praemisit, dicens: Qui peccata nostra ipse portavit in corpore suo super lignum, quia nimirum ita nos redimere voluit, ut lignum in quo peccata nostra tolleret, pendens in humeris haberet. Ad pastorem, ergo, inquit, et visitatorem animarum vestrarum, pastorem videlicet, quia pascua nobis vitae donat aeternae, pascua in praesenti temporalium praestat gratiarum. Visitatorem vero animarum vestrarum, quia visitavit nos oriens ex alto, illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Visitat (0285C)quotidie ipsam in nobis, quia donavit lucem, ne deficiat servando, imo ut accrescat et crescat juvando. Quidam codices ipsum Graecum habent, ἀλλὰ ἐπιστράφετε νῦν ἐπὶ τὸν ποιμένα καὶ ἐπίσκοπον τῶν ψυχῶν ὑμῶν, ad pastorem et ad episcopum animarum vestrarum. Episcopus autem Latine superintendens dicitur, quia nimirum oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum, ut ex omnibus tribulationibus eorum liberet eos.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. X. « Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit, et lupus rapit et dispergit oves. Mercenarius autem (0285D)fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae. Sicut novit me pater, et ego agnosco patrem, et animam meam pono pro ovibus meis; et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. »
Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Dum Dominus boni pastoris opus ostendere voluit, se ipsum proposuit in exemplo dicens: Bonus pastor, animam suam dat pro ovibus suis.
( Ex Greg.) Ostensa est nobis de contemptu mortis (0286A)via quam sequamur, apposita forma cui imprimamur. Primum nobis est exteriora nostra misericorditer ovibus ejus impendere. Postremum vero si necesse sit, etiam mortem nostram pro eisdem ovibus ministrare. Qui non dat pro ovibus substantiam suam, quando daturus est animam suam? Exposuimus vel magis Domino docente intelleximus, quis sit pastor, quis ostium, quis ostiarius, qui etiam et oves, nec non qui sint fures et latrones cognovimus. Sed modo de mercenario et lupo consideremus. De quibus ipse Dominus dixit:
Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit. Non pastor, sed mercenarius vocatur, quia non pro amore intimo oves dominicas, (0286B)sed ad temporales mercedes pascit. Mercenarius quippe est, qui locum quidem pastoris tenet, sed lucra animarum non quaerit. Terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reverentia laetatur. Istae sunt enim mercedes mercenarii, ut pro eo ipso quo in regimine laborat, hic quod quaerit inveniat, et ab haereditate gregis in posterum alienus existat.
Et lupus rapit et dispergit oves. Lupus rapit et dispergit oves cum alium ad luxuriam pertrahit, alium in avaritiam accendit, alium in superbiam erigit, alium per iracundiam dividit. Hunc invidia stimulat, illum in fallacia supplantat. Quasi ergo gregem lupus dissipat, cum fidelium populum diabolus per (0286C)tentationes necat. Sed contra haec mercenarius nullo zelo accenditur, nullo fervore dilectionis excitatur: quia dum sola exteriora commoda requirit, interiora gregis damna negligenter patitur.
Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, etc. Sola ergo causa est ut mercenarius fugiat, quia mercenarius est. Ac si aperte diceretur: Stare in periculo ovium non potest, qui in eo quod ovibus praeest non oves diligit, sed lucrum terrenum quaerit. Dum enim honorem amplectitur, dum temporalibus commodis laetatur, opponere se contra periculum trepidat, ne hoc quod diligit amittat. Item lupus super oves venit, cum quilibet injustus et raptor fideles quosque atque humiles opprimit. Sed is qui pastor esse videbatur et non erat, relinquit oves et (0286D)fugit, quia dum sibi ab eo periculum metuit, resistere ejus injustitiae non praesumit. Fugit autem, non mutando locum, sed subtrahendo solatium; fugit quia injustitiam vidit et tacuit; fugit, qui se sub silentio abscondit. Sed est alius lupus, qui sine cessatione quotidie non corpora, sed mentis dilaniat: malignus videlicet spiritus, qui caulas fidelium insidians, circuit et mortes animarum quaerit.
Ego sum pastor bonus. Quia superius redemptor noster culpas ficti pastoris innotuit. Iterum formam cui debeamus imprimi ostendit dicens: Ego sum pastor bonus. Atque subjungit. Et cognosco meas, hoc est, diligo, et cognoscunt me meae, id est obsequuntur diligentes.(0287A) Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. Ac si aperte dicat: In hoc constat, quia et cognosco patrem, et cognoscor a patre, quia animam meam pono pro ovibus meis. Id est, ea charitate qua pro ovibus morior, quantum patrem diligam ostendo. Quia vero non solum Judaeam, sed etiam gentilitatem redimere venerat, adjungit.
Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. Redemptionem nostram, qui ex gentili populo venimus, Dominus aspexerat, cum se adducere et alias oves dicebat. Hoc quotidie fieri, fratres, aspicitis, hoc reconciliatis gentibus factum hodie videtis, quasi ex duobus gregibus (0287B)unum ovile efficit, quia Judaicum et gentilem populum in sua fide conjungit, Paulo attestante qui ait: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Dum enim ad aeternam vitam ex utraque natione simplices elegit, ad ovile proprium oves deducit.
CONCORDIA. Istarum duarum et in ovibus et in pastore fit conveniens concordia lectionum.
DOMINICA SECUNDA POST OCT. PASCHAE. EPISTOLA PRIMA BEATI PETRI APOSTOLI, CAP. II. « Obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam. Conversationem vestram inter (0287C)Gentes habentes bonam, ut in eo quod detractant de vobis, tanquam de malefactoribus ex bonis operibus, vos considerantes glorificent Deum in tempore visitationis. Subjecti estote omni creaturae humanae propter Deum, sive regi, quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate. Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Haec est enim gratia in Christo Jesu Domino (0287D)nostro. »
Obsecro vos tanquam advenas et peregrinos. (Ex Beda.) Advenae Latine, Graece dicuntur προσήλυτοι. Quo nomine appellabant Judaei eos qui de gentibus nati, in Deum credidere, ejusque circumcisione accepta Judaico more, juxta Dei legem, vitam ducere voluerunt. De quorum numero fuere quidam eorum qui in die sancto Pentecostes, quo apostoli spiritum sanctum in ignis visione perceperunt, ad praedicationem eorum Christo crediderunt, dicente Scriptura, quod Judaei quoque et proselyti adessent (Act. II). Sed et nos si veraciter cum Propheta Deo dicere possumus, quoniam Incola nos sumus apud te in terra, et peregrini, sicut omnes patres nostri; ad (0288A)nos quoque Epistolas beati Petri scriptas credere, et quasi nobis missas legere debemus.
Abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam. Dum concupiscentiis blandientibus caro enervatur, subjugatur, jam vitiorum exercitus firmiter adversus animam armatur. Quos competenter advenas vocat et peregrinos, ut eo minus terrenis rebus animum supponant, quo se patriam in coelis habere meminerint; namque hoc distare in hac vita inter electos solet et reprobos, quod electi peregrini nunc et exsules patriam exspectant in futuro, tantoque minus in praesenti gaudiis delectantur caducis, quanto futura sine fine gaudia se sperant accipere, et in aeternum regnare cum Christo. At vero reprobi hinc habent patriam, cujus solum (0288B)vitae desideriis norunt inhiare. Ideoque post hanc vitam in exsilium religantur perpetuum, ubi cunctis carentes voluptatibus sola in tormentis patiantur adversa.
Ut in eo quod detractant de vobis tanquam malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. Plerumque contingit ut pagani qui fidem Christianorum vituperabant, quare deos suos dereliquissent, postmodum considerantes castam eorum conversationem, et invictum in Christo animum, cessarent eis detrahere, magisque Deum glorificare, ac laudare inciperent, qui bonitate ac justitia cultorum suorum bonus esse probaretur et justus: Glorificant, inquit, Deum in die visitationis, hoc est, in tempore retributionis, quanta (0288C)vobis sit gloria per Deum donanda. Jam nunc cognoscant increduli cum vos instanter per obstantia pericula illum sequi perspexerint.
Subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum. Omni humanae creaturae dicit, omni dignitati hominum, omni personae, omni principatui, cui vos divina dispositio subdi voluerit. Hoc est enim quod ait, propter Deum. Quia non est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit Dei ordinationi resistit. Quam creaturam subsequenter exponit adjungens:
Sive regi quasi praecellenti, sive ducibus, tanquam ab eo missis. Ideo regi tantum ac ducibus, non autem et dominis dicit, quia hoc in loco illos specialiter, ut praefati sumus, instruit qui sunt Domini servorum. Subsequenter vero, et servos quomodo dominis (0288D)famulentur admonet. Docet ergo fideles, famulos videlicet aeterni regis, etiam mundi potestatibus subdi, ne vel in hoc fidei et religioni Christianae possit detrahi, quod per eam humanae conditionis jura turbentur. Nam et ita potest recte intelligi, quod dictum est: Omni humanae creaturae, ut significetur et fidelibus et incredulis rerum dominis.
Ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Non quod omnes qui a regibus missi duces sunt, vel malefactores punire vel laudare bonos noverint, sed quae esse debeat actio boni ducis, simpliciter narrat, hoc est, ut male facientes coerceat, et bene agentes remuneret. Qui etiam si injuste agit, si bonos damnat, nihilominus ad laudem eorum (0289A)pertinet quae facit, si patienter ejus improbitatem tolerant, et sapienter ejus stultitiae resistunt. Unde et Paulus: Vis non timere potestatem, bonum fac et habebis laudem ex illa, non dicit, ab illa, sed ex illa. Quia et si potestas te mundana non laudat, imo si etiam persequitur, si occidit gladio, ut Paulum, si crucifigit, ut Petrum, habebis ex illa laudem, dum ex eo, quod illa malefecit, in te justum et innoxium tuae virtutis patientia coronam laudis meretur. Nam et hoc intendisse beatum Petrum in hac sententia verba sequentia docent, quibus dicitur:
Quia sic est voluntas Domini, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Haec est ergo laus bonorum, ad quam duces a rege dicit missos, dum ignorantia ducum imprudentium, (0289B)boni ad laudem suam perpetuam bene se agendo utuntur.
Quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem. Quasi liberi bona faciunt, qui quo majore apud homines libertate utuntur, eo arctius, imo liberius divino famulatui subjugantur. Sed et illi quasi liberi benefaciunt, qui in exemplum Joseph patriarchae, tametsi servitio deprimuntur hominum, servi esse vitiorum nulla arte compelluntur. At vero libertatem suam in velamen malitiae vertunt, cum quo minus humani famulatus jugo cohibentur, eo latius peccatorum dominio mancipantur. Et cum vitiis impune serviunt, libertatem vocant. Hoc praetexunt nomine culpam. Potest autem juxta illud apostoli Pauli generaliter accipi, vos in libertate vocati (0289C)estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis. Liberi enim recte vocamur, quia per baptisma a peccatorum sumus nexibus absoluti, quia a daemoniaca servitute redempti, quia filii Dei effecti. Non tamen dono libertatis potiorem peccandi facultatem vel licentiam accepimus, quinimo, si peccamus, mox libertate perdita servi efficimur peccati. Et quisque se ab hoc liberatum a Domino putat, ut licentius peccet, talis suam libertatem in velamen malitiae mutat. Vult autem nos beatus Petrus liberos esse a servitio culparum, ut servi creatoris nostri boni et fideles permanere possimus, unde subsequenter adjungit:
Sed sicut servi Dei. Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate. Monet (0289D)ergo congruum cunctis impendere honorem, et juxta imperium Domini, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo reddere quae Dei sunt. Et bene inter alia fraternitatem diligere jubet liberos, ut eos quoque qui sibi temporali conditione subjecti sunt, fratres sibi in Christo esse factos recolant, una cum ipsis patrem invocantes eum, qui sine acceptione personarum judicat.
Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Δύσκολοι sunt difficiles, sine scholari doctrina. Discolos indisciplinatos dicit, nomine ducto a Graeco eloquio. Quia Graece schola vocatur locus in quo adolescentes litteralibus studiis operam dare, et ad audiendos magistros (0290A)vacare solent, unde σχολὴ, vacatio interpretatur. Denique in Psalmo ubi canimus: Vacate et videte, quoniam ego sum Dominus, pro eo quod nos dicimus vacate, in Graeco habetur, σχολάσατε. Scholastici sunt ergo eruditi, dyscoli indocti et agrestes, sed utrisque vult obedire subditos, explicans apertius quomodo nos supra omni creaturae jusserit esse subjectos. Alia editio pro dyscolis difficiles habet, et sanctus antistes Fulgentius in opusculis suis sic ponit: Servientes cum amore, non tantum bonis et modestis, sed etiam difficilioribus. »
Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est enim gratia in Christo Jesu. Haec est enim gratia apud Deum, in hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, (0290B)etc. Notandum attentius quam summe conditionem servorum glorificet, quos benefacientes, et absque ulla culpa vapulantes a dominis crudelibus et improbis imitatores esse Dominicae passionis affirmat.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. XVI. « Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad patrem. Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad patrem? Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit nobis, modicum? Nescimus quid loquitur. Cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos, quia dixi modicum et non videbitis (0290C)me, et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad patrem. Amen amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Mulier cum parit tristitiam habet, quia venit hora ejus. Cum autem peperit puerum, jam non meminit pressurae, propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. »
Modicum et jam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Ad illos specialiter haec quae dicta sunt pertinent, qui ejus discipulatui praedicantis in carne adhaerere, et post tristitiam passionis suae, (0290D)visa resurrectione et ascensione ejus, laetificari meruerunt. Modicum etiam fuit ab illa hora illius noctis qua traditus est in hora passionis suae, quod eum discipuli carnaliter videbant. Et iterum modicum fuit, quod clausus in sepulcro tertia die resurrecturus jacuit, et illorum aspectibus videri non potuit, hoc est quod ait: Modicum et non videbitis me. Quod vero ait: Iterum modicum et videbitis me, significat tempus post resurrectionem, quo cum discipulis conversatus est, et illis multimoda ostensione apparuit, usque dum ascendit in coelum illis videntibus, ut in Evangelio et in Actibus Apostolorum legitur. Et hoc est, quod ait: Quia vado ad Patrem, ac si patenter dicat: Quia post modicum a vestris aspectibus (0291A)in monumenti claustra abscondor, et iterum post modicum, destructo mortis imperio, vobis intuendus appareo, quia tempus est, ut expleta dispensatione assumptae mortalitatis, cum resurrectionis triumpho jam revertar ad patrem. Haec vero verba Domini, ut dixi, illis speciatim, qui ejus resurrectionem videre potuerunt conveniunt, quae apostoli tunc temporis non potuerunt intelligere. Et hanc illorum ignorantiam pius magister intelligens, subsequenter secundum animae illorum dubitationem respondit, quasi expositurus quid esset, quod dixit: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me.
Cognovit ergo Jesus quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: Modicum (0291B)et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Amen amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, etc. Hoc et ipsorum et totius Ecclesiae statui congruit. Plorabant quippe et flebant amatores Christi, cum illum comprehendi, ab hostibus ligari, ad concilium duci, damnari, crucifigi, mori et sepeliri viderent. Gaudebant mundi amatores, quos ob infimas cogitationes mundum vocat Dominus, cum morte turpissima condemnarent illum, qui gravis erat eis etiam ad videndum. Contristabantur discipuli posito in morte, sed agnita etiam ejus resurrectione, tristitia illorum versa est in gaudium. Visa ascensionis potentia, jam majore gaudio sublevati, laudabant et benedicebant Dominum, ut Lucas evangelista (0291C)testatur. Sed et cunctis fidelibus, hic Domini sermo convenit, qui per lacrymas pressurasque praesentes ad gaudia aeterna pervenire contendunt: Qui seminant in lacrymis, ut in gaudio metant: Euntes ibant et flebant (Psal. CXXV), quatenus in aeterna beatitudine laboris sui mercedem recipiant. Mundus autem, id est, mundi amatores gaudebunt qui ad aeterna gaudia se praeparare per lacrymas et afflictiones despiciunt. Vos autem contristabimini per labores et pressuras, sed tristitia vestra vertetur in aeternae beatitudinis laetitiam.
Mulier cum parturit, tristitiam habet, quia venit hora ejus. Mulierem dicit sanctam Ecclesiam, propter fecunditatem bonorum operum. Et quia spirituales Deo filios gignere nunquam desinit, haec mulier (0291D)cum parturit, tristitiam habet, quia venit hora ejus.
Cum autem peperit puerum, jam non meminit pressurae, propter gaudium, quia natus est homo in hoc mundo. Quia nimirum sancta Ecclesia, quandiu in mundo spiritualium virtutum profectibus insistit, nunquam mundi tentationibus exerceri desistit. At cum devicto laborum certamine ad palmam pervenerit, jam non meminit, inquit, pressurae praecedentis, propter gaudium perceptae retributionis, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). Non meminit, inquit, pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundo. Sicut enim (0292A)mulier nato in hunc mundum homine laetatur, ita Ecclesia nato in vitam futuram fidelium populo, digna exsultatione repletur, pro qua ejus nativitate multum laborans et gemens in praesenti, quasi parturiens dolet. Nec novum de et cuique videri, si natus dicitur, qui ex hac vita migraverit. Quomodo enim consuete nasci dicitur, cum quis de utero matris procedens hanc in lucem egreditur, ita etiam rectissime potest natus appellari, qui solutus a vinculis carnis ad lucem sublimatur aeternam, unde mos obtinuit ecclesiatius, ut dies beatorum martyrum sive confessorum Christi, quibus de saeculo transierunt, natales vocitemus, eorumque solemnia non funebria, sed natalitia dicantur. Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et (0292B)gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a nobis. Quod de ipsis quidem discipulis facile intelligitur, quia tristitiam habuerunt, passo ac sepulto Domino, sed peracta resurrectionis gloria, gavisi sunt viso Domino. Et gaudium eorum nemo tulit ab eis, licet pressuras ac persecutiones passi essent in hoc mundo, semper in spe gaudebant futurae retributionis, pro eo quod digni essent pro nomine Jesu contumelias pati: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Videt itaque electos post tristitiam Dominus, cum eorum patientiam damnato impugnatore remunerat: Videbo vos, id est, cum assumpsero vos ad me ipsum. Ut ubi sum ego et vos sitis, et in illa visione perpetuae gloriae gaudebit cor (0292C)vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, quia ibi nullus adversarius, nullus persecutor, nemo qui tristitiam ingerat animis vestris, dum videbitur Deus deorum in Sion, et cum apparuerit Christus, tunc et vos apparebitis, ut Apostolus ait, cum illo in gloria.
DOMINICA TERTIA POST OCT. PASCHAE. EPISTOLA BEATI JACOBI APOSTOLI, CAP. I. « Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus. Scitis, fratres mei dilectissimi Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, (0292D)et tardus ad iram. Ira enim viri justitiam Dei non operatur. Propter quod abjicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. »
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. (Ex Beda.) Postquam docuit vitia, quibus tentamur non a Deo nobis, sed a nobis ipsis inesse ostendit; e contra, quidquid boni agimus, hoc a Deo donante percepimus. Inde etenim patrem luminum appellat, quia auctorem novit spiritalium charismatum. Cui consonat illud apostoli Pauli: Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. I)?(0293A) Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Quia in Dei natura mutabilitas non est, neque lumen ejus sicut lumen hujus mundi aliqua vicissitudinis umbra intercidit. Liquet utique quia sola nobis dona lucis, et non etiam tenebras mittit errorum.
Voluntarie genuit nos verbo veritatis. Et Dominus in Evangelio: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XIV). Et in Osee propheta: Diligam eos spontanee (Osee. XIV). Quia ergo dixerat: Omne datum optimum, et omne donum perfectum a Deo descendere, consequenter astruit, addendo: quia non nostris meritis, sed suae beneficio voluntatis, per aquam regenerationis de filiis tenebrarum, nos in filios lucis mutaverit.(0293B) Ut simus initium aliquod creaturae ejus. Ne in eo quod ait, genuit, hoc nos fieri putaremus quod ipse est. Ideo principatum quemdam, in creatura nobis hac adoptione concessum ostendit. Hunc etenim versiculum quidam ita transtulit: Volens genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae creaturarum ejus, id est ut caeteris quos cernimus creaturis, simus meliores. Primitias namque frugum vel animantium, Domino consecrari lex praecipit. Primitias auri et argenti ad opus tabernaculi jussit conferri, id est, optima quaeque in metaliis (Exod. XXII, XXIII). Et de antiquo Dei populo dixit propheta Jeremias: Sanctus Israel Domino primitiae frugum ejus (Jer. II).
Scitis autem, fratres mei dilectissimi. Notissimum inquit, vobis est, quod a vobis ipsis habuistis ad (0293C)vitia labi: a Domino autem vos illustrari, non vestra provisione, sed superna gratia vos praeveniente, contigit.
Sit autem omnis homo velox ad audiendum, etc. Hinc auditorem moralibus instituit praeceptis, et recte primo admonet, aurem quemque citius accommodare docenti, sero autem os ad docendum aperire, quod stultum est, quemlibet quae ipse non didicerat, aliis velle praedicare. Qui ergo sapientiam diligit, primo ut supra admonuit, hanc a Deo postulet. Dehinc magistrum veritatis humilis auditor inquirat, et inter agendum suam cautissime linguam, non solum ab otiosis sermonibus coerceat, verum et ab ipsa, quam nuper didicit veritate praedicanda contineat. Hinc Salomon de distantia temporum scribens, ait: (0293D)Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccle. III). Hinc Pythagorici, naturalis scientiae magisterio praediti, auditores suos per quinquennium jubent silere, et sic demum praedicare permittunt.
Et tardus ad iram. Quia maturitas sapientiae, non nisi tranquilla mente percipitur. Scriptum est enim, quia ira in sinu stulti requiescit (Eccle. VII). Non autem ita velocitatem irae vetat, ut hujus tarditatem approbet, sed hoc potius admonet, ut et hora perturbationis ac litium, ne nobis ira subrepat caveamus. Aut si forte subrepserit, intra oris septa ejus cohibeamus impetum, ut exacta hora discriminis liberius eam ad integrum a corde nostro per tempus expurgemus. Vel certe tardos ad iram nos esse praecipit, (0294A)ut non quaslibet ob causas serenitatem nostri vultus in austeritatem vertamus, sed certa existente ratione, verbi gratia, si aliter corrigi proximos maxime qui nobis commissi sunt, non posse cernamus, severitatem erga eos verbi, vel etiam judicium districtionis exhibeamus, manente tamen quantum natura humana patitur statu nostrae mentis sereno. Credo, Phinees, Samuel, Elias, et Petrus, tardi fuerunt ad iram, et tamen peccantes, vel verbo, vel gladio peremerunt. Sed et Moses, cum esset vir mitissimus, exivit a Pharaone, quem incorrigibilem vidit, iratus nimis, comminatus ei poenam quam et opere patravit.
Ira enim viri justitiam Dei non operatur. Facilis est sensus, quia qui iracundiae vitio se incautus subjugat, (0294B)et si hominibus justus apparet, in divino examine nondum perfecte justus est. Verum altius potest intelligi, quod a Domino dictum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate judicas: qualiscunque judex homo, amissa mentis tranquillitate, delinquentem judicat, etiam si juste judicat, justitiam tamen divini examinis, in quam perturbatio cadere nescit, imitari non potest.
Propter quod abjicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum. Primo et corpus et mentem a vitiis jubet expurgare, ut digni existere possint, qui verbum salutis percipiant. Qui enim non declinat prius a malo, non potest facere bonum. Omnem quippe immunditiam, et carnis et animae nuncupat. Malitia (0294C)autem proprie ad interioris hominis pravitatem respicit: Suscipite, inquit, insitum verbum, id est, verbum Dei, quod vestris cordibus, praedicando imponimus, vos discendo suscipite, vel certe ita sentiendum. Verbum quod nobis in die redemptionis insitum est, quo voluntarie genuit nos Deus, jam nunc perfectius suscipite, etiam operibus implendo, quod jam in mysterio tenetis.
Quod potest salvare animas vestras. Et jam si in corpore tentationes patiamini, vel a perfidis morte consummamini.
ALIA EXPOSITIO. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, et generaliter de omnibus, et specialiter (0294D)de unaquaque a Deo data virtute intelligi potest. Potest autem et specialiter datum optimum de continentia matrimonii, et donum perfectum de virginitate intelligi. Nam et in baptismi gratia datum optimum, et in datione Spiritus sancti, donum perfectum nihil obstat intelligi.
Descendens a patre luminum. Pater luminum dicitur Deus, quia ab ipso sive invisibilium luminum, ut sunt angeli, de quibus in principio dixit Deus: Fiat lux, sive animarum illarum quibus ait Jesus: Vos estis lux mundi. Seu visibilium solis et lunae et stellarum, generaliter omnia facta sunt lumina.
Apud quem non est transmutatio. Non enim mutabitur qui dixit: Ego sum qui sum (Exod. III). Motus (0295A)et tempus, incrementum et defectus, omnino divina non accipit natura.
Nec vicissitudinis obumbratio. Non enim dies sicut dies, post lucem obumbratur a tenebris, qui semper lux lucis, creator omnis et origo est luminis.
Voluntarie genuit nos. Per gratiam utique, non naturam, solum enim verbum est, quod substantialiter et proprie dicitur filius Dei. Caeteri autem potestate ab illo accepta vocantur filii, quotquot autem receperunt eum, ait Apostolus, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I).
Verbo veritatis. Veritas Deus pater, verbum filius ejus est: si veritas Christus, verbum veritatis Evangelium ejus est: Per Evangelium, inquit Paulus, ego vos genui.(0295B) Ut simus initium aliquot creaturae ejus. Initium creaturae, rationabiles angeli in coelo, in terra Adam, in Ecclesia Veteris Testamenti patriarchae, in Ecclesia sanguine Christi redempta apostoli sunt, nam uni eorum dicitur: Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI), quam Ecclesiam Paulus apostolus novam creaturam appellat.
Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Sciebat enim apostolus eos, ad quos epistolas mittebat, primatum verbi voluisse tenere et docere plus quam doceri, ideo admonet eos humilitatem servare. Velocitas enim audiendi facit hominem docibilem; tarditas vero loquendi mansuetum.(0295C) Tardus ad iram. Quod naturaliter accidit, penitus vitare non potuit, tarditatem interdixit, quia ira dilata decrescit. Aliter. Tardus ad iram, id est, secundum legis Veteris Testamenti ad vindictam: Lex enim, inquit Apostolus, iram operatur (Rom. V), id est, oculum pro oculo, dentem pro dente.
Ira enim viri justitiam Dei non operatur. Iram viri dicit iram hominis, quae secundum Testamenti Veteris usum semper cupit exercere vindictam, et ideo Novi Testamenti, ubi scriptum est: Noli resistere malo, non operatur justitiam (Matth. V). Aliter: Ira viri justitiam non operatur, subintelligitur: Ira Dei, quae humano dicitur affectu, justitiam operatur, ut in Sodomis, in Pharaone, in Aegypto, in mari Rubro, et in ipso Israel populo in deserto, unde Psalmographus (0295D)canit: Iratus est furore Dominus in populum suum (Psal. CV). Et multis in locis legimus, ubi ira Domini, quae semper justissimo fit examine rectissimam operatur justitiam.
Propter quod abjicientes omnem immunditiam. Alii hoc in loco immunditiam specialiter idololatriam intelligere voluerunt. Alii fornicationis immunditiam, quae fit cum mulieribus, cum masculis et pecudibus, et his similia. Postremo, ut generaliter de omni intelligeres malitia, addidit et abundantiam malitiae. Sicut enim radix virens in terra virgulta germinat, sic malitia latens in corde vitia generat.
In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. In mansuetudine, hoc (0296A)est, sine ira et disceptatione. Suscipite per fidem rectam in mente pura insitum verbum, a Deo missum, et in mentibus nostris susceptum, ut ubi abundavit peccatum, superabundet gratia. Verbum, inquit, hoc est, verbum credulitatis, verbum Evangelii. Postremo, verbum illud de quo Joannes ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum (Joan. I), qui et salvator dicitur, quia potest salvare animas nostras.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. XVI. « Vado ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis. Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, paracletus non veniet ad vos. (0296B)Si autem abiero, mittam eum ad vos, et cum venerit, ille arguet mundum de peccato, et de justitia et de judicio. De peccato quidem, quia non crediderunt in me. De justitia vero, quia ad patrem vado, et jam non videbitis me. De judicio autem, quia princeps mundi hujus judicatus est. Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de me accipiet, et annuntiabit vobis. »
Vado ad eum qui misit me, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis. (Ex August.) Significat sic se (0296C)iturum ad eum qui misit illum, ut nullus interroget, quod palam fieri visu corporis cernerent. Nubes enim suscepit eum, quando ascendit ab eis, et euntem in coelum non verbis quaesierunt, sed oculis deduxerunt (Act. I).
Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Videbat utique quid illa sua verba in eorum cordibus agerent. Spiritalem quippe nondum habentes interius consolationem, quam per Spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo videbant amittere metuebant.
Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Expedit ut forma servi vestris subtrahatur aspectibus, quatenus amor divinitatis aptius vestris infigatur mentibus. Expedit, ut notam vobis formam (0296D)coelo inferam, quatenus per hoc majori desiderio illuc suspiretis.
Si enim non abiero, paracletus non veniet ad vos. Si autem abiero, mittam eum ad vos. Non quia non poterat ipse in terra positus dare spiritum discipulis, haec loquitur, cum aperte legitur: Quia post resurrectionem apparens eis, insufflavit et dicit eis: Accipite Spiritum sanctum; sed quia ipso in terra posito, et corporaliter conversante cum eis, non valebant ad illum erigere mentem ad sitienda munera gratiae coelestis. Ascendente autem illo ad coelos, et illi pariter omne desiderium suum illo transferebant. Ideo capaces spiritus sancti jam facti erant, non ultra de morte ejus contristati, sed de promissionis (0297A)ejus munere laetati. Patet autem nec laboriosa expositione indiget, cur eumdem spiritum paracletum, id est, consolatorem, cognominaverit. Quia nimirum corda discipulorum, quae recessus ipsius moesta reddidisset, hujus consolaretur et recrearet adventus. Non quod antea spiritus sanctus non esset in cordibus discipulorum, vel etiam in antiquorum sanctorum, sed manifesta plenitudine ante sic non fuit datus, quomodo post ascensionem die decima in centum viginti nomina transmissus legitur. Sed in nullo opere cujuslibet personae Patris, vel Filii, vel Spiritus sancti totius sanctae Trinitatis operatio defuit. Sed oportebat ita insinuari trinitatem, ut quamvis nulla esset diversitas substantiae, singillatim tamen commendaretur distinctio personarum.(0297B) Et cum venerit ille, arguet mundum. Quid est quod dixit, cum venerit ille arguet mundum? Nunquid non Christus, dum esset in mundo, non arguit mundum de his omnibus quae sequuntur? Sed Christus solam Judaeorum gentem arguit, Spiritus vero sanctus, in discipulis ejus toto orbe diffusis, non unam gentem intelligitur arguisse, sed totum mundum. In quo arguit? In eo, quia per spiritum sanctum charitas diffusa est in cordibus eorum, quae foras mittit timorem, ut non metuerent mundum, id est, amatores mundi arguere.
De peccato, et de justitia, et de judicio. Quam sententiam ipse Christus exposuit dicens: De peccato, quia non credunt in me, peccatum incredulitatis quasi speciale posuit. Quia sicut fides origo virtutum, ita (0297C)solidamentum est vitiorum in incredulitate persistere, Domino terribiliter attestante, qui ait: Qui autem non credit jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei (Joan. III). Judicatus, dixit, id est, damnatus.
De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Justitia discipulorum Christus erat, quod Dominum quem verum hominem cernebant, verum quoque Dei Filium esse crediderunt, et quem sibi corporaliter ablatum noverant, certo semper amore colebant. Justitia caeterorum fidelium, id est, eorum qui Dominum in carne non viderunt, Deum et hominem verum corde credunt ac diligunt, de qua profecto justitia fidei arguuntur infideles, quae est, quod eum quem corporali intuitu (0297D)nunquam viderunt. Cur ipsi videlicet cum similiter verbum vitae audirent, noluerint credere in justitiam. Neque enim nequitia malorum ex sua solum pravitate, verum etiam ex comparatione rectorum, quam sit damnanda denuntiet. Arguit ergo mundum Spiritus sanctus de peccato, quia non crediderunt in Christum. Arguit et de justitia credentium, quia exemplum eorum sequi noluerint, qui hunc ad patrem ascendisse, neque ultra corporaliter in terris conversaturum esse sciebant. Nec tamen ab ejus dilectione poterant ulla ratione separari; hoc est enim quod ait: Quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Non videbitis me ex quo ascendero, qualem nunc videre soletis carne mortali, et comprehensibili (0298A)circumdatum, sed in majestate ad judicium venientem, et peracto judicio in majori gloria cum sanctis apparentem. Sequitur:
De judicio autem, quia princeps mundi hujus judicatus est. Principem mundi diabolum dicit, qui primatum tenet in cordibus infidelium, quos hic mundi nomine voluit intelligi, qui ordine perverso mundum potius quam mundi creatorem diligunt, qui judicatus est a Domino, qui ait: Videbam Satan sicut fulgur cadentem de coelo. Judicatus est ab eo, cum et ipse daemonia ejiceret, et discipulis daret potestatem calcandi supra omnem virtutem inimici. Arguitur itaque mundus de judicio, quod diabolus est judicatus, quando homines ne Dei voluntati resistere praesumant, exemplo damnati propter superbiam terrerentur (0298B)archangeli. Credant itaque homines in Christum ne arguantur de peccato infidelitatis suae, quo peccato omnia peccata detinentur; transeant in numerum fidelium, ne arguantur de justitia eorum quos justificatos non imitantur. Caveant futurum judicium ne cum mundi principe judicentur, quem judicatum, imitantur. Etenim ne sibi existimet parci superbia dura mortalium, de superborum supplicio terrenda est angelorum.
Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Certum est autem, quod veniente desuper spiritu, apostoli majorem multo scientiam veritatis quam carnales eatenus potuerunt, consecuti sunt, majori desiderio certandi (0298C)pro veritate succensi sunt. Non tamen putandum est in hac vita quempiam omnem veritatem posse comprehendere. Unde et ipse beatus Paulus apostolus qui ad tertium coelum raptus est, et ibi audivit arcana verba, quae non licet homini loqui, ait: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII). Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Intelligendum est ergo, quod ait de Spiritu: Docebit vos omnem veritatem, quasi diceret, diffundet in cordibus vestris charitatem, quae vos omnem veritatem facit amare; cujus magisterio intus edocti, proficiatis de virtute in virtutem, dignique efficiamini pervenire ad vitam, in qua vobis aeterna claritas summae veritatis et verae sublimitatis, id est, contemplatio vestri conditoris (0298D)appareat.
Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur. Non enim loquitur Spiritus a semetipso, sed a Patre, nam Filius natus est a Patre, et Spiritus sanctus procedit a Patre. Non enim loquitur a semetipso, id est, sine Patris et Filii communione, non enim divisus est Spiritus sanctus a Patre et Filio, sed unum opus est Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sed quaecunque audiet loquetur. Audiet videlicet per unitatem substantiae, et proprietatem scientiae. Non loquitur a semetipso, quia non est a semetipso. Pater quippe solus de alio non est, Filius a Patre genitus, et Spiritus sanctus a Patre procedens. Ab ipso enim audiet Spiritus sanctus a quo procedit, (0299A)quia non est a semetipso, sed ab illo a quo procedit, a quo illi est essentia, intelligentia, ab illo utique et scientia. Ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam scientia. Quod vero adjunxit: Et quae ventura sunt annuntiabit vobis, constat enim nonnullos sanctorum, in Spiritu sancto futura praedixisse; sed tamen altius sunt haec verba Domini consideranda, quae omnibus sanctis communia esse possunt. Igitur spiritus adveniens, quae ventura sunt annuntiabit, cum gaudia nobis patriae coelestis ad memoriam reducit, cum festa illa supernae civitatis per donum nobis suae aspirationis innotuit. Ventura nobis annuntiat, cum nos a dilectione praesentium abstrahens, promissum in coelis regnum, nostris cordibus et desideriis inflammat.(0299B) Ille me clarificavit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Spiritus clarificavit Christum, quia per eum ea charitas in cordibus discipulorum accensa est, ut abjecto timore carnali, effectum resurrectionis ejus constanter praedicarent, qui paulo ante tempore passionis pavidi fuerant. Unde scriptum est: Et repleti sunt omnes Spiritu sancto (Act. IV), et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Act. II). Spiritus clarificavit Christum, cum impleti gratia spiritali, doctores sancti tot et tanta miracula in nomine Christi fecerunt, quibus orbem totum ad fidem Christi converterent, tot ac tanta, pro Christi nomine, passionum certamina pertulerunt. Clarificat, dum claritatem in cordibus nostris diffundit, et aeternae patriae amorem inspirat. Quia de meo (0299C)accipiet, et annuntiabit vobis, id est, de meo Patre. De Patre accipit Spiritus sanctus, quia de Patre procedit, de quo et Filius natus est. Qui vero de nullo natus sit, de nullo procedit, pater est solus; omnia quaecunque habet pater, mea sunt, propterea dixit: Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis; de his dixit, quae ad ipsam Patris divinitatem pertinent, in quibus ille est aequalis Patri, in qua est et Spiritus sanctus aequalis Patri et Filio, quia una substantia, una natura, una majestas, una gloria, una aeternitas est Patris et Filii et Spiritus sancti, et est unus Deus omnipotens, invisibilis, incomprehensibilis omni creaturae, Pater et Filius et Spiritus sanctus.
CONCORDIA. (0299D) In nomine justitiae, et in spiritus sancti dono et missione, istarum duarum fit concordia lectionum.
DOMINICA IV POST OCT. PASCHAE. EPIST. BEATI JACOBI APOSTOLI, CAP. I. « Estote factores verbi, non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo. Consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Si quis autem putat se religiosum (0300A)esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione earum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. »
Estote factores verbi non auditores tantum. Sic et Paulus de legis cultoribus ait: Non auditores tantum legis justificabuntur apud Deum, sed factores legis justi sunt (Rom. II). Et in Apocalypsi Joannes cum dixisset: Beatus qui legit, et qui audit verba prophetiae libri hujus, protinus adjunxit: Et servat ea quae in illa scripta sunt (Apoc. I).
Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo, etc. Vultum nativitatis dicit vultum infantiae, (0300B)quae nondum ad perfectum pervenit virum. Mos mulierum est aspicere se in speculis, ut quidquid in se sordidum perspexerint, aut non bene compositum, in melius emendato, suis satagunt placere maritis. Quod facere moraliter animabus convenit nostris. Debemus etenim nos in Evangelii, seu omnium divinarum Scripturarum conspicere speculo, et depositis sordibus ornatisque moribus animarum nostrarum, Christo vero placere marito.
Quicunque perspexerit in legem perfectae libertatis, et permanserit in ea. Legem perfectam Evangelii dicit; nihil enim ad perfectum lex adducit. Et alibi: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum (Rom. VIII). Et iterum: Ubi enim spiritus Domini, ibi (0300C)libertas (II Cor. III); et ipse Dominus: Si vos, inquit, Filius liberaverit, vere liberi estis (Joan. VIII).
Non auditor obliviosus factus, sed factor operis, etc. Non auditu verbi supervacuo, sed operis exsecutione beatitudo praeparatur, sicut et Dominus loquens ad discipulos: Si autem scitis, beati eritis, inquit, si feceritis ea (Joan. XIII).
Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, etc. Monuerat supra verbum Dei non solum audire, sed et facere; nunc addit: quia et si mandata quis Domini, quae didicit, factis exercere videtur, si non etiam linguam a detractionibus, mendaciis, blasphemiis, stultiloquiis, ab ipso etiam multiloquio, caeterisque, quibus peccare solet, refrenaverit, frustra se de operum justitia jactet. (0300D)Sicut et Paulus generalis poetae sententiam approbans, ait: Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV).
Religio munda et immaculata, apud Deum et Patrem haec est. Pulchre addidit, apud Deum et Patrem, quia sunt qui hominibus religiosi videntur, cum a Deo habentur profani. Unde et Salomon ait: Est via quae videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem (Prov. XIV).
Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Quia dixerat factorem operis beatum in facto suo futurum, nunc quae facta Deo maxime placeant, dicit, misericordia scilicet et innocentia. Nam quae in eo (0301A)quod pupillos et viduas in tribulatione eorum visitare jussit, cuncta quae erga proximum misericorditer agere debeamus, insinuat. Quod quantum valeat, ipso judicii tempore pandetur, ubi dicturus est judex: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Porro in eo, quod immaculatos nos ab hoc saeculo custodire praecepit, universa, in quibus nos ipsos castos servare docet, ostendit. In quibus sunt et ea quae supra observare monuerat, ut tardi ad loquendum, tardi simus ad iram.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. XVI. « Amen amen dico vobis, si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo; petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Haec in (0301B)proverbiis locutus sum vobis. Venit hora, cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de patre annuntiabo vobis. Illo die in nomine meo petetis. Et non dico vobis, quia ego rogabo patrem de vobis. Ipse enim pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia a Deo exivi. Exivi a patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad patrem. Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc scimus, quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget: in hoc credimus, quia a Deo existi. »
Amen amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo; petite et accipietis, ut gaudium (0301C)vestrum sit plenum. (Ex Beda.) Duobus modis intelligi potest: vel quia non in nomine meo petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est cognovistis, vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rerum: quas petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis.
Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Ac si patenter dicat: Non fluxa saeculi gaudia, quae et moerore semper mixta et dolore finienda sunt, sed illud singulare gaudium a patre petite, cujus plenitudo nullo cujuslibet inquietudinis attactu minuitur, aeternitas nullo unquam termino dissolvitur; si talia petendo perstiteritis, talia petendo procul dubio quae petitis accipietis, si mores menti concordant petentis. Parum enim utilitatis affert, (0301D)bene orando superna quaerere, qui non destitit perverse vivendo in infimis implicari.
Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis. Jam parvuli fuerant, necdum intelligere potuerunt, quomodo pater esset in filio, et filius in patre, et caetera, quae ad profunda mysteriorum divinitatis pertinebant, necdum scire potuerunt. Ideo in proverbiis, quasi in aenigmate loqui illis videbatur Dominus; sed promittit ille horam, in qua palam illis de patre loqueretur. Illam nimirum horam significabat, qua eis, peracta sua passione ac resurrectione, Spiritus sancti erat gratiam daturus. Tunc enim specialiter intus instructi, speciali (0302A)dilectione succensi, quo perfectius omnia, quae de agnitione divinitatis mortalibus erant capienda, ceperunt, eo ardentius sola, quae ad ejus visionem promerendam juvarent, petere ac desiderare curaverunt.
Illa die in nomine meo petetis. Id est, quae ad salutem tantummodo animarum vestrarum, et quae ad gaudia aeterna pertinere videantur, petere incipietis, et maxime ut intelligatis quid sit quod dixi: Ego et Pater unum sumus, vel quomodo pater sit in me, et ego in patre. Tunc in ejus nomine petunt, qui petunt, quia in sono ejus nominis non aliud, quam rem ipsam esse, quae hoc nomine vocatur, intelligunt. Hi possunt utcunque cogitare Dominum nostrum Jesum Christum, in quantum homo est, (0302B)pro nobis interpellare patrem; in quantum Deus est, nos exaudire cum patre, quod eum significasse arbitror, ubi ait: Et non dico vobis, quia ego rogabo Patrem de vobis. Potest enim non inconvenienter accipi quod ait: Et non dico vobis, quia ego rogabo patrem de vobis, quia non de praesenti rogo, sed de futuro posuit, rogabo, quod sanctis ad internam pacem receptis non opus sit jam aliquid rogare de illis, quia nimirum tanta beatitudine donandi sint, quae amplior esse non possit.
Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. Non ita intelligendum est quod dixit: quia vos me amastis, quasi priores illi amarint Christum, sed ita potius, quia pater illos gratuito amore praevenerit, atque ad (0302C)amandum credendumque filium amando sustulerit, et quia ipsi agnitam filii dilectionem, ac fidem pio et sollicito corde servaverint, majorum eos donis paternae dilectionis esse remuneratos, quos una cum filio et spiritu sancto amat, quos amore dignos judicat, quod adjunxit: Quia vos me amastis, eadem ratione sentiendum est, quapropter, quicunque filium recte habet, hunc cum patre et spiritu sancto amat. Et quia horum inseparabilis est natura divinitatis, horum una eademque sunt dona virtutis, hoc est, quod amatis, et creditis quia a Deo exivi.
Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Exivit a patre, et venit in mundum, quia visibilis mundo apparuit in humanitate, qui erat invisibilis apud patrem in divinitate. (0302D)Exivit a patre, quia non in ea forma qua aequalis est patri, sed in assumpta creatura minor apparuit. Et venit in mundum, quia in ea forma servi quam accepit, etiam mundi hujus amatoribus se videndum praebuit. Iterum reliquit mundum et redit ad patrem, quia ab aspectu amatorum mundi, quod viderant abstulit, et se amatoribus suis aequalem patri esse, credendum docuit. Reliquit mundum et rediit ad patrem, quia humanitatem, quam induit per ascensionem, ad invisibilia paternae majestatis adduxit. Haec quidem verba Domini mystica, et sicut ipse testatur, in proverbiis sunt dicta. Sed discipuli quibus dicebantur, adeo adhuc carnales erant, ut eorum profunditatem minime caperent, et non solum (0303A)arcana dictorum, sed nec ipsam ignorantiam suam intelligerent, putantes simpliciter et dilucide prolata, quae non intelligentibus proverbia erant, ecce continuo responderunt:
Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Palam igitur loqui aestimabant, cujus mysteria dictorum necdum comprehendere valebant; quod autem adjungunt:
Nunc scimus, quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus, quia a Deo existi, aperte ostendunt, quia loquens ad eos Dominus, maxime disputabat, quae illos delectabant audire, et quae illi interrogare volebant, haec ipse praeveniens eos ultro proferebat. Unde merito illum scire omnia, quasi Deum, et quasi Dei Filium, a Deo (0303B)venisse credunt et confitentur. Apertum namque divinitatis indicium est, cogitationum nosse secreta.
CONCORDIA. Istarum duarum in Dei patris nomine fit concordia lectionum.
IN LITANIA MAJORI. EPIST. BEATI JACOBI APOSTOLI, CAP. « Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. Multum enim valet deprecatio justi assidua. Elias homo erat similis nobis, passibilis, et oratione oravit, ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. Et rursum oravit, et coelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. Si quis autem ex vobis erraverit a veritate, et converterit (0303C)quis eum, scire debet quoniam, qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum. »
Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. (Ex Beda.) In hac autem sententia illa debet esse discretio, ut quotidiana leviaque peccata alterutrum coaequalibus confiteamur, eorumque quotidiana credamus oratione salvari. Porro gravioris leprae immunditiam, juxta legem, sacerdoti pandamus, atque ad ejus arbitrium, qualiter et quanto tempore jusserit, purificare curemus.
Multum enim valet deprecatio justi assidua. Elias homo erat similis nobis, passibilis, et oratione oravit, ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, (0303D)et menses sex. Decenter astruit exemplo, quantum deprecatio justi valeat assidua, cum Elias una tantum oratione orando, tam longo tempore coelos continuerit, terris imbres averterit, fructus mortalibus negaverit. Et rursus ubi voluit, ubi tempus esse perspexit, ubi longo inediae tabe cor regis superbi et gentis idololatrae, ad poenitentiam vidit inflexum, unam solummodo orationem oraverit, et fructus atque aquas, quas negaverat, terris restituerit. Sic enim sequitur:
Et rursum oravit, et coelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. Semel ergo et prius et postmodum oravit, et hoc unus Elias, ac tanta impetravit, quantum his valet frequens plurimorum oratio justorum? (0304A)Sed ne trepidaret nostra fragilitas, reputans se tanto prophetae, qui curru igneo rapi meruit ad coelos, similia facere non posse, consulte beatus Jacobus, de ejus oratione locuturus, ita inchoavit: Elias homo erat similis nobis, passibilis. Homo namque erat, tametsi nulli hominum virtute secundus, similis nobis origine carnis, passibilis ut nos et mentis fragilitate et carnis. Nam quod carne fragilis esset, apud Sareptenam viduam victum quaerendo monstravit. Quod mente quoque passibilis fuerit ostendit, cum post redditas terris aquas, extinctosque prophetas et sacerdotes idolorum, unius mulierculae minis exterritus, per deserta diffugit. Quanti autem sit meriti apud Deum, pro infirmantibus orare, eosque sua peccata confitentes, ad amissam (0304B)revocare sospitatem, subdendo manifestatur:
Si quis autem erraverit ex vobis a veritate, et converterit quis eum, etc. Quia enim in superioribus hujus epistolae partibus, lingua nostra a maligna vel otiosa locutione restringitur, opportune in fine, quid maxime loqui debeamus ostenditur. Jubemur itaque orare et psallere Domino, quoties aliquibus pulsamur adversis. Item confiteri alterutrum peccata nostra, et orare pro invicem ut salvemur; pro sanitate proximorum non solum temporali, sed potius aeterna, quantam possumus impendere curam. Si enim magnae mercedis est, a morte eripere carnem quandoque morituram, quanti erit meriti a morte animam liberare in coelesti patria sine fine victuram. Notandum sane, quod quidam codices habent, (0304C)salvavit animam suam a morte, et ex ambiguo Graeco σώσει ψυχὴν ἐκ θανάτου, ita et recte interpretari potest, et revera qui errantem corrigit, sibimetipsi per hoc vitae coelestis gaudia ampliora conquirit: Salvabit, inquit, animum ejus a morte.
Et operit multitudinem peccatorum. Qui peccatorem ab errore convertit, et ejus peccata per hanc conversationem ab aspectu interni judicis superpositione vitae melioris abscondit, et sua quoque, in quibuscunque offendit errata ab intuitu ejus, qui omnia videt, proximum curando contegit, juxta illud Psalmistae: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Non obliviscitur beatus Jacob, quod superius ait: Nolite plures magistri fieri, fratres mei. Ibi namque imperfectos in propria (0304D)actione ac magisterii officio, quia per jactantiam quaerebant, submovet. Hic vero instructos ex omni parte, quid erga salutem proximorum per amorem fraternitatis agere debeant edocet. Quod enim hic doctor facere perhibetur, hoc alio loco charitas facere memoratur, dicente beato Petro apostolo: Quia charitas operit multitudinem peccatorum. Nec praetereundum, quod haec errantis conversatio, non solum loquendo, sed plerumque etiam bene agendo perficitur. Nam si quis etiam lingua tacente proximis exempla bonae actionis ostendit, eosque ad miranda quae neglexerant eleemosynae vel hospitalitatis vel aliarum opera virtutum convertit, officium profecto doctoris exsequitur, ac pro ejus quem correxit salvatione (0305A)fratris, certam a pio judice mercedem consequetur.
ALIA EXPOSITIO EPISTOLAE BEATI JACOBI, CAP. ( Ex Beda.) Iste Jacobus filius Alphaei fuit, qui et frater Domini nominatur. Tres enim sorores fuerunt, mater Domini, et Maria Jacobi et Joseph, et mater filiorum Zebedaei. Tantae enim sanctitatis iste Jacobus fuisse narratur, ut propter ejus necem dicat Josephus subversam esse Hierusalem. Hic autem post passionem Domini anno tricesimo suum feliciter consummavit martyrium.
Confitemini alterutrum peccata vestra, et rel. (Ex Cassiod.) Confitebor enim aequivocum nomen est, sed pro locorum diversitate diverse suscipitur. Confitentur enim et qui Domino gratias referunt, confitentur (0305B)et qui peccata deplorant. Sed illud in gaudio, istud in lacrymis est; illud in sancta mentis alacritate, istud in cordis noscitur esse contritione.
Multum enim valet oratio justi assidua. Sic enim scriptum est: Orationes justorum exaudiet Dominus; nam et ipse Dominus ait: Quidquid petieritis in oratione credentes accipietis.
Non pluit annos tres, etc. Hic tria tempora mundi significantur. Primum ab Adam usque ad Noe; secundum a Noe usque ad Moysen; tertium a Moyse usque ad adventum Domini, quando ipse Dominus Jesus Christus advenit, et arescentem nostri cordis humum, imbre fidei et baptismatis irrigavit. Per coelum qui pluviam dedit doctores intelliguntur; per pluviam ipsorum spiritualis doctrina; per terram signatur (0305C)Ecclesia, et per fructum sanctae virtutes intelliguntur. Coelum, inquit, dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. Potest autem et per tres sterilitatis annos et menses sex, sterilia sub Antichristo significari tempora, quae postea largiente Domini gratia credimus esse foecunda.
Qui converti fecerit peccatorem salvabit animam ejus. Id est, liberabit a morte aeterna animam ejus, a morte perpetua, quae animae pro peccatis debetur.
Et operit multitudinem peccatorum. Sive illius quem convertit, sive sua, qui convertit, per poenitentiam contegit peccata: Beati enim, ait Psalmista, quorum tecta sunt peccata. Sua autem per charitatis officium male nociva operuit peccata: Charitas enim, ait Apostolus, cooperit multitudinem peccatoram(0305D) EVANGELIUM LUCAE, CAP. XI. « Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum. Et ille deintus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere et dare tibi. Et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis, et si non dabit illi surgens, eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ego vobis dico: Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur (0306A)vobis. Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? aut piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit illi? aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se! »
Quis vestrum habet amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, etc. Rogatus a discipulis salvator, non modo formam orationis, sed et instantiam frequentiamque tradit orandi. Amicus ergo ad quem media nocte venitur, ipse Deus intelligitur, cui in media tribulatione supplicare, et tres panes, id est, intelligentiam Trinitatis, (0306B)qua praesentis vitae consolentur labores, efflagitare debemus. Amicus qui venit de via, ipse noster est animus, qui toties a nobis recedit, quoties ad appetenda terrena et temporalia foris vagatur. Redit vero coelestique alimonia refici desiderat, cum in se reversus, superna coeperit ac spiritualia meditari, de quo pulchre qui petierat adjungit: Non se habere, quod ponat ante illum, quoniam animae post saeculi tenebras Deum suspiranti, nihil praeter eum cogitare, nil loqui, nil libet intueri. Solum quod recognovit summae Trinitatis gaudium contemplari, atque ad hoc plenius intuendum pervenire satagit.
Et ille deintus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, etc. Ostium amici, divini est intelligentia sermonis, quod sibi Apostolus (0306C)orat aperiri ad loquendum mysterium Christi. Clausumque est tempore famis verbi, cum intelligentia non datur. Et illi qui evangelicam sapientiam, tanquam panem erogantes, per orbem terrae praedicaverunt, pueri patrisfamilias jam sunt in secreto quietis cum Domino, et tamen orando efficitur, ut accipiant. Desiderant intellectum ab ipso Deo, etiam si homo desit per quam sapientia praedicetur.
Et ille si perseveraverit pulsans, dico vobis, et si non dabit illi surgens, eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ego vobis dico, Petite et dabitur vobis, etc. Comparatio est a minore. Si enim amicus homo surgit de lecto, et dat non amicitia, sed taedio compulsus, quanto magis dat Deus, qui (0306D)sine taedio largissime donat quod petitur! Sed ad hoc se peti vult, ut capaces donorum ejus fiant, qui petunt. Ne itaque de via veniens amicus inedia dispereat, hoc est, ne animus nuper ab erroris sui vanitate resipiscens, desiderii spiritualis diutius inopia tabescat, petamus epulas verbi, quibus alatur, quaeramus amicum qui det, pulsemus ostium quo servantur absconsi. Magnam enim spem dedit, et dat ille, qui promittendo non decipit.
Omnis enim qui petit, accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. Ergo juxta praemissam postulantis amici parabolam, perseverantia opus est, ut accipiamus, quod petimus, et inveniamus, quod quaerimus, et quod pulsemus aperiatur. Nam si petenti (0307A)datur, et quaerens invenit, et pulsanti aperitur, cui non datur, et qui non invenit, et cui non aperitur, apparet quod non bene petierit, quaesierit, pulsaverit.
Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? Panis intelligitur charitas propter majorem appetitum. Et tam necessaria, ut sine illa caetera nihil sint, sicut sine pane mensa inops est, cui contraria est cordis duritia, quam lapidi comparavit.
Aut si piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit illi? Piscis est fides invisibilium, vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur. Quod etiam fides hujus mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur, cui contrarium posuit serpentem, propter venena fallaciae, quae etiam primo homini male suadendo praeseminavit.(0307B) Aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? In ovo indicatur spes. Ovum enim nondum est foetus perfectus, sed fovendo speratur. Cui contrarium posuit scorpionem, cujus aculeus venenatus retro timendus est, sicut spei contrarium est retrospicere, cum spes futurorum in ea quae ante sunt se extendat.
Si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris, quanto magis pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se. Quomodo mali dant bona? sed malos appellavit dilectores adhuc saeculi hujus et peccatores. Bona vero quae dant, secundum eorum sensum bona dicenda sunt, quia haec pro bonis habent, quanquam in rerum natura ista bona sint, sed temporalia et ad istam vitam infirmam pertinentia, (0307C)et quisquis ea malus dat, non de suo dat: Domini est terra et plenitudo ejus, qui fecit coelum et terram, et omnia quae in eis sunt. Quantum ergo sperandum est, daturum Deum nobis bona petentibus, nec nos posse decipi, ut accipiamus aliud pro alio, cum ab ipso petimus, quando nos, etiam cum sumus mali, novimus id dare quod petimur. Non enim decipimus filios nostros. Et qualiacunque bona damus, non de nostro, sed de ipsius damus. Aliter. Apostoli qui electionis merito bonitatem generis humani excesserant, omnibus modis supernae bonitatis intuitu mali esse dicuntur. Quia nihil est persemetipsum stabile, nihil immutabile, nihil bonum, nisi deitas sola. Omnes vero creaturae, ut beatitudinem aeternitatis vel immutabilitatis obtineant, non hoc per (0307D)suam naturam, sed per creatoris sui participationem et gratiam consequuntur. Quod vero dicitur, quanto magis pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se, ostendit Spiritum sanctum plenitudinem esse bonorum Dei, et ea quae divinitus administrantur, non alia absque ea subsistere, quia omnes utilitates, quae ex donorum Dei gratia suscipiuntur, ex isto fonte emanant.
CONCORDIA. In petitione orationis, et in acceptatione muneris istarum duarum fit concordia lectionum.
IN ASCENSIONE DOMINI. LECTIO ACTUUM APOSTOLORUM, CAP. I. « Primum quidem sermonem feci de omnibus, (0308A)o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum sanctum, quos elegit assumptus est. Quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam, in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed expectarent promissionem Patris, quam audistis, inquit, per os meum: quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies. Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate, sed accipietis virtutem supervenientis (0308B)Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Judaea et Samaria et usque ad ultimum terrae. Et cum haec dixisset, videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. »
Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere. (Ex Beda.) De omnibus se dicit Christi factis et dictis in Evangelio scripsisse, non quod omnia comprehendere potuerit, ne sit contrarius Joanni, qui ait: Multa quidem (0308C)et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc (Joan. ult.), sed quod de omnibus elegerit, unde faceret sermonem, quae judicavit apta et congrua sufficere officio dispensationis suae. Theophilus interpretatur Dei amator, vel a Deo amatus. Quicunque ergo Dei amator est, ad se scriptum tenet suae hic animae, quia Lucas medicus scripsit, inveniet salutem. Et notandum, quod ait: Quae coepit Jesus facere et docere. Primo facere et postea docere, quia Jesus bonus doctor est instituens, nulla nisi quae fecit docuit.
Usque in diem, qua praecipiens apostolis per Spirltum sanctum, quos elegit assumptus est, etc. Transcensio verborum ordinem turbans, per hyperbaton legendum, usque in diem qua assumptus est, praecipiens (0308D)ante assumptionem, id est, praecepta dans apostolis, quae vel hic vel in Evangeliis leguntur. Est ergo sensus: Scripsi de Jesu a tempore quo coepit signa facere et docere, usque in diem, qua eisdem consummatis, unde venerat rediit, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei et convescens, etc. Ad instruendam Dominus fidem suae resurrectionis saepius apostolis post passionem suam vivus apparet, cibos sumit, eamdemque quam a mortuis suscitaverat palpandam carnem exhibet. Sed altiori mysterio, per hanc quadraginta dierum cum discipulis conversationem, significat se occulta praesentia, quae promiserat impleturum: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem (0309A)saeculi. Iste enim numerus hanc temporalem terrenamque vitam, vel propter quatuor anni tempora, vel propter quatuor ventos coeli designat. Nam postquam sepulti fuerimus cum Christo per baptismum in morte, quasi Rubri maris calle transito, necessarium in hac solitudine Domini habemus ducatum, qui nos ad coelestia regna perducat, et imaginis suae denario remunerans praesentia sancti Spiritus, quasi vera jubilei quiete beatificet. Vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies: nondum fuerant apostoli baptizati, non tamen aqua, sed Spiritu sancto, quos intelligimus jam fuisse baptizatos, sive baptismo Joannis, ut nonnulli arbitrantur, seu, quod magis credibile est, baptismate Christi. Neque enim ministerium baptizandi (0309B)defuerat, ut haberet baptizatos servos, per quos caeteros baptizaret, quia non defuerat memorabile illius humilitatis ministerium, quando eis lavit pedes. Cum ergo diceret Dominus, quia Joannes quidem baptizavit aqua, nequaquam subjungit: Vos autem baptizabitis, sed, Vos autem baptizabimini Spiritu sancto. Quia neque apostoli neque sequaces eorum, qui usque hodie baptizant in Ecclesia, aliter quam Joannes, id est, in aqua baptizare praevalent, sed tantum invocato Christi nomine, adest interior virtus spiritus sancti, quae, homine aquam tribuente, baptizatorum animas simul et corpora purificet, quod in Joannis baptismo non fiebat; non enim erat spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VIII).(0309C) Igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel. Quoniam apparens eis locutus est de regno Dei, spiritus quoque sancti non post multos dies promisit adventum; consequenter eum de eodem regno percunctantur, utrum videlicet mox adveniente Spiritu sancto, in praesenti restituendum, an in futuro sanctis reservandum credere debeant. Carnales enim adhuc discipuli resurrectione Christi completa, continuo regnum Israel credebant esse venturum, juxta quod Cleophas ait: Nos autem sperabamus, quod ipse esset redempturus Israel, et evangelista praemisit, quia Domino Hierosolymam venturo existimarent, quod confestim regnum Dei manifestaretur. Sed oportebat impleri prophetiam, qua Patri canens ait: (0309D)Tu vero repulisti et sprevisti et distulisti Christum tuum (Psal. LXXXVIII). Repulit enim, et sprevit filium pater, quando eum in passione deseruit loquentem: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Psal. XX)? Distulit autem, ut quem sancti illo tempore regnaturum putabant, exspectent in die judicii in sua majestate venturum. Unde et ipse Dominus et spiritualem Israel, et regnum coeleste a prophetis fuisse promissum insinuans ait:
Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate. Illius, inquiens, regni tam secretum tempus est, ut Patris tantummodo scientiae pateat, et quando dicit: Non est vestrum scire, ostendit quod et ipse sciat, cujus omnia sunt, (0310A)quae Patris sunt, sed non expediat nosse mortalibus, ut semper incerti de adventu judicis, sic quotidie vivant, quasi die alia judicandi sint.
Sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, etc. Superveniet, inquit, in vos Spiritus sanctus: nequaquam regnum Israel, sive regnum Dei in Israel, ut putatis, afferet, sed vobis virtutem de me testificandi praebebit. Tantumque regni illius tempora longe sunt, ut prius non solum hanc Hierosolymorum urbem, verum omnes Judaeae fines, dehinc autem et proximae gentes Samariae, et ad extremum novissimos quoque per circuitum mundi terminos Evangelii fama percurrat.
Et cum haec dixisset, videntibus illis elevatus est. Marcus quidem aliam Domini locutionem commemorans (0310B)ait: Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum. Sed quia Lucas significantius adjecit: Cum haec dixisset, elevatus est, ostendit profecto illis quos commemoraverat sermonibus expletis Dominum ascendisse ad coelos.
Et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Ubi creatura suo creatori praestat obsequium, astra indicant: nascentem obnubilant, recipiunt nubes ascendentem, redeunti ad judicium comitabuntur.
Ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis. Albae vestes exaltationi magis congruunt quam humiliationi, et ideo Domino ascendente, in albis vestibus angeli apparent, qui nato Domino, in albis vestibus apparere non dicuntur, quia qui in nativitate sua apparuit Deus humilis, in ascensione sua (0310C)ostensus est homo sublimis. Nam et locus congruit, dum is qui in humili civitatula natus est, homo de monte sublimi regressus est ad coelos.
Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum. Ob duas illas causas angeli videntur: ut videlicet ascensionis tristitiam, regressionis commemoratione consolarentur; ut et vere in coelum illum ire monstrarent, et non quasi in coelum, sicut Eliam.
Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Id est, in eadem forma carnis atque substantia veniet judicaturus, in qua venerat judicandus, cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit, cujus etiam gloria divina, quae quondam in monte tribus discipulis apparuit, peracto judicio ab omnibus sanctis videbitur, quando tolletur (0310D)impius, ne videat gloriam Dei.
EVANGELIUM MARCI, CAP. ULTIMO. « Recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Jesus, et exprobravit illis incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderunt. Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur. In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent. Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super aegros manus imponent, et bene habebunt. Et Dominus (0311A)quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum et sedet a dextris Dei. Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. »
Recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Jesus, etc. Quomodo novissime? quasi jam ultra eum non viderent; novissimum quippe illud est, quo Dominum apostoli in terra viderunt, quando ascendit in coelum. Et factum est quadragesima die post ejus resurrectionem. Nunquidnam tunc exprobraturus erat, quod non credidissent eis, qui eum viderant resurrexisse, quando etiam et ipsi post resurrectionem toties eum viderant? Illud ergo accipiamus post multas demonstrationes ejus, quibus (0311B)per dies quadraginta discipulis praesentatus est, eum etiam novissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est, ipso quadragesimo die. Et quoniam jam erat ab eis ascensurus in coelum, hoc eis illo die maxime exprobrare voluisse, quod his qui viderant eum resurrexisse non crediderant, antequam eum ipsi viderent, cum utique post ascensionem suam, praedicantibus illis Evangelium, gentes quae non viderunt, fuerant crediturae. Post illam quippe exprobrationem secutus, ait idem Marcus:
Et dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit, etc. (Ex August.) Hoc ergo praedicaturi, quoniam qui non crediderit, condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non vidit, nonne ipsi primitus (0311C)fuerant objurgandi, quod antequam Dominum vidissent non crediderint eis, quibus Dominus apparuisset?
( Ex Greg.) Quod vero dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae, nunquid suum Evangelium vel insensatis rebus, vel brutis animalibus fuerat praedicandum, ut de eo discipulis dicatur, praedicare omni creaturae? Sed omnis creaturae nomine potest omnis natio gentium designari. Ante etenim dictum fuerat: In viam gentium ne abieritis (Matth. X). Nunc autem dicitur: Praedicate omni creaturae, ut scilicet prius a Judaea, apostolorum repulsa praedicatio tunc nobis in adjutorium fieret, cum hanc illa ad damnationis suae testimonium superba repulisset.(0311D) Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Qui vero non crediderit, condemnabitur. Fortasse unusquisque apud semetipsum dicit: Ego jam credidi, salvus ero: verum dicit, si fidem operibus tenet. Vera etenim fides est, quae in hoc quod verbum dicit, moribus non contradicit. Hinc est enim, quod de quibusdam falsis fidelibus Paulus dicit: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Rom. II). Hinc Joannes ait: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Cum autem dicatur: Qui vero non crediderit, condemnabitur, quid hic dicimus de parvulis, qui per aetatem adhuc credere non valent; nam de majoribus nulla quaestio est? In Ecclesia ergo salvatoris per alios parvuli (0312A)credunt, sicut ex aliis ea quae illis in baptismo remittuntur peccata traxerunt.
Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur. In nomine meo ejicient daemonia, etc. Nunquid quod ista signa non facimus, minime credimus? Sed haec necessaria in exordio Ecclesiae fuerunt. Ut enim ad fidem cresceret, miraculis fuerat nutrienda, quia et nos cum arbusta plantamus, tam diu eis aquam fundimus, quousque ea in terra convaluisse videamus. At si semel radicem fixerint, irrigatio cessabit. Hinc est etenim, quod Paulus dicit: Linguae in signo sunt, non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV). An habemus de his signis atque virtutibus, quae adhuc subtilius considerare debeamus? Sancta quippe Ecclesia quotidie spiritualiter facit (0312B)quod tunc per apostolos corporaliter faciebat. Nam sacerdotes ejus cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt, nisi daemonia ejiciunt? Et fideles quique, qui jam vitae veteris saecularia verba derelinquunt, sancta autem mysteria insonant, conditoris sui laudem et potentiam, quantum praevalent, narrant, quid aliud faciunt, nisi novis linguis loquuntur? Qui dum bonis suis exhortationibus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt. Et dum pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocebit, quia quoties proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, (0312C)dum eis tota virtute concurrunt, et exemplo suae operationis illorum vitam roborant, qui in propria actione titubabant, quid aliud faciunt, nisi super aegrotos manus imponunt, ut bene habeant? Quae nimirum miracula tanto majora sunt, quanto spiritaliora; tanto majora sunt, quanto per haec non corpora, sed animae suscitantur.
Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est, etc. Considerandum nobis est, quid est quod Marcus ait: Sedet a dextris Dei, et Stephanus dicit: Video coelos apertos, et filium hominis stantem a dextris Dei. Quid est, quod hunc Marcus sedentem, Stephanus vero stantem se vidisse testatur? Sed scimus, quia sedere judicantis est, stare vero pugnantis, vel adjuvantis est. Quia igitur redemptor noster assumptus (0312D)in coelum, et nunc omnia judicat, et ad extremum judex omnium veniet, et hunc post assumptionem Marcus sedere describit, quia post ascensionis suae gloriam, judex in fine videbitur. Stephanus vero in laboris certamine positus, stantem vidit, quem adjutorem habuit, quia ut iste in terra persecutorum infidelitatem vinceret, pro illo de coelo illius gratia pugnavit.
Illi autem profecti praedicaverunt, etc. Quid in his considerandum est, quid memoriae commendandum, nisi quod praeceptum obedientiae. Obedientiam vero signa secuta sunt. Restat sane quaestio non minima, quomodo scripserit idem evangelista, dixisse angelum mulieribus: Ite, dicite discipulis ejus et Petro, (0313A)quia praecedet vos in Galilaeam; ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, nec tamen ibi visum a discipulis Dominum, in ullo post haec Evangelii sui loco retulerit, sed quod ita ab angelo et a Domino dictum sit prophetiae dictum accipiendum est: Galilaea namque interpretatur transmigratio vel revelatio; prius itaque secundum transmigrationis significationem, quid aliud occurrit intelligendum, praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, nisi quia Christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad gentes, quibus apostoli praedicantes Evangelium, nullo modo crederent, nisi eis ipse Dominus viam in cordibus hominum praepararet? Et hoc intelligimus, praecedet vos in Galilaeam. Quod autem mirarentur gaudentes disruptis et evictis difficultatibus, (0313B)aperiri sibi ostium in Domino per illuminationem fidelium, hoc intelligitur, ibi eum videbitis, id est, membra ejus invenietis, ibi et ibi vivum corpus ejus et in eis qui vos susceperint agnoscetis. Secundum illud autem, quod Galilaea interpretatur revelatio, non jam in forma servi intelligendum est, sed in illa qua aequalis est patri, quod promisit apud Joannem dilectoribus suis, cum diceret: Et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi. Illa erit revelatio tanquam vera Galilaea, cum similes ei erimus, ubi eum videbimus sicuti est. Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si ejus praecepta sic amplectamur, ut ad dextram ejus segregari mereamur. Tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, justi autem in (0313C)vitam aeternam.
CONCORDIA. In assumptione ascensionis Domini, istarum duarum fit concordia lectionum.
DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI. EPISTOLA PRIMA BEATI PETRI, CAP. IV. « Estote prudentes et vigilate in orationibus. Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum. Hospitales invicem, sine murmuratione. Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum administrantes illam, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Si quis loquitur, quasi sermones Dei, si quis ministrat, tanquam (0313D)ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum Dominum nostrum. »
Estote prudentes et vigilate in orationibus. Et Dominus in Evangelio nos incerti finis intuitu semper orare ac vigilare praecepit; ait namque, loquens de die judicii: Vigilate itaque omni tempore, orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante filium hominis. Bene autem in orationibus vigilare jubemur, ut cum stamus ad orationem, cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat, ne quidquam tunc animus praeter id solum cogitet quod precatur. Subripit enim frequenter hostis, et subtiliter fallens preces nostras, a Deo (0314A)avocat, ut aliud habeamus in corde, et aliud proferamus in voce, cum intentione sincera Deum debeat non sonus vocis, sed animae sensus orare.
Ante omnia autem mutuam in nobismetipsis charitatem continuam habentes. Bene addit, continuam, qua semper diligere valeamus, semper autem vigilare in orationibus, fragilitate carnis obstante, nequimus. Semper his, quas subjungit, virtutibus insistere minime valeamus. Ideo hospitalitati, doctrinae, administrationi gratiarum, vel communionum vel spiritalium in proximos, caeterisque hujusmodi, quia haec nimirum, et per officium corporis et tempora opportuna fieri necesse est. Ipsa autem charitas, cujus instinctu, haec foras aguntur, quae interiori homini praesidet, semper ibidem haberi (0314B)potest, quamvis in publicum non semper ostendi potest.
Quia charitas operit multitudinem peccatorum, etc. In eo maxime, cum veraciter Deo dicitur: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et siquidem cuncta opera bona quae facimus, culpas quas fecimus diluere et cooperire certum est. Sed hoc ideo specialiter de charitate dicitur, per quam proximis nostris, ea quae nobis debent, donamus, quia justissimum est apud Deum, ut juxta mensuram pietatis qua mensi fuerimus, remetietur nobis. Sicut econtra terribiliter duros cordis vir sapiens arguit, dicens: Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam. Nec dubitandum, quod in eo quoque, qui per charitatem quidquid (0314C)valet erga correctionem proximi admonendo, increpando, castigando operatur, charitas ipsa operit multitudinem peccatorum.
Si quis loquitur, quasi sermones Dei. Timens videlicet, ne praeter voluntatem Dei, vel praeter quod in sanctis Scripturis evidenter praecipitur, vel dicat aliquid, vel imperet, et inveniatur tanquam falsus testis Dei, aut sacrilegus, vel introducens aliquid alienum a doctrina Domini, vel certe subrelinquens et praeteriens aliquid eorum quae Deo placita sunt, cum ipse manifestissime praedicatoribus veritatis, de his quos ad vitam imbuerant praecipiat dicens: Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. ultimo ); etenim quae ipse mandavit non (0314D)alia, et haec non ex parte, sed omnia suis auditoribus ad servandum tradere jubet.
Si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus. Tanto humilius impendat quisque proximo bonum omne quod potest, quanto certissime novit, quia a semetipso non potest habere quod impendat.
Ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum. Juxta ipsius Jesu Christi praeceptum, quod ait: Videant vestra opera bona, et glorificent Patrem vestrum qui est in coelis (Matth. VI). Honorificatur ergo Deus in actibus nostris, cum omne quod bene ac secundum. voluntatem ejus facimus, non hoc nostris meritis, sed ejus gratiae tribuimus. Econtra (0315A)autem mala quae gerimus, nostrae solum malitiae vel inertiae vel ignorantiae deputamus.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. XV. « Cum autem venerit paracletus, quem ego mittam vobis a patre spiritum veritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Absque synagogis facient vos, sed venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Et haec facient vobis, quia non noverunt patrem neque me. Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis. »
Cum autem venerit Spiritus paracletus, quem ego (0315B)mittam vobis a Patre meo, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit. Ex multis sancti Evangelii locis invenimus, quia discipuli ante adventum sancti Spiritus minus capaces erant ad intelligendum arcana divinae sublimitatis, minus fortes ad toleranda adversa humanae pravitatis, sed eis adveniente spiritu cum augmento divinae agnitionis data est etiam constantia vincendi humanae persecutionis tentamenta. Unde eos spiritus sancti adventu promisit roborandos esse, vel ad fiduciam praedicationis, vel ad constantiam passionis, sicut in ipso principe apostolorum factum esse cognovimus, qui prius ad unius ancillae vocem Christum timuit confiteri, quem postea palam et omnibus caeteris constantius sancto spiritu roboratus multis Judaeorum millibus (0315C)praedicavit, ita ut ad ejus praedicationem tria millia virorum legimus credidisse, et baptizatos esse, et non post multum temporis etiam quinque millia credidisse. Quod vero ait: Qui a Patre procedit, et statim subjunxit, quem ego mittam, significat enim quod aequaliter idem spiritus sanctus a patre et filio procedit, et aequaliter a patre et filio mittitur; sed propter distinctionem personarum hic dicitur a patre procedere, et a filio mitti, et in eadem distinctione personarum unam esse operationem, ac voluntatem suam cum patris voluntate denuntiet. Venit etiam et sua sponte, qui aequalis est patri et filio, quo cognoscatur unam esse voluntatem atque operationem sanctae Trinitatis.
Ille, inquit, testimonium perhibebit de me, et vos (0315D)testimonium perhibebitis. Quia quae spiritu intus docente perceperunt, haec abjecto timore praestiterunt foris loquendo et aliis ministrando. Ipse namque spiritus corda eorum, et ad scientiam veritatis illustravit, et ad docenda quae nossent culmine veritatis erexit.
Cum autem venerit Paracletus, ille testimonium perhibebit de me. Tanquam diceret: Odio habuerunt et occiderunt videntes, sed tale de me Paracletus testimonium perhibebit, ut eos faciat in me credere non videntes.
Et vos, inquit, testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Perhibebit spiritus sanctus, perhibebitis et vos, quia ab initio mecum estis; potestis (0316A)praedicare quod nostis, quod ut modo non facitis, illius spiritus plenitudo nondum adest vobis.
Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini: absque synagogis facient vos. Curavit namque pius magister futura discipulis pravorum bella praedicere, quo minus haec eos venientia possent turbare. Solent enim levius ferri adversa quae praesciuntur, quam quae subito ex desperato superveniunt, sicut in saeculari litteratura legitur: « Saepe repentini casus perturbationis fortissimos quosque in bello milites fatigare solent. »
Sed venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Arbitrabantur obsequium se praestare Deo Judaei, in eo quod ministros Novi Testamenti odiis insequebantur et morte. (0316B)Sed sicut illis testimonium perhibet Apostolus, aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. Arbitrantur ergo legis aemulatores obsequium se praestare Deo, dum praeconibus gratiae neces inferunt, sed frustra. Legem quae per famulum data est defendunt, qui gratiam quam ipse filius offert, accipere renuunt, incassum Deo se patri placere aestimant, qui Dei filium contemnere, imo etiam persequi ac blasphemare laborant. Duo dixit illis esse ventura a Judaeis, id est, ut eos extra synagogam facerent, et ut eos interficerent, quae etiam ad cumulum damnationis illius populi pertinebant, et ad salutem gentium profutura fuissent, sicut Paulus in Actibus apostolorum illis Judaeis dixit: Quia indignos vos verbo Dei fecistis, ecce convertimur ad gentes (0316C)(Act. XIII). Sic enim praecepit nobis Dominus: Ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae (Isa. XLIX). Sequitur.
Et haec facient, quia non noverunt me, neque Patrem meum. Quia enim Filius in Patre, et Pater est in Filio, et qui videt Filium, videt et Patrem, patet profecto, quia quicunque Filii credulitatem obstinate rejiciunt, nec Patrem nosse probantur.
Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini, etc. Magna consolatio est discipulorum, ut reminiscerent ante praedicta esse a magistro quae passuri essent, ut eumdem se scirent habere adjutorem, et remuneratorem, pro cujus nomine talia passuros se esse, praedictum est illis.
Haec ab initio vobis non dixi, quia vobiscum eram. (0316D)Quae sunt quae ab initio illis non dixit etiam de spiritu sancto, quem missurus erat illis a patre, et de consolatione et confirmatione ejusdem spiritus, quo consolandi et roborandi fuissent? Ut omnia mundi adversa, vel Judaeorum scandala et persecutiones, libero animo formidare non debuissent. Haec ab initio non dixi, quia vobiscum eram, quia mea praesentia consolabatur vos.
CONCORDIA. Istarum duarum in charitatis officio fit concordia lectionum.
IN SABBATO PENTECOST. LECTIO ACTUUM APOSTOLORUM, CAP. XIX. « Factum est cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus (0317A)peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos, dixitque ad eos: Si spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt: Sed neque si spiritus sanctus est audivimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate. Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens: in eum qui venturus est post ipsum ut crederent, hoc est in Jesum. His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu, et cum imposuisset illis manus Paulus, venit super eos spiritus sanctus, et loquebantur linguis et prophetabant. Erant autem omnes viri fere duodecim. Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur, per tres menses, disputans, et suadens de (0317B)regno Dei. »
Factum est, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus, reniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos, dixitque ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt, etc. (Ex Beda.) Cum Ecclesiae regula sit, fideles in nomine sanctae Trinitatis baptizari, quaeritur quomodo Lucas per totum libelli hujus textum non aliter, quam in nomine Jesu Christi, baptismum dari testetur. Quod ita beatus Ambrosius solvit, quia per unitatem nominis impletum mysterium sit, qui sive Christum dicas, et Deum Patrem, quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus Filium et Spiritum quo unctus est, designasti. Scriptum est enim: Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto. Sive Patrem (0317C)dicas, et Filium ejus, et Spiritum oris pariter indicasti, si tamen id etiam corde comprehendas, sive Spiritum dicas, et Deum Patrem, a quo procedit Spiritus, et Filium, quia Filii quoque et Spiritus nuncupasti, ut rationi copuletur auctoritas. In Spiritu quoque recte baptizari posse Scriptura indicat, dicente Domino: Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto, ut Apostolus ait: Omnes enim in ipso corpore in uno Spiritu baptizati sumus. Aliter praecipue congruit nos in nomine Domini Jesu Christi baptizari, quia, sicut Apostolus ait: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus, etc. (Rom. VI).
Quicunque enim ad apostolos credentes baptizandi adveniebant, instruebantur et docebantur ab eis, et (0317D)instructi et docti de sacramento baptismatis, et de caeteris regulis fidei accipiebant sacrosanctum mysterium baptismatis.
Catechumenus autem, audiens sive instructus interpretatur. Genus enim humanum audit, et instruitur, antequam ad baptismum veniat. Et quod per Mosen quondam audierat: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI), et per legem et prophetas instruebatur, ad unius veri Dei cultum, modo per sacerdotum ministerium, ut audiens efficiatur, et instrui valeat, ut relicto ritu, quo creaturae deserviebat, soli creatori Deo deserviat. In quorum etiam facie a sacerdote per exsufflationem signum crucis fit, ut et diabolus fugaretur, et Christo via praepararetur. (0318A)Ut qui illecebrosa persuasione sua, generis humani, qui in primordio sui spiraculum vitae acceperat, habitator erat, ejus virtute et sacratissimo signo per ministerium sacerdotum exire cogatur. Qui et in discipulos suos insufflasse, et spiritus immundos increpasse legitur. Unde et exorcizatur idem malignus spiritus, ut exeat et recedat ab illo plasmate, quod jamdudum per peccatum primi hominis possidebat. Et quia non est, juxta Apostolum, conventio Christi et Belial, nec societas luci ad tenebras, egrediantur tenebrae et lux vera Christus ingrediatur. Exorcismus praeterea est sermo increpationis sive conjurationis. Unde et in Actibus apostolorum exorcistae fuisse leguntur (Act. XIX), et sancta Ecclesia inter gradus ecclesiasticos exorcistarum etiam ministerium (0318B)habet. Sciendum namque est, quia cum exorcizatio sit, ille procul dubio exorcizatur, qui et baptismati et saluti fidelium, et omnibus virtutibus contrarius est. Illo enim exorcizato, sive expulso, divini verbi condimentum credentibus datur. Et idcirco, hi qui baptizandi sunt, salem in sacramento accipiunt, ut ejus gustu condimentum sapientiae percipiant, neque a sapore Christi desipiant, et sint insulsi et fatui. Post exorcizationem et exsufflationem symboli sequitur traditio. Quod symbolum Graece σύμβολον, Latine indicium vel signum, vel collatio interpretatur. Indicium, quia per id indicatur fidei integritas. Signum, quod eo bene retento et intellecto, fideles ab infidelibus discernuntur. Collatio, quia in eo apostoli omnem integritatem contulerunt. (0318C)Quod autem omnes pari fidei sinceritate corde retinebant, ore confessi sunt, et singuli proprias sententias conferentes, symbolum, id est, totius fidei collationem ediderunt. Discessuri enim ab invicem, normam futurae praedicationis in communi statuerunt, ne localiter ab invicem discedentes diversum aliquod, vel dissonum praedicarent. Decentissimum namque et utile erat, ut quibus erat anima una, et cor unum in Domino, et quos sancti spiritus afflatus vegetabat, et fidei etiam unius confessio exornaret. Nec enim, dirimi, in aliquo vel poterant, vel debebant, qui unius fidei vinculo nectebantur. Fides quae in hoc symbolo continetur, ita ab his qui baptizandi sunt intelligi debet, ut credant in Deum patrem omnipotentem creatorem omnium visibilium et invisibilium, (0318D)qui solus, qui non est de alio. Ideo solus appellatur ingenitus, et in Jesum Christum filium ejus, per quem omnia facta sunt, verum Deum unigenitum, verumque Dei filium, non factum adoptivum, sed genitum, et unius cum patre substantiae, atque ita per omnia aequalem Deo patri, ut nec tempore, nec gradu, nec potestate esse possit inferior, tantumque esse illum qui est genitus quantus est ille qui genuit, credant eum etiam natum de spiritu sancto, et Maria semper virgine, id est, ut spiritu sancto cooperante, verum sibi corpus ex virgine, idem Dei filius assumpserit, ut qui erat in divinitate Dei patris filius, ipse factus sit in humanitate hominis matris filius. Credant etiam eum descendisse ultimo tempore (0319A)pro redemptione mundi a patre, qui nunquam desiit esse cum patre, et hominem verum factum, ut humanum genus homo liberaret, et ipse qui absque initio, aeternitatem cum patre et spiritu sancto possidet, in fine saeculorum, perfectum naturae nostrae hominem susceperit, et verbum caro factum sit, assumendo humanitatem, non permutando divinitatem; credant etiam eum pertulisse passionem et mortem, non virtute divinitatis, sed in infirmitate humanitatis, mortuum vera carnis morte, resurrexisse vera carnis resurrectione, et resurrectione sua spem nobis resurrectionis contulisse. Ita duntaxat, ut sicut ille tertia die resurrexit vivus a mortuis, ita et nos in fine saeculorum resurgamus, in eadem, qua nunc vivimus carne. Credant etiam, eum in eodem corpore, (0319B)quod de virgine assumpsit, et passionem sustinuit, et resurrexit, ascendisse in coelum, et in eodem, et nunc esse et ad judicium venturum esse, et resuscitatis omnibus, dare aliis pro peccatis supplicii aeterni sententiam, aliis, pro justitiae meritis, aeternae beatitudinis praemium. Credant et in spiritum sanctum, Deum verum, ex patre filioque procedentem, aequalem per omnia patri et filio, voluntate, potestate, aeternitate, substantia, nec esse in hac sancta Trinitate ullos gradus, quibus aliquis superior, inferiorve dici possit. Credant etiam sanctam Ecclesiam catholicam, id est, universalem, non in sanctam Ecclesiam, ut credentes in Trinitatem, credant ejusdem sanctae Trinitatis donum esse, sanctam Ecclesiam, a cujus communione discedentes, schismatici et haeretici (0319C)vocantur, et aeterna damnatione puniuntur. In ejus vero communione permanentes, et membra Christi esse, et remissionem peccatorum percipere, ad vitam aeternam pertinere. Quia ergo parvuli necdum ratione utentes, haec minime capere possunt, oportet ut cum ad intelligibilem aetatem pervenerint, doceantur et fidei sacramentis, et confessionis suae mysteriis, et veraciter credant, et diligenti cura custodiant confessionem suam. Plane diximus, quia quamvis illi necdum loqui possint pro illis et confitentur et loquuntur, qui eos de lavacro fontis suscipiunt. Nec immerito dignum est, ut qui aliorum peccatis obnoxii sunt, aliorum etiam confessione, per ministerium baptismatis remissionem originalium percipiant (0319D)peccatorum.
Tanguntur itaque de sputo nares et aures, et dicitur effeta. Nares, ut Christum in odore unguentorum sequantur et dicant: Trahe me post te, curremus (Cant. I), et cum Apostolo confiteantur, dicentes: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. I), et illius membra efficiantur, cui dicitur: Et odor vestimentorum suorum super omnia aromata. Tanguntur et aures ut audientes verba Dei, et facientes ea similes sint, secundum Evangelium, viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram (Matth. VII), et spiritali auditu semper spiritalia auscultent, ut cum David dicere possint: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV). Et cum Isaia: Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non (0320A)contradico (Isa. L). Retrorsum non abii, ut quae spiritaliter dicuntur spiritaliter audientes ad spiritalium operum emolumenta perveniant. Quia ergo divinitas hominem assumens, quoddam ex connexione duarum substantiarum, in una Dei filii persona collyrium fecit, unde genus humanum quod caecum a primis parentibus natum erat, illuminaret, non ab re sputo aures tanguntur et nares, ut qui expuens linguam muti tetigerat, et sputo lutum fecerat, et oculos caeci nati aperuerat, nunc per ministerium sacerdotum, et auditum spiritalem, his qui baptizandi sunt tribuat, et recte loquendi, id est, fidem veram confitendi facultatem praebeat, et nares quibus bonum Christi odorem capiant aperiat. Pectus enim illius qui baptizatur refertum semper esse debet, et divini odoris (0320B)nectare et spiritali unctione delibutum. Unde et etiam his qui baptizandi sunt, pectus de oleo, et scapulae tanguntur, ut illius olei sancti videlicet spiritus unctione liniti, de quo Apostolus ait: Sicut unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. II) ante et retro muniti, id est, contra omnia prospera sive adversa sint circumspecti, et coelestium animalium imitatione ante et retro pleni sint oculis, id est, in praeteritum et futurum respicientes, salutis suae custodiam non amittant. Tangitur eis pectus ut cum David dicere possint: Et misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII). Tanguntur scapulae, ut cum eodem dicant: Et misericordia ejus subsequetur me, id est anteriora, ut bene velint, posteriora, ne frustra velint. In cordis nomine saepe mens designatur, sicut (0320C)est illud: In toto corde meo exquisivi te (Psal. CXVIII). Et in olei nomine intelligitur, unctio sancti spiritus, sive opera luminis et misericordiae. Cordis locus unctione utrinque munitur, id est, anterius et posterius, ut undique mens Christiani, et pinguedine sancti spiritus, et operibus luminis atque misericordiae exuberet. Quibus bene exuberat, si abrenuntiando diabolo et operibus ejus, dominationem illius aspernatur, et jugum quod se premebat, illius olei unctione fatescat, et impleatur illud propheticum: Computrescet jugum a facie olei (Isa. X). Abrenuntiare etenim poni solet pro eo quod est, spernere, ejicere, contradicere, sive aliud quid, quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Quam abrenuntiationem (0320D)recte confessio sanctae Trinitatis sequitur: Ut ubi abundavit peccatum, superabundet gratia (Rom. V). Satanae enim qui et diabolus nuncupatur a fidelibus abrenuntiatur, ut Domino salvatori liberius serviatur, quia juxta ejusdem Domini vocem: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI). Abrenuntiatur etiam operibus ejus, quia opera illius contraria sunt Salvatoris operibus, nec minus in terra pompis ejus abrenuntiatur, quae utique opera sunt Satanae, sed eo quasi discerni videntur a caeteris operibus ejus, quia in eis superbia, cujus auctor ille est, et quae eum dejecit, quodammodo designatur. Pompae igitur ejus sunt, ambitio, arrogantia, vana gloria, et caetera hujuscemodi, quae fonte superbiae procedere noscuntur. Fons quoque baptismi similitudinem gerit sepulcri (0321A)Christi, quod novum fuisse legitur, quia quicunque in eo consepelitur Christo, et ei conresurget, secundum eumdem Apostolum, in novitate vitae ambulare debet, cujus fontis sex gradus sunt, tres in descensu, tres noctes, et tres in ascensu, tres dies significare videntur. Idcirco autem baptismus non iteratur, quia et Christus non amplius quam semel moritur. Peccata enim, quae post baptismum committuntur, poenitentiae lacrymis, eleemosynis, et caeteris bonorum operum exhibitionibus, non baptismatis iteratione delentur. Dominico interea corpori sepeliendo, mundissima linteamina, et aromata adhibentur, quia et is qui Christo sepeliri desiderat, si jam aetas permittit, quamvis mortuus sit per originale peccatum, quod adhuc portat, debet tamen bonorum (0321B)operum exhibitione flagrare, et mundis indui vestibus. De quibus propheta sacerdotes indui orat, cum dicit: Sacerdotes tui induantur justitia (Psal. CXXXI). Quia ergo omnia in baptismi ratione redolent mysteriis et exuberant sacramentis, opportunum erat, ut novus homo nova acciperet vestimenta, et purgatus veteris noxae colluvione, candidarum vestium indueretur nitore. Moses enim Aaron et filios ejus prius aqua lavavit, et post lineis induit vestimentis. Quia noster verus Moses qui populum de Aegyptia servitute, de gentilitatis videlicet errore liberat, qui est mediator Dei et hominum, sui nos inenarrabili sacramenti unda purificat, et bonorum operum indumentis exornat. Baptizatorum itaque capita chrismate liniuntur, ut in regno et sacerdotio Ecclesiae delibuti (0321C)et Christiani nominis praerogativam accipiant, et ejus membra, qui eos redemit, et eorum caput est, effici valeant. Capita itaque eorum qui regenerantur ex aqua et spiritu sancto mystico velamine teguntur, ut eis per Petrum dicatur: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II), et hoc velamine et diadema regium, et sacerdotalis capitis velamentum significetur; et quia per caput mens plerumque in sacro eloquio accipi solet, juxta illud: Respicite et levate capita vestra (Luc. XXI), mens renatorum et regiae dignitatis ornamenta, et sacerdotalis verticis habeat tegumenta, ut et contra vitia sacerdotali velamine muniatur, et virtutum gemmis spiritaliter exornetur, et unctione sacrosancti chrismatis liniatur, quibus etiam septiformis (0321D)gratiae spiritus per chrismatis unctionem conceditur, ut non solum sancti spiritus, qui unius est cum patre et filio substantiae, sed totius sanctae Trinitatis habitaculum effici mereantur. Spiritus paracletus septiformis etiam gratiae dicitur, propter septenarii numeri mysterium, in quo summa perfectio intelligitur. Est enim compositus ex toto primo pari, et ex toto primo impari: ex toto primo pari, qui dividi potest, et ex toto primo impari, qui dividi non potest. Habet enim in ternario mysterium Trinitatis, in quaternario Evangelii. Sive enim tres per quatuor, sive quatuor per tres multiplicentur, ad duodenarium numerum surgitur, quia mysterium sanctae Trinitatis et doctrina Evangelii per duodecim apostolos in (0322A)quatuor mundi partes, orientem videlicet et occidentem, septentrionem et meridiem, derivata est. Hunc enim spiritum, qui a patre filioque procedit, idem Dominus apostolis, et per apostolorum et eorum successorum ministerium sanctae suae tribuit Ecclesiae, cujus dona, quanquam ex unius spiritus fonte procedant, videntur quodammodo quasdam habere proprietates. Aliud est enim sapere, aliud intelligere, quia multi quidem aeterna sapiunt, sed haec intelligere minime possunt. Sapientia ergo mentem quam insederit, de aeternorum spe et certitudine replet. Intellectus eo quod secreta penetrat, cor quod tetigerit, reficiendo ejus tenebras illustrat. Consilium, dum esse quempiam praecipitem prohibet, ratione animum replet. Fortitudo vero cum adversa non metuit, (0322B)trepidanti menti confidentiam praebet. Scientia cum ignorantiam fugat, et lumine suo eum quem repleverit illustrat. Pietas, misericordiae operibus eum quem repleverit, exuberare concedit. Timor, dum premit mentem ne de praesentibus superbiat, de futuris illam spei refectione confortat. Sic enim quodam adminiculo sui invicem sibi succurrunt, ut dum alia aliae suffragatur, vitae ordo et status decentissime componatur. Minor quippe est sapientia, si intellectu careat. Et valde inutilis intellectus est, si ex sapientia non subsistat. Quia cum altiora sine sapientiae pondere penetrat, sua illum levitas gravius ruiturum levat. Vile est consilium, cui robor fortitudinis deest, quia quod tractando invenit, carens viribus, usque ad perfectionem operis non perducit, (0322C)et valde fortitudo destruitur, nisi per consilium fulciatur, quia quo plus se posse conspicit, eo virtus sine rationis moderamine deterius in praeceps ruit. Nulla est scientia, si utilitatem pietatis non habet, quia dum bona cognita exsequi negligit, sese ad judicium arctius stringit, et valde inutilis est pietas, si scientia discretione caret, quia dum nulla hanc scientia illuminat, quomodo misereatur ignorat. Timor quoque ipse, nisi has etiam virtutes habuerit, ad nullum opus procul dubio bonae actionis surgit, quia dum ad cuncta trepidat, ipsa sui formidine a bonis operibus torpens vacat. Summopere itaque observandum est, et ipsius sancti spiritus adjutorium implorandum, ne sapientia elevet, ne intellectus dum subtiliter currit, aberret, ne consilium dum se multiplicat, (0322D)confundat, ne fortitudo dum fiduciam praebet praecipitet, ne scientia dum novit et non diligit, inflet, ne pietas dum se extra rectitudinem inclinat intorqueat, ne timor dum plus justo trepidat, in desperationis foveam mergat.
Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. Erant omnes viri fere duodecim, etc. Quaestio crebra ventilatur, si illi qui per ignorantiam forte non baptizati, sed tamen rectae fidei aliquibus baptizati sunt, iterum baptizari debeant, quam hoc capitulo expositam reor; quid enim differt, utrum tunc ante initium baptismi Christi, an nunc sine successione ejusdem quisque baptizetur, cum etiam (0323A)ipse Joannes eos quos in fide et in nomine Christi licet venturi baptizaverat, iterum baptizandos esse, praedicaverit dicens: Ego baptizo vos aqua, ille baptizabit vos in Spiritu sancto.
Verum judicia Domini abyssus multa. Ecce Asia nuper apostolorum nec visitatione digna, nunc et apostolico sacrato numero et prophetali est munere sublimata, et notandum quod Spiritus sanctus et hic in duodecim discipulos et supra in centum et viginti, qui est duodenarius numerus decies ductus adventus sui signa monstraverit, illud in Hierusalem, hoc in Epheso, quae est civitas Graecorum, credo ut ostenderet se, sive de Judaeis seu gentibus credat quis, eos tantummodo, qui unitati Ecclesiae catholicae atque apostolicae communicent, implere.(0323B) EVANGELIUM JOANNIS, CAP. XIV. « Si diligitis me, mandata mea servate. Et ego rogabo patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non vidit eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. Adhuc modicum, et mundus jam me non videt. Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. In illo die vos cognoscetis, quia ego in patre meo et vos in me, et ego in vobis. Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a patre meo. Et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum. »(0323C) Si diligitis me, mandata mea servate. Quid est, quod dicit, quod diligentibus Deum et servantibus mandata ejus, spiritus paracletus daretur, dum Deus diligi, et mandata ejus servari non possunt, nisi per spiritum sanctum? quid est aliud, nisi, ut qui per spiritum sanctum diligit Deum, meretur diligendo, ut plus habeat, et plus habendo, plus diligat? Paracletus consolator interpretatur, et spiritus sanctus recte Paracletus vocatur, quia corda fidelium, ne inter hujus saeculi adversa deficiant, coelestis vitae desideriis sublevat, ac reficit.
Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis. Ostendens seipsum esse Paracletum. Habebant autem et prius Paracletum, ipsum videlicet Dominum secum in carne commorantem, cum et miraculorum (0323D)dulcedine et ope praedicationis, ne propter infidelium persecutionem scandalizari possint, erigi et confortari solebant: Rogabo dixit, propter humanitatem, qui dat cum patre per divinitatem.
Ut maneat vobiscum in aeternum. In aeternum namque manet cum sanctis, quos et in hac vita semper invisibiliter intus illustrat, et in futuro ad contemplandum perpetuo speciem suae majestatis introducit.
Spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere, quia non vidit eum, nec scit eum. Mundum autem appellat homines mundi hujus amori datos. Mundus ergo eum accipere non potest, id est, mundiales homines, quia non habent invisibiles charitatis (0324A)oculos, quibus solummodo spiritus sanctus videri potest, et sciri et sciendo intelligi.
Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit. Erit ut maneat in aeternum. Dominum namque salvatorem et infideles ante passionem in carne viderunt, sed quia filius Dei esset, quia Paracletus a Domino missus in mundum, non nisi fideles scire potuerunt. Spiritum autem sanctum neque oculis videre infideles, neque animo valebant cognoscere, quia non indutus humanitate discipulis apparuit, sed ita ad eos venire, ita apud eos maluit manere, ut in ipsorum cordibus gratissimam sibi sedem consecraret. Hoc est enim quod ait: Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Qui autem invisibiliter in hac vita manet cum (0324B)electis, visibiliter utique eis gratiam suae cognitionis exhibet.
Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. Videbatur infidelibus, quia moriens in cruce, ut Dominus discipulos relinqueret orphanos, sed non reliquit orphanos, quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta, et post dies decem assumptionis suae, spiritus sancti illis de coelo chrismata donavit, ubi ipsum Christum ad eos venisse, nullus ambigit, qui inseparabilem sanctae trinitatis naturam virtute et operatione esse cognovit.
Adhuc modicum, et mundus me jam non videbit. Modicum erat usque ad tempus expletae passionis, ex quo illum reprobi videre non valebant; soli (0324C)etenim justi, qui morte illius erant contristati gaudium resurrectionis ejus videre meruerunt.
Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. Quid est, quia ego vivo, et vos vivetis? Cur de praesenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi vitam etiam carnis utique resurgentis, qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam, et quia ipsius mox futura fuerat resurrectio, praesentis posuit temporis verbum, propter significandam celeritatem; illorum autem, quoniam in saeculi differtur finem, non ait, vivitis, sed vivetis. Duas ergo resurrectiones suam scilicet mox futuram, et nostram in saeculi fine secuturam duobus verbis praesentis temporis et futuri eleganter breviterque promisit.(0324D) In illo die vos cognoscetis, quia ego in Patre meo, et vos in me, etc. In quo die, nisi de quo ait, et vos vivetis? Noverant apostoli, tunc esse Christum in patre per unitatem individuae divinitatis; noverant se esse in Christo, per susceptionem fidei et sacramentorum ejus. Noverant veraciter vivere, tunc esse Christum in patre, et in se esse Christum, per dilectionem et observantiam mandatorum ejus. Novit et hoc sancta Dei Ecclesia, sed longe melius et plenius in illa die, de qua dixit, et vos vivetis, in qua veraciter vivere incipiunt, hoc est, in die resurrectionis, quando eo perfectius cuncta quae scienda sunt sciunt, quo ipsum scientiae fontem vicinius sine fine conspiciunt. Ut omnibus hujus promissionem (0325A)beatitudinis promitteret, non solummodo apostolis, mox subjunxit:
Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligitur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Ubi omni intentione considerandum est, quia Christum vere diligere est, non solum ipsam dilectionem labiis ambigue confiteri, sed mandata Christi, quae discendo habemus, operando servare. Qui habet, inquit, mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me. Qui habet in memoria, et servat in vita; qui habet in sermonibus, et servat in moribus; qui habet audiendo, et servat faciendo, aut qui habet faciendo, et servat perseverando, ipse est, inquit, qui diligit me. Notandum, quia cum praesentis temporis (0325B)verbo diceret, qui autem diligit me, adjecit de futuro, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Diligit namque etiam nunc dilectores suos cum patre filius, sed nunc diligit ad hoc, ut recte vivant ex fide, quae per dilectionem operatur. Tunc ad hoc diliget, ut perveniant ad visionem veritatis, quam per fidem gustaverant. Non autem frustra addidit, et manifestabo ei meipsum. Se vero secundum humanitatem cunctis in judicio manifestabit, solis vero justis et sanctis divinitatis gloriam, in qua aequalis est patri et spiritui sancto ad beatitudinem aeternam manifestaturus erit.
CONCORDIA. In sancti spiritus acceptione et dono istarum duarum (0325C)fit concordia lectionum.(0325C) DOMINICA PENTECOSTES. LECTIO ACTUUM APOSTOLORUM, CAP. II. « Dum complerentur dies Pentecostes erant omnes discipuli pariter in eodem loco. Et factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis. Seditque super singulos eorum. Et repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout spiritus sanctus dabat eloqui illis. Erant autem Hierusalem habitantes Judaei viri religiosi, ex omni natione quae sub coelo est. Facta autem hac voce, convenit multitudo et mente confusa est, quoniam audiebat (0325D)unusquisque lingua sua illos loquentes. Stupebant autem omnes et mirabantur dicentes: Nonne, ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus? Parthi et Medi et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Judaeam et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae quae est circa Cyrenen, et advenae Romani, Judaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes. Audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. »
Dum complerentur dies Pentecostes erant omnes discipuli pariter in eodem loco. (Ex Beda.) Hoc est in coenaculo quod superius ascendisse narrantur. (0326A)Quicunque enim spiritu sancto adimpleri desiderant, carnis domicilium necesse est, mentis contemplatione transcendant. Sicut autem quadraginta dies, quibus Dominus post resurrectionem cum discipulis conversatus est, cum resurgente Christo peregrinationis hujus designant Ecclesiam, ita dies quinquagesimus, quo spiritus sanctus accipitur, perfectionem beatae quietis, qua labor Ecclesiae temporalis denario remunerabitur aeterno, congruenter exprimit. Nam et ipse numerus quadragenarius, aequalibus suis partibus computatus, addit amplius ipsum denarium, et facit quinquaginta. Quadragenarii quippe numeri dimidium est viginti quarta pars decem, quinta octo, octava quinque, decima quatuor, vicesima duo, quadragesimum unum. Viginti autem, et decem, (0326B)et octo et quinque, et quatuor et duo, et unum, quinquaginta faciunt. Cujus computi facillime patet figura, quoniam praesens conflictus, gaudium nobis jubilaei, quasi latenter generat sempiternum, Apostolo dicente, quod enim in praesenti momentaneum est, et leve tribulationis nostrae, supramodum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Vera est autem nostra beatitudo, et corporis et animae nos immortalitate gloriantes summae et beatae Trinitatis aeterna visione satiari. Nam corporis quatuor notissimis qualitatibus consistimus, in interiore autem homine ex toto corde, tota anima, tota mente, Deum diligere jubemur, et hoc est perfectae vitae denarium divinae nos gloriae praesenti visione laetari. Verum notandum, juxta historiam, quod apud antiquos (0326C)dies Pentecostes, id est, quinquagesimae, quo lex data erat, ab occisione agni computabatur. Hic autem non a Domini passione, sed sicut beatus Augustinus, quo spiritus sanctus missus est, computatur, qui redeuntes signi veteris exemplo, ipse sibi manifestissime diem Dominicum suo consecravit adventu. Quo etiam temporis articulo verum Pascha die Dominico monstravit esse celebrandum. Nam sicut hic, sic et illic in ignis visione Deus apparuit, dicente in Exodo: Totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne.
Et factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis, etc. Per ignem quidem Dominus, ut beatus papa Gregorius exponit, apparuit, sed per semetipsum locutionem interius fecit, et neque ignis Deus, (0326D)neque ille sonitus fuit, sed per hoc, quod exterius exhibuit, expressit hoc quod interius gessit. Qui enim discipulos et zelo succensos, et verbo eruditos intus reddidit, foris linguas igneas ostendit. In significatione igitur admota sunt elementa, ut ignem et sonitum sentirent corpora, igne vero invisibili, et voce sine sonitu docerentur corda.
Et apparuerunt illis dispertitae, etc. Spiritus enim sanctus in igne et linguis apparuit, quia omnes quos impleverit ardentes pariter et loquentes facit. Ardentes utique ex se, et loquentes de se. Simul et indicans, quia sancta Ecclesia per mundi terminos dilatata omnium gentium erat voce locutura.
Seditque supra singulos eorum. Quod sedisse dicitur, (0327A)regiae est potestatis indicium, vel certe quia requies indicatur in sanctis.
Et coeperunt loqui aliis linguis. Unitatem linguarum, quam superbia Babylonis disperserat, humilitas Ecclesiae recolligit. Spiritualiter autem varietas linguarum, dona variarum significat gratiarum. Verum non incongrue spiritus sanctus intelligitur, ideo primum linguarum donum dedisse hominibus, quibus humana sapientia forinsecus et discitur, et docetur, ut ostenderet, quam facile possit sapientes facere per sapientiam Dei, quae eis interna est.
Erant autem in Hierusalem habitantes Judaei viri religiosi, etc. Conveniens puto perquirere, quinam isti sunt, et ex qua captivitate Judaei, quoniam quidem illa quae in Aegypto fuerat vel in Babylonia, absoluta (0327B)jam fuerat. Romani autem nondum venerant in captivitatem, licet jam et ipsa immineret ultrix commissi de Salvatore piaculi. Superest igitur, ut illa intelligatur captivitas, quae sub Antiocho facta est, quod utique non multis ante temporibus acciderat.
Quoniam audiebat unusquisque lingua sua eos loquentes. Quaeritur in hoc loco, quod unusquisque audiebat linguis suis loquentes eos magnalia Dei, utrum hi qui loquebantur diversis sermonibus, uniuscujusque linguae, hoc quod dicebatur proferebant, id est, unusquisque eorum, nunc hac, nunc alia lingua loquens sic per omnes curreret, an in eo potius erat mirabile, quod sermo eorum qui loquebantur, qualibet lingua fuisset pronuntiatus, unicuique audienti (0327C)secundum suam linguam intelligebatur, ut verbi gratia, unoquoque apostolo in Ecclesia loquente. Necesse enim erat tacentibus reliquis unum loqui, et sermonem unum ad auditum omnium pervenire, ipse sermo hanc in se vim haberet, ut cum diversarum gentium auditores essent, unusquisque secundum linguam suam, illius ipsius unius sermonis, qui ab apostolo fuerat pronuntiatus susciperet auditum, et caperet intellectum, nisi forte secundum hoc magis videbatur audiendum esse miraculum quam loquendum.
Stupebant autem omnes et mirabantur dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur Galilaei sunt, et quomodo nos audivimus, unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus, Parthi et Medi, et Elamitae, (0327D)et qui habitant Mesopotamiam et Judaeam, et Cappadociam? Judaeam hoc loco non totam gentem, sed partem illius, hoc est, tribum Juda et Benjamin significat, ad distinctionem videlicet Samariae, Galilaeae, Decapoleos, et aliarum in eadem provincia regionum, quae licet omnes una lingua loquerentur Hebraea, domesticam tamen singulae dicendi speciem habuere distinctam. Unde et Petrus in Domini passione, quod Galilaeus sit loquela sua proditur.
Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenen, et advenae, Romani, Judaei quoque, et proselyti, etc. Proselytos, id est, advenas, nuncupabant eos qui de gentibus originem ducentes, circumcisionem et Judaismum (0328A)eligere malebant, sicut Achior in libro Judith fecisse narratur (Judith. XIV). Non solum ergo, inquiunt, qui natura sunt Judaei, ex diverso orbe convenerant, verum et hi qui de praeputio nati, eorum adhaeserint juri.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. XIV. « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus qui misit me patris. Haec locutus sum vobis apud vos manens. Paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. (0328B)Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet. Audistis, quia dixi vobis, vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad patrem, quia Pater major me est. Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis. Jam non multa loquar vobiscum. Venit enim Princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam, sed ut cognoscat mundus, quia diligo patrem, et sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio. »
Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum, veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis. Hinc in Epistola sua idem Joannes (0328C)dicit: Qui dicit, quia diligo Deum et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. III). Vere enim diligimus Deum, si mandata ejus observamus, et nos a nostris voluptatibus coarctamur. Et Pater meus diligit eum, quia opera quae pater facit, haec et similiter filius facit, et qui diligit filium, diligit et patrem, et qui diligitur a filio diligitur a patre.
Et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Qui enim vere diligit Deum, nec tentationis tempore recedit ab amore Dei, ad hunc veniunt pater et filius spirituali accessione, et mansionem apud eum habent. Ille enim vere amat, cujus videlicet mentem delectatio prava ex consensu non superat. Nam tanto quisque a superno amore disjungitur, quanto inferius delectatur. Dilectio sanctos discernit (0328D)a mundo, qui facit habitare unanimes in domo, in qua domo facit pater et filius mansionem, qui donant et ipsam dilectionem. Quibus donant in fine, etiam suam manifestationem, de qua manifestatione discipulus interrogavit, et audivit ad hanc manifestationem per dilectionem perveniendum esse.
Qui non diligit me sermones meos non servat. Hi sunt qui patrem et spiritum sanctum nunquam vident, filium autem, non ut beneficentur, sed ut judicentur ad modicum vident, nec ipsum in forma Dei, ubi est cum patre et spiritu sancto, pariter invisibilis, sed in forma hominis, ubi esse mundo voluit, patiendo contemptibilis, judicando terribilis.
Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus (0329A)qui misit me patris. Quid est quod prius plurali numero sermones dixit, nunc autem singulari sermonem? Fortasse praedicationis ibi sermones monstraret, hic vero seipsum, qui est verbum patris, et ideo dixit: non suum, qui a se ipso non est, sed a patre. Sicut nec sua imago, sed patris, nec suus filius, sed patris. Recte igitur auctori tribuit, quidquid facit aequalis, a quo habet hoc ipsum, quod illi est indifferenter aequalis.
Haec locutus sum vobis apud vos manens. Illa mansio, de qua superius dixit, et spiritalis est, quae solis sanctis datur. Haec vero de qua nunc dicit, corporalis est, de sua praesentia corporali tantummodo dixit, quam utrique et justi et impii videre potuerunt. Illa in aeternum beatificat liberatos, haec in tempore (0329B)visitat liberandos. Haec, inquit, locutus sum vobis apud vos manens, utique praesentia corporali una cum illis visibilibus loquebatur.
Paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, etc. Multa dixit audientibus infidelibus, quae in eorum corde locum non invenerunt, quia spiritus sanctus intus eos non docebat. Multa dicit quotidie per sanctos praedicatores, quae audientes interius non recipiunt, quia spiritus sanctus non suggerit eis interius, quae audierunt exterius, de quo recte promittitur: Ipse vos docebit omnia. Quia nisi idem spiritus corde assistat audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo enim docenti homini tribuat, quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua (0329C)exterius in vacuum laborat. Aliter itaque praedicantem Christum audierunt Judaei, aliter apostoli: illi ad judicium, isti ad salutem, quia hos spiritus in animo docuit quae foris audierunt in aure.
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, In pace relinquo vos, in pace inveniam vos; hic relinquo, illic do; sequentibus relinquo, praevenientibus do. Pacem suam reliquit nobis in hoc saeculo, pacem suam dabit nobis in futuro saeculo. Pacem suam reliquit nobis, ut nos invicem diligamus. Pacem suam dabit nobis, ubi nunquam invicem dissentire possimus. Quid est quod dicit: Pacem meam do vobis, et non dixit: Pacem meam relinquo vobis? fortassis quia aliter nunc, aliter tunc, pax erit. Hic vero bella cum vitiis habemus, ideo non addidit, meam; illic (0329D)vero in aeterna pace, aeterna erat tranquillitas et concordia et talis pax, qualem ille habuit cum semetipso, qui nullum habuit in seipso peccatum.
Non quomodo hic mundus dat, ego do vobis. Id est, non quomodo immundi homines saepe sibi in sua malitia concordant, sed quomodo, qui sibi in sanctitate concordant, et in Christi se charitate conjungunt.
Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis, vado et venio ad vos. Hinc turbari et formidari poterat cor illorum, quod ibat ab eis, quamvis venturus esset ad eos, ne forsitan gregem lupus hoc intervallo invaderet, pastore absente; sed a quibus homo abscedebat, Deus non relinquebat, (0330A)et idem ipse Christus et homo et Deus. Ergo ibat per id quod homo erat, et manebat per id quod Deus erat. Igitur Deus qui nullo continetur loco, discedit ab eorum cordibus qui eum relinquunt, moribus non pedibus venit ad illos qui convertuntur ad eum, non facie, sed fide, et accedunt ad eum, non carne sed charitate.
Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad patrem, etc. Per quod igitur filius non est aequalis patri, per hoc iturus erat ad patrem, in quo venturus est, vivos judicaturus et mortuos; per illud vero quod est aequalis patri, nunquam recessit a patre, sed cum illo est ubique totus per divinitatem quam nullus continet locus, agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua aequalis est patri, (0330B)humanam, qua major est pater. Utrumque autem simul non duo, sed unus Christus, ne sit quaternitas, sed trinitas Deus. Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro, sic unus est Christus, Deus et homo. Ac per hoc Christus et Deus, anima rationalis et caro, Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo, per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi. Item de singulis quibus homo constat. Quis non est derelictus in inferno? Christus Jesus, sed in anima sola. Quis est resurrecturus et triduo jacuit in sepulcro? Christus Jesus, sed in sola carne. Dicitur ergo et in his singulis Christus; verum haec omnia non duo vel tres, sed unus est Christus; (0330C)ideo ergo dicit: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad patrem. Quoniam naturae humanae gratulandum est, eo quod assumpta sit a verbo unigenito, ut immortalis constitueretur in coelo, hoc enim modo se iturum dixit ad patrem. Non profecto ad illum ibat, qui cum illo erat, sed hoc erat ire ad illum, et recedere a nobis, mutare atque immortale facere, quod mortale suscepit, ex nobis, et ad dexteram constituere patris, per quod fuit in terra pro nobis. Deinde ipse Dominus Jesus subjunxit.
Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis. Illud utique dicit, quod factum fuerit, quod eum post mortem visuri erant viventem, et ad patrem ascendentem. Poterant enim dubitare si filius Dei esset, cum eum viderunt moriturum, sed (0330D)cum viderunt eum resurrexisse credebant, in quo ante dubitabant, et confirmata est fides in cordibus eorum, quam illis praedixerat, qui et ore promisit, quid facturus erat et opere complevit, quod ante praedixit. Deinde quid dicit:
Jam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi hujus. Quis, nisi diabolus?
Et in me non habet quidquam. Nullum scilicet omnino peccatum, hinc enim ostendit diabolum principem esse peccatorum hominum, non creaturarum Dei, et quotiescunque mundi fuga in mala significatione ponitur non ostendit, nisi mundi istius amatores et non Dei. Absit enim, ut credamus principem esse coeli et terrae et creaturarum omnium quae generaliter (0331A)mundi appellantur. Totus itaque mundus servit suo creatori non deceptori; redemptori, non interemptori; et regitur dispensatione divina, non inimici versutia subvertitur praeter homines partes illius, qui propria voluntate, non necessitate aliqua, se subjiciunt diabolo, unde et Apostolus ait: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines, sed adversus potestates et rectores tenebrarum harum (II Cor. VII), id est, peccatorum, qui in tenebris manent iniquitatis quos rectores angelos esse desertores designant, sed sunt qui per gratiam Dei, non propriis meritis inde eruuntur, de quibus ait Apostolus: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate, sed gratia Deo qui eruit nos, sicut idem dicit (0331B)Apostolus de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii claritatis suae, in quo princeps hujus mundi, hoc est, tenebrarum harum, non habebat quidquam, quia neque cum peccato Deus venerat, nec ejus carnem de peccati propagine virgo pepererat, et tanquam ei diceretur: Cur ergo morieris, si non habes peccatum cui debebatur mortis supplicium, continuo subjecit:
Sed ut cognoscat mundus, quia diligo patrem, et sicut mandatum dedit mihi pater sic facio. Discumbens enim discumbentibus loquebatur; eamus autem dixit, quo nisi ad illum locum, unde fuerat tradendus? Est morti traditus, qui nullum habebat meritum mortis, sed habebat ut moreretur mandatum patris.(0331C) DOMINICA OCT. PENTECOSTES. LECTIO LIBRI APOCALYPSIS BEATI JOANNIS APOSTOLI, CAP. IV. « Vidi ostium apertum in coelo, et vox prima quam audivi, tanquam tubae loquentis mecum, dicens: Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri cito. Post haec statim fui in spiritu. Et ecce sedes posita erat in coelo, et supra sedem sedens. Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis, jaspidis et sardini; et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdine, et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, et supra thronos viginti quatuor seniores, sedentes circum amicti stolis albis, et in capitibus eorum coronas aureas. Et de throno procedebant fulgura, et voces et tonitrua, et septem (0331D)lampades ardentes ante thronum, quae sunt septem spiritus Dei. Et in conspectu sedis, tanquam mare vitreum simile crystallo; et in medio sedis, et in circuitu sedis, quatuor animalia plena oculis ante et retro. Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti. Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas, et in circuitu, et intus plena sunt oculis, et requiem non habebant die ac nocte dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat, qui est, et qui venturus est. Et dum darent illa quatuor animalia gloriam et honorem, et benedictionem sedenti (0332A)super thronum viventi in saecula saeculorum, procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum. »
Vidi ostium apertum in coelo. (Ex Beda.) Id est, fidem nativitatis Christi, et passionis, et resurrectionis in Ecclesia. Ostium apertum, Christum natum et passum indicat, ipse enim ait: Ego sum ostium, si quis per me introierit, salvabitur (Joan. X). Et alibi: Nemo venit ad patrem nisi per me (Joan. VI). Quod autem dicit in coelo, in Ecclesia significat, quae coelum esse meruit, eo quod sit habitaculum Dei.
Et vox prima quam audivi, tanquam tubae loquentis mecum. Sicut enim vox tubae, sic praedicatorum vox est, quando invitat auditores ad fidem. Quod autem (0332B)dixit: Vox prima, subauditur in ista visione.
Dicens: Ascende huc, et ostenduam tibi quae oportet fieri cito. Quod dicit: Ascende huc, non de loco significat ad locum, sed ascende, id est, intellige, et crede, infideles enim invitat ad Christum Ecclesia, et ad baptismum. Omnis enim qui credit Christum natum et passum, ascendit ad altitudinem Ecclesiae, et videt futura affectu spiritali, unde et sequitur.
Post haec fui in spiritu. Id est, non sensi corpus meum, tanquam spiritus meus solus esset extra corpus in visione spiritali.
Et ecce sedes posita erat in coelo. Id est, Ecclesia perfecta in fide.
Et supra sedem sedens. Id est, super Ecclesiam sedens erat Christus, unde et Isaias ait: Vidi Dominum (0332C)sedentem super solium excelsum et elevatum (Isa. VI), id est, super Ecclesiam in fide excelsa et in spe vitae aeternae feliciter elevatam.
Et qui sedebat, similis erat aspectu lapidis jaspidis et sardini, etc. Jaspis colorem habet quasi maris, sardius quasi sanguinis. Per jaspidem baptismus intelligitur, per sardium, martyrium. Istae comparationes conveniunt Ecclesiae, qua indutus est Christus. Iris arcus est in coelo, qui significat Novum Testamentum, habet enim tres colores, aquae, sulphuris, et ignis. Per aquam baptismus intelligitur, per sulphurem poenitentia, per ignem martyrium, nam et aqua venit in diluvio, sulphur descendit super Sodomam, ignis veniet tempore judicii. Aliter. Iris in circuitu sedis, Evangelium significat in circuitu Ecclesiae, (0332D)nam et smaragdus aquae et ignis habet colorem, baptismum significans et martyrium.
Et in circuitu sedis sedilia viginti et quatuor, et supra thronos viginti quatuor seniores sedentes. Viginti decalogum duplicatum, quatuor vero significat quatuor Evangelia. Sive viginti quatuor seniores, duodecim patriarchas, et duodecim significant apostolos.
Circumamictos vestimentis albis. Hoc est, opere castitatis. Unde et Salomon ait: Omni tempore sint vestimenta tua candida (Eccle. IX), id est, caro tua ab omni pollutionis sorde mundata, et pudicitia castitatis ornata.
Et in capitibus eorum coronae aureae. Id est, principalia (0333A)mentis dona, sapientiae vel immortalitatis palmae.
Et de throno procedunt fulgura. Id est, de Ecclesia multa et magna miracula.
Et voces et tonitrua. Id est, praedicatorum voces, cum promissionibus et comminationibus.
Et septem lampades ardentes ante thronum. Thronus Dei Ecclesia; quae sint lampades ipse exposuit dicens: Qui sunt septem spiritus Dei, id est, septem dona Spiritus sancti.
Et in conspectu sedis tanquam mare vitreum simile crystallo. Mare vitreum significabat baptismum, quod pro puritate simile dicitur crystallo.
Et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia, plena oculis ante et retro. Quatuor animalia (0333B)quatuor significant Evangelia; quae oculis ante sunt plena, quia de futuro judicio praedicant: retro sunt plena, quia de Veteri Testamento testimonium donant; sive ante quia quae agenda sunt discrete considerant, retro quia quae plangenda sunt solerter recordantur.
Et animal primum simile leoni, etc. Secundum anagoge autem, Christus leo fuit in resurrectione, vitulus in passione, homo in carne, aquila in ascensione. Secundum moralem vero sensum, leo qui fortissimus scribitur bestiarum, fortiores significat in fide, vitulus misericordes in Ecclesia; homo, humiles qui dicunt, Humiliatus sum usquequaque, vivifica me, Domine; aquila, excelsos qui dicunt cum Paulo, nostra autem conversatio in coelis est. Quae (0333C)animalia senas alas habebant, qui per sex mundi aetates legem Veteris ac Novi Testamenti annuntiare non cessant, quae cum sit Novi ac Veteris Testamenti, lex una, in sex videtur esse divisa, id est, in legem naturae, legem litterae, legem prophetarum, legem evangeliorum, legem apostolorum, et legem ecclesiasticam.
Et in circuitu et intus plena sunt oculis. Oculos intus et foras habent, qui Ecclesiam divinarum Scripturarum testimoniis intus et foris illuminant.
Et requiem non habebant die ac nocte. Id est, in prosperitate et in adversitate, ut Psalmista ait: Benedicam Dominum in omni tempore, id est, in prosperis et in adversis, nam dies pro prosperitate, et nox pro adversitate frequenter solet intelligi.(0333D) Dicentia, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, etc. Hic trinitas et unitas intelligitur, quia tres personas, et Deum unum praedicant, et trinitatis et unitatis sacramentum demonstrant.
Qui erat, et qui est, et qui venturus est. Qui erat ut illud: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Qui est, ut illud: Dic filiis Israel: Qui est, misit ad me vos. Qui venturus est, subauditur judicare vivos et mortuos.
Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, procidunt viginti quatuor seniores et adorabant viventem in saecula saeculorum, et mittunt coronas suas ante thronum dicentes: Dignus es, Domine Deus noster, accipere regnum. (0334A)Procidunt ante sedem et adorant, et mittunt coronas suas ante Deum omnes electi, quia quidquid dignitatis habent, non sibi, sed illi tribuunt, et ei referunt gloriam laudis, a quo se cognoscunt vires accepisse certaminis.
ITEM BEDAE IN ISTA IPSA LECTIONE EXPOSITIO.
Vidi ostium apertum in coelo. Convenienter ostium coeleste ascensurus aspicit, cui celsa mysteria pandi promittuntur, vel quia ostium Christus est, qui illum crediderit natum et passum, conscendit coelum, id est, Ecclesiae altitudinem, et videt futura speciali effectu sicut dicit.
Et statim fui in spiritu, et vox prima quam audivi tanquam tubae loquentis, etc. Similem utique priori voci quae dixerat: Quod vides scribe in libro.(0334B) Et ecce sedes posita erat in coelo, et supra sedem sedens. Ecclesiam in coelesti conversatione positam Dominus habitat. Gregorius papa solium Dei in visione Micheae angelicas potestates interpretatur, quarum mentibus altius praesidens, inferius cuncta disponit.
Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis et sardini. Jaspidis color aquam, sardini ignem significat, quibus duobus judicium novimus celebrari. Sicut enim, inquit, in diebus Noe, ita erit et adventus filii hominis (Matth. XXIV).
Et iris erat in circuitu sedis, similis visioni smaragdino. Iris quae fit sole nubes irradiante, et post diluvium primo propitiationis indicio facta est, intercessu sanctorum, quos Dominus illustrat, Ecclesiam (0334C)muniri designat. Quae bene smaragdo lapidi viriditatis nimiae comparatur. Quo enim haereditatem immarcessibilem fide perfectiori exspectant, eo potentius etiam caeteros orando protegunt. Quia hic de istis tribus lapidibus parva diximus, libet ut de istis pariter et aliis nobilibus lapidibus paululum latius disputemus, de quibus et Isaias ait: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in saphyris, et reliqua, statim quasi exponens subjecit, universos filios tuos a Domino doctos (Isa. LIV).
Fundamentum primum jaspis. Jaspidum multa sunt genera: alii enim viridi coloris, et tinctus quasi floribus, apparet; alius smaragdini habens similitudinem, sed crassi coloris, quo omnia fantasmata fugare autumant. Alius nivi et spumae marinorum fluctuum, (0334D)quasi mixto cruoris obrutilans. Per jaspidem ergo, fidei viror immarcescibilis indicatur, quae Dominicae passionis sacramento per undam baptismatis imbuitur, atque ad omnes spiritalium gratiarum flores, proficientibus meritis instruitur. Hanc enim qui habuerit, vanos timores fugat, monente Petro apostolo: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide (I Petr. IV).
Secundus saphyrus. Hujus lapidis colorem pariter et sacramentum Moses exposuit, eum Dei habitum describens, diceret: Sub pedibus ejus quasi opus lapidis saphyri, et quasi coelum cum serenum est (Exod. XXIV), Ezechiel quoque dicit, quod locus in quo (0335A)thronus Dei sit, saphyri habeat similitudinem (Ezech. I), et gloria Domini in hoc colore consistat, praefigurat eum qui portat imaginem supercoelestis, et cum Apostolo potest dicere: Nostra conversatio in coelis est.
Tertius calcedonius, qui quasi ignis lucernae pallentis speciem retinet, et habet fulgorem sub divo, non in domo, quo demonstrantur hi, qui coelesti desiderio subnixi, hominibus tunc latent, et quasi in abscondito jejunium, eleemosynam, precesque suas agunt, sed cum vel doctrinae, vel aliis sanctorum usibus inservituri, ad publicum procedere jubentur, mox quasi fulgoris lucerna lucent et ardent: ardent videlicet amore, lucent sermone.
Quartus smaragdus, qui nimiae viriditatis est, adeo (0335B)ut herbas virentes frondentesque gemmas, etiam omni inficiens circa se viriditate repercussum aerem, cujus genera plurima sunt, sed nobiliores Scythici, secundum locum tenent Bactriani, tertium Aegyptici. Significat autem animas, fide semper virentes, quae haereditatem immarcessibilem (I Petr. V), et aeternam conservatam in coelis, et mente concipere sperando, et in proximos satagunt spargere praedicando.
Quintus sardonix. Hic ex onice candorem, ex sardio ruborem trahens, ab utroque sardonici nomen accepit. Sunt autem genera ejus plurima. Alius enim, terrae rubrae similitudinem tenet. Alius quasi per humanum unguem sanguis eniteat, bicolor apparet. Alius tribus coloribus, subterius nigro, superius (0335C)mineo, medio candido consistit, cui comparantur nomines corporis passione rubicundi, spiritus puritate candidi, sed sibimet humilitate despecti.
Sextus sardius, qui ex integro sanguinei coloris est, martyrum gloriam significat, de qua dicitur: Praetiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Merito sexto loco positus, cum Dominus noster et sexta aetate saeculi incarnatus, et sexta feria sit pro totius mundi salute crucifixus.
Septimus chrysolitus, qui quasi aurum fulget, scintillas habens ardentes, cujus specie figurantur hi, qui intellectu supernae veraeque sapientiae fulgentes, verba exhortationis in proximos vel etiam virtutum signa quasi scintillas ignis effundunt, quorum, ut orator ait: Mentibus instat amor, sermonibus aestuat ardor, (0335D)quod quia solo spiritalis gratiae munere geritur, decentissime septimo fundamento chrysolitus inest, septiformi enim saepe numero solet spiritus sancti gratia figurari.
Octavus beryllus. Beryllus est, quasi consideres aquam solis fulgore percussam, rubicundum ac decorum reddere colorem, sed non fulget nisi in sexangulam formam poliendo figuretur. Repercussione enim angulorum, splendor illius acuitur. Significat autem homines ingenio quidem sagaces; sed amplius supernae gratiae lumine refulgentes, quodque tenentes manu adurere dicitur, procul dubio patet, quia quisque sancto viro conjungitur, ejus nimirum bonae conversationis igne recreatur.(0336A) Nonus topazius. Topazius lapis, quantum inventione rarus, tantum mercium quantitate pretiosus est; qui duos habere fertur colores, unum auri purissimi, et alterum aetherea claritate relucentem. Hic regibus ipsis fertur esse mirabilis, ut inter divitias suas nihil se simile possidere cognoscant. Cujus pulcherrima naturae qualitas, contemplativae vitae decori dignissima comparatur. Hanc enim reges sancti, quorum cor est in manu Dei, cunctis bonorum operum divitiis, universisque virtutum gemmis merito praeferunt, tanto ardentius coelestis vitae dulcedinem animo complectentes, quanto frequentius supernae gratiae fuerint splendore percussi. Habent ergo sancti viri aureum colorem, et interea flammae charitatis habent aethereum, ex supernae contemplatione dulcedinis. (0336B)Quod vero in insula Thebaida, quae Topazion appellatur, unde ipse nomen accepit, inveniri dicitur, dupliciter intelligendum est, quia et illae praecipue, id est, Aegyptiorum regiones, monachorum gregibus abundent, et quicunque soli justitiae vicinus habitaverit, aetherei nimirum luminis fulgore coletur. Et pulchre in octavo ordine, activae vitae perfectio, sic in nono speculativae suavitatis gemma ponitur, sive quia novem ordines angelorum quorum vitam imitatur, in Scriptura sancta reperiantur.
Decimus chrysoprasius. Chrysoprasius est viridis aureaeque commixturae, quoddam etiam purpureum jubar trahens aureis intervenientibus guttis. Nascitur autem in India, qui significat eos qui viriditatem aeternae patriae, perfectae charitatis fulgore promerentes, (0336C)eam etiam caeteris purpurea martyrii sui luce patefaciunt; qui quoniam in eo quod vitam despiciunt, aeternam gloriam praeferunt, Domini in carne apparentis exempla sequuntur, jam velut in India, id est, prope solis ortum, meritorum suorum fulgorem ostendunt.
Undecimus hyacinthus. Hyacinthus in Aethiopia reperitur, caeruleum colorem habens optimus, qui nec rarus est, nec densitate obtusus, sed ex utroque temperamento lucet, purificato, et suaviter florem trahit. Hic autem non rutilat aequaliter, facie coeli mutatur. Sereno enim perspicuus atque gratus est, nubilo coram oculis evanescit atque marcescit. Indicat enim animas coelesti semper intentioni deditas, atque angelicae quodammodo quantum mortalibus fas (0336D)est, conversationi propinquantes, quibus omni custodia discretionis conversatio percipitur, ne vel nimia sensus subtilitate callens, altiora se quaerere, et fortiora se scrutari audeat. Gloria enim Domini celare verbum, id est, caute de Deo vel homine Christo philosophari, vel rursum desidia torpente, ad infirma fidei initia atque elementa exordii sermonum Dei relabantur, qui potius via regia gradientes, a dextris et a sinistris per arma justitiae tutati procedent, quasi hyacinthus nubilo circumdatus loquitur. Nihil enim judicavi me scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. I), et quasi in serena luce visus, ait: Sapientiam loquimur inter perfectos (II Cor. II).(0337A) Duodecimus amethystus. Amethystus purpureus est, permixto violaceo colore, et quasi rosae nitore, quasdam leniter flammulas fundens, sed et quiddam in purpura illius non ex toto igneo sed quasi vinum rubens apparens. Purpureus ergo decor coelestis regni habitum, roseus vero atque violaceus humilem sanctorum, vere avidam pretiosamque mortem designat.
In jaspide ergo, fidei viriditas; in saphyro, spei coelestis altitudo; in calcedonio, flamma charitatis internae figuratur. In smaragdo autem, ejusdem fidei fortis inter adversa confessio. In sardonice, sanctorum inter virtutes humilitas. In sardio, reverendus martyrum cruor exprimitur. In chrysolito, vox spiritalis inter miracula praedicatio. In beryllo praedicantium (0337B)perfecta operatio. In topazion, eorumdem ardens contemplatio monstratur. Porro in chrysoprasio, beatorum martyrum opus pariter et praemium. In hyacintho, doctorum coelestis ad alta sublevatio, et propter infirmos humilis ad humana descensio. In amethysto, coelestis semper regni in humilium animo memoria designatur, singulique lapides pretiosi singulis sunt fundamentis deputati, qui licet omnes perfecti, quibus civitas Dei nostri in monte sancto ejus ornatur atque fundatur, spiritalis gratiae sint luce fulgentes, alii tamen per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii gratia sanitatum, alii genera linguarum, alii fides in eodem spiritu, etc.
Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, et super (0337C)thronos viginti quatuor seniores sedentes. Ecclesiam namque propter societatem fidei in una sede viderat, eamdem per geminum testamentum de patriarchis et apostolis generatam, in viginti et quatuor sedilibus cernit. Sedentem autem, propter judiciariam ejus in Christo dignitatem; sedebunt autem et judicabunt universa membra, sed in uno et per unum caput. Nam quomodo poterunt sancti in judicio sedere, stantes ad dextram judicis, possunt etiam viginti quatuor seniores in illis intelligi, qui perfectionem operis, quae senario numero commendatur, clara Evangelii praedicatione consumant, nam quater seni, viginti quatuor faciunt.
Circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae. Hoc est, bonis operibus indutos, perenni (0337D)mentis memoria, gaudia superna quaerentes; saepe enim mens capitis nomine solet intelligi.
Et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua. Hoc est, quod Marcus ait: Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis (Marci ultimo.).
Et septem lampades ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei. Unum spiritum dicit septiformem; unus est enim spiritus, septiformitas enim, perfectio est et plenitudo. Commemorato vero spiritu sancto, convenienter unda baptismi sequitur, qua idem spiritus recipi creditur.
Et in conspectu sedis tanquam mare vitreum, simile crystallo. Propter fidem veram baptisma refertur ad (0338A)intra, in quo non aliud videtur exterius, quam quod gestat interius. Crystallo quoque quod de aqua in glaciem et lapidem pretiosum efficitur, baptismi gratia figuratur.
Et in medio sedis, et in circuitu sedis, quatuor animalia, plena oculis, ante et retro. Circuitus throni Dei, id est Ecclesiae patres, lumen Evangelii, praeteritorum futurorumque scientia replet.
Et animal primum simile leoni, etc. Haec animalia multifarie interpretantur. Beatus autem Augustinus, juxta ordinem libri istius, Matthaeum leonem dicit intelligi, qui regiae dignitatis in Christo prosapiam narrat, qui et vicit leo de tribu Juda. Catulus enim leonis Juda, et in quo ut rex a rege timetur. A Magis adoratur, ubi etiam rex cum servis rationem (0338B)ponit. Rex nuptias filio facit, et ad ultimum rex segregat oves ab haedis. Lucam in vitulo, qui hostia magna fuit, in lege enim ejus non solum principia circa templum et sacrificia diversantur, sed ita concluditur: Et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. Facies vero hominis, Marcus significat, qui nihil de regali, vel sacerdotali Domini potentia locutus, tantum hominis Christi gesta simpliciter narrat. Aquila autem, Joannes est, qui nativitatem Verbi, velut ortum solis perspicaciter aspectat. Animalia autem nunc evangelistas, nunc totam Ecclesiam significant, cujus fortitudo in leone, victimatio in vitulo, humilitas in homine, sublimitas in aquila volante monstratur.
Singula eorum habebant alas senas. Perfectione (0338C)suae doctrinae, Ecclesiam ad alta sublevant. Senarius enim numerus ideo perfectus dicitur, quia primis suis partibus impletur, unum quippe, quod est sexta senarii pars, et duo, quod est tertia, et tria quod est dimidium, eumdem senarium faciunt. Aliter alae senae quatuor animalium quae sunt viginti et quatuor, totidem Veteris Testamenti libros insinuant, quibus evangelistarum et fulcitur auctoritas, et veritas probatur.
Et in circuitu et intus plena sunt oculis. Sancta Ecclesia, et coram Deo, et coram hominibus se vigilanter attendit, cujus interiores oculos aspexerat Psalmista, cum diceret: Omnis gloria ejus filii regis ab intus. Exteriores vero, cum continuo subdit: In fimbreis aureis, circumamicta varietate. Aliter, (0338D)sive litteram attendas, sive allegoriam quaeras, lucem semper in Evangelio reperis. Alia translatio sic habet: Plena oculis ante se et retro, quia lux Evangelii, et aenigmata legis irradiat, et novae gratiae mundo fulgur infundit.
Et requiem non habebant die ac nocte dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, etc. Sancta animalia, cuncta tempora saeculi unam. dominationem Deitatis, omnipotentiam et aeternitatem sanctae Trinitatis affirmant, manente intellectualis creaturae perpetua in coelestibus laude.
Procidunt viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabunt viventem in saecula saeculorum. Animalibus personantibus laudem, id est, (0339A)Evangelistis praedicantibus Christi dispensationem, omnis Ecclesia quae in praepositis constat et populis; hoc enim geminato, duodenarius numerus significatur, statim cadens in faciem, adorat viventem in saecula saeculorum, et mittebant coronas suas ante thronum Dei, videlicet, assignantes quidquid virtutis, quidquid habebant dignitatis, quippe qui ex nihilo cuncta creaverat.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. III. « Erat homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine, princeps Judaeorum. Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi Deus fuerit cum eo. Respondit Jesus, et dixit ei: Amen amen dico tibi: Nisi quis renatus (0339B)fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo renasci cum sit senex? Nunquid potest in ventrem matris suae iterum introire et nasci? Respondit Jesus: Amen amen dico tibi: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos renasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat. Sic est omnis, qui natus est ex spiritu. Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? Respondit Jesus et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Amen amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, (0339C)et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accepistis. Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero vobis coelestia credetis? Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis, qui est in coelo. Et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. »
Erat homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine, princeps Judaeorum, hic venit ad Jesum nocte. Princeps scilicet Judaeorum, venit ad Jesum nocte, cupiens secreta ejus allocutione, plenius discere mysteria fidei, cujus aperta ostensione signorum, aliquatenus jam rudimenta perceperat, qui quoniam prudenter ea quae ab illo quaerebat, investigare promeruit.(0339D) Rabbi, scimus, quia a Deo venisti magister, nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. A Deo enim Jesum ad magisterium coeleste, mundo adhibendo, venisse confessus est, Deum cum eo fuisse miraculis prudentius intellexit, necdum tamen ipsum Deum cognovit esse; sed quia quem magistrum noverat veritatis, studiose docendus, adiit merito, et agnitionem divinitatis ejus perfecte doctus subiit, merito utriusque nativitatis ejus, divinae scilicet et humanae, sed et passionis atque ascensionis ipsius areana percepit. Nec non etiam modum secundae generationis, ingressum regni coelestis, aliqua perplura doctrinae evangelicae sacramenta, Domino revelante didicit.(0340A) Respondit Jesus et dixit: Amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Quae sententia tanto apertius cunctis fidelibus lucet, quanto constat, quia sine hujus luce fideles esse nequeunt. Quis enim sine lavacro regenerationis remissionem peccatorum consequi, et regnum valet intrare coelorum? Sed Nicodemus qui nocte venit ad Jesum, necdum lucis mysteria capere noverat, nam et nox in qua venit, ipsa ejus qua premebatur ignorantiam designat, necdum enim eorum numero sociatus erat, quibus ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. IV). Sed inter eos potius remanebat. Quibus dicit Isaias: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est (Isa. LX).(0340B) Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci cum sit senex, etc. Quia enim secundae nativitatis adhuc nescius perseverabat, de salute autem sua jam sollicitus exstiterat, necessario de una, quam noverat nativitate an posset iterari, vel quo ordine regeneratio possit impleri, quaerebat, ne hujus exspers remanendo, vitae coelestis particeps esse nequiret. Notandum autem, quia de carnali quod dixit, hoc etiam de spiritali est regeneratione sciendum. Nequaquam videlicet eam, postquam semel expleta fuerit, posse repeti. Sive enim haereticus, sive schismaticus, sive facinorosus quisque in confessione sanctae trinitatis baptizaret, non valet ille, qui ita baptizatus est, a bonis catholicis rebaptizari, ne confessio vel invocatio tanti nominis videatur annullari. (0340C)Et quia Nicodemus ad primam Domini responsionem sollicitus, quomodo sit intelligenda diligenter inquirit, meretur jam planius instrui, et quia secunda nativitas, non carnalis est, sed spiritualis audire.
Respondit Jesus: Amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu non potest introire in regnum Dei. Cujus nativitatis modum subsequenter exponens prorsusque a carnali distinguens, ait:
Quod natum est de carne, caro est, quod natum est de spiritu, spiritus est. Natura spiritus invisibilis, carnis est visibilis, atque ideo carnalis generatio visibiliter administratur. Visibilibus incrementis qui in carne nascitur per aetatum momenta proficit: spiritualis autem generatio tota invisibiliter agitur. (0340D)Nam videtur quidem qui baptizatur in fontem descendere, videtur aquis immergi, videtur de aquis ascendere. Quid autem in illo lavacro regenerationis egerit, minime potest videri, sola autem fidelium pietas novit, quia peccator in fontem descendit, sed purificatus ascendit. Filius mortis descendit, sed filius resurrectionis ascendit; filius praevaricationis descendit, sed filius reconciliationis ascendit; filius irae descendit, sed filius misericordiae ascendit; filius diaboli descendit, sed filius Dei ascendit. Sola haec Ecclesia mater, quae generat novit, caeterum oculis insipientium videtur talis exire de fonte, qualis intravit. Totumque ludus esse quod agitur, unde in fine videntes gloriam sanctorum, dicent gementes (0341A)in tormentis. Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii (Sap. V), quomodo ergo computati sunt inter filios Dei? Ait Joannes Apostolus: Charissimi, inquit, nunc filii Dei sumus, et nondam apparuit, quid erimus; quod ergo natum est ex spiritu, spiritus est. Quia qui ex aqua et spiritu regeneratur invisibiliter in novum mutatur hominem et de carnali efficitur spiritualis, qui ideo recte non solum spiritualis, sed etiam spiritus vocatur, quia sicut substantia spiritus invisibilis est nostris aspectibus, ita is qui per gratiam Dei renovatur invisibiliter fit spiritualis, et Dei filius, cum visibiliter omnibus caro et filius hominis appareat.
Non mireris, quia dixi tibi oportet vos nasci denuo, (0341B)etc. Spiritus ubi vult spirat, quia ipse habet in potestate, cujus cor gratiae suae visitatione illustret. Et vocem ejus audis, cum te praesente loquitur, is qui spiritu sancto repletur, sed non scis unde veniat, et quo vadat, quia etiam te praesente, si quempiam spiritus ad horam impleverit, non potest videre quomodo intraverit, vel quomodo redierit, quia natura est invisibilis; sic est omnis qui natus est ex spiritu, et ipse enim invisibiliter agente spiritu, incipit esse quod non erat. Ita ut infidelis nesciat unde veniat, et quod vadat, id est, quia a gratia regenerationis venit in adoptionem filiorum Dei, et vadit in perceptionem regni coelestis. Quaerente adhuc Nicodemo quomodo possent haec fieri,
Respondit Jesus et dixit ei: Tu es magister in Israel, (0341C)etc. Non quasi illustrare volens eum qui magister vocetur, cum sit ignarus sacramentorum coelestium, sed ad humilitatis illum viam provocans, sine qua janua coelestis non potest inveniri.
Amen amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus, etc. Terrena illis dixit, ut in superiore lectione invenimus, cum de passione ac de resurrectione sui corporis, quod de terra assumpserat loqueretur: Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud. Non tamen credebant verbo quod dixit, sed ne hoc quidem intelligere valebant, quia non de alio, quam de templo corporis sui diceret. Qui ergo terrena audientes non capiebant, quanto minus coelestia, id est, divinae generationis, capienda mysteria sufficiunt? addit autem adhuc Dominus coelestibus (0341D)sacramentis, et de terrenis instruere eum, quem videt sapienter ac diligenter his quae audit intendere, coelestis namque est ascensio ejus ad vitam sempiternam. Terrena vero exaltatio ejus ad mortem temporalem. Dicit ergo de coelestibus:
Et nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, etc. Merito autem quaeritur, quomodo dicatur filius hominis, vel descendisse de coelo, vel eo tempore, quo haec in terra loquebatur, jam fuisse in coelo. Non ergo caro Christi descendit de coelo, neque ante tempus ascensionis erat in coelo, sed quia una Christi persona est in duabus existens naturis, atque ideo filius hominis recte dicitur, et descendisse de coelo, et ante passionem fuisse in coelo, quia quod in (0342A)sua natura habere non potuit, hoc in filio Dei a quo assumptus est habuit. Sed et hoc quaerendum, quomodo dictum sit, et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, cum omnes electi se veraciter confidunt ascensuros in coelum promittente sibi Domino, quia ubi ego sum, illic et minister mens erit. Cujus tamen nodum quaestionis apertissima ratio solvit, quia videlicet mediator Dei et hominum homo Christus Jesus electorum omnium caput est, idemque omnes electi ejusdem capitis membra sunt, dicente Apostolo: Et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam (I Cor. VI), et rursum: Vos enim estis corpus Christi et membra de membro. Nemo ascendit in coelum, nisi Christus in corpore suo, quod est Ecclesia, qui in se ipso quidem primum cernentibus apostolis, (0342B)eminentioribus nimirum membris suis, ascendit, et exinde in membris suis quotidie ascendens, se colligit in coelum; quisquis in coelum ascendere desiderat, ei qui de coelo descendit, et est in coelo, se vera fidei et dilectionis unitate conjungat, aperte intelligens, quia nullo alio ordine, nisi per eum, qui descendit de coelo, potest ascendere in coelum. Unde alias ipse dicit: Nemo venit ad patrem, nisi per me,
Et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis. Mira magisterii coelestis arte Dominus magister legis Mosaicae ad spiritualem legis ejusdem sensum inducit, recordans historiae veteris, et hanc in figuram suae passionis atque humanae salvationis factam edisserens. Narrat quippe liber Numerorum, quia pertaesus in eremo populus (0342C)lsrael molestia itineris longi ac laboris, murmuravit contra Dominum et Mosen. Ideoque Dominus miserit in illum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, cum clamarent ad Mosen, et ille oraret, jussit eum Dominus facere serpentem aeneum et ponere pro signo. Qui percussus, inquit, aspexerit eum, vivet, et ita factum est (Num. XXI). Plagae igitur serpentium ignitorum, venena sunt et incentiva vitiorum, quae animam quam tangunt, spirituali morte perimunt; et bene murmurans contra Dominum populus, serpentium morsibus sternebatur, ut ex ordine flagelli exterioris agnosceret quantum intus perniciem murmurando pateretur. Exaltatio autem serpentis aenei quam dum percussi aspicerent sanabantur, passio est nostri redemptoris (0342D)in cruce, in cujus solum fide regnum mortis et peccati superatur. Recte etenim per serpentes peccata, quae animam simul et corpus ad interitum trahunt exprimuntur. Non solum quia igniti, quia virulenti, quia ad perimendum sunt, verum etiam quia per serpentem primi parentes nostri ad peccandum persuasi ac de immortalibus sunt peccando mortales effecti. Recte per serpentem aeneum Dominus ostenditur, qui venit in similitudinem carnis peccati, quia sicut aeneus serpens effigiem quidem ignitis serpentibus similem, sed nullum prorsus in suis membris habuit odorem veneni, percussos a serpentibus suis exaltatione sanabat, sic nimirum redemptor humani generis, non carnem peccati, sed similitudinem (0343A)induit carnis peccati, in qua mortem crucis patiendo, credentes in se ab omni peccato, et ab ipsa etiam morte liberaret.
Ut omnis qui credit in ipso non pereat, sed habeat vitam aeternam. Cujus quidem verbi patet sensus, quia qui credit in Jesum, non solum perditionem evadit poenarum, sed et vitam percipit aeternam, et in hoc inter figuram distat, et veritatem, quia per illam vita protelabatur temporis, per hanc vita donatur sine fine mansura. Sed curandum solerter est ut quod intellectus bene sentit, operatio condigna proficiat, quatenus confessio rectae nostrae fidei, pie et sobrie conversando ad perfectionem promissae nobis vitae mereatur attingere. Verum quia haec de filio hominis dicuntur, qui exaltari in cruce et morte potuit (0343B)pati, ne putaret Nicodemus filium tantum eum hominis esse, a quo vita esse exspectanda perpetua, curavit ei etiam Dominus divinitatis suae patefacere sacramentum, unumque et eumdem filium Dei, et hominis mundi ostendere salvatorem.
HEBDOMADA II POST PENTECOSTES. LECTIO EPISTOLAE BEATI JOANNIS APOSTOLI, CAP. IV. « Deus charitas est: in hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Charissimi, sic Deus dilexit nos, et nos debemus invicem diligere. (0343C)Deum nemo vidit unquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est. In hoc intelligimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de spiritu suo dedit nobis. Et nos vidimus, et testificamur, quoniam pater misit filium suum salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. Et nos cognovimus et credidimus charitati quam habet Deus in nobis. Deus charitas est, et qui manet in charitate in Deo manet et Deus in eo. In hoc perfecta est charitas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor poenam (0343D)habet. Qui autem timet non est perfectus in charitate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. Si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. »
Deus charitas est: in hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. Quomodo ipse Dominus ait: Majorem hanc dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis, et ibi probata est dilectio Christi in nos, quia moritur pro nobis. (0344A)Dilectio patris unde probata est in nobis? quia filium suum unicum misit mori pro nobis, sicut et Paulus apostolus dicit, qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? (Rom. VIII.)
Et in hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam, etc. Non illum dileximus prius, nam ad hoc nos dilexit, ut diligamus eum. Gratia quippe hominem praevenit ut diligat Deum, qui dilectione operetur bona, unde Psalmista: Deus meus, inquit, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII).
Et misit filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Hoc est maximum in nos divinae charitatis indicium, quia necdum ipsi pro peccatis nostris eum petere noscemus, misit ille filium suum ad nos, qui (0344B)nobis in se credentibus ultro veniam daret, nosque ad paternae gloriae societatem vocaret. In quibusdam codicibus hic versiculus ita legitur: Et misit filium suum litatorem pro peccatis nostris. Litator autem, sacrificator est. Sacrificavit enim filius Dei pro peccatis nostris, non hostias pecudum, sed se ipsum offerendo. Unde bene Paulus admonens ait: Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione, sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V), cui sententiae concinit hoc quod hic quoque Joannes exhortando subjungit, dicens:
Charissimi, sic Deus dilexit nos, et nos debemus invicem diligere. Quod autem sequitur: Deum nemo (0344C)vidit unquam, majore disputatione indiget, cum Dominus et hominibus mundo corde Deum videndum promittat, et de sanctis dicat, quod angeli eorum in coelis semper vident faciem patris. Hanc autem sententiam, et in Evangelio suo ponit idem Joannes, ubi etiam quomodo Deus videri possit consequenter adjungit, dicens: Unigenitus filius qui est in sinu patris ipse narrabit. Quod beatus pater Ambrosius, ita ex posuit. Et ideo Deum nemo vidit unquam, quia eam quae in Deo habitat plenitudinem divinitatis, nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit. Vidit enim, ad utrumque referendum est. Denique cum additur, Unigenitus filius qui est in sinu patris, ipse enarrabit, mentium magis quam oculorum visio declaratur. Species enim videtur, virtus vero narratur: (0344D)illa oculis, haec mente comprehenditur. Item beatus Augustinus in libro de Videndo Deum, de eadem disputans questionae: Proinde, inquit, narrante unigenito qui est in sinu patris, narratione ineffabili, creatura rationabilis munda et sancta impleta Dei visione ineffabili, quam tunc consequemur, cum aequales facti fuerimus, quia sicut videntur ista visibilia corporis sensibus nota, Deum nemo vidit unquam, quoniam si aliquando eo modo visus est, non sicut ista natura videtur, sed voluntate visus est, specie qua voluit apparens, latente natura atque in se incommutabiliter permanente. Eo autem modo quo videtur sicuti est, nunc fortasse videtur a quibusdam angelis suis sanctis. A nobis autem, tunc ita videbitur, (0345A)cum ei facti fuerimus aequales. Et post aliquanta exponens sententiam sancti Ambrosii: Deum enim, inquit, nemo vidit unquam, vel in hac vita, sicuti ipse est, vel etiam in angelorum vita, sicut visibilia ista quae corporali visione cernuntur, quia unigenitus filius, qui est in sinu patris ipse narrabit, quia non ad oculorum corporalium, sed ad mentium visionem dictum est pertinere quod narrabit. Item post multa: Ad eam vero visionem, inquit, quia videbimus Deum sicuti est, mundanda corda commonuit, quia enim corporali consuetudine loquendi visibilia nominantur, propter ea Deus invisibilis dicitur, ne corpus esse credatur. Nunquid corda munda suae substantiae contemplatione fraudabit, cum haec magna et summa merces Deum colentibus, et diligentibus (0345B)promittatur, dicente ipso Domino, quando corporalibus oculis visibiliter apparebat, et invisibilem se contuendum mundis cordibus promittebat: Qui diligit me, diligetur a patre meo, et diligam eum, et ostendam me ipsum illi; haec quippe natura ejus aequaliter cum patre invisibilis sicut aequaliter incorruptibilis est, quia continuatim Apostolus posuit dicens: Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili, divinam substantiam, qua potuit hominibus praedicatione commendans. Deus ergo rex invisibilis, neque oculis, sed mente quaerendus est, sed quemadmodum si solem istum videre vellemus oculum corporis purgaremus, unde videri lux potest, volentes videre Deum, oculum cordis quo Deus videri potest, purgemus: Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). (0345C)Verum quia haec visio in futuro speratur, quid agendum est nobis, dum adhuc constituti in corpore peregrinamur a Domino, quo solatio utendum, ubi divina visione, necdum licet perfrui?
Si diligamus invicem, Deus in nobis manet. Sed nemo putet hanc dilectionem in qua Deus manet, abjecta et desidiosa quadam mansuetudine, imo non mansuetudine, sed remissione et negligentia reservari, non est ista charitas, sed languor, ferveat charitas ad corrigendum, ad emendandum se, si boni mores delectant, si mali emendentur, corrigantur. Si ergo diligamus invicem sincera et disciplinabili charitate, Deus in nobis manet, operibus quidem ipsius charitatis manifestatus, quamvis nondum visibiliter apparens.(0345D) Et charitas ejus in nobis perfecta est. Quaerendum autem, quomodo dicat perfectionem divinae charitatis in mutua dilectione consistere, cum Dominus in Evangelio pronuntiet, non esse magnum, si diligamus eos, qui nos diligunt, nisi ad inimicos etiam de quibus hic penitus tacere videtur, eadem dilectio pertingat, nisi forte ipsos inimicos fraterni amoris intuitu diligere debemus, videlicet ut non semper inimici remaneant, sed resipiscant a diaboli laqueis nobisque germano foedere socientur: Si diligamus, inquit, invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est. Incipe diligere, perficeris, coepisti diligere, coepit in te Deus habitare, ut perfectius habitando faciat te perfectum.(0346A) In hoc intelligimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, etc. Hoc ipsum, quod de spiritu suo dedit tibi unde cognoscis, interroga viscera tua, si plena sunt charitate, habes spiritum Dei. Paulo teste qui ait: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, et nos vidimus, et testificamur, quoniam pater misit filium suum salvatorem mundi (Rom. V). Nemo de salute desperet, quia et si magni sunt morbi scelerum, qui deprimunt, omnipotens est medicus qui salvet, tantum meminerit quisque, quod idem filius Dei, qui venit mitis ut salvaret, venturus est districtus, ut judicet.
Quicunque confessus fuerit, quoniam Jesus est filius Dei, Deus in eo manet et ipse in Deo. Perfectam cordis confessionem dicit, quod nec male suadentium (0346B)haereticorum possit fraude corrumpi nec persequentium paganorum tormentis conquassari, nec carnalium fratrum exemplis, nec propriae fragilitatis segnitia titubare. Sunt etenim, qui etiam verbis negant esse Jesum filium Dei, quales multi fuisse produntur eo ipso tempore, quo haec scribebat Joannes; sunt item qui confitentur verbis et factis negant, unde bene, qui nunc ait: Quicunque confessus fuerit, quoniam Jesus est filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo (I Joan. IV), ipse paulo superius dicit: Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, insinuans profecto quia quisque dilectionem in fratres habet, ille Jesum Dei esse filium testatur.
Et cognovimus et credimus veritati, quam habet Deus in nobis. Cognovimus quia Jesus est filius Dei, (0346C)et quia pater misit eum salvatorem mundi, et credimus charitati, quam habet Deus in nobis, quia videlicet cum haberet unicum, noluit illum esse unum, sed ut fratres haberet adoptavit illi, qui cum illo possiderent vitam aeternam.
Deus charitas est. Jam superius dixit illud, ecce iterum dicit, amplius tibi non potuit commendari charitas, quam ut diceretur Deus, forte munus Dei contempturus eras, nunquid et Deum contemnis?
Et qui manet in charitate in Deo manet, et Deus in eo. Vicissim in se habitant qui continet et qui continetur, habitas in Deo, sed ut continearis, habitat in te Deus, sed ut contineat, ne cadas, quia sic Apostolus de ipsa charitate dicit: Charitas nunquam cadit (I Cor. XIII), quomodo cadit quem continet Deus?(0346D) Et in hoc perfecta est charitas nobiscum, ut fiduciam habeamus, etc. Quisquis fiduciam habet in die judicii, perfecta est in illo charitas. Quid est habere fiduciam in die judicii? non timere, ne veniat dies judicii; cum enim primo quis ad poenitendum se, de malis actibus converterit, incipit timere diem judicii, ne videlicet apparente justo judice, ipse damnetur: processu vero bonae conversationis animatus discet non timere quod timebat, sed potius optare, ut veniat ille desideratus cunctis gentibus, sperans se cum sanctis merito bonae actionis esse coronandum. Unde autem fiduciam in die judicii habere possumus, plenius subdendo manifestat.
Quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. (0347A)Nunquid vero potest homo esse sicut Deus? sed et meminisse oportet, quod et supra dictum est, quia non semper ad aequalitatem dicitur, sed sicut dicitur, ad quamdam similitudinem, quomodo enim dicis: Sicut aures habeo ita habet et imago, nunquid omnino sic? sed tamen dicis sicut. Sicut ergo facti sumus ad imaginem Dei, quare non sicut Deus sumus, non ad aequalitatem, sed pro modo nostro. Inde ergo nobis datur fiducia in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo, imitando videlicet perfectionem dilectionis in mundo, cujus ille exemplum nobis quotidie praebet de coelo. De qua salvator in Evangelio: Diligite, inquit, inimicos vestros, et orate pro persequentibus vos, ut sitis filii patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit, super bonos (0347B)et malos, et pluit super justos et injustos (Matth.V).
Timor non est in charitate. In tali videlicet charitate, quae ad imitationem divinae bonitatis, etiam inimicis benefacere, et hos diligere novit.
Sed perfecta charitas foras mittit timorem. Illum scilicet timorem, de quo dicitur: Initium sapientiae timor Domini. Quo timet quisque, incipiens opera justitiae, ne veniat justitiae districtus judex, et si minus castigatum inveniens, damnat. Illa charitas pellit foras, quae pro merito justitiae, fiduciam habet in die judicii, sed et praesentium adversitatum timorem perfecta charitas ejicit ex animo, quam habere quaerebat, qui Deum supplicans, ait: A timore inimici eripe animam meam; quam habebat qui dixit: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, angustia, (0347C)fames, an persecutio, an nuditas, an periculum, an gladius (Rom. VIII)?
Quoniam timor poenam habet. Torquet cor conscientia peccatorum, nondum facta est justificatio, ideo in psalmo de ipsa perfectionis justitia: Convertisti, inquit, planctum meum in gaudium mihi, concidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia, ut cantem tibi gloriam meam ut non compungar (Psal. XXIX), id est, non sit, quod stimulet conscientiam meam. Stimulat timor, sed noli timere, intrat charitas quae sanat quod vulnerat timor.
Qui autem timet non est perfectus in charitate. Quia nimirum timor poenam habet, quamvis sicut sectionem medici salus optata, ita timorem, charitas desiderata subsequatur. Nec putari debet, his (0347D)beati Joannis sermonibus esse contrarium, quod Psalmista dicit: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi (Psal. XIII). Duo namque sunt timores, unus quo timent homines Deum, ne mittantur in gehennam: ipse est timor ille, qui introducit charitatem. Sed sic venit, ut exeat; si enim adhuc propter poenas times Deum, nondum amas, quem sic times. Non bona desideras, sed mala caves, sed ex eo quod mala caves, corrigis te, et incipis bona desiderare. Cum bona desiderare coeperis, erit in te timor sanctus, ille scilicet, ne ipsa bona amittas; non ut mittaris in gehennam, sed ne te deserat praesentia Domini, quem amplecteris, et aeternum frui desideras.(0348A) Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. Diligamus, quoniam ipse prior dilexit nos, nam unde diligeremus, nisi ille prior dilexisset nos. Hinc enim ipse in Evangelio dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XIII). Ita autem perfecti erimus in charitate, si quemadmodum nulli alterius, nisi salutis nostrae gratia, prior ille nos dilexit, nos quoque ita eum nullius rei, nisi sui tantum amoris dilexerimus obtentu. Verum quia sunt, qui verbo tenus Deum diligunt, consulte subjungitur:
Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, etc. Unde probamus quod mendax est. Audi: Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Quid ergo? Qui diligit fratrem suum, diligit Deum, necesse est, ut qui diligat (0348B)Deum, diligat ipsam dilectionem, Deus enim dilectio est, et ne quis dicere auderet: Et quid obstat diligere Deum, etiam si non diligo fratrem? recte subdidit:
Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Quomodo enim diligis eum, cujus odisti mandatum? Quis est qui dicat: Diligo imperatorem, sed odi leges ejus, non ita est verus Dei amator, sed vide, inquit, quia mandata tua dilexi, Domine, et ideo confidenter adjungit, in tua misericordia vivifica me (Psal. CXVIII).
EVANGELIUM LUCAE, CAP. XVI. « Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso. Et epulabatur quotidie splendide. Et erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui (0348C)jacebat ad januam ejus ulceribus plenus, cupiens saturari de micis, quae cadebant de mensis divitis, et nemo illi dabat. Sed et canes veniebant et lingebant ulcera ejus. Factum est autem, ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Elevans autem oculos suos cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe et Lazarum in sinu ejus. Et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Et dixit illi Abraham: Fili recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. (0348D)Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ita ut hi qui volunt hinc transire ad vos non possint, neque inde huc transmeare. Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei. Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Et ait illi Abraham: Habent Mosen et prophetas: audiant illos. At ille dixit: Non pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent. Ait autem illi: Si Mosen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. »
Homo quidam erat dives, etc. (Ex Beda.) Purpuram regii habitus esse colorem marinis e conchyliis (0349A)tinctam, nemo fere est qui dubitet. Nam conchylia ferro circumcisa lacrymas purpurei coloris quibus lana tingatur emittunt. Byssum vero genus est quoddam lini, nimium candidi et mollissimi, quod Graeci παπάτων vocant. Admonuerat ergo Dominus supra facere amicos de mammona iniquitatis, qui cum ab hac vita defecerimus, recipiant nos in aeterna tabernacula: quod audientes Pharisaei deridebant. Verum ille quae proposuerat, exemplis astruens ostendit, ideo divitem purpuratum irremediabiliter apud inferos tortum, quia pauperem Lazarum a quo in vitae tabernacula recipi posset, amicum sibi facere neglexerat. Nonnulli autem putant praecepta Veteris Testamenti districtiora esse quam Novi. Sed hi nimirum improvida consideratione falluntur. In illo (0349B)enim non tenacia, sed rapina multatur, ibi res injuste sublata restitutione quadrupli punitur. Hic autem dives iste, non abstulisse aliena reprehenditur, sed propria non dedisse; nec dicitur quia vi quempiam oppressit, sed quia in acceptis rebus se extulit. Hinc ergo, hinc summopere colligendum est, qua poena multandus sit, qui aliena diripit, si inferni damnatione percutitur, qui propria non largitur. Et sunt nonnulli qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum. Quod si videlicet culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret, quod dives qui torquetur apud inferos, bysso et purpura indutus fuisset, nemo quippe vestimenta praecipua, nisi ad inanem gloriam quaerit. Videlicet ut honorabilior caeteris esse videatur, quam (0349C)culpam possumus melius etiam ex diverso colligere, quia si abjectio vilis indumenti virtus non esset, Evangelista de Joanne non diceret: Erat indutus pilis camelorum. Sed notandum nobis magnopere est, in ore veritatis de superbo divite, et de humili paupere, quantus sit ordo narrationis. Ecce enim dicitur: Homo quidam erat dives. Et protinus subditur:
Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus. Certe in populo solent nomina divitum plus quam pauperum sciri. Quid est ergo, quod Dominus de paupere et divite verbum faciens, nomen pauperis dicit, et nomen divitis non dicit, nisi quod Deus humiles novit, atque approbat, et superbos ignorat. Unde et quibusdam de miraculorum virtute superbientibus, in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis (Matth. (0349D)VII). Discedite a me, omnes operarii iniquitatis. At contra Mosi dicitur: Novi te ex nomine (Exod. III). Ait ergo de divite: Homo quidam; de paupere: Egenus nomine Lazarus; ac si aperte dicat, pauperem humilem scio, superbum divitem nescio. Illum cognitum per approbationem habeo, hunc per judicium reprobationis ignoro.
Qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, cupiens saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis, sed et canes veniebant et lingebant vulnera ejus. Plenus ulceribus mendicus Lazarus, ante Januam divitis jacet, qua de re una, Dominus duo judicia explevit. Habuisset enim fortasse aliquam excusationem dives, si Lazarus pauper et ulcerosus, (0350A)ante ejus januam non jacuisset, si remotus fuisset, si ejus inopia non esset ejus oculis importuna. Rursus si longe esset dives ab oculis ulcerosi pauperis, minorem tollerasset tentationem pauper in animo, sed dum egenum et ulceratum ante januam divitis et deliciis affluentem posuit, in una eademque re, et ex visione pauperis non miserentis, diviti cumulum damnationis intulit, et rursum ex visione divitis tentatum quotidie pauperem probavit, cui certe poterat ad poenam sufficere paupertas, etiam si sanus fuisset. Rursum suffecisset aegritudo, etiam si subsidium adesset. Sed ut probaretur amplius pauper, simul hunc et paupertas et aegritudo tabefecit, atque insuper videbat procedentem divitem cuneis fulciri obsequentibus, et se in infirmitate et inopia a nullo (0350B)visitari. Nam quia nemo ei ad visitandum aderat, testantur canes, qui licenter vulnera lingebant. Ex una ergo re, omnipotens Deus, duo judicia exhibuit, dum Lazarum pauperem ante januam divitis jacere permisit, ut et dives impius, damnationis sibi augeret ultionem.
Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. (Ex August.) Sinus Abrahae requies est beatorum pauperum, quorum est regnum coelorum, quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura inferni poenarum profunditas, quae superbos et immisericordes post hanc vitam devorat.
Elevans autem oculos suos cum esset in tormentis, (0350C)vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus, et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. O quanta est sublimitas judiciorum Dei! o quam districte agitur bonorum actuum malorumque retributio! Certe superius dictum est, quia in hac vita Lazarus cadentes micas de mensa divitis quaerebat, et nemo illi dabat. Nunc de supplicio divitis dicitur, quia de extremo digito Lazari distillari aquam in ore suo concupiscit. Qui ergo mensae suae vel minima dare noluit, in inferno positus, usque ad minima quaerenda pervenit. Sed notandum valde est, quid sit quod dives in igne positus, linguam suam refrigerari petit. Mos quippe est sacri eloquii, (0350D)ut aliquando aliud dicat, sed ex eodem dicto aliud innuat. Superius autem hunc superbum divitem Dominus non loquacitate vacantem, dixerat, sed superflue convivantem. Neque hunc de loquacitate narravit, sed cum elatione et tenacia de edacitate peccasse. Sed quia abundare in conviviis loquacitas solet, is qui hic male convivatus dicitur, apud inferos gravius in lingua ardere perhibetur. Sed cum gravi valde pavore pensandum est, quod sequitur.
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala, nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Ecce enim cum dicitur: Recepisti bona in vita tua, indicatur et dives iste, et boni aliquid habuisse, ex quo in hac (0351A)vita bona reciperet. Rursumque dum de Lazaro dicitur, quia recepit mala, profecto monstratur et Lazarum habuisse malum aliquod quod purgaretur, sed mala Lazari purgavit ignis inopiae, et bona divitis remuneravit felicitas transeuntis vitae.
Et in his omnibus inter vos et nos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. Qua in re valde quaerendum est, quomodo dicatur, hi qui volunt ad vos transire non possunt, quia enim hi qui in inferno sunt, ad beatorum sortem transire cupiunt, dubium non est: qui vero jam in beatitudinis sorte suscepti sunt, quo pacto dicitur, quia transire ad eos qui in inferno cruciantur, volunt. Sed sicut transire reprobi ad electos cupiunt, id est a suppliciorum (0351B)suorum afflictione migrare, ita ad afflictos atque in tormentis positos transire justorum est, mente ire per misericordiam, eosque velle liberare. Sed qui volunt de beatorum sede ad afflictos atque in tormentis positos transire, non possunt, quia justorum animae quamvis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, jam tunc auctoris sui justitiae conjunctae, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur, sed postquam ardenti diviti de se spes tollitur, ejus animus ad propinquos quos reliquerat praecurrit, quia reproborum mentem poena sua, quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut jam tunc etiam suos spiritaliter diligant, qui hic dum peccata diligerent nec se amabant, unde nunc sequitur, et ait:(0351C) Rogo ergo te pater, ut mittas eum in domum patris mei, habeo enim quinque fratres, etc. Qua in re notandum est, ardenti diviti quanta ad supplicium cumulantur. Ad poenam namque suam ei et cognitio servatur et memoria. Cognoscit enim Lazarum quem despexit, fratrum quoque suorum meminit, quos reliquit; perfecta quippe ei ultio de paupere non esset, si hunc in retributione non cognosceret, et perfecta poena in igne non esset, si non hoc quod ipse patitur, etiam suis timeret. Ut ergo peccatores in supplicio amplius puniantur, et eorum vident gloriam quos contempserunt, et de illorum etiam poena torquentur, quos inutiliter amaverunt. Credendum vero est, quod ante retributionem extremi judicii, injusti in requie quosdam (0351D)justos conspiciunt, ut eos videntes in gaudio, non solum de suo supplicio, sed etiam de illorum bono crucientur. Justi vero in tormentis semper intuentur injustos, ut hinc eorum gaudium crescat, quia malum conspiciunt quod misericorditer evaserunt, tantoque majores redemptori suo gratias referant, quanto vident in aliis, quid ipsi perpeti si essent neglecti potuerunt, quia qui creatoris sui claritatem vident, nihil in creatura agitur, quod videre non possint.
Et ait illi Abraham: Habent Mosen et prophetas, audiant illos. Sed qui verba Dei despexerat, haec audire non posse suos sequaces aestimabat; unde respondit dives:(0352A) Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent. Cui mox veraci sententia dicitur:
Si Mosen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent. Quia nimirum qui verba legis despiciunt, redemptoris praecepta, qui ex mortuis surrexit, quanto subtiliora sunt, tanto haec difficilius implebunt, et nimirum constat, quia cujus implere dicta renuunt, ei procul dubio credere recusant. Quem vero juxta allegoriam dives iste, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, nisi Judaicum populum significat, qui cultum vitae exterius habuit, qui acceptae legis deliciis ad nitorem usus est, non ad utilitatem. Quem autem Lazarus ulceribus plenus, nisi gentilem populum (0352B)figuraliter exprimit, qui dum conversus ad Deum peccata sua confiteri non erubuit, huic vulnus in cute fuit. In cutis quippe vulnere virus a visceribus trahitur, et foras erumpit. Quid est ergo peccatorum confessio, nisi quaedam vulnerum ruptio? quia peccati virus salubriter aperitur in confessione, quod pestifere latebat in mente. Sed Lazarus vulneratus cupiebat saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat. Quia gentilem quemque ad cognitionem legis admittere superbus ille populus despiciebat, qui dum doctrinam legis non ad charitatem habuit, sed ad elationem, quasi de acceptis opibus tumuit, et quia ei verba defluebant de scientia quasi micae cadebant de mensa. At contra jacentis pauperis vulnera lingebant canes: (0352C)nonnunquam solent in sacro eloquio, per canes praedicatores intelligi. Canum etenim lingua, vulnus dum lingit curat, quia et doctores sancti dum in confessione peccati nostri nos instruunt, quasi vulnus mentis per linguam tangunt, et quia nos loquendo a peccatis eripiunt, quasi tangendo vulnera ad salutem reducunt, unde bene Lazarus adjutus interpretatur, quia ipsi hunc ad ereptionem juvant, qui ejus vulnera per linguae correptionem curant. Contigit vero ut uterque moreretur: dives qui induebatur purpura et bysso sepultus est in infernum; in sinum vero Abrahae Lazarus ab angelis ductus est. Quid Abrahae sinus nisi secretam requiem significat patris, de qua veritas: Multi, inquit, venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et (0352D)Jacob in regno coelorum. Filii autem regni hujus ejicientur in tenebras exteriores (Matth. VIII). Qui enim purpura indutus dicitur, recte filius regni vocatur, qui de longinquo ad videndum Lazarum oculos levat, quia dum per damnationis suae supplicium infideles in imo sunt, fideles quoque ante diem extremi judicii super se requiem attendunt, quorum post gaudia contemplari nullatenus possunt. Longe vero est, quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. In lingua autem amplius ardere ostenditur, cum dicit: Mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Infidelis populus verba legis in ore tenuit, quae opere contempsit servare. (0353A)Ibi ergo amplius ardebit, ubi se ostendit scire quod facere noluit. Ab extremo digiti se tangi desiderat, quia aeternis suppliciis datus, optat operatione justorum, vel ultima participari. Cui respondetur, quod in hac vita bona receperit, quia omne suum gaudium, felicitatem transitoriam putavit habere. Hic etenim possunt et justi bona recipere, nec tamen haec recipere in recompensatione, quia dum meliora, id est, aeterna appetunt, eorum judicio, quae licet bona adfuerant, cum sanctis desideriis aestuant, bona minime videntur. Inter haec notandum est, quod ei dicitur: Memento, fili. Ecce enim Abraham filium vocat, quem tamen a tormento non liberat, quoniam hujus infidelis populi praecedentes patres fideles, quia multos a sua fide deviasse considerant, (0353B)eos nulla compassione a tormentis eripiunt, quos tamen per carnem filios recognoscunt. In tormentis autem dives positus, quinque se fratres habere perhibet, quia superbus idem Judaicus populus, qui ex magna jam parte damnatus est. Sequaces suos quos super terram reliquit, quinque sensibus corporis deditos novit. Quinario ergo numero fratres quos reliquerat exprimit, quia eos ad spiritalem intelligentiam non assurgere, in inferno positus gemit. Petit ut ad eos Lazarus mittatur, cui quod Mosen et prophetas habeant dicitur. Sed ait: Quia non credunt, nisi quis ex mortuis resurrexerit. Cui protinus respondetur: Si Mosen et prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis resurrexerit, credent ei. Certe de Mose veritas dicit: Si crederetis Mosi, crederetis (0353C)utique et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V). Impletur ergo quod per Abrahae responsionem dicitur. Ex mortuis enim Dominus resurrexit, sed Judaicus populus, quia Mosi credere noluit, ei etiam, qui resurrexit ex mortuis, credere contempsit. Cumque Mosi verba spiritaliter intelligere renuit, ad Deum de quo Moses locutus fuerat, non pervenit.
HEBDOMADA III POST PENTECOST. EPISTOLA PRIMA BEATI JOANNIS APOSTOLI, CAP. III. « Nolite mirari si odit vos mundus. Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quia omnis homicida non habet vitam (0353D)aeternam in se manentem. In hoc autem cognovimus charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. »
Nolite mirari si odit vos mundus (Ex Beda). Mundum dilectores mundi dicit. Nec mirandum, quia qui amant mundum, fratrem a mundi amore separatum, et coelestibus tantum desideriis intentum, amare non possint. Abominatio est enim peccatori religio, ut Scriptura testatur.(0354A) Nos scimus, qui translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Nemo se de virtutibus falso extollat, nemo suarum virium paupertatem ultra modum metuat. Apertum dat judicium, quicunque fraterna dilectione plenus est, quia ad sortem electorum pertinet, quia portionem habere in terra viventium meruit.
Qui non diligit fratrem, manet in morte. Mortem animae dicit. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII). Vita quippe carnis, anima, vita animae Deus est. Mors corporis, amittere animam, mors animae, amittere Deum. Unde constat, quod in anima mortui omnes in hac luce nascimur, trahentes ex Adam originale peccatum, sed Christi gratia fidelibus regenerando agitur ut in anima vivere possint. (0354B)Verbum baptismatis, et fidei mysterium, illis solis prodest, illos de morte trajicit ad vitam qui sincera mente diligunt fratres. Atque ideo notandum, quod non ait: Qui non diligit venturus est in mortem, quasi de poena perpetua loqueretur, quae restat peccatoribus in futuro, sed qui non diligit, inquit, manet in morte, in illa utique morte, de qua etiam in hac vita si fratres perfecte amaret, exsurgere posset. Hinc etenim Deus in Apocalypsi: Beatus et sanctus qui habet spem in resurrectione prima, in his secunda mors non habet potestatem (Apoc. XX).
Omnis qui odit fratrem suum, homicida est (Ex August.). Si contemnebat quisque odium fraternum, nunquid et homicidium in corde suo contempturus est? Non movet manus ad occidendum hominem, et (0354C)homicida jam tenetur a Domino, vivit ille, et iste jam interfector judicatur.
Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. Et hic per fidem inter sanctos vivere cernitur, non habet in se perpetuam vitam manentem. Nam ubi retributionis tempus adveniet, cum Cain qui ex maligno erat, damnabitur, etiam qui homicidii genere tenetur, ut discordet, ut dissideat, et pacem cum fratribus non habeat. Notandum enim quod non ait absolute, homicida non habet vitam in se manentem, sed omnis, inquit, homicida, scilicet non solus ille qui ferro, verum et ille qui odio fratrem insequitur.
In hoc cognovimus charitatem Dei, etc. Qualis perfecta charitas esse debeat in nobis, Dominicae passionis (0354D)exemplo didicimus. Majorem namque hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Unde et Paulus ait: Commendat autem Deus suam charitatem in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. V). Hanc beatus Petrus habere monebatur cum Domino dicente: Petre, amas me? pasce oves meas; respondit se amare, statimque audivit: Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit (ait Evangelium) significans, qua morte clarificaturus esset Deum (Joan. ultimo ). Cui enim amorem confitenti suas oves commendarat, eum in testimonium perfecti amoris animam suam pro eisdem ovibus ponere docebat.(0355A) Et nos debemus animas pro fratribus ponere. Sed dicet forte aliquis: Et quomodo possum habere istam charitatem? Noli cito de te desperare, forte nata est, sed nondum perfecta est. Nutri eam, ne suffocetur, et unde, inquis, novi, natam in me esse charitatem, quam nutriam? audi sequentia:
Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, etc. Ecce unde incipit charitas, si nondum es idoneus mori pro fratre, jam idoneus esto dare de tuis facultatibus fratri. Si enim fratri molestiam patienti non compateris, non utique patris, ex quo ambo regenerati estis, charitas manet in te.
Filioli mei, non diligamus verbo nec lingua, sed opere et veritate. Opere videlicet, ut cum frater aut (0355B)soror nudi sunt, et indigent victu quotidiano, demus eis, quae necessaria sunt corpori. Similiter, cum spiritalibus donis eos egere conspicimus, praestemus eorum necessitati quae possumus. Veritate autem, ut eadem eis beneficia simplici intensione largiamur, et non propter laudem humanam, non propter jactantiam, non ad injuriam aliorum, qui majoribus praediti substantiis, nil tale fecerint. Quaecunque enim mens hujusmodi naevis inficitur, in hac puritas veritatis habitare non valet, tametsi opera dilectionis proximis impendere videtur. In hoc cognovimus quoniam ex veritate sumus, id est, cum opera in veritate facimus, patet quia ex veritate sumus, quae Deus est, ut pote qui ejus perfectionem pro modo nostro imitamur.(0355C) EVANGELIUM LUCAE, CAP. XIIII. « Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. Et coeperunt se simul omnes excusare. Primus dixit: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam, rogo te habe me excusatum. Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa, rogo te habe me excusatum. Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Et reversus servus, nuntiavit domino suo. Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, caecos et claudos introduc huc. Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Et ait (0355D)Dominus servo: Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit coenam meam. »
Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos (Ex Hieron.). Quis iste est homo, nisi ille, de quo per prophetam dicitur: Et homo est, et quis cognoscet eum? Qui fecit coenam magnam, quia satietatem nobis internae dulcedinis praeparavit, qui vocat multos, sed pauci veniunt, quia nonnunquam ipsi, qui ei per fidem subjecti sunt, aeterno ejus convivio male vivendo contradicunt.
Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, etc. Quid hora coenae, nisi finis est mundi, (0356A)in quo nimirum nos sumus, sicut jamdudum Paulus testatur, dicens: Nos in quos fines saeculorum devenerunt. Si ergo jam hora coenae est cum vocamur, tanto minus debemus excusare convivio Dei, quanto propinquasse jam cernimus finem saeculi. Idcirco autem hoc convivium Dei, non prandium, sed coena vocatur, quia post prandium coena restat. Et quia aeternum Dei convivium nobis in extremo praeparabitur, rectum fuit ut hoc non prandium sed coena vocaretur. Sed quis per hunc servum, qui a patrefamilias ad invitandum mittitur, nisi praedicatorum ordo signatur. Ad repellendum autem fastidium. nostrum, jam parata sunt omnia, quia ad abstergendum mentis nostrae teporem, in coena Domini ille nobis singularis agnus occisus est, qui tulit peccata (0356B)mundi.
Et coeperunt simul omnes excusare. Offert Deus quod rogari debuit, non rogatus dare vult quod vix sperari poterat quia dignaretur largiri postulatus. Contemnitur vero, paratas delicias resurrectionis aeternae denuntiat, et tamen simul omnes excusant, sed dicunt aliqui excusare nolumus, ad illud enim supernae refectionis convivium, et vocari et pervenire gratulamur. Qui verum profecto dicunt, si non plus terrena quam coelestia diligunt, si non amplius rebus corporalibus quam spiritalibus occupantur. Unde hic quoque ipsa excusantium causa subjungitur, cum protinus subinfertur:
Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire videre illam, etc. Quid per villam, nisi terrena substantia (0356C)designatur. Exiit ergo videre villam, qui sola exteriora cogitat propter substantiam.
Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa, rogo te, etc. Quid quinque jugis boum, nisi quinque corporis sensus accipimus? qui recte quoque juga vocati sunt, quia in utroque sexu geminantur. Qui videlicet corporales sensus, quia comprehendere nesciunt interna, sed sola exteriora cognoscunt, et deserentes intima, ea quae extra sunt tangunt, recte per eos curiositas designatur. Grave namque curiositatis est vitium, quae dum cujuslibet mentem ad investigandam vitam proximi exterius ducit, semper ei sua intima abscondit. Propter hoc namque, et de eisdem quinque jugis boum dicitur: Eo probare illa, quia videlicet aliquando pertinere (0356D)probatio ad curiositatem solet. Sed notandum, quod et is qui propter villam, et is qui propter probanda juga boum, a coena sui invitatoris excusat, verba humilitatis permiscet dicens.
Rogo te, habe me excusatum. Dum enim dicit, rogo, et tamen venire contemnit, humilitas sonat in voce, superbia in actione, et ecce hoc dijudicat pravus quisque cum audit, nec tamen ea quae dijudicat agere desistit. Nam dum cuilibet perverse agenti dicimus: Convertere, Dominum sequere, mundum relinque, ubi hunc, nisi ad Dominicam coenam vocamus? Sed dum respondet, ora pro me, quia peccator sum, hoc facere non possum, quid aliud agit, nisi rogat et excusat? Dicens namque peccator sum, (0357A)humilitatem insinuat. Subjungens autem, converti non possum, superbiam demonstrat.
Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Quid per uxorem nisi voluptas carnis accipitur? Nam quamvis bonum sit conjugium, atque ad propagandam sobolem providentia divina constitutum, nonnulli tamen non per hoc fecunditatem prolis, sed desideria expetunt voluptatis, et ideo per rem justam significari potest non incongrue res injusta. Ad coenam nos ergo aeterni convivii summus paterfamilias invitat, sed dum hunc terrena cura occupat, illum alieni actus sagax cogitatio devastat. Alterius etiam mentem voluptas carnalis inquinat, fastidiosus quisque ad aeternae vitae epulas non festinat.
Et reversus servus, nuntiavit haec domino suo. Tunc (0357B)iratus paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateas, et vicos civitatis, pauperes ac debiles, caecos et claudos introduc huc. Ecce qui terrenae substantiae plus justo incubat, venire ad Dominicam coenam recusat, qui labore incuriositatis insudat, praeparata vitae alimenta fastidit, qui carnalibus desideriis inhaeret, spiritalis convivii epulas respuit. Quia ergo venire superbi renuunt, pauperes eliguntur, cur hoc? nisi quia juxta Pauli vocem, infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I). Pauperes autem et debiles dicuntur, qui judicio suo apud semetipsos infirmi sunt. Nam pauperes et quasi fortes sunt, qui et positi in paupertate superbiunt. Caeci vero sunt, qui nullum ingenii lumen habent. Claudi quoque, qui rectos gressus in operatione non habent, sed (0357C)dum morum vitia in membrorum debilitate signantur, profecto liquet quia sicut illi peccatores fuerunt, qui vocati venire noluerunt, ita hi quoque peccatores sunt, qui invitantur et veniunt. Sed peccatores superbi respuuntur, et peccatores humiles eliguntur. Hos itaque eligit Dominus, quos despicit mundus. Quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum. Pauperes et debiles, caeci et claudi vocantur et veniunt, quia infirmi quique atque in hoc mundo despecti plerumque tanto celerius vocem Dei audiunt, quanto et in hoc mundo non habent ubi delectentur, sed ductis ad coenam pauperibus, quid puer subjungat audiamus:
Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Multi tales ad Dominicam coenam ex Judaea collecti (0357D)sunt, sed multitudo quae ex Israelitico populo credidit, locum superni convivii non implevit. Intravit jam frequentia Judaeorum, sed adhuc locus est, vacat in regno ubi suscipi debeat numerositas gentium, unde et eidem servo dicitur:
Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Cum de vicis et plateis ad coenam Dominus invitat, illum videlicet populum designat, qui tenere legem sub urbana conversatione noverat. Cum vero convivas suos colligi ex viis et sepibus praecipit, nimirum agrestem populum colligere, id est, gentilem quaerit. Notandum vero quod in hac invitatione tertia, non dicitur invita, sed compelle intrare. Nam sunt nonnulli, qui bona facienda intelligunt, (0358A)sed haec facere desistunt, his ut superius diximus, plerumque contingit, ut eos in carnalibus desideriis suis, mundi hujus adversitas feriat. Saepe namque aut longa aegritudine tabescunt, aut afflicti injuriis concidunt, aut percussi gravioribus damnis affliguntur, sed qui ipsos in suis desideriis reprehendentes ad Dominum corda convertunt. Qui ergo hujus mundi adversitatibus fracti, ad Dei amorem redeunt, atque a praesentis vitae desideriis corriguntur, quid isti nisi compelluntur, ut intrent? Sed valde est tremenda sententia, quae protinus subinfertur. Ait enim:
Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, etc. Ecce per se vocat, per angelos vocat, per apostolos vocat, plerumque per miracula (0358B)vocat, plerumque per flagella vocat, aliquando per mundi hujus prospera vocat, aliquando per adversa. Nemo contemnat, ne dum vocatus excusat, cum voluerit intrare non valeat.
HEBDOMADA IIII POST PENTECOST. EPIST. BEATI PETRI APOSTOLI, CAP. « Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis, omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide, scientes eamdem passionem ei, quae in mundo est vestrae fraternitati fieri. Deus autem omnis gratiae, (0358C)qui vocavit vos in aeternam suam gloriam, in Christo Jesu, modicum passos. Ipse perficiet, confirmabit, solidabitque, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore tribulationis, etc. Hanc ergo gratiam humilibus tribuit, ut quo magis humiliati fuerint, propter ipsum tempore certaminis, eo gloriosius exaltentur ab ipso, tempore retributionis. Potest autem humiliatio hoc in loco multifarie accipi, hoc est, et ea qua incipiens quisque via virtutum, pro abluendis quae commiserat peccatis salubriter atteritur, et illa quae spontanea mentis devotione a perfectioribus Deo vel proximis in pace exhibetur rerum circumstantium, nec non et ea qua incursantibus persecutionum (0358D)turbinibus, invictus per patientiae virtutem animus armatur. Omni autem generi devotae humilitatis merces succedit illa, ut qui se tempore suae peregrinationis humiliant, tempore visitationis ejus exaltentur.
Sobrii estote, vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. In hujus expositione sententiae non nostra, verum beati Cypriani dicta ponamus. Circuit, inquit, ille nos singulos, et tanquam hostis clausus obsidens muros, explorat et tentat, an sit pars aliqua membrorum minus stabilis, et minus fida, cujus auditu ad interiora penetretur, offert oculis formas illices et faciles voluptates, ut visu destruat castitatem, aures (0359A)per canoram musicam tentat, ut vi soni dulcioris auditum solvat, et molliat Christianum vigorem, linguam convicio provocat, manum injuriis lacessentibus ad petulantiam caedis instigat, ut fraudatorem faciat, lucra opponit injusta, ut animam pecunia capiat, ingerit perniciosa compendia. Honores terrenos promittit, ut coelos adimat, ostendit falsa, ut vera subripiat, et cum latenter non potest fallere, aperte minatur terrorem turbidae persecutionis intentans, ad debellandos servos Dei inquietus semper, et semper infestus, in pace subdolus, in persecutione violentus. Quemobrem, contra omnes diaboli, vel fallaces insidias, vel apertas minas stare debet instructus animus, et armatur tam paratus semper ad repugnandum, quam est ad impugnandum semper (0359B)paratus inimicus.
Cui resistite fortes in fide, scientes eamdem passionem ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri, etc. Tanto, inquit, fortiores estote in fide, tanto majorem habe te fiduciam ad superandas diaboli versutias, quanto constat, quia non vos soli tentamini, sed ipsa passio quae vos fatigat, ei quoque quae per totum mundum est Ecclesiae Christi, vestrae videlicet fraternitati communis est, et quia a constitutione mundi semper passi sunt justi, pudeat vos solos prae omnibus sustinere non posse.
ALIA EXPOSITIO. Humiliamini sub potenti manu Dei. Id est, sub potestate Dei, manus enim Dei et filius et potestas ejus intelligitur. Filius ubi ait: Emitte manum tuam de (0359C)alto, eripe me et libera me. Potestas ubi dicit: In manus tuas commendo spiritum meum, et similia.
Ut vos exaltet. Omnis enim ait Evangelium: Qui se humiliat, exaltabitur.
In tempore visitationis. Id est, in die judicii.
Omnem sollicitudinem vestram, etc. Ut ab eo educati, inimicis fortiter resistere valeatis. Jacta in Deum, ait Psalmista, curam tuam, et ipse te enutriet.
Quoniam ipsi cura est de vobis. Oculi enim Domini super justos et aures ejus ad preces eorum, et qui tangit eos, quasi qui tangit pupillam oculi ejus.
Sobrii estote. Id est, temperati, sobrietas enim temperantia intelligitur.
Vigilate. Haec vigilantia spiritualis non carnalis intelligitur, non est nobis colluctatio, ait Apostolus, (0359D)adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritales nequitias.
Quia adversarius vester diabolus, etc. Aliquando diabolus leo propter apertas persecutiones dicitur. Aliquando draco propter occultas insidias nominatur.
Cui resistite fortes in fide. Exemplo Christi resistentis in deserto diabolo.
Scientes eamdem passionem, etc. Id est eamdem passionem, quam vos sustinetis, et ea quae in mundo est vestrae fraternitatis, quae est universalis Ecclesia, sustinere non cessat.
Deus autem omnis gratiae. Id est, multiformis gratiae: Omne enim bonum, quod homo habet per gratiam Dei, ut habeat accipit.(0360A) Qui vocavit nos, etc. Gloria enim istius saeculi temporalis est, et gloria futuri saeculi aeterna.
In Christo Jesu Domino nostro. Id est, per incarnationem Jesu Christi Domini nostri.
Modicum passus. Id est, post modicam passionem in aeternam vocamur requiem. Ut illud propheticum: Videte quia modice laboravi, et inveni multam mihi requiem.
Ipse perficiet, confirmabit, solidabit. Perficiet corpore, confirmabit animo, solidabit spiritu, sive perficiet praemio aeterno. Confirmabit in opere bono, solidabit in fide in Christo Jesu Domino nostro, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. XV. « Erant appropinquantes ad Jesum publicani et (0360B)peccatores, ut audirent illum. Et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes, quia hic peccatores recipit et manducat cum illis. Et ait ad illos parabolam istam dicens: Quis ex vobis homo qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat illam. Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens et veniens domum, convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat. Dico vobis quod ita gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia. Aut quae mulier habens dragmas decem, si perdiderit dragmam (0360C)unam, nonne accendit lucernam et evertit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat. Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: Congratulamini mihi, quia inveni dragmam, quam perdideram. Ita dico vobis, gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente. »
Erant appropinquantes ad Jesum publicani et peccatores, etc. Quia non solum justus peccare per inertiam, sed et peccator, resipiscere per solertiam potest, postquam sal infatuatum foras mitti debere narratum est, mox poenitentum cohors intus admissa, describitur, qui ad audiendum Dei verbum appropinquantes, non solum ad colloquendum, sed etiam ad convescendum recepti sunt, quod videntes Pharisaei dedignati sunt, quia vera justitia (0360D)compassionem habet, falsa justitia dedignationem, quamvis et justi soleant recte peccatoribus indignari; sed aliud est quod agitur typo superbiae, aliud zelo disciplinae; sed quia aegri erant, ita ut aegros se esse nescirent, quatenus quod erant agnoscerent, coelestis eos medicus blandis fomentis curat, benignum παράδιγμα objicit, et in eorum corde vulneris tumorem premit. Ait namque:
Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, etc. Ecce mira dispensatione pietatis similitudinem Veritas dedit, quam et in se ipso homo recognosceret, et tamen haec specialiter ad ipsum auctorem hominum pertineret. Quia enim centenarius numerus est perfectus, ipse centum oves habuit cum angelorum (0361A)substantiam et hominum creavit, sed una ovis tunc periit, quando peccando homo pascua vitae dereliquit. Dimisit autem nonaginta novem oves in deserto, quia illos summos angelorum choros reliquit in coelo. Cur autem coelum desertum vocatur, nisi quod desertum dicitur derelictum. Tunc autem coelum homo deseruit, cum peccavit. In deserto autem nonaginta novem oves remanserant, quando in terra Dominus unam quaerebat, quia rationabilis creaturae numerus, angelorum videlicet et hominum, quae ad videndum Deum condita fuerat, pereunte homine, erat imminutus, et ut perfecta summa ovium integraretur in coelo, homo perditus quaerebatur in terra.
Et cum invenerit illam imponit in humeros suos (0361B)gaudens. Ovem in humeris imposuit, quia humanam naturam suscipiens peccata nostra ipse portavit.
Et veniens domum, convocat amicos, etc. Inventa ove ad domum rediit, quia pastor noster, reparato homine, ad regnum coeleste rediit, ubi amicos et vicinos invenit, illos videlicet angelorum choros, qui amici ejus sunt, quia voluntatem ejus continue in sua stabilitate custodiunt. Vicini quoque ejus sunt, quia claritate visionis illius sua assiduitate perfruuntur, et notandum quod non dicat congratulamini ovi inventae, sed mihi, quia, videlicet, ejus est gaudium vita nostra, et cum nos ad coelum reducimur, solemnitatem laetitiae illius implemus.
Dico vobis, quod ita gaudium erit in coelo, etc. (0361C)Plus de conversis peccatoribus, quam de stantibus justis gaudium in coelo, quia plerumque hi qui nullis se oppressos peccatorum molibus sciunt, stant quidem in via justitiae, nulla illicita perpetrant, sed tamen ad coelestem patriam anxie non anhelant, tantoque sibi in rebus licitis usum praebent, quanto se perpetrasse illicita nulla meminerunt, et plerumque pigri remanent ad exercenda bona praecipua, quia valde securi sunt, quod nulla commiserint mala graviora. At contra nonnunquam hi qui se aliqua illicita egisse meminerunt, ex ipso suo dolore compuncti, inardescunt ad amorem Dei, seseque in magnis virtutibus exercent. Magis ergo de peccatore converso, quam de stante justo gaudium fit in coelo, quia et dux in praelio, plus eum militem diligit, (0361D)qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam illum qui nunquam terga praebuit, et nunquam aliquid fortiter fecit. Sed inter haec sciendum est, quia sunt plerique justi in quorum vita tantum est gaudium, ut eis quaelibet peccatorum poenitentia praeponi nullatenus possit. Nam multi et nullorum sibi malorum sunt conscii, et tamen in tanti ardoris afflictione se exerunt, ac si peccatis omnibus angustentur. Cuncta etiam licita respuunt, ad despectum mundi sublimiter accinguntur, lamentis gaudent, in cunctis semetipsos humiliant, et sicut nonnulli peccata operum, sic ipsi peccata cogitationum deplorant. Hinc ergo colligendum est, quantum Deo gaudium faciat, quando humiliter plangit justus, si facit (0362A)in coelo gaudium, quando hoc quod male gessit, per poenitentiam, damnat injustus.
Aut quae mulier habens dragmas decem, si perdiderit dragmam unam, etc. Qui signatur per pastorem, ipse et per mulierem, ipse enim Deus, ipse et Dei sapientia, quia imago exprimitur in dragma. Mulier dragmam perdidit quando homo, qui conditus ad imaginem Dei fuerat, peccando a similitudine sui conditoris recessit. Sed accendit mulier lucernam, quia sapientia Dei apparuit in humanitate. Lucerna quippe lumen in testa est. Lumen vero in testa, est divinitas in carne. Accensa autem lucerna evertit domum, quia mox, ut ejus divinitas per carnem claruit, omnis se nostra conscientia concussit; domus namque evertitur, cum consideratione reatus (0362B)sui humana conscientia perturbatur. Eversa vero domo invenitur dragma, quia dum perturbatur conscientia hominis, reparatur in homine similitudo conditoris.
Et cum invenerit, convocat amicas, etc. Quae amicae vel vicinae? nisi illae potestates sunt coelestes, jam superius dictae, quae tanto supernae sapientiae juxta sunt, quanto ei per gratiam continuae visionis appropinquant; sed intuendum cur ista mulier decem dragmas habuisse perhibetur. Angelorum quippe et hominum naturam ad cognoscendum se Dominus condidit, quam dum consistere ad aeternitatem voluit, eam procul dubio ad suam similitudinem creavit. Decem vero dragmas habuit mulier, quia novem sunt ordines angelorum; sed ut compleretur electorum (0362C)numerus, homo decimus creatus est, qui conditori suo, nec post culpam periit, quia hunc aeterna sapientia per carnem miraculis coruscans ex lumine testae reparavit.
Ita dico vobis, gaudium erit coram angelis, etc. Poenitentiam agere, est et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid enim si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc avaritiae aestibus anhelat; aut quid prodest, si irae culpas jam lugeat, et tamen adhuc invidiae facibus tabescat. Sed minus est valde quod dicimus, ut qui peccata deplorat plorando minime committat. Nam cogitandum summopere est, ut qui se illicita meminit (0362D)commisisse, a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, quatenus per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, sibimetipsi abscindere debeat etiam commissa.
HEBDOMADA V POST PENTECOSTEN. LECTIO EPISTOLAE BEATI PAULI APOSTOLI AD ROMANOS, CAP. VIII. « Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit eam in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem (0363A)gloriae filiorum Dei. Scimus autem quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri in Christo Jesu Domino nostro. »
Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Si quis intueatur, quod pro eo, ut quis efficiatur filius excelsi Dei et haeres bonitatis ejus, et gloriae Christi, quae unigeniti filii Dei cohaeredes, etiam si in omnium mandatorum Dei observantia, et justificationibus Domini, sine querela permaneat, et pervigili in his mente perduret; si omnia etiam poenarum genera, quae ferri humanae naturae, vel (0363B)extrinsecus, vel intrinsecus possunt, conferat ad futuram gloriam, quae revelabitur in sanctis, his quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit: intelligere potest quomodo Paulus altius ista considerans dixit, existimo autem quoniam non sunt condignae passiones hujus temporis, ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Nihil quidem dignum inveniri, vel comparari ad futuram gloriam potest. In quo enim mortale immortalibus conferas, aut invisibilibus visibilia, aut aeternis temporalia, aut caduca perpetuis?
Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Quae autem est creatura quae revelationem filiorum Dei exspectat? Haec, inquit, quae nunc vanitati (0363C)subjecta est, subjecta autem non volens neque sponte propria, sed voluntate ejus, propter ipsum ergo subjecta est, subjecta autem non ea conditione, at maneat semper subjecta vanitati, sed cum quadam spe; quae autem spes ista sit commemorat dicens, quoniam et ipsa creatura, inquit, liberabitur a servitute corruptionis in libertate gloriae filiorum Dei.
Vanitati enim creatura subjecta est, non volens, sed propter eum qui subjecit in spe, quia et ipsa creatura liberabitur, etc. Quae est ista vanitas, cui creatura dicitur esse subjecta, et quae est ista corruptio, de cujus servitute liberandam se sperat? mihi videtur, quod de hac materiali et corruptibili corporum substantia ista dicuntur. Neque enim (0363D)corruptio alii cuiquam, nisi corpori dominatur; nam ille interior homo, qui secundum Deum creatus est, et ad imaginem Dei factus incorruptibilis est, et invisibilis, et secundum propriam sui rationem etiam incorporeus dici potest, exterior vero homo et corporeus, et corruptibilis dicitur, propter quod et Paulus dicebat: Nam etsi is qui deforis est, homo noster corrumpitur, sed qui intus est, renovatur. Interioris autem hominis renovatio, ut pote qui est rationalis, et mens in cognitione Dei et capacitate sancti Spiritus. Constat vero, ut aliqua de tam profundis rebus breviter et strictim etiam chartulis committamus, ex ipsa interioris hominis, hoc est, animae mentisque substantia colligamus imaginem. Quomodo (0364A)vanitati creatura subjecta est, non volens, sed propter eum qui subjecit in spe, et ipsum, si videtur, Paulum ponamus in medium, cujus utique anima vel mens, quae est interior ejus homo, supergreditur et ascendit omne quod corporeum est, quod visibile, quod sensui subjacet et aspectui, et ipsius divinae naturae efficitur capax Sed haec tanta et talis anima ejus subjecta est servitute corruptionis corporis, et vanitati ejus devincta est. Considera enim necessitates corporis, appetentiam cibi, digestionum putorem, posteritatis reparandae verecundiam, ut seritur soboles, ut editur, ut nutritur, et vide quanta in his vanitas habeatur, quanta corruptio, cui creatura animae nobilis et rationabilis, licet non volens subjecta est. Subjecta tamen in spe, tempus (0364B)videlicet sperans, quod liberetur, cum filiorum Dei tempus libertatis advenerit, hoc est, ergo quod et in aliis apertius de seipso dicebat Apostolus, quia dum sumus in habitaculo hoc, ingemiscimus (II Cor. V). Ipsos quoque angelos si ad sententiam Pauli respicias qua dicunt, quia omnes ministeriales spiritus ad ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Heb. I), intelliges tale aliquid gerere, et huic rationi esse subjectos. Credo etiam ipsos non volentes, sed propter eum qui subjecit in spe. Voluntati enim illius quis resistet, ego etiam de archangelis, tale aliquid intelligere propheticis invitor eloquiis. Quid enim tantae vanitatis et tantae corruptionis invenias, quam bella gerere in hoc mundo, pugnas adversum se regum et (0364C)gentium commovere. Vide ergo, quod et in his praecipuum archangelici operis habetur officium, sicut Daniel propheta testatur cum dicit, quia archangelus loquitur ad eum, qui dicet ei, quod pugnaverit adversum principem Persarum, et nemo, inquit, fuit mihi in adjutorium, nisi Michael princeps vester. Per haec ergo singula deprehenditur, rationabilis creatura vanitati esse subjecta, non volens, sed propter eum, qui subjecit in spe, spes namque est ab his rebus corporis et corruptibilibus aliquando cessandum. Hanc enim habet exspectationem creatura ista rationabilis, ut revelatio fiat filiorum Dei, propter quos angeli mittuntur in ministerium, ut et ipsi cum his quibus ministraverunt haereditatem capiant salutis, ut coelestium et terrestrium fiat (0364D)unus grex, et unus pastor, et sit Deus omnia in omnibus.
Scimus enim, quod omnis creatura ingemiscit, etc. Creatura enim licet non volens subjecta sit, tamen quoniam voluntati cedit ejus, qui subjecit eam, affectum quemdam et charitatem circa eos exhibet, pro quibus videtur esse subjecta, et pro doloribus eorum dolet, et pro gemitibus gemit. Si vero, ut in aliis exemplaribus invenitur, ita legamus, congemiscit et parturit, secundum illum sensum accipiemus, quod dicit Apostolus, genuisse se per Evangelium, eos, quos per fidem Christi perducit ad lucem. Vel sicut de aliis dixit: Filioli mei, quos iterum pario, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV). (0365A)Parturit ergo et creatura eos quos regenerat ad salutem.
Non solum autem illa, sed et nos ipsi, etc. Illud potius in hac intelligimus sententia, quod cum secundum ea, quae superius disseruimus, multi sint spiritus ministeriales, in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis, sub quibus agens unusquisque credentium, velut sub tutoribus et procuratoribus instituitur, usque ad praefinitum tempus a patre, hoc est, usquequo ad legitimam aetatem animae perfectionis advenerit, ubi quis jam supergressus spiritum servitutis, quem acceperat in timore, a quo velut in paedagogo servaretur, dignus efficitur accipere adoptionis spiritum primitiae spiritus, per quem adoptatus in filium possit esse primitivorum (0365B)Ecclesiae, qui in coelis est sociari. Et sicut multum differt filium esse quam servum, ita multum differt a ministerialibus spiritibus Spiritus sanctus, cujus primitias Paulus cum suis similibus habere se dicit. Unus hic modus sit, quo sermonis hujus intelligentiam potuimus indagare. Videamus nunc et alium. Legimus apud ipsum apostolum Paulum, dona vel gratias sancti Spiritus, multos spiritus nominari, cum dicit: Nunc autem, quoniam aemulatores estis spiritalium, aedificationem Ecclesiae quaerite, ut abundetis (I Cor. XII). Et item alibi: Spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt (II Cor. XIV), subjectos dicens spiritus prophetarum, non quasi meliori inferiores, sed pro eo quod habens quis prophetiae spiritum, non invitus loqui cogitur, ut (0365C)illi, qui habent spiritus immundos, sed cum vult et ratio postulat, dicit, cum vero dicere opportunum non videbitur, silet, bene sciens quia tempus sit loquendi et tempus tacendi. Et ideo non ad injuriam dicitur, quia prophetis subjecti sunt spiritus, sed ad dispensationem, sicut et illud dictum accipimus de Salvatore: Quia tunc et ipse filius subjectus erit ei qui sibi subdidit omnia (I Cor. XV); et hic enim subjectus, non quasi inferior dicitur: quomodo enim inferior dici potest, qui filius est, et omnia est quae pater: Omnia enim, inquit, pater, tua mea sunt; sed in his quos patri subdit credentes in se, quoniam in unoquoque ipsorum se esse dicit, et se in eis dicit esurire, et sitire et nudum esse, seque pasci in eis, in eis indui, profitetur. Idcirco et (0365D)in illis ipse dicitur esse subjectus, sed haec per excessum quemdam dicta sint. Nunc autem ad propositum redeamus. Dona ergo diversa spiritus a Paulo multi spiritus appellantur, horum hoc multorum donorum quidquid est, summum et magnum sine dubio, Apostoli consecuti sunt, ut idonei essent, sicut et ipse Paulus dicit: Ministri Novi Testamenti, et ut replere possint Evangelium ab Jerusalem in circuitu usque ad Illyricum (II Cor. III). Hoc ergo quod in eis prae caeteris sublimius et praeclarius collatum est sancti spiritus donum, merito primitias sancti spiritus appellavit. Et ideo dicit: Sed et nos ipsi, in quo specialiter designare videtur apostolicam dignitatem: Nos, inquit, ergo ipsi, hoc est, (0366A)apostoli, primitias spiritus habentes, qui electi sumus ad hoc, ut primitias spiritus acciperemus, etiam ipsi intra nos gemimus. In tantum, inquit, nulla creatura est, quae doloribus et gemitibus vacet, ut etiam nos ipsi, qui summa ab spiritu sancto et electa dona percepimus, tamen exspectantes adoptionem filiorum, id est, perfectionem, eos quos docere et instruere missi sumus, donec videamus eos in tantum proficere, ut adoptari mereantur in filios, necessario dolemus et gemimus. Adhuc tamen addimus et tertium. Idem ipse iterum Apostolus dicit de Domino Jesu Christo, quia sit primogenitus omnis creaturae, ne forte ergo ut ille primogenitus dicitur omnis creaturae ad quamdam rationem etiam multorum spirituum dicatur primitiae spiritus sanctus. (0366B)Si vero quod dixit: Et nos ipsi primitias spiritus habentes, de omnibus dictum, qui gratiam baptismi consecuti videntur, accipies, sperandum est illud, quod idem apostolus dixit: Quod si primitiae sanctae et massa, et si radix sancta et rami (Rom. XI), quod et si ita sit, tamen ipsius massae, in qua videtur indicari multitudo fidelium, primitiae necessario videbantur in Apostolis collocatae, sic enim scriptum est: Quia in Ecclesia posuit Deus, primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores (Ephes. II). Isti ergo primo loco constituti sunt, competenter primitias gratiae spiritales habere credentur.
Adoptionem filiorum Dei exspectantes. Nunc jam videamus quomodo adoptionem filiorum exspectare se dicat, qui in superioribus dixit: Quia ipse (0366C)spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei. Et iterum: Quomodo redemptionem corporis sperat; qui in aliis dixit: Christus nos redemit; sed ut mihi videtur, ipse hoc eo sermone qui in consequentibus habetur absolvit: ait enim: Spe salvi facti sumus; quod ergo filii sumus, et quod redempti sumus, et quod salvati sumus, in spe consistit. Nunc enim videmus per speculum in aenigmate , per speculum ergo, et in aenigmate accepimus, et adoptionem et redemptionem, advenit enim plenitudo temporum, et misit Deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Gal. IV). Recipimus ergo adoptionem, sed istam quae est per speculum in aenigmate, cum autem venerint (0366D)quae perfecta sunt, tunc adoptionem facie ad faciem consequemur.
Redemptionem corporis nostri, etc. Quod autem dixit redemptionem corporis nostri, ego arbitror quod totius Ecclesiae indicetur corpus, sicut et alibi ait: Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte (Coloss. II). Omne ergo corpus Ecclesiae redimendum sperat Apostolus, nec putat posse quae perfecta sunt, dare singulis quibusque membris, nisi universum corpus in unum fuerit congregatum. Potest autem et sic intelligi, ut redemptionem corporis nostri dixerit illam quae in resurrectione futura est, cum non solum animae, sed et corpora venient ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria (0367A)corporis prout gessit (Rom. XVI). Explicit expositio Origenis.
( Ex August.) Nullum est creaturae genus quod non in homine possit agnosci, ac si omnis creatura in eo congemiscit et dolet, revelationem filiorum Dei exspectans, quae per corporis etiam resurrectionem et si non in omnibus hominibus, omnis tamen a corruptionis servitute liberabitur, quia et singulis omnis est; et si quo alio modo potest idem locus apostolicarum litterarum intelligi, non tamen ex iisdem verbis consequens est, ut solem et lunam et sidera congemiscere credamus, donec in saeculi finem a corruptionis servitute liberentur. Quidam etiam sic dicunt Adam et Evam esse creaturam, per quos primitiae humani generis procreatae sint, (0367B)quos serpens olim spe divinitatis, vanitati subjectos corruptioni fecerit deservire, non per semetipsos solum peccantes, sed et per serpentis instinctum, et ipsi, inquiunt, liberabuntur, ut corruptioni mortis ultra non serviant. Omnem etiam creaturam dicunt esse eos, quicunque ante adventum Christi justi fuerunt, quia et ipsi nondum accipientes, exspectant Deo pro nobis melius aliquid providente, non solum autem illi, sed et nos ipsi in quorum diebus redemptionis sacramenta completa sunt, quia necdum tenemus, sed in spe salvi facti sumus, quamvis quae multi cupierunt justi videre, viderimus.
ALIA EXPOSITIO. Existimo enim quod non sunt condignae passiones, etc. Hinc vult futuram gloriam commendare, ut (0367C)praesentes pressuras facilius toleremus.
Ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Ideo dicit revelabitur, quia modo abscondita est, cum Christo in Deo, et nondum apparuit quid erimus, scimus enim quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III).
Nam exspectatio creaturae. Diversi hunc locum diversis modis exponunt: sive omnis creatura resurrectionis tempus exspectat, quia tunc in melius commutabitur, quando erit coelum novum, et terra nova, et tunc, id est, in tempore resurrectionis, revelatio apparebit filiorum Dei. Sive omnis creatura, id est rationalis angelica, hoc in hominibus exspectat impleri. Petrus enim dicit angelos gloriam (0367D)desiderare sanctorum.
Vanitati enim creatura subjecta est. Id est, creatura humana praevaricationi est peccando subjecta.
Non volens. Id est, non propria voluntate, sed a serpente decepta, spe illa qua audierat: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. II).
Sed propter eum qui subjecit in spe. Quae est ipsa spes, audi sequentia, quia et ipsa creatura liberabitur a corruptione servitutis, quam audivit quando ei Dominus ait: Terra es, et in terram ibis, quae intelligitur corruptio mortis.
In libertate. Ut Dominus ait: Si vos filius liberaverit, vere liberi estis (Joan. VIII).
Gloriae filiorum Dei. Soli enim homines, non alia (0368A)inrationabilis creatura gloriam filiorum Dei merebitur obtinere.
Scimus enim quod omnis creatura, etc. Non coelum, non terra, non mare, non aliqua irrationabilis creatura, sed angeli, qui sicut gaudent super poenitentiam agentes, ita dolent super converti nolentes. Sive etiam omnis creatura promiscui Ecclesiae fidelium populi intelliguntur, ut illud: Praedicate Evangelium omni creaturae.
Non solum autem illa. Id est, angelica, quae nobis benignior est, vel illa hominum quae plebeia est et indocta, sed etiam nos ipsi discipuli Christi, qui sumus primitiae adquisitionis, et praeclara charismata, velut primitiae spiritus, unde mundum ditaremus, accepimus, exspectat redemptionem corporis nostri, (0368B)id est totius Ecclesiae, quae in aeternum est regnatura cum Christo.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. VI. « Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est. Nolite judicare, et non judicabimini. Nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini, date, et dabitur vobis, mensuram bonam et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Dicebat autem illis similitudinem: Nunquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? Non est discipulus supra magistrum. Perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, (0368C)trabem autem quae in oculo tuo est, non consideras? Aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo, ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. »
Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est. (Ex Beda.) Misericors est Deus super ingratos et malos, vel multiplici sua misericordia, qua etiam jumenta salvat, temporalia bona largiendo, vel coelestia dona singulari gratia qua electos solum glorificat inspirando. Sed sive hoc, sive illud, sive utrumque intelligas, magna Dei bonitate fit, quae nobis imitanda praecipitur, si filii Dei esse volumus.(0368D) Nolite judicare, et non judicabimini, nolite condemnare, etc. Hoc loco, nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta, quae dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur, quod enim scriptum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII), de manifestis dictum est, quae non possunt bono animo fieri, sicuti sunt, stupra vel blasphemiae, vel furta, vel ebrietates, et si qua sunt alia, de quibus nobis judicare permittitur. De genere autem ciborum, quia possunt bono animo, et simplici corde, sine vitio concupiscentiae, quicunque humani cibi indifferenter sumi, prohibet Apostolus judicare eos qui carnibus vescebantur, et vinum bibebant, ab eis qui se ab hujusmodi alimentis temperabant. (0369A)Qui manducat, inquit, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV). Ad hoc pertinet etiam illud, quod alio loco dicit: Nolite ante tempus judicare quidquam, quoadusque veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis (I Cor. VI). Sunt autem quaedam facta media, quae ignoramus quo animo fiant, quia et bono et malo fieri possunt, de quibus temerarium est judicare, maxime ut condemnemus. Horum autem veniet tempus ut judicentur, cum Dominus illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis. Duo sunt autem in quibus temerarium judicium cavere debemus, cum incertum est, qualis futurus sit, qui nunc vel malus vel bonus apparet.(0369B) Dimittite et dimittemini, date et dabitur vobis. Dimittere nos injurias, dare beneficia jubet, ut nobis peccata dimittantur, et vita detur aeterna. Qua sententia brevi, sed eximia, cuncta quae latissime de conversando cum inimicis mandaverat, comprehendendo concludit.
Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Huic simile est, quod alibi dicit, ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula (Matth. VI). Non enim pauperes ipsi, sed Christus mercedem his, qui eleemosynam fecere redditurus est, quam tamen in sinum dare dicuntur, quia promerendae illius occasionem dedere, cum vel egentes misere, vel improbe saevientes, fortiorum sunt et tolerati patientia, et beneficentia (0369C)sustentati, et ad ipsam aliquoties fidem dulci gratia provocat.
Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. Et Apostolus ad eleemosynam Corinthios hortans inter alia dicit: Hoc autem dico, qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Potest autem et de omnibus quae mente, manu, lingua, gerimus accipi, quia tu reddes singulis, inquit, secundum opera eorum.
Dicebat autem illis et similitudinem. Nunquid potest caecus caecum ducere, nonne ambo in foveam cadent? Sensus hujuscemodi sententiae pendet ex superioribus, ubi de danda eleemosyna, et injuria dimittenda praecipitur. Si te, inquit, ira contra violentum, (0369D)et contra petentem φιλαργυρία caecaverit, nunquid tua mente vitiata, vitium ejus curare poteris? Aut ille solus qui injuriam fecit, et non tu etiam, qui ferre nesciebas reus deputaberis? At si mitem te tranquillique pectoris ejus improbitas invenerit, et ille ad poenitentiam movebitur, et tu patientiae praemio donaberis, quia caecum vidente oculo, hoc est, corde sereno ducere curabas ad lumen.
Non est discipulus super magistrum, perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. Si magister qui utique quasi Deus potuit, non suas ultum ire injurias, sed ipsos maluit insecutores patiendo reddere mitiores, eamdem necesse est, discipuli qui (0370A)puri homines sunt regulam perfectionis sequantur.
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est, non consideras? Et hoc ad superiora respicit, ubi caecum a caeco duci, id est, peccantem a peccatore castigari non posse praemonuit. Multi enim superbia, vel odio φιλαργυρία, vel avaritia, vel alio quolibet crimine praeventi, levia haec aut nulla judicantes, acerrime corripiunt eos, quos subita viderint ira turbatos, oculum mentis a solito puritatis statu quasi festuca irruente mutasse, atque immemores dominici praecepti, quo ait: Nolite condemnare, et non condemnabimini (Matth. VII), magis amant vituperare et damnare, quam emendare atque corrigere.
Et quomodo potes dicere fratri tuo, frater, sine (0370B)ejiciam festucam de oculo tuo, ipse in oculo tuo trabem non videns. Haec cum fratre agis, si verbi gratia, quod ira ille peccavit, tu odio reprehendis. Quantum autem inter festucam et trabem, quasi tantum inter iram distat atque odium. Odium est enim ira inveterata, quasi quae vetustate ipsa tantum acceperit, ut merito appelletur trabes. Fieri autem potest, ut si irascaris homini, velis eum corrigi. Si autem oderis hominem, non potes eum velle corrigere, et ideo impossibile dicitur, ut festucam fratris oculo demat, qui suo trabem gestat in oculo.
Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies, ut educas festucam de oculo fratris tui. Id est, primo abs te expelle odium et deinceps (0370C)poteris jam eum quem diligis emendare, et est vere multum cavendum et molestum hypocritarum, id est simulatorum genus, qui cum omnium vitiorum et accusationes odio et livore suscipiant, etiam consultores videri se volunt, et ideo pie cauteque vigilandum est, ut cum aliquem reprehendere vel objurgare necessitas coegerit, primo cogitemus utrum tale sit vitium, quod nunquam habuimus, vel quo caruimus, et si nunquam habuimus cogitemus, et nos homines esse, et habere potuisse. Si vero habuimus, et non habemus, tangat memoriam communis infirmitas, ut illam reprehensionem aut objurgationem, non odium, sed misericordia praecedat, ut sive ad correctionem ejus, propter quem id facimus, sive ad perversionem valuerit, nam incertus (0370D)est exitus. Nos tamen de simplicitate oculi nostri securi simus. Si autem cogitantes nosmetipsos invenerimus in eo esse vitio, in quo est ille, quem reprehendere parabamus, non reprehendamus neque objurgemus, sed tamen congemiscamus, et non illum ad obtemperandum nobis, sed ad pariter conandum invitemus. Raro ergo, et magna necessitate objurgationes adhibendae sunt, ita tamen ut etiam in his ipsis non nobis, sed Deo, ut serviamus instemus. Ipse est enim finis, ut nihil duplici corde faciamus. Auferentes trabem de oculo nostro invidentiae, vel malitiae, vel simulationis, ut valeamus ejicere festucam de oculo fratris(0371A) HEBDOMADA VI POST PENTECOST. EPIST. BEATI PETRI APOSTOLI, CAP. III. « Omnes unanimes estote in oratione, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles. Non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario, benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis, qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. Declinet autem a malo et faciat bonum, inquirat pacem et sequatur eam, quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Vultus autem Domini super facientes mala. Et quis est, qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? Sed si quid (0371B)patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, ut non conturbemini. Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris. »
Omnes unanimes estote in oratione, compatientes, fraternitatis, etc. (Ex Beda.) Quoniam superius diversas personas, conditiones et sexus, congrua sibi discretione docebat, jam nunc omnes communiter admonet in fidei Dominicae causa, unum cor et unam habere animam.
Quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditatis possideatis, etc. Potest benedictio haereditatis et illa intelligi, qua Ecclesia in futura vita Domino perpetuo benedicit, unde et nunc spe futurorum gratulabunda canit: Exaltabo te, Deus meus, rex, et (0371C)benedicam nomen tuum in aeternum, et in saeculum saeculi (Psal. CXLIV). Quod ergo quisque in futuro invenire desiderat, hoc in praesenti meditari et agere satagat, et conditorem videlicet et proximum, sincera voce benedicere, et ipsum divina pariter ac fraterna benedictione dignum reddere, quia oculi Domini super justos (Psal. XXXII), et aures ejus in preces eorum, vultus autem Domini super facientes mala, quia beatus Petrus malum nos pro malo reddere vetuerat. Imo maledicentibus benedicere jusserat, recte prophetico testimonio astruit, superna inspectione et bonos semper videri et malos, quatenus meminerimus et nostram patientiam, qua toleramus malos, nostram benevolentiam, qua persequentibus bona optamus, aeterno praemio remunerandam, (0371D)et persecutores nostros, si poenitere noluerint, digno plectendos esse supplicio, si vero poenituerint, nos quoque pro ipsorum salute, quam deprecabamur a Domino, coronam justitiae congratulationis accepturos.
Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? De his dicit, quae nobis adversariis per verba contumeliosa, per damna rerum temporalium, per tormenta corporis accedunt. Haec enim et hujusmodi omnia cum fidelibus irrogantur, his duntaxat, qui boni aemulatores sunt, et hoc per scientiam, nequaquam eis nocere possunt, sed palmam magis poenitentiae aequanimiter tolerantibus afferunt. E contra illis qui rogant poenam accumulando aeterna plurimum (0372A)nocent. Si quis autem hujusmodi adversis victus devicit, non huic ille qui malum intulit, sed ipse sibi qui haec patienter ferre recusavit, nocuit; neque eorum domus, quam vir sapiens aedificavit, ideo non cecidit, quia violentias tempestatum non pertulit, sed quia fundata erat supra petram (Matth. VII); nec rursus ea, quam stultus stulte fabricavit, ideo cecidit, quia pulsata tempestatibus est, sed quia super arenam posita erat. Utramque etenim aequaliter adversitas feriens tentavit, sed uni firmitas fundamenti coronam perseverantiae tribuit, alteram flagellis structurae stultitia stravit.
Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Non solum, inquit, nihil vobis nocet, qui bonum facientibus male irrogat, sed etiam cum vos propter (0372B)bona quae exsecratur, hostis insequitur, causam vobis majoris beatitudinis praestat, cum patientiae vestrae vires exercet, juxta illud Evangelicum: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V).
Dominum nostrum Jesum Christum sanctificate in cordibus vestris. Quid est Dominum sanctificare in cordibus vestris, nisi sanctitatem ejus, quam sit incomprehensibilis gloriae, intimo cordis affectu contueri, quod est maximum nobis praesidium contra insidias ac violentiam terrentis inimici, semper videlicet intueri, quantum in se sperantibus vincendi fortitudinem dare valet, cujus inaestimabilis sanctitas fulget.
ITEM ALIA EXPOSITIO IN EAMDEM EPISTOLAM. (0372C) Omnes unanimes in oratione estote. Fraternitatis unanimitas, velut urbs inexpugnabilis, hostium non patet insidiis. Habet enim sancta Ecclesia, ut Salomon ait, castrorum aciem ordinatam (Cant. VI), quam tyranni et persecutores, una cum auctore suo diabolo non valent irrumpere, quia muniente Christo, nec martyres persecutio, nec virgines carnalis delectatio, nec misericordes cupiditas, nec humiles temporalis gloriae devincit ambitio.
Compatientes. Sicut enim gaudere debemus cum gaudentibus, ita et flere cum flentibus, sicut Paulus faciebat Apostolus, qui dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor (Rom. XII)?
Fraternitatis amatores. (Ex August.) Qui ergo amat homines, aut quia justi sunt, aut ut justi sint, (0372D)amare debet. Sic enim et seipsum amare debet, aut quia justus est, aut ut justus sit. Dilectionem autem fraternam quantum commendet Joannes apostolus attendamus: Qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. Et iterum: Dilectissimi, diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est, et omnis qui diligit ex Deo natus est, et cognovit Deum; et Dominus inquit, mandatum novum do vobis, ut diligatis vos invicem, et in hoc scient omnes, quia discipuli mei estis, si vos invicem dilexeritis.
Misericordes. Scriptum quippe est: Facere misericordiam magis placet Deo, quam victimae (Joan. XIII); et qui pronus est, inquit Scriptura, ad misericordiam, (0373A)benedicetur (Prov. XXII). Et Dominus ait: Estote misericordes, quia et pater vester misericors est (Matth. V).
Humiles. Scriptum quippe est: Perdet Deus memoriam superborum, et reliquit memoriam humilium (Psalm. CVIII). Et Dominus inquit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI), et ad quem respiciam, dicit Dominus, nisi ad humilem et quietum (Isa. LXVI)?
Non reddentes malum pro malo. Scriptum quippe est: Ne dicas: Reddam malum pro malo, exspecta Deum et liberabit te. Et iterum: Qui vindicari vult, a Deo inveniat vindictam, et peccatum illius servans servabitur (Eccl. XXVIII).
Vel maledictum pro maledicto. In hoc enim exemplum (0373B)Domini tenendum est, qui cum malediceretur, non maledicebat.
Sed e contrario benedicentes. Ut illud: Benedicite maledicentibus vobis, benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII).
Quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditatis possideatis. Benedictio est haereditatis omnis virtutum copia coelestis, in qua sancti haeredes quidem Dei, cohaeredes efficientur Christi, cum audierint: Venite, benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV).
Qui enim vult vitam diligere, Id est, vitam aeternam, vitam beatam, et in perpetuo sine fine mansuram.(0373C) Et videre dies bonos. In quibus sancti cum sanctis jocundentur in coelis, qui dies non propter interruptionem noctis, sed propter perpetuitatem dicuntur luminis.
Coerceat linguam suam a malo. Id est, a malo detractionis, maledictionis, ac murmurationis, sive generaliter omnino lingua refrenanda est a malo. Ait enim Jacobus: Si quis dicit se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I). Nam et qui custodit linguam suam, inquit Scriptura, custodit animam suam (Prov. XXI).
Et labia ejus ne loquantur dolum. Dolus non dolor, sed fraus intelligitur, quando aliud corde tenetur, aliud ex ore profertur.(0373D) Declinet a malo et faciat bonum. Id est, destruat vitia et virtutes aedificet, relinquat ad quae instigat diabolus, et operetur quae praecepit Christus.
Inquirat pacem, et sequatur eam. Id est, diligenter orando et legendo, et humiliter interrogando perquirat Christum, qui factus est pax nostra, et imitetur eum. Sequi etenim imitari est, sive secundum Apostolum pacem sequatur et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.
Quia oculi domini super justos. Id est, aspectus divinitatis.
Et aures ejus in preces eorum. Id est, auditio divina, qua dignatur preces audire justorum.
Vultus autem Domini super facientes mala. Utquid (0374A)vultus Domini super facientes mala, sequentia audi: Ut perdat de terra memoriam eorum, id est, de terra viventium, ut illud: Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur (Psal. LXVIII).
Et quis est qui vobis noceat? Subauditur nullus, juxta hujus sententiae locum, passiones vel persecutiones, non faciunt esse miseros, sed praestant esse beatos.
Si boni aemulatores fueritis. Id est, boni Dei, de quo scriptum est: Nemo bonus nisi solus Deus (Marc. X), sive generaliter, sive omnium bonorum aemulatores, id est, imitatores fueritis virtutum.
Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Subauditur, (0374B)eritis: hanc sententiam Dominum dicentem Petrus audierat, ubi ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, etc. (Matth. V).
Timorem autem eorum. Id est persecutorum ne timueritis, ut in fide non conturbemini; et hoc Dominus admonuit, ubi ait: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, etc., sed potius eum timete qui habet potestatem animam et corpus mittere in gehennam.
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris. Ubi Dominus, qui cuncta creando sanctificat, nisi corde pio, nisi pectore casto. Sic Dominus Jesus sanctificandus est in cordibus nostris, ut nomine ejus vocemur, id est, Christiani, et ut nihil sanctius ejus nomine aestimemus. Sanctificemur enim eum in (0374C)spe, fide, et charitate, credendo, colendo et adorando, ut ab illo sanctificari pariter mereamur et justificari.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. « Cum turbae irruerent ad Jesum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genezareth. Et vidit duas naves stantes secus stagnum. Piscatores autem descenderant, et lavabant retia. Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum ut a terra reduceret pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas, ut autem cessavit loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor, per totam (0374D)noctem laborantes, nihil cepimus, in verbo autem tuo laxabo rete. Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam. Rumpebatur autem rete eorum, et annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent et adjuvarent eos, et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant. Similiter autem Jacobum et Joannem filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere, ex hoc jam homines eritis capientes. (0375A)Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. »
Cum turbae irruerent ad Jesum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat, etc. (Ex Beda.) Stagnum Genezareth idem dicunt esse, quod mare Galilaeae ab adjacente provincia dictum. Mare Tyberiadis a proxima civitate, quae olim Chennereth vocata, sed ab Herode tetrarcha instaurata in honorem Tyberii Caesaris, Tyberias est appellata. Porro Genezar a laci ipsius natura, qua crispantibus aquis, de seipsa sibi excitare aqua auram perhibetur, Graeco vocabulo quasi generans sibi auram dicitur. Neque enim in stagni morem sternitur aqua, sed frequentibus ac crispantibus ventis, agitatur, haustu dulcis, et ad potandum habilis. Sed Hebraeae linguae consuetudine, omnis aquarum (0375B)congregatio, sive dulcis, sive salsa, mare nuncupatur. Qui lacus inter fluenta Jordanis, centum quadraginta stadiis in longitudinem, et quadraginta in latitudinem extenditur. Quia ergo stagnum sive mare praesens saeculum designat, Dominus secus mare stat. Postquam vitae labentis mortalitatem devincens, in ea qua passus est carne, stabilitatem perpetuae quietis adiit, turbarum conventus ad eum, gentium in fide concurrentium typus est, de quibus Isaias: Et fluent, inquit, ad eum omnes gentes, exibunt populi multi et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini (Isa. II).
Et vidit duas naves secus stagnum. Duae naves secus stagnum positae circumcisionem et praeputium significant, quas bene Jesus vidisse perhibetur, quia (0375C)in utroque populo, novit dominus qui sunt ejus, eorumque corda fluctibus saeculi hujus ad futurae vitae tranquillitatem, quasi ad soliditatem littoris videndo, hoc est, misericorditer visitando provehit.
Piscatores autem descenderant, et lavabant retia. Piscatores sunt ecclesiae doctores, qui nos rete fidei comprehensos, et de profundo ad lumen elatos, quasi pisces littori, sic terrae viventium advehunt. Quasi enim quaedam retia piscantium sunt complexae praedicantium dictiones, quae eos quos ceperint, in fide non amittant. Unde et retia, quasi retinentia sunt vocata, sed haec retia modo laxantur in capturam, modo lota plicantur, quia non omne tempus est habile doctrinae, sed nunc exerenda lingua doctoris, nunc suimet cura gerenda.(0375D) Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum, et sedens docebat de navicula turbas. Navis Simonis est Ecclesia primitiva, de qua Paulus ait: Qui enim operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes (Gal. I). Bene una dicta, quia multitudinis credentium erat cor et anima una (Act. III), de qua docebat turbas, quia de auctoritate ecclesiae docet usque hodie gentes.
Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. (Ex August.) Quod primo rogavit Simonem navem a terra reducere pusillum, significat vel temperate utendum verbo ad turbas, ut nec terrena eis praecipiantur, nec sic a (0376A)terrenis in profunda sacramentorum recedatur, ut ea penitus non intelligant, vel prius in proximis regionibus gentibus praedicandum, ut quod dicitur item Petro, duc in altum, et laxate retia vestra in capturam, ad remotiores gentes, quibus postea praedicandum est pertineat.
Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes, nihil cepimus, in verbo autem tuo laxabo rete. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal. CXXVI). Nisi Dominus cor illustraverit auditorum, doctor in nocte laborat; nisi in verbo gratiae supernae laxata fuerint instrumenta disputationum, frustra vocis suae praedicator jaculum mittit, quia fides populorum, non sapientia verbi compositi, sed (0376B)divinae vocationis munere praevenit.
Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam, rumpebatur autem rete eorum. (Ex Greg.) Prae multitudine piscium rete rumpebatur, quia nunc ad confessionem fidei, etiam cum electis reprobi tanti intrant, qui ipsam quoque ecclesiam haeresibus scindant. Rumpitur autem rete, sed non elabitur piscis, quia suos dominus etiam inter persequentium scandala servat.
Et annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent et adjuvarent eos. Alia navis, ut praediximus, est ecclesia de gentibus, quae et ipsa non sufficiente una navicula piscibus impletur electis, quia novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II), et apud ipsum certus est suorum numerus electorum. Dumque tot (0376C)in Judaea credituros non invenit, quos ad fidem vitamque praedestinatos novit aeternam, quasi aliae navis receptacula piscibus quaerens suis, corda quoque gentium fidei gratia replet. Et bene rupto rete socia navis advocatur, quoniam ante Judas proditor, ante Simon magus pisces nequissimi capti sunt. Antea Ananias et Saphira fidei rete subdole tentabant ingredi (Act. V), ante, ut Joannes testatur, multi discipulorum ejus abierunt retro, etiam non cum illo ambulabant (Joan. VI). Ac deinde Barnabas et Paulus ad salutem gentium sunt vocati (Act. XIII).
Et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. Harum impletio navium usque in finem saeculi crescit. Sed quod impletae merguntur, (0376D)hoc est, in submersionem premuntur, non enim submersae, sed tamen sunt periclitatae, Apostolus exponit dicens: In novissimis diebus, erunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, etc. (II Tim. III). Nam mergi naves, est homines in saeculum, ex quo elati per fidem fuerunt, morum pravitate relabi, qualis et ipse Petrus adhuc in infirmitate positus, hoc loco demonstrat, unde sequitur.
Quod cum videret Simon Petrus, etc. (Ex August.) Quia carnales quique in ecclesia regimen spiritalium, in quibus maxime Christi persona eminet, a se quodammodo repellunt. Non enim hac voce linguae dicunt bonis ministris Dei, ut eos a se repellant, sed (0377A)voce morum et actuum suorum suadent a se recedi, ne per bonos regantur. Et eo vehementius quod deferunt eis honorem, et tamen factis suis a se recedere admonent, ut honorificentiam eorum significaverit Petrus cadens ad pedes Domini. Mores autem in eo quod ait: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum, quod tamen, quia non fecit Dominus, non enim recessit ab eis, sed eos subductis navibus ad littus perduxit, significat in bonis et spiritualibus viris, non esse oportere hanc voluntatem, ut peccatis turbarum commoti, quo quasi securius tranquilliusque vivant, munus ecclesiasticum deserant.
Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere. Confortat Dominus timorem carnalium, animosque fragilium consolando erigit, ne quis vel de sua conscientia (0377B)et culpa tremens, vel de aliorum innocentia stupens, sanctitatis iter formidet adgredi, quod autem sequitur:
Ex hoc jam homines eris capiens. Ad ipsum Petrum specialiter pertinet. Exponit enim ei Dominus, quid haec piscium captura significet, quod videlicet ipse, sicut nunc per retia pisces, sic aliquando per verba sit capturus homines, totusque facti hujus ordo quid in Ecclesia, cujus ipse typum tenet, quotidie geritur, ostendat, quod vero subjungitur:
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus secuti sunt eum. Potest significare finem temporis, quo ab hujusmodi saeculo, qui Christo inhaeserint, penitus recessuri sunt. Sciendum est autem hanc (0377C)eamdem non esse lectionem, qua Matthaeus et Marcus binos de naviculis piscatores, primo Petrum et Andream, deinde filios Zebedaei a Domino narrant esse vocatos; non enim eos Lucas nunc a Domino vocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum, quod homines esset capturus insinuat, quod non ita dictum est quasi jam pisces nunquam esset capturus. Nam et post resurrectionem Domini legimus eos ivisse piscatum, unde datur intelligi, eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret, quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos binos vocavit. Tunc enim non subductis a terra navibus, tanquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tanquam vocantem ac jubentem, ut sequerentur.(0377D) IN VIGILIA SANCTI JOANNIS. LECTIO HIEREMIAE PROPHETAE, CAP. I. « Priusquam te formarem in utero novi te, et antequam exires de vulva sanctificavi te, et Prophetam in gentibus dedi te, et dixi, ah ah ah, Domine Deus: Ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Et dixit Dominus ad me: Noli dicere, quia puer sum, quoniam ad omnia quae mittam te ibis, et universa quae mandavero tibi loqueris. Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te dicit Dominus. Et misit Dominus manum suam et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo, ecce constitui te super gentes et super regna, ut evellas et destruas et disperdas, (0378A)et dissipes et aedifices et plantes, dicit Dominus omnipotens. »
Priusquam te formarem in utero novi te, et antequam exires de vulva sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. Non quod ante conceptionem, ut haereses suspicantur, fuerit Hieremias, sed quod praescierit eum futurum Dominus, cui necdum facta, jam facta sunt, secundum illud quod Apostolus loquitur, qui vocat ea, quae non erant, quasi ea quae essent (Rom. IV). Quidam hunc locum super salvatore intelligunt, qui proprie propheta est gentium, et per apostolos vocavit omnes nationes. Iste enim vere priusquam in utero formaretur virginali, et antequam exiret de vulva matris, sanctificatus in utero est, et notus patri, quippe qui semper in patre, et in quo (0378B)semper pater.
Et dixit, ah ah ah, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Noli dicere, quia puer sum, quoniam ad omnia quae mittam te ibis, et universa quae mandavero tibi loqueris, ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus. Quando autem venit in corpus humanum, dicit in exordio: nescio loqui, quia juvenis ego sum: juvenis propter dispensationem, senex juxta hoc quod primogenitus omnis creaturae. Juvenis, quia in consummatione etiam saeculi et in extremum hujus vitae tempus advenit, dicit itaque, nescio loqui. Scio enim quaedam majora loqui, scio eloquium tuum, verbum tuum sum. Tibi scio loqui, hominibus nescio loqui, juvenis sum.(0378C) Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum et dixit Dominus, etc. Sermone Dei suffodietur atque destruetur illa, quam consumet Jesus spiritu oris sui, et destruet adventu praesentiae suae (II Thes. II), omnem scilicet sacrilegam perversamque doctrinam disperdet in perpetuum. Porro ea quae elevantur contra scientiam Dei, et in sua confidunt sapientia, quae apud Deum stultitia est, dissipabit atque deponet, ut aedificentur pro his similia, et in loco superiorum quae destructa sunt, et evulsa exstruantur atque plantentur, quae Ecclesiasticae conveniunt veritati, et impleatur illud quod dicit Apostolus: Dei aedificatio, Dei agricultura estis (I Cor. III). Multi hunc locum super persona Christi intelligunt. (0378D)enim interpretatur excelsus Domini, qui destruxit regna diaboli, quae sibi in excelso monte ostenderat, adversarias perdidit potestates, delens chirographum errorum in cruce, de quibus et in Psalmo post historiae veritatem τροπικῶς loquitur: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum (Psal. II)? Pro his evulsis, destructis, perditis et in inferiora detractis, aedificatur Ecclesia Dei.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. I. « Fuit in diebus Herodis regis Judaeae sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen ejus Elizabet. Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine (0379A)querela, et non erat illis filius, eo quod esset Elizabet sterilis, et ambo processissent in diebus suis. Factum est autem cum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum imponeret, ingressus in templum Domini, et omnis multitudo populi erat orans foris, hora incensi. Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elizabet pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem. Et erit tibi gaudium et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt. Erit enim magnus coram (0379B)Domino, et vinum et siceram non bibet, et Spiritu sancto replebitur, adhuc ex utero matris suae, et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. »
Fuit in diebus Herodis regis Judaeae sacerdos nomine Zacharias. (Ex Beda.) Sacrosancta praecursoris Domini nobilitas non solum a parentibus, sed a progenitoribus gloriosa descendit, quatenus adventus illius fidem, non subita inspiratione conceptam, verum avita magis propagatione susceptam liberius praedicaret.(0379C) De vice Abia. Viginti quatuor de sacerdotibus ordines in ministerio domus Domini sorte a Salomone sunt divisi, in quibus Abia familiae, de qua Zacharias ortus est, sors contigit octava. Non frustra primus Novi Testamenti praeco in octava sortis vice nascitur, quia sicut septenario saepe numero propter sabbatum Vetus Testamentum, sic Novum aliquoties octonario propter sacramentum resurrectionis exprimitur; unde quia non aliter quam per observantiam utriusque testamenti regni coelestis aula penetratur, recte et in templo Salomonis mysticus quindecim graduum ascensus fuisse narratur.
Et uxor ejus de filiabus Aaron. Plena igitur laudatio, qua genus, mores, officium, factum, judicium comprehendit. Genus in majoribus, mores in aequitate, (0379D)officium in sacerdotio, factum in mandato, in justificatione judicium.
Erant autem justi ambo ante Deum. Beatus qui in conspectu Dei justus est, atque laudabilis. Evenit quippe, ut laudent homines eum, qui non est laudabilis, et ei detrahant, qui minime detractione dignus est. Solus Deus, et in laude, et in vituperatione justus est judex.
Incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. Plerumque justitia durior, hominum querelam provocat, quae vero temperata est, ipsa suae dulcedinis gratia etiam invidiae querimoniam vitat.
( Ex Amb.) Quando enim facimus mandatum Dei, (0380A)et in conscientia nostra vanae gloriae sordes spargimus, ut hominibus placeamus, non illud absque querela facimus.
Factum est autem cum sacerdotio fungeretur Zacharias, etc. Qui enim sorte eligitur, humano judicio non comprehenditur, ille igitur quaerebatur, quem iste figurabat, verus in aeternum sacerdos, cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum (Psal. CX), qui non hostiarum cruore, sed proprio, Patrem Deum generi reconciliaret humano. Sed tunc sanguis fundebatur, in specie sacerdos ordinabatur. Nunc quia veritas venit, relinquamus speciem, et veritatem sequamur. Tunc quidem vices erant, nunc autem est perpetuitas. Quem alium significabat Zacharias sacerdos, nisi eum sacerdotem, cui sacrificium non esset commune (0380B)cum caeteris, qui non in manu factis templis sacrificaret pro nobis, sed in sui corporis templo nostra peccata vacuaret.
Sorte exiit ut incensum poneret, etc. Incensum autem in sancta sanctorum a pontifice deferri, exspectante foris templum omni populo, decima die septimi mensis est jussum. Et hanc diem expiationis, sive propitiationis vocari, quae apud nos ob varium lunae discursum, a qua menses computant Hebraei, modo in Septembri mense, modo incipit in Octobri, quia scilicet mensis, quo Pascha geritur, anni principium tenet, dicente Domino: Mensis iste vobis primus erit in mensibus anni. Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum, etc. Hujus diei mysterium implevit verus pontifex Jesus, quando completa (0380C)dispensatione carnis in sanguine proprio, coeli secreta subiit, ut propitium nobis faceret patrem, et interpellaret pro peccatis eorum, qui adhuc prae foribus orantes exspectant et diligunt adventum ejus.
Apparuit autem illi angelus Domini, etc. Non immerito angelus videtur in templo, quia veri sacerdotis jam nuntiabatur adventus, et coeleste sacrificium parabatur, in quo angeli ministrarent. Utinam et nobis a dolentibus vel sacrificium deferentibus assistat angelus. Non enim dubites assistere angelum, quando Christus assistit. Christus immolatur, etenim pascha nostrum immolatus est Christus.
( Ex Beda.) Bene angelus et in templo et juxta (0380D)altare et a dextris apparet, quia videlicet, et veri sacerdotis adventum, et mysterium sacrificii, universalis et coelestis doni gaudium praedicat. Nam sicut per sinistram praesentia, sic per dexteram saepe bona pronuntiantur aeterna.
Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, etc. Deprecationem dicens exauditam, partum continuo promittit uxoris. Non quod ille, qui pro populo oblaturus intraverat, relictis publicis votis, pro accipiendis filiis orare potuerit, sed quod dicit: Exaudita est deprecatio tua, pro populi redemptione significat. Quod vero adjungit, et uxor tua pariet tibi filium, ejusdem redemptionis ordinem pandit, quod videlicet natus Zachariae filius, redemptori (0381A)illius populi praeconando sit iter facturus.
Et erit gaudium tibi, et exsultatio, etc. Et notandum quod, nato praecursore, multi gaudent. Nato autem Domino, annuntiat angelus gaudium magnum, quod erit omni populo, quia videlicet hic salutem multis praedicare, ille omnibus qui velint, advenit donare.
Et erit magnus coram Domino. (Ex Amb.) Non corporis hic, sed animae magnitudinem declaravit. Est coram Domino magnitudo animae, magnitudo virtutis, est etiam parvitas animae, et pueritia virtutis.
Vinum et siceram non bibet. (Ex Beda.) Sicera interpretatur ebrietas, Hebraice ; quo vocabulo Hebraei omne quod inebriari potest poculum sive de (0381B)pomis sive de frugibus seu de qualibet alia materia confectum significant. Decet enim vas coelesti gratiae mancipatum a saeculi illecebris castigari; nec vino, in quo est luxuria, inebriari eum, qui musto Spiritus sancti desiderat impleri.
Et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. (Ex Amb.) Non est dubium verum hoc angeli esse promissum, siquidem sanctus Joannes antequam nasceretur, matris adhuc in utero positus, spiritus accepti gratiam designavit. Cui enim adest spiritus gratiae, nihil deest, et cui Spiritus sanctus infunditur, magnarum est plenitudo virtutum.
Et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. Cum Joannes qui Christo testimonium (0381C)perhibens, in ejus fide populos baptizabat, dicitur filios Israel ad Dominum Deum ipsorum convertisse, patet profecto Christum esse Dominum Deum ipsorum.
Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Bene in spiritu et virtute Eliae praecedere dicitur, quia sicut ille praeco venturi judicis, ita hic praeco factus est redemptoris. Unde et conversatione prorsus simillima, ambo deserta secuti, victu frugi, vestitu inculti, cinctu sunt despecti, ambo regis et reginae vesaniam tolerarunt. Ille Jordanem coelum petiturus divisit, hic ad lavacrum salutare quo coelum petatur, convertit. Hic cum Domino versatur in terris, ille cum eo manifestatur in gloria.(0381D) Ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam, etc. Corda patrum in filios convertere, est spiritualem sanctorum antiquorum scientiam populis praedicando infundere. Prudentia vero justorum est, non de legis operibus justitiam praesumere, sed ex fide salutem quaerere.
IN NATALI SANCTI JOANNIS BAPTISTAE. LECTIO ISAIAE, CAP. XLIX. « Audite, insulae, et attendite, populi, de longe. Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei. Et posuit os meum, quasi gladium acutum, sub umbra manus suae protexit me: Et posuit me sicut sagittam (0382A)electam, in pharetra sua abscondit me, et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor: Et nunc haec dicit Dominus, Formans me ex utero servum sibi, dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Reges videbunt et consurgent principes, et adorabunt Dominum Deum tuum et sanctum Israel, qui elegit te. »
Audite, insulae, et attendite, populi, de longe. (Ex Hier.) Post vocationem ergo reliquiarum Israel et abjectionem in incredulitate populi permanentis, de quibus dixerat: Non est pax impiis, dicit Dominus (Isai. XLVIII); transit ad Ecclesias de gentibus congregatas, et eis sub Insularum nomine loquitur, quae persecutorum insidiis, quasi maris fluctibus patent, (0382B)et ex omni parte saeviente naufragio tunduntur potius quam moventur. Ac ne quis putet violentam esse expositionem nostram, et non ad gentes pertinere quod dicitur, sed ad synagogas populi Judaeorum.
Et attendite, populi sive gentes, de longe. Hoc est, ab extremis finibus terrae, velut Septuaginta transtulerunt, διὰ χρόνου πολλοῦ στήσεται. Post tempus multum stabit, hoc est, non hoc tempore quo dicuntur, sed post multa fient tempora, sequitur.
Dominus, inquit, ab utero vocavit me, de ventre matris meae, etc. Quod nunc interim audientibus videtur obscurum, postea autem cunctis gentibus notum fiet, quando Gabriel Joseph de partu dixerit virginali, et vocabis nomen ejus Jesum, ipse (0382C)enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I).
Et posuit os meum, quasi gladium acutum. Posuit quoque os ejus, quasi gladium acutum, ut spiritu oris sui interficiat impium. De quo gladio ipse in Evangelio loquitur. Non veni pacem mittere in terra, sed gladium (Matth. X), malos a bonis separans. Venit enim dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam.
Et in umbra manus suae protexit me. In umbra manus Dei se esse protectum asserit, ut carnis vilitas divinitatis potentia tegeretur, angelo ad Virginem nuntiante: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I.)(0382D) Et posuit me, quasi sagittam electam. Quando dicit sagittam electam, ostendit habere Deum sagittas plurimas, sed non electas, quae sagittae Prophetae sunt et Apostoli, qui in toto orbe decurrunt, de quibus in alio loco canitur. Sagittae tuae acutae, potentissime, populi sub te cadent. Et iterum: Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis (Psal. XLIV). Christus autem de multis sagittis et filiis plurimis una sagitta electa, et filius unigenitus est, quam in pharetra sua abscondit, id est, in humano corpore, ut habitaret in eo plenitudo divinitatis corporaliter. Raraque est credentium fides, cui et supra dicitur: Tu es Deus absconditus, et nesciebamus. Qua sagitta et sponsa vulnus accipiens loquitur (0383A)in Cantico canticorum: Vulnerata charitate ego sum (Cant. IV).
Servus meus es tu, quia in te glorificabor. Servus, quia cum in forma Dei esset, formam servi est dignatus assumere (Philip. II). Ostendit eum appellari servum, qui sit formatus ex utero, qui et in Psalmo dicit: De ventre matris meae, Deus meus es tu. Et Israel, quia natus de semine Judaeorum, quodque de nullo alio servorum intelligi potest, jungitur: Quia in te glorificabor. Dicit enim et ipse in Evangelio: Pater glorificavi nomen tuum (Joan. XII), qui in Psalmo loquitur: Exsurge gloria mea, exsurge psalterium et cythara (Psalm. LVI), id est omnium virtutum chorus.
Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea, usque (0383B)ad extremum terrae. Id est, ut illumines universum mundum, et salutem meam, per quam omnes salvi fiant usque ad extremum terrae facias pervenire. Haec enim per apostolorum praedicationem facta cognoscimus, de quibus Psalmista praedicens, ait: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XIX).
Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum Deum tuum, et sanctum Israel, qui elegit te. Haec fient quando venerit Christus in gloria patris cum angelis suis, et sederit in throno gloriae suae, judicare vivos et mortuos (Matth. XXV). Tunc omnes adorabunt propter Dominum patrem suum, quia fidelis est, qui elegit eum. Sive ita intelligendum: Reges quorum cor in manu Dei est, et (0383C)ecclesiae principes adorabunt eum, quia fidelis est dominus sanctus Israel. De Christo etenim et quae sequuntur intelligi possunt, dicit enim: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui. Hujus testimonio Apostolus usus est, dicens: Tempore opportuno exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui, ecce nunc tempus acceptabile, nunc dies salutis (II Cor. VI). Tempus placitum et opportunum, et dies salutis passio salvatoris est, et resurrectio, cui et idem pater in subsequentibus ait: Dedi te in foedus populi, ut suscitares terram, et possideres haereditates dissipatas, ut diceres his qui vincti sunt, exite, et his qui in tenebris, revelamini. In foedus populi subauditur Judaeorum, his videlicet, qui ex illis credere voluerunt, et suscitavit terram, quae in (0383D)idololatriae jacebat erroribus, et possidebit haereditates dissipatas, quae habitatorem non habebant dominum, et dicit his, qui peccatorum vinculis stringebantur: Exite, quia funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur, et his qui sedebant in tenebris, et lucem videre non poterant, ait: Revelamini, hi enim omnes postquam conversi fuerint, et clarum lumen Christi aspexerint, pascentur in viis et semitis sacrarum scripturarum, et dicent: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII).
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM, CAP. I. « Elizabeth impletum est tempus pariendi, et peperit (0384A)filium. Et audierunt vicini et cognati ejus, quia magnificavit dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Et factum est in die octavo. Venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Et respondens mater ejus et dixit, nequaquam, sed vocabitur Joannes. Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. Et postulans pugillarem, scripsit dicens: Joannes est nomen ejus, et admirati sunt universi. Apertum est autem illico os ejus et lingua, et loquebatur benedicens Deum. Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Judaeae divulgabantur omnia verba haec. (0384B)Et posuerunt omnes qui audierunt in corde suo dicentes: Quis putas puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo. Et Zacharias pater ejus impletus est spiritu sancto et prophetavit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. »
Elizabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. (Ex Beda.) Verbum impletionis sancta scriptura in bonorum tantum ortu, vel obitu, vel actu ponere consuevit, quarum vitam plenitudinem perfectionis habere significat. Denique Elizabeth impletum est tempus pariendi. Impleti sunt dies Mariae ut pareret. Implevit Salomon aedificare domum Domini. Defunctus est Abraham vel alius aliquis patrum senex et plenus dierum, et postquam venit plenitudo (0384C)temporis, misit Deus filium suum, at contra dies impiorum inanes, et vacui; viri enim sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV).
Et audierunt vicini et cognati ejus, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei (Ex August.) Habet sanctorum editio laetitiam plurimorum, quia commune est bonum. Justitia enim communis est virtus, et ideo in ortu justi futurae vitae insigne promittitur, et gratia secutura virtutis exsultatione vicinorum praefigurante signatur.
Et factum est in die octava, venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris sui Zachariam, et respondens mater ejus dixit: nequaquam, sed vocabitur (0384D)Joannes. Mire sanctus evangelista praemittendum putavit, quod plurimi infantem patris nomine Zachariae appellandum putarunt, ut advertas matri non nomen alicujus displicuisse degeneris, sed id sancto infusum spiritu, quod ab angelo ante Zachariae fuerat praenuntiatum. Et quidem ille mutus intimare vocabulum filii nequivit uxori, sed per prophetiam Elisabeth didicit, quod non didicerat a marito.
Et dixerunt ad illam, quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. Innuebant patri ejus, quem vellet vocare eum, et postulans pugillarem scripsit dicens: Joannes est nomen ejus, et mirati sunt universi. Joannes est, inquit, nomen ejus, hoc est (0385A)non ei nos nomen imponimus, quia jam a Deo nomen accepit, habet vocabulum suum, quod agnovimus non quod elegimus, nec mireris si nomen mulier, quod non audivit asseruit, quando spiritus sanctus, qui angelo mandaverat, revelavit. Neque poterat Domini ignorare praenuntium, quae prophetaverat Christum. Et bene additur: Quia nemo in cognatione ejus vocatur hoc nomine, ut intelligas nomen non generis esse, sed vatis.
Apertum est illico os ejus et lingua et loquebatur benedicens Deum, et factus est timor super omnes vicinos eorum. Quia vox clamantis in deserto est nata, merito est lingua parenti soluta, neque enim patrem a laudibus silere decebat, qui verbi praecone sibi nato gaudebat, quippe cui labia quae incredulitas (0385B)vinxerat, fides jam solvit. Verum haec etiam allegorice si quis perscrutari desiderat, Joannis celebrata nativitas, gratiae Novi Testamenti est inchoata sublimitas. Cui vicini et cognati patris nomen quam Joannis imponere malebant, quia Judaei, qui legis ei observatione, quasi affinitate juncti erant, magis justitiam, quae ex lege est, sectari, quam fidei gratiam suscipere cupiebant. Sed Joannis, hoc est, gratiae Dei vocabulum mater verbis, pater litteris intimare satagunt. Quia et lex ipsa psalmique ac prophetae apertis sententiarum vocibus gratiam Christi praedicant, et sacerdotium illud vetus figuratis caeremoniarum et sacrificiorum umbris eidem testimonium perhibet. Pulchreque Zacharias octava die prolis editae loquitur, quia per Domini resurrectionem, (0385C)quae octava die post septimam sabbati facta est, occulta sacerdotii legalis arcana patuerunt, linguaque pontificum Judaeorum, quam diffidentiae vincula strinxerant, intelligentiae rationabili est voce soluta.
Et super omnia montana Judaeae divulgabantur omnia verba haec. Et posuerunt in corde suo dicentes: Quid putas puer iste erit, etenim manus Domini erat cum illo. Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CXX). Ecce enim unum Zachariae silentium, non ipsi tantum cum datur ad poenam incredulitatis, et signum credendi proficit, sed et cum aufertur, omnes vicinos ejus miraculo ac timore stupefacit. Omnia circumquaque montana fama nati prophetae profundit. Omnes qui (0385D)audire poterant, ad perquirendum diligentius pueri qui natus est modum statumque sollicitat, ut his videlicet atque hujusmodi futurus Christi propheta commendetur auspiciis, iterque (ut ita dixerim) praecursori veritatis praecurrentia signa praebeant.
Et Zacharias pater ejus impletus est spiritu sancto, et prophetavit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Quanta superni muneris est largitas, si prompta ad accipiendum nostrae fidei sit pietas. Ecce loquela quae sola est ablata diffidenti, cum spiritu prophetiae est restituta credenti. Visitavit autem Dominus plebem suam, quasi longa infirmitate tabescentem, et (0386A)quasi venditam sub peccato unici filii sui sanguine redemit. Quod quia beatus Zacharias proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi jam factum narrat. Et notandum quod visitasse et redemisse plebem suam dicitur, non quia videlicet, hanc veniens suam invenit, sed quia visitando suam fecit, cui simile est quod in Proverbiorum fine de eadem plebe cantatur: Mulierem fortem quis inveniet (Prov. ultimo )? Neque enim eamdem mulierem, videlicet Ecclesiam, fortem, id est, fidem devotam invenit, sed sibi desponsando fortem reddidit, quia suae fidei sublimitate perfecit.
IN VIGILIA SANCTI PETRI APOSTOLI. LECTIO ACTUUM APOSTOLORUM, CAP. III. (0386B) « Petrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae bajulabatur, quem quotidie ponebant ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum. Is cum vidisset Petrum et Joannem, incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. Intuens autem in eum Petrus cum Joanne dixit: Respice in nos. At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi, quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Jesu Christi Nazaraeni, surge et ambula. Et apprehensa ejus manu dextera, allevavit eum. Et (0386C)protinus consolidatae sunt bases ejus et plantae, et exsiliens stetit et ambulabat. Et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans Deum. Et vidit eum omnis populus ambulantem et laudantem Deum, cognoscebant autem illum, quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat, ad speciosam portam templi, et repleti sunt omnes stupore et exstasi, in eo quod acciderat illi. »
Petrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Apostoli nona hora templum ingressuri, primo claudum diu debilem salvant, deinde ad vesperam usque laborantes, multa hominum millia verbo fidei imbuunt. Quia doctores Ecclesiae, in finem mundi venientes, et languenti prius Israeli, et (0386D)postmodum etiam gentilitati praedicant. Hi sunt enim operarii, quos nona et undecima hora in vineam paterfamilias inducit (Matth. XX).
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, bajulabatur. Quia populus Israel non solum Domino incarnato (Joan. X), sed a primis etiam legis temporibus datae rebellis exstitit, quasi ex utero matris claudus fuit, quod bene Jacob cum angelo luctante, benedicto quidem, sed claudicante figuratur, quia populus Domino in passione praevalens, in quibusdam per fidem benedictus, in quibusdam vero est per infidelitatem claudus.
Quem ponebant quotidie ante portam templi quae dicitur Speciosa, etc. Porta templi Speciosa Dominus (0387A)est, per quem si quis introierit, salvabitur. Ad hanc portam debilis Israel ire non valens, legis, prophetarumque vocibus affertur, ut ab ingredientibus interiora sapientiae fidei audiendae deposcat auxilium, qui vaticinia futurorum, quasi ad portam ponunt auditores. Sed Petri est in templum perducere, cui pro confessione forti, et cognomen petrae et claves coeli sunt datae.
Argentum et aurum non est mihi. Habuit quidem vetus tabernaculum justificationes culturae, et sanctum saeculare auro argentoque distinctum, sed metallis legis sanguis Evangelii pretiosior emicat, et populus ille, qui ante auratos postes mente debili jacuerat, in nomine crucifixi salvatus, templum regni coelestis ingreditur (Hebr. VII). Alioquin beatus (0387B)Petrus, Dominici memor praecepti, quo dicitur: Nolite possidere aurum et argentum (Matth. X), pecuniam quam ad pedes apostolorum ponebant, non sibi recondere, sed ad usus pauperum, qui sua patrimonia reliquerant, reservare solebat.
Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, etc. Quem verbo erigit, hunc etiam dextera confortat, quia sermo docentis, in corde auditorum minus valet, si non etiam propriae actionis commendetur exemplis.
Et exsiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum. Ordo perfectionis egregius, primo illum resurgere qui jacuerat, deinde arripere virtutem, et sic regni januam cum apostolis intrare.
Et impleti sunt stupore et exstasi, etc. Exstasin (0387C)pavorem dicit. Nam alio modo dicitur exstasis, cum mens, non pavore alienatur, sed aliqua inspiratione aut revelatione assumitur.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. ULT. « Dixit Jesus Petro: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Et contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Quia amas me, et dicit ei: Domine, tu omnia scis, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce oves meas. Amen, amen, dico tibi, cum esses junior cingebas te, et ambulabas ubi volebas, cum autem senueris, (0387D)extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo non vis. Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. »
Dixit Jesus Petro: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Virtutem nobis perfectae dilectionis praesens Domini nostri interrogatio ostendit, perfecta enim dilectio est, qua Dominum ex toto corde, tota anima, tota virtute, proximum autem tanquam nos ipsos diligere jubemur, et neutra harum dilectio sine altera valet, aut est perfecta, quia nec Deus vere sine proximo, nec sine Deo vere potest proximus amari.
Dicit ei: Pasce agnos meos. Ac si aperte diceret, (0388A)et haec sola et vera est probatio integri in Domino amoris, si erga fratres studueris curam solliciti exercere laboris. Nam quicunque fratri opus pietatis, quod valet impendere, negligit, minus juste se conditorem diligere ostendit, cujus mandata in sustentanda proximi necessitate contemnit.
Dicit ei iterum: Simon Joannis, amas me? at ille: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Simon namque obediens, Joannes dicitur Dei gratia, et propter ea recte primus apostolorum, cum de amore suo requiritur, Simon Joannis, id est obediens Dei gratia vocatur, ut liquido cunctis ostendatur hoc, quod majore prae caeteris obedientia Dei jussis obsequitur, quod ardentiori illum charitate amplectitur non (0388B)humani meriti, sed muneris esse divini. Caute ac temperate et simplici voce ait: Domine, tu scis quia amo te, quod est aperte dicere, Scio quia te, ut tu melius nosti, integro corde diligo, quam vero te alii diligant, mihi quidem ignotum, sed tibi sunt omnia nota.
Contristatus est Petrus, quia dixit ei ter amas me? Et dicit ei: Domine, tu omnia scis, tu scis quia amo te, dicit ei: Pasce agnos meos. Provida autem pietate Dominus tertio Petrum an se diligat interrogat, ut ipsa trina confessione vincula, quae ille ter negando ligavit, absolvat, et quoties territus ejus passione, qua illum nosse negaverat, toties resurrectione creatus, quod illum toto amet corde testatur. Sed hoc pastori est fixo corde tenendum, ut eos (0388C)quibus praeest, non quasi suos proprios, sed ut Domini sui gregem tractare meminerit, juxta illud quod Petro dicitur: Si diligis me, pasce oves meas. Meas, inquit, non tuas, meas tibi oves commendatas scio, et has quasi meas regere, si me perfecte amas recole, ut meam videlicet in eis gloriam, meum dominium, mea lucra non tua propria quaeras.
( Ex vulg.) Dilectio ampliorem quam amor retinet qualitatem, et ideo dicente Domino: Simon Joannis, diligis me, non ausus est Petrus fateri dilectionis se habere mensuram, sed humiliter profitetur amare se. Superior enim amori dilectio reperitur. Denique tertia appellatione Dominus interrogans Petrum, quia non sicut prioribus vicibus duabus dixerat, (0388D)diligis, sed amas me, contristatus est Petrus, cur in tertia interrogatione non dixerit, diligis me, sed amas me, velut jam non de sublimi ordine dilectionis, sed de inferiore amoris gratia percunctatus.
Amen amen dico tibi, cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas, cum autem senueris, extendens manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo tu non vis. Ac si patenter dicat: Quanta me charitate diligas, hinc aliquando probabis, cum pro parvulorum meorum vita ad mortem certando perveneris, ut et illi in corpore possint pariter et mente salvari, ipse tormenta corporis omnia, quae adversarium infligere libet, forti mentis constantia tolerabis. (0389A)In extensione enim manuum positionem membrorum ejus, qua cruci erat aptandus insinuat. In cinctione alterius impositionem vinculorum, quibus a persecutore erat arcendus exprimit. In ducto quo nollet, ipsam mortis ac passionis acerbitatem indicat, quam corporalis ejus infirmitas horrebat, cujus animi firmitas spiritualis etiam adversa pro domino laetabatur cuncta perferre. Non enim voluntatem suam, sed voluntatem quaerebat ejus qui misit eum Christus.
Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. Clarificavit quippe Petrus morte sua Deum, quando hoc indicio cunctis quantum Deus esset colendus, amandusque monstravit, dum ipse data optione mallet crucis subire tormentum, (0389B)quam a coelestis verbi praedicatione cessare.
IN NATALI SANCTI PETRI. LECTIO ACTUUM APOSTOLORUM, CAP. XII. « Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia. Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. Videns autem quia placeret Judaeis, apposuit apprehendere et Petrum. Erant autem dies azymorum. Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradensque quatuor quaternionibus militum ad custodiendum, volens post pascha producere eum populo. Et Petrus quidem servabatur in carcere, oratio autem fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo. Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte (0389C)erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus duabus catenis, et custodes ante ostium custodiebant carcerem, et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo carceris, percussoque latere Petri excitavit eum dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus ejus. Dixit autem angelus ad eum: Praecingere et calcia te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. Et exiens sequebatur eum et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum, aestimabat autem se visum videre. Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum. Et continuo (0389D)discessit angelus ab eo. Et Petrus ad se reversus dixit: Nunc scio vere, quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judaeorum. »
Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia. (Ex Josepho.) Hunc Herodem tertio Claudii anno, sui vero regni septimo, ab angelo percussum, narrat historia.
Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio, etc. (Ex Beda.) De hoc Jacobo Clemens Alexandrinus historiam quamdam dignam memoria refert. « Et is, inquit, qui obtulerat eum judici ad martyrium (Jacobum scilicet) motus etiam ipse, confessus est se esse Christianum. Ducti sunt autem ambo pariter (0390A)ad supplicium, et cum ducerentur in via, rogavit Jacobum, dari sibi remissionem; at ille parumper deliberans, Pax tibi, inquit, et osculatus est eum, et ita ambo simul capite plexi sunt. »
Tradensque quatuor quaternionibus militum, et reliqua. Sicut centurio centum, ita quaternio quatuor sub se milites habebat.
Percussoque latere Petri excitavit eum, etc. Percussio lateris, commemoratio passionis Christi est, de cujus vulnere salus nostra profluxit, et nobis quoque pressurarum catena retentis, tale solatium ipse reddit apostolus Petrus, dicens: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini.
Praecingere et calcia te caligas tuas. Et fecit, etc. Et prophetas et apostolos cingulis usos fuisse legimus, (0390B)cujus sibi Petrus ligamenta propter rigorem carceris ad horam laxaverat, ut tunica circa pedes demissa, frigus noctis utcunque temperaret, exemplum praebens infirmis, vel cum molestia corporali, vel injuria tentemur humana, licere nobis aliquid de nostri propositi rigore laxare. Et quia dictum est: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII), et calciati pedes in praeparationem Evangelii pacis (Ephes. VI), spiritualiter virtutum verbique praedicandi resumere jubemur insignia.
Venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, etc. Angusta imo ferrea erat porta, quae ducit ad Jerusalem coelestem, sed apostolorum vestigiis nobis jam facta est meabilis, qui sanguine proprio ferreum vicerunt ostium, (0390C)de hoc Arator: Ferrea quid mirum si cedunt ostia Petro, Quem Deus aethereae custodem deputat aulae, Ecclesiaeque suae faciens relinere cacumen. Infernum superare jubet.
Et Petrus ad se reversus dixit. Id est, a contemplationis culmine ad hoc regressus, quod in intellectu communi et prius fuit.
Nunc scio vere, quia misit Dominus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, etc. Quod unusquisque nostrum habeat angelum, et in libro Pastoris et in multis sanctae Scripturae locis invenitur. Nam et Dominus de parvulis: Angeli, inquit, eorum semper vident faciem patris mei (Matth. XVIII). Et Jacob de se loquitur: Angelus qui eruit me de cunctis malis (0390D)(Gen. XLVIII). Et hic discipuli angelum apostoli Petri venire credebant.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. XVI. « Venit Jesus in partes Caesareae Philippi, et interrogavit discipulos suos dicens: Quem dicunt homines esse filium hominis? At illi dixerunt, alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens autem Simon Petrus dixit: Tu es Christus, filius Dei vivi. Respondens autem Jesus dixit ei: Beatus es Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super (0391A)hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis. Et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. »
Venit Jesus in partes Caesareae Philippi. Philippus iste est frater Herodis, de quo supra diximus. Tetrarcha Ithureae et Trachonitidis regionum, qui in honorem Tiberii Caesaris Caesaream, quae nunc Paneas dicitur appellatum, et est in provincia Phoenicis.
Et interrogabat discipulos suos dicens: Quem dicunt homines esse filium hominis. (Ex Hieron.) Non dixit, quem me dicunt esse homines, sed filium hominis, (0391B)ne jactanter de se quaerere videretur. Et nota quod ubicumque scriptum est in Veteri Testamento filius hominis, in Hebraeo positum sit , filius Adam. Illudque quod in Psalmo legimus: Filii hominum, usquequo gravi corde, in Hebraeo dicitur , filii Adam. Pulchre autem interrogat: Quem dicunt esse homines filium hominis, quia qui de filio hominis loquuntur homines sunt. Qui vero divinitatem ejus intelligunt, non homines, sed dii appellantur.
At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. Miror quosdam interpretes causas errorum inquirere singulorum et disputationem longissimam texere, quare dominum nostrum Jesum, alii Joannem (0391C)putaverunt, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex prophetis, cum sic errare potuerint in Elia et Jeremia, quomodo Herodes erravit in Joanne, dicens: Quem ego decollavi Joannem, ipse surrexit a mortuis, et virtutes operantur in illo (Marc. VI).
Vos autem, quem me dicitis? Respondit Simon Petrus: Tu es Christus filius Dei vivi. Prudens lector attende, quod ex consequentibus textuque sermonis apostoli nequaquam homines, sed dii appellentur. Cum enim dixisset: Quem dicunt homines esse filium hominis, subjecit: Vos autem, quem me esse dicitis? illis quia homines sunt, humana opinantibus, vos qui dii estis, quem me existimatis? Petrus ex persona omnium apostolorum profitetur: Tu es Christus filius Dei vivi. Deum vivum appellat, ad comparationem (0391D)deorum eorum, qui putantur dii, sed mortui sunt, Saturnum, Jovem, Cererem, Liberum et caetera idolorum portenta significans.
Respondens Jesus, dixit ei: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui in coelis est. Quod caro et sanguis revelare non potuit, id est, doctrina humana, spiritus sancti gratia revelatum est. Ergo ex confessione sortitur vocabulum, quod revelationem ex Spiritu sancto habeat, cujus et filius appellandus sit. Siquidem Barjona in lingua nostra sonat, filius columbae. Alii simpliciter accipiunt quod Simon, id est Petrus, filius sit Joannis, juxta alterius loci interrogationem: Simon Joannis, diligis me? qui respondit: (0392A)Domine, tu scis. Et volunt scriptorum vitio depravatum, ut pro Bar Joanna, hoc est, filius Joannis, Barjona scriptum sit, una detracta syllaba. Joanna autem interpretatur Domini gratia, utrumque autem nomen mystice intelligi potest, quod et columba spiritum sanctum et gratia Dei donum significet spirituale. Illud quoque quod ait: Caro et sanguis non revelavit tibi, apostolicae narrationi comparatur, in qua ait: Continuo non adquievi carni et sanguini (Gal. I), carnem ibi et sanguinem Judaeos, ut his quoque sub alio sensu demonstretur, quod ei non per doctrinam Pharisaeorum, sed per Dei gratiam Christus Dei filius revelatus sit.
Et ego tibi dico. Quid est quod ait: Et ego dico tibi, quia tu mihi dixisti, tu es Christus filius Dei vivi, (0392B)et ego tibi sermone casso, et nullum opus habente, sed dico tibi, quia meum dixisse fecisse est.
Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Sicut ipse lumen apostolis donavit, ut lumen mundi appellentur, caetera quae ex domino sortiti vocabula sunt, ita et Simoni, qui credebat petram Christum, Petri largitus est nomen. At secundum metaphoram petrae, recte dicitur ei, aedificabo Ecclesiam meam super te.
( Ex Fulgentio.) Sive super hanc petram, id est, super illum, quem ore tuo confessus es dicens: Tu es Christus filius Dei vivi, sive super hanc petram, super confessionem Petri.
Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Ego portas inferi vitia reor atque peccata, vel certe (0392C)haereticorum doctrinas, per quas illecti homines ducuntur ad tartarum. Nemo itaque putet de morte dici, quod apostoli conditioni mortis subjecti non fuerint, quorum martyria videat coruscare.
Et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Istum locum episcopi et presbyteri non intelligentes, aliquid sibi de Pharisaeorum assumunt supercilio, ut vel damnent innocentes, vel solvere se noxios arbitrentur, cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed eorum vita quaeratur. Legimus in Levitico de leprosis, ubi jubentur, ut ostendant se sacerdotibus, et si lepram habuerint, tunc a sacerdote immundi fiant (Levit. XIV), non quod sacerdotes (0392D)leprosos et immundos faciant, sed quod habeant notitiam leprosi et non leprosi, et possint discernere, qui mundus quive immundus sit. Quomodo ergo ibi leprosum sacerdos mundum vel immundum facit, sic et hic alligat vel solvit episcopus et presbyter, non eos qui insontes sunt vel noxii, sed pro officio suo, cum peccatorum audierit varietates, scit qui ligandus sit, qui solvendus.
IN VIGILIA SANCTI PAULI. LECTIO EPISTOLAE BEATI PAULI APOSTOLI AD GALATAS, CAP. I. « Notum enim vobis facio Evangelium, quod evangelizatum est a me, quoniam non est secundum (0393A)hominem. Neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo, quia supra modum persequebar ecclesiam Dei, et expugnabam illam, et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos, in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. Cum autem placuit ei qui me segregavit ab ubero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret filium suum in me, ut annuntiarem illum inter gentes, continuo non acquievi carni et sanguini, neque veni Hierosolymam ad antecessores meos apostolos, sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum, deinde veni (0393B)Hierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim, alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini, quae autem scribo, ecce coram Deo, quia non mentior. »
Notum vobis facio Evangelium, quod evangelizatum est a me, quoniam non est secundum hominem. Neque ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. Verbum ipsum ἀποκαλύψεως, id est, revelationis, proprie scripturarum est, et a nullo sapientium saeculi apud Graecos usurpatum, hoc est, revelationem illam signat, quam vidit cum Damascum vadens in itinere Christi vocem meruit audire, et caecatis oculis, verum lumen mundi intuitus est. Si enim Evangelium Pauli non (0393C)est secundum hominem, neque ab homine accepit illud aut didicit, sed per revelationem Jesu Christi, non est utique homo Jesus Christus, qui Paulo Evangelium revelavit, quod si non est homo, consequenter Deus est. Non quod hominem assumptum, sed quo tantum hominem renuamus. Inter accipere autem et discere hoc interest, quod accipit per alium, qui primum insinuatur, ut ad fidem ejus adducatur, ut credat vera esse quae scripta sunt, discit autem is, qui ea quae per aenigmata et parabolas figurata sunt, explanata et aperta cognoscit, et non homine revelante, sed Christo qui revelavit Paulo.
Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo, quia supra modum persequebar Ecclesiam (0393D)Dei, et expugnabam, etc. Quam elegans observatio pondusque verborum: Audistis, inquit, conversationem non gratam aliquando non modo in Judaismo, non in lege Dei, supra modum persequebar Ecclesiam Dei, non ut caeteri. Hinc quoque admiratio nascitur, quod non unusquisque de his qui leviter persequebantur Ecclesiam Dei, sed ille qui caeteros in persecutione vincebat, conversus ad fidem sit, Ecclesiam dicens Dei, vel ipsum Christum Deum esse significat, vel ejusdem Dei esse Ecclesiam, qui quondam legis dator fuit.
Cum autem placuit ei, qui me segregavit ab utero matris meae, et vocavit per, etc. Non solum in hoc loco, sed et ad Romanos Paulus segregatum in (0394A)Evangelio Dei esse se scribit, et Jeremias antequam formaretur in utero, notus Deo, sanctificatusque perhibetur (Jer. I). Sive uterum matris legem dicere possumus, quae Christo gravida erat. A cujus carnali observantia separatum se dicit per gratiam Christi. Non est autem Ipsum revelaret filium suum in me, ac si diceret: Revelaret mihi filium suum. Cui enim quid revelatur, huic illud potest revelari quod ante in eo non erat. In quo vero revelatur, illud revelatur, quod prius fuit in eo, et postea revelatum est. Simile est illud in Evangelio: Medius stat quem vos nescitis. Et alibi: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum. Ex quo perspicuum fit natura omnibus Dei inesse notitiam. Nec quemquam sine Christo nasci, et non (0394B)habere germina in se sapientiae et justitiae, reliquarumque virtutum.
Unde multi absque fide et Evangelio Christi, vel sapienter faciant aliqua, vel sancte, ut parentibus obsequantur, et ut inopi manum porrigant, non opprimant vicinos, non aliena rapiant. Potest et aliter accipi in Paulo: Dei filius revelatur, quod praedicante illo, agnitus sit gentibus, quem ante nesciebant.
Continuo non acquievi carni et sanguini. Sive, ut in Graeco melius habetur, οὐ πρασανεθέμην σαρκὶ καὶ αἵματι. Non contulit plane Paulus post revelationem Christi cum carne et sanguine, quia noluit margaritas projicere ante porcos, nec dare sanctum canibus. Vide quid de peccatoribus scriptum sit: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia (0394C)caro sunt (Gen. VI). Cum talibus, qui caro et sanguis erant, non contulit Apostolus Evangelium, quod ei fuerat revelatum, sed paulatim eos de carne et sanguine vertit in spiritum, et tunc demum eis occulta Evangelii sacramenta commisit.
Neque veni Hierosolymam, etc. Quid mihi prodest ista religio, si legam, quod Paulus post revelationem Christi statim ierit in Arabiam, et de Arabia Damascum fuerit reversus, nec sciam quid ibi gesserit? Exitus ac reditus dat mihi occasionem altioris intelligentiae. Arabia quae interpretatur humilis et occidua, vetus significat testamentum. Statim itaque ut credidit Paulus, ad legem, ad prophetas, ad Veteris Testamenti jam in occiduo positi sacramenta conversus, quaesivit in eis Christum, quem jussus fuerat (0394D)in gentibus praedicare, et reperto illo, non est ibi diutius commoratus, sed reversus est Damascum, hoc est ad sanguinem et ad passionem Christi, et inde prophetica lectione firmatus pergit Hierosolymam, locum visionis et pacis, non tam disciturus aliquid de apostolis, quam cum eis Evangelium, quod docuerat, collaturus.
Deinde post triennium veni Hierosolymam videre Petrum. Non ut oculos, genas vultumque ejus aspiceret, utrum macilentus an pinguis, adunco naso esset an recto, et utrum frontem vestiret coma, an (ut Clemens in periodis ejus refert) calvitiem haberet in capite, nec puto apostolicae fuisse gravitatis, ut post tantam triennii praeparationem aliquid humanum (0395A)in Petro voluerit aspicere, sed his oculis aspexit eum quibus et modo in Epistolis suis videtur, his oculis Paulus vidit Cepham, quibus nunc a prudentibus quibusque Paulus ipse conspicitur. Nam et quod visus sit ire Hierosolymam ad hoc ipse, ut videret Apostolum, non discendi studio, qui et ipse eumdem praedicationis haberet auctorem, sed honoris priori apostolo deferendi.
Et mansi apud eum diebus quindecim. Non grandi indiguit magisterio, qui tanto se ad videndum Petrum tempore praeparavit. Et licet quibusdam superfluum videatur numeros quoque qui in scripturis sunt observare, tamen non absque re arbitror quindecim dies, quibus apud Petrum Paulus habitavit, plenam significare scientiam, consummatamque doctrinam, (0395B)siquidem quindecim sunt carmina in Psalterio, et quindecim gradus per quos ad canendum Deo in atriis ejus consistendum justus ascendit.
Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. Et caeteri apostoli fratres Domini dicuntur, sicut in Evangelio: Vade, dic fratribus meis, vado ad patrem meum et ad patrem vestrum (Joan. ult.). Sed quomodo Job, et caeteri patriarchae dicti sunt quidem famuli Dei, sed quasi egregius quidem Moyses, ut scriberetur de eo, sed non sicut Moyses famulus meus, sic et beatus Jacobus specialiter frater propter egregios mores et incomparabilem fidem sapientiamque non modicam appellatus est Domini frater, et quod primus ei Ecclesiae praefuerit, quae prima in Christo credens ex (0395C)Judaeis fuerat congregata.
Quod autem exceptis duodecim quidam vocentur apostoli, illud in causa est, omnes qui Dominum viderant, et eum postea praedicabant, fuisse apostolos appellatos, ut illud ad Corinthios scribitur, Visus est illis undecim, deinde visus est et Jacobo, deinde apostolis omnibus. Nam et alii ab his quos Dominus elegerat ordinati sunt apostoli, sicut ad Philippenses ait: Necessarium existimavi Epaphroditum commilitonem meum, vestrum autem apostolum mittere ad vos (Philip. II). Et ad Corinthios de talibus scribitur: Sive apostoli Ecclesiarum in gloria Dei (II Cor. VIII). Silas quoque et Judas ab apostolis apostoli nominati sunt.
Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quod non (0395D)mentior. Sive simpliciter accipiendum, ut sit, quae scribo vobis vera sunt, et Deo teste confirmo, quia nulla arte verborum, nullo sunt fucata mendacio, sive altius, ut legatur, quae scribo vobis coram Deo sunt, id est, Dei digna conspectu, quia scilicet non mentior, et quomodo oculi Domini super justos, avertit autem faciem suam a conspectu impiorum, ita nunc ea, quae scribuntur coram Deo sunt, me non mentiente, qui scribo, quae non essent coram Domino si mentirer.
IN NATALI SANCTI PAULI. LECTIO ACTUUM APOSTOLORUM, CAP. IX. « Saulus autem adhuc spirans minarum et caedis (0396A)in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas, ut si quos invenisset hujus viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Hierusalem. Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco. Et subito circumfulsit eum lux de coelo. Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule quid me persequeris? Qui dixit: Quis es, Domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare. Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere? Et Dominus ad eum: Surge et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi, quid te oporteat facere? Viri autem illi qui comitabantur cum illo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, (0396B)neminem autem videntes. Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. Et erat tribus diebus non videns, et non manducavit neque bibit. Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias. Et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine. Et Dominus ad eum: Surge et vade in vicum, qui vocatur rectus, et quaere in domo Judae Saulum nomine, Tharsensem, ecce enim orat. Et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et imponentem sibi manus, ut visum recipiat, Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Hierusalem. Et hic potestatem habet a principibus (0396C)sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum. Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel. Ego enim ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Et abiit Ananias, et introivit in domum, et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus Jesus misit me, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas et implearis spiritu sancto. Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tanquam squamae, et visum recepit. Et surgens baptizatus est, et cum accepisset cibum confortatus est. »
Saulus autem adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini. (Ex Beda.) Praesentes videlicet (0396D)caedibus afficiens, et minis deterrens absentes.
Saule, Saule, quid me persequeris? Non dixit quid persequeris membra mea, sed, quid me persequeris? quia ipse in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc patitur iniquos, et in cujus etiam membris beneficia collata, sibi facta esse denuntiat, cum ait: Esurivi et dedistis mihi manducare (Matth. XXV), et exponendo subjunxit, Quandiu uni ex minimis meis fecistis. Ego sum quem tu persequeris. Non dixit, Ego sum Deus, ego sum Dei filius, sed humilitatis, inquit, meae infirma suscipe, et tuae superbiae squamas depone.
Sed surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere, etc. Non continuo quae essent (0397A)facienda monstravit, sed in civitate postmodum facienda praemonuit, ut tanto post in bonis solidius staret, quanto prius funditus eversus a pristino errore cecidisset.
Apertis oculis nihil videbat, et rel. Nequaquam potuisset bene rursus videre, nisi prius excaecatus fuisset. Bene propriam sapientiam, quae perturbatur, excludens, fidei semper cuncta committeret.
Et erat tribus diebus non videns, etc. Quia Dominum non crediderat tertia die mortem resurgendo vicisse, suo jam instruitur exemplo, qui tenebras triduanas, luce reversa, mutaret.
Ego enim ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine meo pati, et rel. Non debet, inquit, timere quasi persecutor, sed potius quasi frater amplecti, (0397B)quia diversa quae sanctis intulerat promptus est sustinere cum sanctis.
Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tanquam squamae, etc. Draconis omne corpus dicitur squamis esse contextum. Quia ergo Judaei serpentes et genimina sunt viperarum vocati, quia illorum perfidiam sectabatur, quasi pelle serpentina oculos cordis obtexerat, sed cadentibus sub manu Ananiae ab ejus oculis squamis, monstratur in facie, quod verum lumen jam recipit in mente.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. XIX. « Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me in regeneratione, (0397C)cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Et omnis qui reliquerit domum vel fratres aut sorores, aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. »
Tunc respondens Petrus dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? (Ex Hieron.) Grandis fiducia! Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat, et tamen loquitur confidenter, reliquimus omnia. Omnia enim relinquit, qui voluntatem habendi deserit. Sed quia non sufficit tantum relinquere, jungit quod perfectum est, et secuti sumus te, fecimus quod jussisti, (0397D)quid igitur dabis praemii?
Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit filius hominis, in sede majestatis suae, sedebitis super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel. Non dixit, qui reliquistis omnia, hoc enim et Socrates fecit philosophus, et multi alii divitias contempserunt: sed, qui secuti estis me, quod proprie apostolorum est atque credentium, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, quando ex mortuis de corruptione resurgent incorrupti, sedebitis et vos in soliis judicantium, condemnantes duodecim tribus Israel, quia vobis credentibus credere noluerunt.(0398A) ( Ex August.) Hic discimus cum suis discipulis judicaturum Jesum. Unde et alibi Judaeis dixit: Si ergo in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt (Matth. XIV). Nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse, aut duodecim solos homines cum illo judicaturos putare deberemus. Duodenario quippe numero universa quaedam significata est judicantium multitudo, propter duas partes septenarii, quo significatur plerumque universitas, quae duae partes, id est, triacaquatuor, altera per alteram partem multiplicatae duodecim faciunt. Nam et quatuor ter, et tria quater duodecim sunt. Alioquin quoniam in locum Judae traditoris apostolum Mathiam legimus ordinatum, apostolus Paulus, qui plus illis omnibus laboravit, (0398B)ubi ad judicandum sedeat non habebit, qui profecto cum aliis sanctis ad numerum judicum se pertinere demonstrat cum dicit: Nescitis quia angelos judicabimus (I Cor. VI), de ipsis quoque judicandis in hoc numero duodenario similis causa est. Non enim quia dictum est, judicantes duodecim tribus Israel, tribus Levi, quae tertia decima est ab eis judicanda non erit, aut solum illum populum, non cum eo gentes caeteras judicabunt. Quod autem ait, in regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem nomine voluit regenerationis intelligi, sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quemadmodum est anima nostra regenerata per fidem. Quid ergo de Paulo dicemus? Nunquid tertius decimus judicabit? Quomodo in centum quinquaginta tribus (0398C)piscibus ingentem numerum sanctorum, et in quinque virginibus innumerabiles virgines, quomodo in quinque fratribus illius qui torquebatur apud inferos millia populi Judaeorum et septem millia virorum, de quibus Eliae dicitur, millia millium, sic in duodecim sedibus non duodecim homines, sed magnus numerus perfectorum. Orbis enim terrarum quatuor designatis partibus continetur. Ab his omnibus partibus vocatur in trinitate, quoniam ter quaterni duodecim fiunt, perfectum numerum significat. Duodecim ergo tribus Israel, totus Israel duodecim tribus sunt, sicut enim judicaturi ex toto mundo, sic et judicandi ex toto mundo erunt.
Et omnis qui reliquerit domum vel fratres aut sorores (0398D)aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. (Ex Beda.) Sensus igitur iste est: Qui propter Evangelium Christi carnalia reliquerit, spiritalia bona recipiet, quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius numerus comparetur, quia nimirum a fratribus atque consortibus propositi sui, qui ei spirituali glutino colligantur, multo gratior est, etiam et in hac vita recipi et charitatem; lege Acta Apostolorum: Quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una, et erant illis omnia communia (Act. IV). Nullusque egens erat inter eos qui sua pro Domino reliquerant, de quibus et Apostolus ait: Tanquam (0399A)nihil habentes et omnia possidentes. Potest sane hoc, quod ait: Accipiet centies, tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus per significationem altius intelligi. Centenarius quippe numerus de laeva translatus in dexteram, licet eamdem inflexu digitorum videatur tenere figuram, quam habuerat denarius in laeva, nimium tamen quantitatis magnitudine supercrescit, quia videlicet omnes, qui propter regnum Dei, et temporalia sperant, etiam in hac vita persecutionibus plenissima, ejusdem regni gaudium fide certa degustant, atque in exspectatione patriae coelestis, quae jure in dextera significatur, omnium pariter electorum sincerissima dilectione fruuntur.(0399B) HEBDOMADA VII POST PENTECOST. LECTIO EPISTOLAE BEATI PAULI APOSTOLI AD ROMANOS, CAP. VI. « Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus, quia simul etiam vivemus cum illo, scientes (0399C)quod Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, semel mortuus est. Quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu Domino nostro. »
Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. (Ex Hieron.) Praecepit Apostolus, ut quia propter nos Christus mortuus et sepultus est, et resurrexit, nos quoque ad passionis suae similitudinem, voluntates et cupiditates nostras crucifigamus, et in baptismate mysterium mortis sepulturae et resurrectionis ejus imitemur.
( Ex Orig.) Mori prius oportet peccato, ut possis sepeliri cum Christo, mortuo enim sepultura debetur; (0399D)nemo enim vivus sepelitur aliquando: si enim vivis adhuc peccato, consepeliri non potes Christo, nec in novo ejus sepulcro collocari. Vetus enim homo tuus vivit, et ideo non potes in novitate vitae ambulare. Quid est, quod cum ipse Dominus dixerit discipulis, ut baptizarent omnes gentes in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti, Apostolus solius Christi in baptismo nomen assumit? nisi quod in praesenti loco, non tam baptismatis rationem, quam mortis Christi discutere cupiebat. Ad cujus similitudinem, etiam nos suaderet mori debere peccato et consepeliri Christo. Et non erat utique conveniens, ut ubi de morte dicebat, vel patrem nominaret vel spiritum sanctum. Verbum enim caro factum est, et merito ubi caro (0400A)est, ibi de morte tractatur. Nec conveniebat ut diceret: Quicunque baptizati sumus in nomine Patris, vel in nomine Spiritus sancti, in morte ipsius baptizati sumus.
Consepulti enim sumus cum Christo per baptismum in morte. Si consepulti sumus cum Christo, secundum ea quae superius diximus, id est, secundum quod mortui sumus peccato, consequenter utique resurgente Christo a mortuis, et nos cum ipso simul consurgemus, et illo ascendente ad coelos, cum ipso simul ascendemus, et sedente ipso ad dexteram patris, cum ipso simul in coelestibus sedere dicemur, sicut alibi ipse apostolus ait: Quia coexcitavit nos Christo, simulque fecit sedere in coelestibus (Ephes. I).(0400B) Ut quomodo surrexit, etc. Novitas autem vitae est, ubi veterem hominem cum actibus suis deposuimus, et induimus novum, qui secundum Deum creatus est, et qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum. Nam et si is qui foris homo noster, inquit Apostolus, corrumpitur, sed qui intus est, renovatur de die in diem (II Cor. IV). Intuere eos qui in fide proficiunt, et quotidie in virtutibus enitescunt, quomodo semper bonis operibus adjiciunt meliora, et honestis honestiora conquiruntur, quomodo in intellectu, in scientia et sapientia crescunt, et intelligis eos quotidie innovari. In novitate ergo vitae ambulemus, ostendentes nosmetipsos ei, qui nos cum Christo suscitavit, quotidie novos, et, ut ita dixerim, pulchriores, decorem vultus (0400C)nostri in Christo, tanquam in speculo colligentes, qui surgens a mortuis ab humilitate terrena, ad gloriam paternae majestatis ascendit, ut videant opera nostra bona, et glorificent patrem nostrum qui in coelis est (Matth. VI), et sic merito Christo consurrexisse per gloriam Patris dicemur.
Si enim complantati, etc. Veluti alicujus plantae arboris ostendit mortem Christi, cui nos complantatos vult esse, ut succo radicis ejus, radix quoque nostra suscipiens, producat ramos justitiae, et fructus efferat vitae. Christus ergo qui est Dei virtus et Dei sapientia, ipse est arbor vitae, cui nos complantari debemus, et novo quodam atque amabili Dei dono, mors illius nobis vitae arbor efficitur. Bene autem Apostolus non dixit: Si enim complantati facti sumus (0400D)morti ejus, sed similitudini mortis ejus. Ipsam quidem mortem, qua Jesus mortuus est peccato, ut peccatum omnino non fecerit. Nos non possumus mori, ut omnino nesciamus peccatum. Similitudinem tamen habere possumus, ut imitantes eum, et vestigia ejus sequentes, abstineamus nos a peccato. Hoc est ergo, quod recipere potest humana natura, ut in similitudinem mortis ejus fiat, dum ipsum imitando non peccat. Nam omnino ex integro nescire peccatum, solius est Christi. Igitur complantari nos vult mortis ejus similitudini, qua peccato mortuus est semel, ut possimus et resurrectioni ejus esse complantati. Ad utrumque enim subaudire debet complantati et mortis et resurrectionis.(0401A) Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est. Vetus autem homo noster intelligendus est, vita prior, quam duximus in peccatis, cujus finem et interitum quemdam facimus, ubi receperimus in nobis fidem crucis Christi, per quam ita destruitur corpus peccati, ut membra nostra, quae serviebant peccato, ultra ei non serviant, sed Deo.
Ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. (Ex Orig.) Diligentius intuendum est, quomodo dixerit corpus peccati, in quo duplex dari videtur intellectus, vel quia nostrum corpus peccati esse dixerit corpus, vel quia peccati ipsius dicat esse proprium aliquod corpus, quod destruendum sit his qui non debent ultra servire peccato. Quia ergo uterque sensus in loco admitti potest, de utroque (0401B)quod nobis videatur exponimus. Etenim si proprium corpus ponamus esse peccati, videbitur quod sicut de his qui in novum hominem reparati sunt, dictum est, quia Vos estis corpus Christi, et membra ex parte (I Cor. XII), ita et de his qui veterem hominem nondum crucifixerunt dici posse quod sint corpus peccati et membra ejus, cujus caput corporis sit diabolus, sicut Christus caput est corporis ecclesiarum, non habentis maculam aut rugam (Ephes. IV). Possunt autem membra, ex quibus corpus istud peccati constat illa videri, quae superius enumeravit Apostolus membra esse super terram, hoc est, fornicationem, immunditiam, impudicitiam, avaritiam, contentionem, iram, dolos, rixas, dissensiones, haereses, invidiam, comessationes et his similia, ex (0401C)quibus omnibus membris digne dicitur corpus constare peccati, et hoc corpus veteris hominis appellari, quod si quis per crucem Christi destruat, et in novum hominem, qui secundum Deum creatus est commutetur, ultra non dicetur servire peccato, cui sine dubio servit, donec alicui eorum subjacet, quae supra exposuimus membra esse peccati. Si vero magis corpus nostrum hoc dixisse intelligatur Apostolus corpus peccati, secundum illam profecto accipietur intelligentiam, qua et David de semetipso dicit: Quia in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L). Pro quo peccato et Ecclesia ab Apostolo traditionem suscepit etiam parvulis baptismum dare.(0401D) ( Ex Primas.) Sive ut destruatur corpus peccati, hoc est, ut non ex parte, sed omnia vitia destruantur, quia unum vitium membrum est peccati, corpus vero est universitas delictorum, quorum plenitudo est originale peccatum. Christus autem non ex parte, sed integer est crucifixus, ut nos ex toto moriamur peccato, et vivamus Deo, sive ut corpus nostrum destruatur a servitute peccati, et fiat justitiae mancipium, quod solebat esse delicti. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII). Sive corpus peccati intelligitur is, qui adhuc extra baptismum originali subditus est conditioni, et nondum ulla vitae suscepit initia, sed ex toto alienus est a salute.
Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. (0402A)Hoc est, alienatus est a peccato; mortuus enim omnino non peccat. Vel, sicut praefati sumus, prioris vitae erroribus mortuus, innovatus in Christo et membrum ejus effectus, concupiscentiis et passionibus contradicit.
Si enim mortui sumus cum Christo, credimus quia simul et jam vivemus cum Christo. (Ex Orig.) Praesenti sermone Apostolus conclusionem facit omnium quae in superioribus construxerat, et dicit: Si autem mortui sumus cum Christo, per haec scilicet quae superius ostendimus credimus et quia convivemus ei. Non dixit: et conviximus, sicut dixit: mortui sumus, sed: convivemus, ut ostendat, quia mors in praesenti operatur, vita autem in futuro, tunc scilicet cum Christus manifestatus fuerit, qui est vita nostra (0402B)abscondita in Deo.
Scientes quod Christus surgens a mortuis jam non moritur. Duplex intelligitur resurrectio, una qua mente et fide cum Christo a terrenis resurgimus, ut coelestia cogitemus, aliaque generalis erit in carne, haec in secundo erit, illa in primo Domini fuit adventu, idcirco absoluta sententia definivit Apostolus, quod Christus jam non moreretur, ut et hi qui convivent ei, de aeternitate vitae securi sint.
Mors illi ultra non dominabitur. Potest autem quis compendiosius in his dicere, quia hic mortem communem hanc dicit et mediam, qua mortuus est, sicut idem Apostolus dixit secundum scripturas, et nihil absurdum videri, si is qui formam servi susceperat, dominatum pertulerit mortis, quae sine (0402C)dubio dominatur omnibus qui in carne positi, sub servili forma censentur. Alius vero qui profundiorem in his Pauli sensum in virtute spiritus contuetur, dicit: Quia mors hic, de qua dixerat quod ultra non dominabitur Christo, ille ipse intelligendus est novissimus inimicus, qui figuram habuit ceti illius, qui absorbuerat Jonam, in quam mortem, tanquam Jonas in ventre ceti ingressus est, in eum scilicet locum, quem salvator ipse cor terrae nominavit, in quo tres dies et tres noctes exemplo Jonae futurum esse filium hominis dicit (Matth. XII), ut eos qui inibi a morte detinebantur, eximeret, unde recte Apostolus in praesenti loco dicit: quia mors ei ultra non dominabitur. Non enim ultra dabit semetipsum in dominationem tyranni, neque iterum (0402D)exinaniet se, ut formam servi accipiat, et fiat obediens usque ad mortem (Philip. II), ne rursum in forma servi, quamvis voluntate, et non necessitate positus, dominationem tantum tyranni mortisque patiatur, et hoc est quod ait: Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel.
Quod autem vivit, vivit Deo. Vivere autem Deo, ita intelligendum est, quasi expleto eo, quod in forma Dei positus, exinanivit semetipsum, et formam servi accepit, et factus est obediens usque ad mortem, rursum permaneat in forma Dei, atque aequalis patri, unde merito in consequentibus ponit, ita et vos existimate, vos quidem mortuos esse peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu Domino nostro, (0403A)quo scilicet imitatione Christi peccato moriamur, alieni ab eo effecti, et Deo vivamus jungentes nos, et unus cum ipso spiritus facti.
Ita et vos existimate, etc. Qui enim cogitat moriturum se esse non peccat, verbi gratia, si me concupiscentia mulieris trahit, si argenti, si auri, si praedia, si cupiditas pulset, et ponam in corde meo, quod mortuus sum in Christo, exstinguetur continuo concupiscentia et effugatur, peccatum exstinguitur, furor cessat, ira, odium conquiescit, et hoc modo quis mori invenitur peccato et vivere Deo. Quid est aliud, quod dicit: Viventes Deo in Christo Jesu, nisi vivere in sapientia, in justitia, in pace, in sanctificatione, quae omnia Christus est?
( Ex Primas.) Sive existimate vos mortuos esse (0403B)peccato, id est, sicut caput vestrum semel est mortuum, sic et vos membra illius effecti vitae, ejus exempla sectamini, ut nihil morti ulterius debeatis, hoc est, ut in vobis locum mors sectanda non habeat. Ille autem vivit Deo, qui Christi vestigia humilitate, sanctificatione, pietate, sectatur.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. « Amen amen dico vobis, nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Audistis quia dictum est antiquis: Non occides. Qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo racha, reus (0403C)erit concilio. Qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis. Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo. Et tunc veniens offeres munus tuum. »
Amen amen dico vobis, nisi abundaverit justitia vestra, plus quam, etc. (Ex August.) Hoc est, nisi non solum illa minima legis praecepta impleveritis, quae inchoant hominem, sed etiam ista, quae a me adduntur, qui non veni solvere legem, sed implere, non intrabitis in regnum coelorum. Justitia Pharisaeorum est, ut non occidant, justitia eorum qui intraturi sunt in regnum Dei est, ut non irascantur sine causa. Minimum est ergo non occidere, et qui (0403D)illud solverit, minimus vocabitur in regno coelorum. Qui autem illud impleverit, non occidat, non continuo magnus erit, et idoneus regno coelorum, sed tamen ascendit aliquem gradum. Perficietur autem, si non irascitur sine causa, quod si perfecerit, multo remotior erit ab homicidio. Quapropter qui docet ut non irascamur, non solvit legem, ne occidamus, sed implet potius, ut et foris, dum non occidimus, et in corde, dum non irascimur, innocentiam custodiamus.
Audistis, quia dictum est antiquis: Non occides. Qui autem occiderit, reus erit judicio. In lege autem judicabatur, ut et qui occidebat, et ipse occideretur.(0404A) Ego autem dico vobis. Id est, ego novus homo, vobis novis nova loquor.
Quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. (Ex August.) Videndum est, quantum intersit inter justitiam Pharisaeorum et Christianorum, quae introducit in regnum coelorum. Ibi enim occisio reum facit judicio. Hic autem ira reum nihilominus facit judicio.
Qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit concilio. (Ex Hieron.) Hoc verbum proprie Hebraeorum est, Racha enim dicitur κενός, hoc est,inanis et vacuus, quem nos possumus vulgata injuria absque cerebro nuncupare. Si de otioso sermone reddituri sumus rationem, quanto magis de contumelia? Sed et signanter additur, qui dixerit fratri (0404B)suo racha. Frater enim noster nullus est, nisi qui eumdem nobiscum habet patrem; cum ergo similiter credat in Deum, et Christum Dei noverit sapientiam, qua ratione stultitiae elogio denotari potest?
( Ex August.) Quid interest inter reum judicio, et reum concilio, et reum gehennae ignis? Nam hoc postremum gravissimum sonat, et admonet gradus quosdam factos a levioribus ad graviora, donec ad gehennam ignis veniretur: et ideo si levius est, reum esse judicio, quam esse reum concilio, item levius est esse reum concilio, quam reum esse gehennae ignis, oportet levius esse intelligatur irasci sine causa fratri, quam dicere racha, et rursus, levius esse racha, quam dicere fatue. Non enim reatus ipse haberet gradus, nisi gradatim etiam peccata commemorarentur. (0404C)Racha enim obscurum est, quia nec Graecum est nec Latinum, nonnulli autem de Graeco trahere voluerunt ejus interpretationem, putantes pannosum dici, Graece enim pannus, rachus dicitur. Probabilius autem dicitur vocem esse, non significantem aliquid aliud, nisi indignantis animi motum exprimentem, ut sunt apud grammaticos interjectiones, cum dicitur a dolente, heu, vel ab irascente, hem, quae voces quarumque linguarum sunt propriae, nec in aliam linguam facile transferuntur; quae causa utique coegit tam Graecum interpretem, quam Latinum vocem ipsam ponere, cum quomodo eam interpretaretur, non inveniret. Gradus itaque sunt in istis peccatis, ut primo quisque irascatur, et eum motum retineat corde conceptum. Jam si extorserit vocem (0404D)indignantis, ipsa commotio non significantem aliquid, sed illum animi motum ipsa eruptione testantem qua feriatur ille cui irascimur, plus est utique quam si surgens ira silentio premeretur. Si vero non solum vox indignantis audiatur, sed etiam verbum quod jam certam ejus vituperationem, in quem profertur, designet et notet, quis dubitet amplius hoc esse, quam si solus indignationis sonus ederetur? Itaque in primo unum est, id est, ira sola, in secundo duo, et ira et vox, quae iram significat, et in voce ipsa certae vituperationis expressio. Vide nunc etiam tres reatus judicii concilii, gehennae ignis. Nam judicio adhuc defensioni datur locus. In concilio autem quanquam et judicium esse (0405A)soleat, tamen quia interesse aliquid hoc loco fateri cogit ipsa distinctio, videatur ad concilium pertinere sententiae prolatio, quando non jam cum ipso reo agitur, utrum damnandus sit, sed inter se, qui judicant, conferunt, quo supplicio damnari oporteat, quem constat esse damnandum. Gehenna vero ignis, nec damnationem habet dubiam, sicut judicium, nec damnati poenam, sicut concilium, in gehenna vero ignis certa est et damnatio, et poena damnati.
Gehenna nomen compositum est, . Fuit enim vallis filiorum Ennon juxta Jerusalem, in qua multa jacuere cadavera mortuorum, unde et interno gehennae congruit nomen.
Si ergo offers munus tuum ante altare, et ibi recordatus (0405B)fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, etc. (Ex Hieron.) Non dixit, si tu habes aliquid adversum fratrem tuum, sed si frater tuus habet aliquid adversum te, ut durior reconciliationis tibi imponatur necessitas. Quandiu ergo illum placare non possumus, nescio an consequenter munera nostra offeramus Deo.
Docet utique eum qui in fratrem impacificus est, pacis hostiam juste Domino offerre non posse.
( Ex August.) Si in mentem venerit, quod aliquid habeat adversum nos frater, id est, si nos eum aliquo laesimus, tunc enim ipse habet adversus nos, nam nos habemus adversum illum, si ille nos laesit, ubi non opus est pergere ad reconciliationem. Non (0405C)enim veniam postulabis ab eo, qui tibi fecit injuriam, sed tantum dimittis, sicut tibi a Domino dimitti cupis, quod ipse commiseris. Pergendum est ergo ad reconciliationem, cum in mentem venerit, quod nos forte fratrem in aliquo laesimus. Pergendum autem non pedibus corporis, sed motibus animi, ut te humili affectu prosternas fratri, ad quem chara cogitatione cucurreris, in conspectu ejus, cui munus oblaturus es. Spiritaliter, templum nostrum interior homo est, altare fides, munus, prophetia, doctrina, oratio, hymnus, psalmus, et si quid tale aliud spiritalium donorum aliquid occurrerit. Ita enim etiam si praesens sit, poteris eum non simulato animo lenire atque in gratiam revocare, veniam postulando, si hoc prius coram Deo (0405D)feceris, pergens ad eum non pigro motu corporis, sed et celerrimo dilectionis affectu, atque inde veniens, id est, intentionem revocans ad id quod agere coeperas, offeres munus tuum.
HEBDOMADA VIII POST PENTECOST. LECTIO BEATI PAULI APOSTOLI AD ROMANOS, CAP. VI. « Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem. Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? (0406A)Nam finis illorum mors est. Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Stipendia enim peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna, in Christo Jesu Domino nostro. »
Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem. (Ex Orig.) Pudorem quemdam per haec incutit Apostolus auditoribus, ut hoc saltem dependant justitiae et sanctificationi, quod prius immunditiae, iniquitatique detulerunt. Quid ergo tam humanum, hoc est, quid tam leve, quid tam sine onere, et quod (0406B)nulla prorsus possit carnis infirmitas excusare? multo enim amplius, et multo intentius honoranda justitia est. Sed ego, inquit, humane et communiter ago, eadem postulo, similia requiro: dudum currebant pedes vestri ad daemonum templa, nunc currant ad Ecclesiam Dei, currebant prius ad effundendum, nunc ad liberandum sanguinem currant; protendebantur prius manus, ut aliena diriperent, nunc protendantur, ut propria largiantur. Circumspiciebant prius oculi mulierem ad concupiscendum, nunc circumspiciant pauperes, debiles, egenos ad miserandum. Aures delectabantur auditu vano vel bonorum derogationibus, nunc convertantur ad audiendum verbum Dei, ad explanationem legis et ad capiendam sapientiae disciplinam. Linguaque conviciis, (0406C)maledictis et turpiloquiis assueta est, convertatur nunc ad benedicendum Dominum, in omni tempore sermonem sanum proferat et honestum, ut det gratiam audientibus.
( Ex Primas.) Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae, hoc est majora quidem exigere a vobis pro divinae servitutis retributione deberem, sed conscendens et temperans infirmitati vestrae, humana et possibilia praedico atque suadeo, ut sicut prompti fuistis ad sectanda noxia atque contraria, ita alacres sitis ad ea, quae utilia et saluti amica sunt peragenda.
Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. Cum ergo quis peccato servit, justitiae liber est, hoc est, alienus est a justitia. Hic enim liberum (0406D)alienum dicit, et recte quidem, nemo enim potest simul et peccato servire et justitiae, ut illud: Nemo potest duobus dominis servire. Illud sane notandum est esse et libertatem culpabilem et laudabilem servitutem. Nam liberum esse justitiae, crimen est. Servum vero esse justitiae, laudabile. Quod autem dicit, servum justitiae fieri, simul intellige, et sapientiae et pietati et pudicitiae, et omnibus simul virtutibus. Sicut e contrario qui peccati servus est, simul et concupiscentiae malae, et irae et furori et impudicitiae et rapinae et omnibus simul vitiis ac sceleribus servit.
Quem ergo fructum habuistis tunc, in quibus nunc erubescitis, nam finis illorum mors est. (Ex Primas.) (0407A)Ac si diceret, qualem fructum in actione rei illius habuistis, in cujus etiam recordatione verecundia est? in Dei vero cultu hoc ipsum jam fructus est, quod vivitis sanctificati per baptismum.
( Ex Orig.) Fructum et bonorum et malorum esse docet scriptura divina, ut ipse Salvator in Evangeliis dicit: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum, aut facite arborem malam, et fructus ejus malos. Si quis igitur convertat animum et propositum ad justitiam, erubescit sine dubio, et ipse se notat de prioribus gestis quae egit, positus sub peccato, quia finis illorum mors est. Sed requiro quae mors? certum est non ista communis. Non enim quis post mortem convertitur ad justitiam, vel pro malis gestis praeteritis erubescit. Quid ergo est? (0407B)Nunquidnam peccati mortem dicere videtur, quoniam anima quae peccat ipsa morietur? An illud magis potest intelligi, quod istam mortem dicat, qua cum Christo peccato morimur, et vitiis ac sceleribus finem damus, ut post haec dixisse videatur, quia finis illorum mors est?
Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Fructus fructibus comparat, et peccati quidem fructus, pro quibus nunc, hoc est, posteaquam liberati a peccato et servi facti Deo, erubescunt, pronuntiat morte finiri. Fructus vero justitiae, qui sunt in justificatione, finem dicit accipere vitam aeternam.
Stipendia enim peccati mors. Romanis enim militibus (0407C)pro labore militiae stipendia appendebantur pecuniae. Ergo stipendium laboris est fructus, ab stipe pendenda nominatur. Antiqui enim appendere pecuniam solebant magis quam adnumerare. Ergo qui peccato militat, stipendium, id est, remunerationem laboris malitiae suae accipiet mortem.
Gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro. Non dixit similiter stipendia justitiae, quia non erat antequam remuneraret in nobis. Non enim nostro labore quaesita est, sed Dei munere condonata.
EVANGELIUM MARCI, CAPUT VIII. « Cum turba multa esset cum Jesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait (0407D)illis: Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent. Et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via, quidam enim ex eis de longe venerunt. Et responderunt ei discipuli sui: Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt, septem. Et praecepit turbae discumbere super terram, et accipiens septem panes, gratias agens, fregit, et dabat discipulis suis, ut apponerent, et proposuerunt turbae. Et habebant pisciculos paucos, et ipsos benedixit, et jussit apponi. Et manducaverunt et saturati sunt, et sustulerunt quod supererat de fragmentis septem sportas. (0408A)Erant autem qui manducaverant quasi quatuor millia, et dimisit eos. »
Cum multa turba esset cum Jesu, nec haberent quod manducarent, convocatis, etc. (Ex Beda.) In hac lectione consideranda est in uno eodemque redemptore nostro distincta operatio humanitatis scilicet atque divinitatis. Quis enim non videat hoc quod super turba miseretur Dominus, ne vel inedia, vel viae longioris deficiat labore, affectum esse, et compassionem humanae fragilitatis. Quod vero de septem panibus et pisciculis paucis, quatuor millia hominum saturavit, divinae opus esse virtutis. Mystice autem hoc miraculo designatur, quod viam saeculi praesentis aliter incolumes transire nequimus, nisi nos gratia redemptoris nostri alimento sui verbi (0408B)reficiat. Hoc vero typice inter hanc refectionem et illam quinque panum ac duorum piscium distat, quod ibi littera Veteris Testamenti spirituali gratia plena esse signata est, hic autem Novi veritas ac gratia Testamenti, fidelibus ministranda monstrata est. Sane utraque refectio in monte celebrata est, ut aliorum Evangelistarum narratio declarat, quia utriusque scriptura testamenti recte intellecta, altitudinem nobis coelestium et praeceptorum mandat, et praemiorum, utraque altitudinem Christi, qui est mons domus domini in vertice montium consona voce praedicat. Qui enim aedificatam super se civitatem, sive domum domini, id est, ecclesiam in altum bonorum extollit operum, et cunctis manifestam gentibus exhibet, ipse hanc ab infimis delectationibus (0408C)abstractam pane coeli reficit, atque ad appetitum supernae suavitatis dato pignore cibi spiritualis accendit.
Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent. (Ex Gregor.) Turba ergo triduo Dominum propter sanationem infirmorum suorum sustinet, cum electi quique fideque sanctae trinitatis lucidi, Domino pro suis suorumque peccatis, animae videlicet languoribus, perseveranti instantia supplicant. Item turba triduo Dominum sustinet, quando multitudo fidelium peccata, quae perpetravit, per poenitentiam declinans, ad Dominum se in opere, in locutione, atque in cogitatione convertit.
Et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient (0408D)in via. Dimittere jejunos in domum suam Dominus non vult, ne deficiant in via, quia videlicet conversi peccatores in praesentis vitae via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinae sanctae pabulo dimittantur. Ne ergo lassentur hujus peregrinationis itinere, pascendi sunt sacra admonitione.
Quidam enim ex eis de longe venerunt. Est autem qui nihil fraudis et nihil carnalis corruptionis expertus, ad omnipotentis Dei servitium festinavit, iste de longinquo non venit, quia per incorruptionem et innocentiam proximus fuit. Alius nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem conjugium expertus, ad ministerium spirituale conversus est. Neque iste venit e longinquo, quia usus (0409A)conjunctione concessa, per illicita non erravit. Alii vero post carnis flagitia, alii post falsa testimonia, alii post facta furta, alii post illatas violentias, alii post perpetrata homicidia ad poenitentiam redeunt, atque ad omnipotentis Dei servitium convertuntur. Hi videlicet ad Dominum de longinquo veniunt. Quanto enim quisque plus in pravo opere erravit, tanto ab omnipotente Domino longius recessit. Dentur igitur alimenta eis, etiam qui de longinquo veniunt, quia conversis peccatoribus, doctrinae sanctae cibi praebendi sunt, ut in Deum vires reparent, quas in flagitiis amiserunt. Item Judaei quicunque in Christo crediderunt, de prope ad illum venerunt, quia legis et prophetarum erant litteris edocti de illo. Credentes vero ex gentibus de longe utique (0409B)venerunt ad Christum, quia nullis paginarum sanctarum monimentis de ejus erant fide praemoniti.
Et responderunt ei discipuli sui: Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. Bene septem panes in ministerio Novi Testamenti ponuntur, in quo septiformis gratia spiritus sancti plenius fidelibus cunctis et credenda revelatur et credita datur. Neque hordeacei fuisse produntur, sicut illi quinque, de quibus quinque sunt hominum millia saturata, ne iterum sicut in lege vitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur, hordei etenim medulla tenacissima palea tegitur.(0409C) Et praecepit, etc. Supra in refectione quinque panum turba supra fenum viride discumbebat. Nunc ubi septem panibus reficienda est, supra terram discumbere praecipitur, quia per scripturam legis carnis desideria calcare et comprimere jubemur. Omnis enim caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni (Isaiae XL). In Novo autem Testamento ipsam quoque terram ac facultates temporales derelinquere praecipimur, vel certe quia mons, in quo turba dominicis panibus reficiebatur, altitudinem, ut supra diximus, redemptoris nostri significat, ibi super fenum, hic super terram reficitur. Ibi enim celsitudo Christi propter carnales homines et Hierusalem terrenam carnali spe et desiderio tegitur. Hic autem remota omni cupiditate carnali, convivas Novi Testamenti, (0409D)spei permanentis firmamentum, tanquam ipsius montis soliditas nullo feno interposito continebat.
Et accipiens septem panes, gratias agens, fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent, et proposuerunt turbae. Dominus accipiens panes, dabat discipulis, ut ipsi acceptos turbae apponerent, quia spiritualis dona scientiae tribuens apostolis, per eorum ministerium voluit ecclesiae suae per orbem vitae cibaria distribui. Quod autem fregit panes, quos discipulis daret, apertionem designat sacramentorum, quibus ad perpetuam salutem nutriendus erat mundus. Cum enim ait ipse Dominus: Et nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit, nisi filius et cui (0410A)voluerit filius revelare (Matth. X), quid nisi panem vitae nobis per se aperiendum monstravit? Ad cujus interiora cernenda, per nosipsos penetrare nequivimus. Cui contra Propheta miserabilem quorumdam famem deplorans ait: Parvuli petierunt panem, nec erat qui frangeret eis. Quod est aliis verbis dicere: Indocti quaesierunt pabulum verbi Dei, nec erat, magistris deficientibus, qui eis scripturae arcana patefaceret. Acceptis autem ad frangendum panibus, Dominus gratias agit, ut et ipse quantum de salute generis humani congaudeat ostendat, et nos ad agendas semper Deo gratias informet, cum vel terreno pane carnem vel animam coelesti superna gratia largiente reficimus.
Et habebant pisciculos paucos, et ipsos benedixit, (0410B)et jussit apponi. Si in panibus septem Scriptura Novi Testamenti designatur, in cujus lectione per gratiam sancti Spiritus internas mentium epulas invenimus, quid in pisciculis, quos benedicens pariter Dominus, turbae jussit apponi? Sanctos accipimus illius temporis, quo eadem est condita Scriptura, vel quorum ipsa Scriptura fidem, vitam et passiones continet, qui de turbulentis hujus saeculi fluctibus erepti, ac divina benedictione consecrati, refectionem nobis internam, ne in hujus mundi transeuntis excursu deficiamus, exempla suae vel vitae vel mortis praebuere.
Et manducaverunt et saturati sunt. Manducant de panibus Domini ac piscibus, et saturantur, qui audientes verba Dei, et exempla intuentes, ad profectum (0410C)vitae correctioris per haec excitari atque assurgere festinant, quibus aperte congruit illud Psalmistae: Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Deum, etc. (Psal. XXI).
Et sustulerunt quod supererat de fragmentis septem sportas. Quod turbis saturatis supererat apostoli sustollunt et septem sportas implent, quia sunt altiora perfectionis praecepta, vel potius exhortamenta et consilia, quae generalis fidelium multitudo nequit servando et implendo attingere, quorum exsecutio illos proprie respicit, qui majore sancti spiritus gratia plenius generalem populi Dei conversationem mentis atque operis sublimitate transcendunt. Qualibus dicitur: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, etc. (Matth. XIX).(0410D) Unde bene sportae, quibus dominicorum sunt condita fragmenta ciborum, propter septiformem spiritus gratiam septem fuisse memorantur. Nam quia sportae junco et palmarum foliis solent contexi, merito in sanctorum significatione ponuntur. Juncus quippe super aquas nasci consuevit. Palma vero victricem ornat manum, et junceis vasis recte comparantur electi, cum radicem cordis, ne forte ab amore aeternitatis arescat, in ipso vitae fonte collocant. Assimulantur et eis quae de palmarum sunt foliis contexta, cum inde festivam aeternae retributionis memoriam puro corde retinent; et bene turba quamvis reliquias dominici prandii non caperet, manducasse tamen et saturata esse narratur, (0411A)quia sunt nonnulli, qui etsi omnia sua relinquere nequeunt, tamen esurientes et sitientes justitiam, saturantur, cum audiendo mandata legis Dei ad vitam perveniunt aeternam.
Erant autem qui manducaverunt quasi quatuor millia, et dimisit eos. Bene quatuor millia, ut ipso etiam numero docerent evangelicis se pastos esse cibariis.
HEBDOMADA IX POST PENTECOSTEN. LECTIO EPISTOLAE BEATI PAULI APOSTOLI AD ROMANOS, CAP. VIII. « Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicunque enim spiritu (0411B)Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba pater. Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii Dei et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. »
Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. (Ex Orig.) Debitores sumus eorum, sine dubio, quae a spiritu consecuti sumus, carni autem, inquit, non sumus debitores. Neque enim propterea nos fecit Deus ad imaginem suam, ut carnis servitio essemus obnoxii, sed potius ut creatori suo anima deserviens, ipsa servitio ac ministerio carnis uteretur. ( Ex Primas.) Hoc totum agit, ut ostendat eis (0411C)legem non esse necessariam, quae carnalibus data est.
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. (Ex Orig.) Quid est secundum carnem vivere, nisi carnis desideria implere? Nam et alibi dicit: Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. Non utique negans curam carnis habendam in necessariis, sed in concupiscentiis. Ita ergo et hic: Si enim, inquit, secundum carnem vixeritis, moriemini. Significat autem mortem poenae aeternae. Hoc enim dicit, ostendere volens, maxima in partem passionum desideria humani corporis esse.
Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. (Ex Orig.) Qui ergo secundum spiritum agens, mortificat actus carnis, vivet propter inhabitantem (0411D)in se spiritum vitae. Mortificat autem quis actus carnis hoc modo, fructus est spiritus charitas, odium carnis est actus, odium ergo per charitatem mortificatur et exstinguitur. Gaudium similiter fructus est spiritus, tristitia vero hujus saeculi, quae mortem operatur, carnis est actus. Haec ergo exstinguitur si sit in nobis gaudium spiritus, pax fructus est spiritus. Dissensio et discordia carnis est. Sed certum est discordiam mortificari per pacem. Sic et in patientia spiritus patientia carnis exstinguitur, et bonitas malitiam perimit, et mansuetudo ferociam et continentia intemperantiam, et castitas impudicitiam necat. Talique ordine qui per spiritum actus carnis vivificaverit vivet.(0412A) Quicunque enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Ac si diceret, quicunque merentur spiritu sancto gubernari, vel secundum doctrinam spiritus sancti vivere, hi sunt qui spiritu Dei aguntur, id est gubernantur vel moventur. Sicut enim multi filii Dei, ut Scriptura dicit: Ego dixi, Dii estis, et filii excelsi omnes (Psal. LXXXII), unus tamen est natura filius et unigenitus de patre, per quem omnes filii appellantur. Ita et spiritus multi quidem sunt, sed unus est, qui vere ex ipso Deo procedit, et caeteris omnibus vocabulis ac sanctificationis suae gratiam donat.
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. (Ex Primas.) Judaei acceperunt spiritum, qui nullos ad servitutem cogeret per timorem. Timere (0412B)enim servorum est, diligere filiorum. Sicut scriptum est: Servus dominum suum timebit, et filius diliget patrem suum. Illi ergo qui operari charitatis voluntate nolebant, timoris necessitate cogantur, nos vero omnia voluntarie operemur, ut filios nos esse probemur.
( Ex August.) Qui timore poenae, non amore justitiae opus legis facit, per hoc legis, quam velit non esse, non est amicus, sed potius inimicus; nec mundatur opere, qui immundus est voluntate.
Sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba pater. Qui vocat patrem, filium se esse profitetur, debet ergo patri in moribus filius similis inveniri, ne pro nomine quoque in vacuum usurpato majori poenae subjaceat, item vos Romani (0412C)in adoptionem filiorum vocati estis, non sicut Judaei, qui subditi legis imperio, in servitute tenebantur. Quod vero addidit: Abba pater, patriae linguae vocabulum, idipsum iteravit, velut si dixisset: pater pater, idem namque Abba quod et pater significat, sed Abba Hebraeum, pater Graecum est et Latinum. Ut ergo utrumque populum in eum crediturum, ab utroque eum invocandum esse doceret, utramque linguam Apostolus posuit, ut Abba illi, qui de Israelitico populo, nos pater clamaremus, qui de gentibus ad fidem Christi venimus.
Ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, etc. Ipse ergo spiritus adoptionis, per quem in filium quis adoptatur, reddit testimonium et confirmat spiritum nostrum, quia sumus filii Dei. Posteaquam (0412D)a spiritu servitutis in adoptionis spiritum venerimus, cum jam nihil timoris inest, nihil propter metum poenae gerimus, sed propter amorem Patris cuncta perficimus.
Si autem filii et haeredes, haeredes quidem Dei, etc. Post haec jam ex consequentibus syllogismum nectit Apostolus et dicit: Si spiritum adoptionis accepimus, ergo filii sumus. Quod si filii sumus, sine dubio et haeredes, mercedem namque servus exspectat, haereditatem filius sperat. Et rursus alius addidit conclusionis augmentum: Haeredes quidem, ait, Dei, cohaeredes autem Christi. Haeres quis efficitur Dei, cum quae Dei sunt meretur accipere, id est, incorruptionis, et immortalitatis gloriam, thesauros (0413A)sapientiae et scientiae reconditos. Cohaeredes autem Christi, cum transformaverit corpus humilitatis nostrae, conforme corpori claritatis suae, sed et cum illud adipisci meruit, quod dixit ipse Salvator: Pater, volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XIII). Est praeterea et illa dignitas cohaeredum Christi, quod pater quidem omne judicium dedit filio, sed et filius dicit ad cohaeredes suos: Sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel, et hoc modo haeredes suos Christus non solum in partes haereditatis, sed etiam in consortium potestatis adducit.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. VII. « Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi (0413B)rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos. Nunquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona bonos fructus facit. Mala autem arbor fructus malos facit. Non potest arbor bona fructus males facere, neque arbor mala fructus bonos facere. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum. »
Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, etc. (Ex Hieron.) Et de omnibus quidem intelligi potest, qui aliud habitu ac sermone (0413C)promittunt, aliud opere demonstrant, sed specialiter de haereticis intelligendum, quia videntur continentia, castitate, jejunio, quasi quadam pietatis se veste circumdari, intrinsecus vero, habentes animum venenatum, simpliciora fratrum corda decipiunt. Ex fructibus ergo animae, quibus innocentiam ad ruinam trahunt, lupis rapacibus comparantur.
A fructibus eorum cognoscetis. (Ex August.) Dixit enim Dominus ad quosdam, qui ovium vestitu se induunt, intus sunt lupi rapaces, et ne forte fragilitas humana dignoscere non posset lupum sub ovina pelle, ait: Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Quaerimus fructus charitatis, invenimus spinas dissensionis: Ex fructibus eorum cognoscetis eos.(0413D) ( Ex Beda.) Qui sunt fructus, quibus boni malive dignoscuntur? Apostolus ostendit, dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, haereses, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia. Fructus enim Spiritus est charitas, gaudium, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas, et his similia. In his etenim fructibus qualis sit unusquisque cognoscitur homo.
Nunquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? Spinas reor et tribulos saeculi curas, et punctiones esse vitiorum, de quibus peccanti homini (0414A)dictum est: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi. Ficus vero et uva dulcedinem conversationis novae, quam Dominus in nobis esurit, et fervorem dilectionis, qui laetificat cor hominis. Non autem de spinis uvas neque de tribulis ficus colligitur, quia mensa adhuc veteris hominis consuetudine depressa simulare potest, sed fructus novi hominis ferre non potest.
Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit. Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. (Ex August.) Arbor est ipsa anima, id est, ipse homo, fructus vero, opera hominis. Non ergo potest malus homo bona operari, nec bonus mala. Ergo si vult bona operari, bonus primo fiat. (0414B)Prius enim mutandus homo, ut opera mutentur; si enim manet homo in eo quod malus est, et bona opera habere non potest, si manet in eo quod bonus est, mala opera habere non potest. Sit ergo unusquisque arbor bona; non se arbitretur habere fructus bonos; si manet arbor mala, non erit fructus bonus, nisi arboris bonae; mutet cor, et mutabitur opus. Extirpa cupiditatem, planta charitatem. Sicut enim est radix omnium malorum cupiditas, sic et radix omnium bonorum charitas.
Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. (Ex Beda.) Quia unusquisque perversus paratam citius gehennae concremationem invenit, qui hic boni operis fructum facere contemnit.(0414C) Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem patris mei qui in coelis est, ipse intrabit, etc. Sicut supra dixerat eos, qui haberent vestem vitae bonae, non recipiendos propter dogmatum nequitiam, ita nunc e contrario asserit, ne his quidem accommodandam fidem, qui cum polleant integritate fidei, turpiter vivant, et doctrinae integritatem malis operibus destruant, utrumque enim Dei servis necessarium est, ut et opus sermone, et sermo operibus comprobetur. Huic sententiae potest illud videri contrarium: Nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto, sed modus est Scripturarum dicta pro factis accipere, ut statim in consequentibus approbatur, refutari eos qui jactant sine operibus (0414D)scientiam Domini, et audiunt a Salvatore: Recedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos (Matth. VII), et Apostolus in hunc sensum loquitur: Confitentur se Deum scire, factis autem negant.
HEBDOMADA X POST PENTECOST. LECTIO EPISTOLAE BEATI PAULI APOSTOLI AD CORINTHIOS I, CAP. X. « Non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt, neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere. Neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. Neque tentemus Christum, sicut (0415A)quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Haec autem omnia in figura contingebant illis. Scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. Tentatio vos non apprehendat nisi humana. Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. »
Non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. (Ex Isidoro.) In tertia decima mansione, quae vocatur sepulcra concupiscentiae, populus fastidiens coelestem panem, carnes Aegyptias (0415B)desideravit, multosque subito voravit incendium e quibus edocemur, ut qui conversatione relinquimus saeculum, et Aegyptias ollas, id est, carnalium desideriorum fervores contempsimus, non debere murmurare contra coelestem panem, nec virulentias Aegyptiorum, qui sunt magnarum carnium, sed simplicem cibum mannae, id est puram coelestem vitam quaerere; alioquin si post perceptam angelicam mannam quae est in coelis vita sive doctrina, rursus carnes Aegyptias, quae sunt carnales hujus saeculi voluptates et concupiscentiae pristinorum morum, voluerimus appetere, vorabimus nauseam, et statim Domini igne torquebimur. Desiderium quoque nostrum vertitur in tumulos, ut simus sepulcra dealbata, quae foris apparent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum (Matth. (0415C)XXIII).
Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum, etc. Illos tangit qui in idolo exsultabantur, putantes se immunes a crimine, et comparat eis qui sibi in eremo vitulum fecerunt, et adoraverunt ludentes, sed multi ex eis interempti perierunt (Exod. XXXII, Num. XXI), ut intelligatur in illorum hominum interemptione significari vitiorum necem. In talia quippe vitia saevire nos jubet Apostolus, cum dicit: Mortificate membra vestra super terram, fornicationem, immunditiam, luxuriam, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus (Col. III).
Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati (0415D)sunt, etc. Consilium quippe dederat Balaam regi Balaac, ut mulieres in meritorio poneret, et ante januas eorum aras, ut venientes filii Israel, prius sacrificarent idolis, et sic ingrederentur ad mulieres, unde est fornicatus Israel cum filiabus Madian. Sed quid est quod iste Balaam populum Dei posse decipi certa ratione colligit, dans consilium, ut ex illa parte, qua infirmari noverat filios Israel, perniciosius eis laquei tenderentur, non dubitans eos oblata copia feminarum, fornicationis ruina protinus collapsuros quia concupiscibiles animae eorum partes sciebat esse corruptas? Ita ergo unumquemque nostrum nequitiae versuta malignitate, in figura Balaam pertentant, illis praecipue affectibus animae (0416A)insidiosos laqueos perstruentes, quibus nos senserint aegrotare, ut verbi gratia, cum viderint rationabiles animae nostrae partes esse vitiatas illo nos ordine decipere moliantur. Sed Phinees sacerdos zelatus, ut Dei furorem placaret, Zambrim et scortum Madianitida, in pugione transfixit, significans per crucem Domini, non solum idololatriam, sed etiam omnem carnis affectum, vel concupiscentiam perimi saeculi, et tunc placari Deum, dum carnis exstinguitur vitium.
Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum, etc. Hoc est, nec in tribulationis pressura tentetis eum, qui vos tribulationibus probat. Narrat quippe liber Numerorum quia percussus in eremo populus Israel itineris longi ac laboris onere murmuravit, (0416B)ideo Dominus miserit in illum ignitos serpentes. Plagae igitur serpentium ignitorum venena sunt vitiorum, quae animam quam tangunt spirituali morte perimunt, et bene murmurans contra Dominum populus serpentium morsibus sternebatur, ut ex ordine flagelli exterioris agnosceret, quantum intus perniciem murmurando pateretur. Recte etenim per serpentes peccata, quae animam simul et corpus ad interitum trahunt, exprimuntur.
Neque murmuraveritis, sicut quidum eorum murmuraverunt, etc. Quod autem dicit perierunt ab exterminatore, aut ab angelo intelligitur percutienti, aut igni devorante.
Haec autem omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem ad correptionem nostram. (Ex Primas.) (0416C)Omnia quae eis contigerunt secundum facta sua receperunt, sed tamen ideo scripta sunt, ne nos putemus impune peccare. Si enim adhuc parvulis aut rudibus non pepercit, quanto magis nobis, qui legis perfectionem accipimus, non parcet, si talia fecerimus!
( Ex Hieron.) In illa scriptura quae Veteris Testamenti dicitur Novum Testamentum absconditum latet, tanquam in fece corporalium sacramentorum. Circumcisio carnis intelligitur circumcisio cordis. Templum intelligitur corpus Domini. Terra repromissionis intelligitur regnum coelorum. Est typus vel figura praesentium et praeteritorum, et futurarum rerum ignotarum. Praeteritorum typus est catecumenorum (0416D)humilitas, typum enim gerunt Adae de paradiso expulso, et ex conscientia delictorum divinum metuentis aspectum, propter quod et per publicum capitibus tectis incedunt. Praesentium typus est vestis Aaron, quae duodecim tribuum nomina lapidibus insignita gestabat, ostendens se pro omnibus quodammodo populis supplicare. Futurorum typus est in duabus filiis Isaac, in quibus duo Testamenta monstrata sunt.
In quos fines saeculorum devenerunt. Id est, in quos tota justitiae perfectio cadit, sicut scriptum est: Finis enim legis, Christus ad justitiam (Rom. X).
Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. (Ex Primas.) Hoc est, ne cadat in idololatriam, vel scandalum (0417A)fratrum, propter hoc ipsum quod stare gloriatur, cadit enim dum superbit.
Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Humana tentatio intelligi potest civilis et, ut dictum est, tolerabilis afflictio. Sicut in alio loco dicit: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae (Rom. IV), id est, quod facile et suscipi et impleri possit cum bona voluntate. Quis vel sibi vel aliis consulit, si fallatur in aliquo per ignorantiam temporalium, quia et hoc temporaliter agit, et modum agendi non tenet quem debebat; humana tentatio, sive irasci est humanum, iram perficere diabolicum?
Fidelis autem Deus est, qui non patitur vos tentari super id quod potestis. (Ex August.) Fidelis qui (0417B)se pollicitus est sui nominis causa tribulationem sustinentibus adfuturum, ut illud: Multae tribulationes istorum, et de his omnibus liberavit eos Dominus (Psal. XXXIII). Ipse vos faciat stare firmiter, et virtutem tribuet tolerandi, qui vos docuit rogare dicens, Ne patiaris nos induci in tentationem (Matth. VI).
Sed faciet cum tentatione etiam proventum ut possitis sustinere. Id est, non ampliorem vobis tribulationem venire patietur, quam sustinere possitis, sed faciet proventum, id est, illud vobis faciet provenire, quod possitis sustinere, aut de ipsa tribulatione lucrum animae acquirere.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. XVI. « Homo quidam erat dives, qui habebat villicum, (0417C)et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius. Et vocavit illum et ait illi: Quid hoc audio de te, redde rationem villicationis tuae, jam enim non poteris villicare. Ait autem villicus intra se. Quid faciam? quia dominus meus aufert a me villicationem: fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam, ut cum amotus fuero a villicatione recipiant me in domos suas. Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo: Quantum debes domino meo? At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam, et sede cito, scribe quinquaginta. Deinde alio dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas et scribe octoginta. Et (0417D)laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Et ego dico vobis: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. »
Homo quidam erat dives, qui habebat villicum et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius, et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae, jam enim non poteris villicare. (Ex August.) In villico hoc, quem dominus ejiciebat de villicatu, et laudavit eum, quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere. Non enim aut domino nostro (0418A)facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude eleemosynas faciamus, aut eos, a quibus recipi volumus in tabernacula aeterna, tanquam debitores Dei et Domini nostri fas est intelligi, cum justi et sancti significentur hoc loco, qui eos introducunt in tabernacula aeterna, qui necessitatibus suis terrena bona communicaverint, sed etiam e contrario dicuntur istae similitudines, ut intelligamus, si laudari potuit ille a domino, cui fraudem faciebat, quanto amplius placeant Domino Deo qui secundum ejus praeceptum illa opera faciunt. Villici sane vocabulo discimus eos qui pecunias habent, non jam domui suae, sed alienae potius rei dispensatores esse putandos, qui si juxta hujus servi exemplum sedulo finiendae villicationis ac rationis reddendae (0418B)tempus praeviderint, facile terrenorum delectatione simul et dilectione nudati, plus sibi de amicis conquirendis in futuro quam divitiis in praesenti colligendis prospicere curabunt.
Ait autem villicus intra se: Quid faciam? quia Dominus meus aufert a me villicationem: fodere non valeo. Ablata quippe villicatione, fodere non valemus, quia finita hac vita in qua tum licet operari, nequaquam ultra bene conversationis fructum ligone devotae compunctionis licet inquirere.
Mendicare erubesco, etc. Mendicare confusionis est, illo scilicet pessimo genere mendicandi, quo virgines illae fatuae mendicasse referuntur, quae ingruente tempore nuptiarum, oleo virtutum deficiente, sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia (0418C)lampades nostrae exstinguntur (Matth. XXV), et quod Salomon ait: Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei.
Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? at ille dixit: Centum cados olei; dixitque illi: Accipe cautionem tuam, et sede cito, scribe quinquaginta. Deinde alio dixit: Tu vero quantum debes? qui ait, centum coros tritici; ait illi: Accipe litteras tuas, scribe octoginta. Cadus Graece amphora est, continens urnas tres. Corus vero modios triginta complectitur. Quod autem de centum cadis olei, quinquaginta scribi fecit a debitore, et de centum coris tritici octoginta, ad nihil aliud valere arbitror nisi ut ea quae similiter in sacerdotes atque in Levitas Judaeus (0418D)quisque operatur, in Christi ecclesia abundet justitia ejus super Scribarum et Pharisaeorum, ut cum illis decimas darent, isti dimidias dent, sicut non de fructibus, sed de ipsis suis bonis fecit Zachaeus. Aut certe duplices decimas, aut duas decimas dando superet impendia Judaeorum. Nisi forte quis simpliciter accipiendum putet, quod omnis qui indigentiam cujuslibet pauperis sanctorum, vel ex dimidia vel certe ex quinta parte, quantum viginti vel quinquaginta ad centum sunt, alleviaverit, certa suae misericordiae sit mercede donandus.
Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Audiant sapientes (0419A)hujus saeculi, ut stultam sapientiam deserere, et sapientem Dei stultitiam queant discere, quanti eorum sapientia divina aequitas aestimaverit, quos non vere prudentes, sed in generatione sua prudentes esse commemorat. Juxta hoc quod alibi dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Nec non et amatores aeternae vitae filios lucis appellando, non aliud eos qui sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt, quam filios arguit esse tenebrarum. Filii autem lucis et filii hujus saeculi vocantur, quomodo filii regni et filii perditionis, cujus enim agit quisque opera, ejus cognominatur et filius.
Et ego vobis dico, facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Mammona iniquitatis, ab hoc appellat (0419B)istam pecuniam, quam possidemus ad tempus, quia mammona divitiae interpretantur. Nec sunt istae divitiae nisi iniquis, qui in eis constituunt spem atque copiam beatitudinis suae. A justis vero cum haec possidentur, est quidem ista pecunia, sed non sunt illis divitiae nisi coelestes et spirituales, quibus indigentiam suam spiritualiter supplentes, exclusa egestate miseriae, beatitudinis copia ditabuntur. Si autem hi qui praebent eleemosynam de iniquo mammonae faciunt sibi amicos, a quibus in aeterna tabernacula recipiantur, quanto magis hi, qui spirituales largiuntur epulas, qui dant cibaria conservis in tempore suo, certissima debent spe summae retributionis erigi.(0419C) HEBDOMADA XI POST PENTECOSTEN. LECTIO EPISTOLAE BEATI PAULI APOSTOLI AD CORINTHIOS, I, CAP. XII. « Scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes. Ideo notum vobis facio, quod nemo in spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesum. Et nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in spiritu sancto. Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem spiritus, et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem spiritum, (0419D)alteri fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult. »
Scitis quoniam cum gentes essetis, etc. Hic sensus dicentis hoc parum verbis videtur aperire: cum gentes essetis a magis vel ab aruspicibus idolorum obedientiam praestabatis, qui vos ad simulacra muta et mortua perducebant. Nunc vero, quia religione suscepta, capacioris sensu esse debetis, libentius acquiescite saluti, et promptius obedite veritati, et quod in notitiam vestram depono, attenta mente (0420A)percipite. ( Ex Orig.) Prout ducebamini, a quo vel a quibus? a spiritibus nempe malignis ducebamini ad opera peccatorum.
Ideo notum vobis facio, quod nemo in spiritu Dei loquens, dicit, etc. Qui anathematizat, id est, qui cum quadam detestatione abnegat Dominum Jesum, non habet spiritum sanctum, et qui credit in Dominum Jesum, spiritum sanctum habet, et quia legimus, Qui filium non habet nec patrem habet, agnoscere ex hoc testimonio possumus, quod qui Christum non credit, nec spiritum sanctum habere credendus est, sicut legimus ad Romanos: Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII). Quomodo ergo operarios iniquitatis Dominus non cognoscit, etiam si virtutes sint operati, ita et Deus (0420B)malis operibus denegatur.
Et nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in spiritu sancto. Hoc est, sine causa fatetur aliquis Dominum Jesum, qui non integre credit in spiritum sanctum, vel sine causa eum verbis confitetur, qui factis negat. Docet ad Corinthios, nisi in spiritu sancto, id est, in bonis operibus conversantes Dominum Jesum dicant, aliter eis prodesse non posse.
Divisiones gratiarum sunt, etc. Hoc est, non solum dona linguarum, sed diversorum charismatum genera dispensantur a Domino; hic vult ostendere gratias spiritus sancti divisas esse, non ipsum.
Et divisiones ministrationum sunt, etc. Quibus ecclesiastica ministeria distribuuntur et officia, quae ministeria (0420C)in sequentibus, spiritu sancto, id est, Deo disponente, ordinata commemorat dicens: Quosdam quidem posuit in Ecclesiam primum apostolos, deinde prophetas, etc. Dicendo enim, idem autem spiritus, idem vero Deus, ostendit se omnino de spiritus sancti divinitate disserere.
Et divisiones operationum sunt. Id est quibus diversae virtutes operabantur, hoc est dicere, idem spiritus sanctus qui operatur omnia haec in omnibus, id est fidelibus atque credentibus.
Unicuique datur manifestatio, etc. Manifestatio spiritus, id est, ut manifestetur illum spiritum sanctum accepisse ad utilitatem salutemque multorum. Non enim pro sua tantum, sed pro fidelium causa gratiarum muneribus locupletantur. Sive ad utilitatem (0420D)incredulorum, ut credant, et ut credentes firmentur. Sive manifestatio spiritus, eo quod per doctrinam spiritalem unicuique manifestam faciat conscientiam suam, sicut in consequentibus dicit, quia per propheticam castigationem occulta cordis ejus manifesta fiunt. Vel quod spiritu illuminatus sensus hominum spirituali discretione cognoscat.
Alii quidem per spiritum sanctum datur sermo sapientiae. Hoc est, ut sapienter et apte, et rationabiliter possit disserere et docere, quod gratiae inspiratione percepit.
Alii quidem sermo scientiae. Scientia est, aut aperire mysteria, aut scire, aut narrare praeterita, aut judicii futura praedicere.(0421A) Alteri fides in eodem spiritu. Hic fides dupliciter intelligitur, non solum quae trinitatem capaci corde percipiat, sed quae ardenti perfectione signa et prodigia possit operari, de qua Dominus in Evangelio dicit: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti, et rel. (Luc. XVII).
Alii gratia curationum in uno spiritu. Id est, per quam infirmis conferat sanitatem.
Alii operatio virtutum. Per quam illuminare caecos, obsessos absolvere, mortuos valeat suscitare.
Alii prophetia. Per quam moralia docet vel de retributionis die aut mentuenda aut speranda praedicat.
Alii discretio spirituum. Id est, ut qualis unusquisque spiritus veniat, vel quid ex Deo, quid ex adversario (0421B)in hominum actione versetur, prudenti examinatione discutiat.
Alii interpretatio sermonum. Id est, quia altius interpretari poterat, quae peregrino sermone alius loquebatur.
Haec omnia operatur unus, etc. Hic ostendit se superius totum de sancti spiritus disseruisse virtutibus, et ipsum jugi sermone Deum se et Dominum praedicasse.
Dividens singulis prout vult. Dividens non ipse divisus, divisiones vero dictae sunt, sicut membrorum in corpore, quia non idem valent aures quod oculi, atque ita membra caetera diversis officiis atque concorditer distributa. Quae tamen, cum sani sumus, una aeque diversa, nec alibi majore, alibi (0421C)minore, sed cum sint unum corpus, communi et parili salute congaudent.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. XIX. « Cum appropinquaret Jesus Hierusalem, videns civitatem, flevit super illam dicens: Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo et ementes, dicens illis: Scriptum est, quia domus (0421D)mea domus orationis est; vos autem fecistis illam speluncam latronum. Et erat docens quotidie in templo. »
Cum appropinquaret Jesus Hierusalem, videns civitatem, flevit super illam. (Ex Beda.) Flevit etenim pius redemptor subversionem perfidae civitatis, quae a Vespasiano et Tito Romanis principibus facta est ei.
Dicens, quia si cognovisses et tu. Subaudi fleres, quae modo, quia nescis quod imminet, exsultas. Ruina enim quae illi imminebat, ipsa sibi civitas, id est, ipsa plebs civitatis ignorabat.
Et quidem in hac die, quae ad pacem tibi. Cum enim carnis se voluptatibus daret, ventura mala non (0422A)prospiceret, in die sua, quae ad pacem ei esse poterant habebat. Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Si enim a cordis ejus oculis mala quae imminerent abscondita non essent, laeta in praesentibus prosperis non fuisset.
Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici, etc. Haec omnia a Vespasiano et Tito facta, nullas qui historiam eversionis ejusdem civitatis legit, ignorat.
Et non relinquent in te lapidem, etc. Haec etiam ipsa jam ejusdem civitatis transmigratio testatur, qui dum nunc in eo loco constructa est, ubi extra portam fuerat dominus crucifixus, prior illa Hierusalem, ut dicitur, funditus est eversa, cui ex qua culpa eversionis suae poena fuerit illata subjungitur.
Eo quod non cognoveris, etc. Creator quippe omnium per incarnationis suae mysterium hanc visitare dignatus est, sed ipsa timoris et amoris illius recordata non est.
Et ingressus templum, etc. Qui enim narravit futura mala ventura, et protinus templum ingressus est, ut de illo vendentes et ementes ejiceret, profecto innotuit, quia ruina populi maxime ex culpa sacerdotum fuit. Domus ergo orationis spelunca latronum facta fuerat, qui ad hoc in templo assistere noverant, ut aut non dantes munera studerent, corporaliter persequi, aut dantes spiritualiter necare.
Videns enim civitatem, etc. Hoc semel egit cum perituram civitatem esse nuntiavit. Hoc quotidie (0422C)redemptor noster per electos suos agere non cessat, cum quosdam ex bona vita ad mores reprobos pervenisse considerat. Plangit eos qui nesciunt cur plangantur, qui, juxta Salomonis verba, laetantur cum male fecerint et exsultant in rebus pessimis (Prov. II). Qui si damnationem suam, quae eis imminet agnovissent, semetipsos cum lacrymis electorum plangerent.
Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi. Suam hic diem habet anima perversa, quae transitorio gaudet in tempore, cui ea quae adsunt ad pacem sunt. Quia dum ex rebus temporalibus laetatur, dum honoribus extollitur, dum in carnis voluptate resolvitur, dum nulla venturae poenae formidine terretur, pacem habet in die sua, quae gravae damnationis suae (0422D)scandalum in die habebit aliena. Ibi enim affligenda est, ubi justi laetabuntur.
Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Perversa quippe anima rebus praesentibus dedita, in terrenis voluptatibus resoluta, abscondit sibi mala sequentia, quia praevidere futura refugit, quae praesentem laetitiam perturbent, dum quae in praesentis vitae oblectatione deserit, quid aliud quam clausis oculis ad ignem vadit.
Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo. Qui unquam sunt humanae animae majores inimici quam maligni spiritus, qui hanc a corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fovent, quam vallo circumdant, (0423A)qui ante mentis ejus oculos reductis iniquitatibus quas perpetravit, hanc ad societatem suae damnationis trahentes coarctant.
Circumdabunt te et coangustabunt te undique. Maligni quippe spiritus undique animam angustant, quando ei non solum operis, sed etiam locutionis, atque insuper cogitationis iniquitates replicant, ut quae prius se per multa dilatavit in scelere, ad extremum de omnibus angustetur in retributione.
Et ad terram consternent te, et filios tuos qui in te sunt. Tunc anima per cogitationem reatus sui ad terram consternitur, cum caro quam vitam suam credidit, redire ad pulverem urgetur. Tunc in mortem filii illius cadunt, cum cogitationes illicitae, quae modo ex illa prodeunt, in extrema vitae ultione (0423B)dissipantur: Sicut scriptum est: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV). Quae scilicet durae cogitationes intelligi etiam per lapideam significationem valent.
Et non relinquent in te lapidem super lapidem. Perversa etenim mens cum perversae cogitationi adhuc perversiorem adjicit, quid aliud quam lapidem super lapidem ponit: sed in destructa civitate super lapidem lapis non relinquetur, quia cum ad ultionem suam anima ducitur, omnis ab illa cogitationum suarum constructio dissipatur.
Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Pravam quamque animam omnipotens Deus modis multis visitare consuevit. Nam assidue hanc visitat praecepto, aliquando autem flagello, aliquando vero (0423C)miraculo, ut et vera quae nesciebat audiat, et tamen adhuc superbiens atque contemnens, aut dolore compuncta redeat, aut beneficiis devicta, malum quod fecit erubescat. Sed quia visitationis suae tempus minime cognoscit, illis in extremo vitae inimicis traditur, cum quibus in aeterno judicio damnationis perpetuae societate colligatur.
Et ingressus templum coepit ejicere vendentes, etc. Sicut templum Dei in civitate est, ita in plebe fideli vita religiosorum, et saepe nonnulli religionis habitum sumunt, sed dum sacrorum ordinum locum percipiunt, sanctae religionis officium in commercium terrenae negotiationis trahunt. Vendentes quippe in templo sunt, qui hoc, quod quibusdam jure competit, ad praemium largiuntur. Justitiam enim vendere, (0423D)est, hanc pro praemii acceptione servare; ementes vero in templo, sunt qui dum hoc persolvere proximo quod justum est nolunt, dumque rem jure debitam facere contemnunt, dato patronis praemio emunt peccatum.
Domus mea domus orationis est, vos autem fecistis illam speluncam, etc. Quia dum non nunquam perversi homines locum religionis tenent, ibi malitiae suae gladiis occidunt, ubi vivificare proximos orationis suae intercessione debuerunt. Templum quoque et domus Dei est ipsa mens atque conscientia fidelium, quae si quando in laesione proximi perversa cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt, quando (0424A)in eos qui in nullo rei sunt, laesionis gladios defigunt. Mens enim fidelium, non jam domus orationis, sed spelunca latronis est, quando relicta innocentia et simplicitate sanctitatis, illud conatur agere, unde valeat proximis nocere; sed quia contra perversa haec omnia verbis redemptoris nostri per sacras paginas indesinenter instruimur, nunc usque hoc agitur, quod factum fuisse perhibetur cum dicitur:
Et erat docens quotidie in templo. Cum enim mentes fidelium ad cavenda mala subtiliter erudit, quotidie veritas in templo docet, sed tunc veritatis verbis veraciter docemur, si extrema mala nostra formidolose et indesinenter aspicimus, juxta illud: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.
IN NATALI SANCTAE FELICITATIS. LECTIO PROVERBIORUM, CAPITE ULT. « Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. Reddet ei bonum et non malum, omnibus diebus vitae suae. Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum, facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Consideravit agrum et emit eum, de fructu manuum suarum plantavit vineam. Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. Gustavit et vidit, quia bona est negotiatio (0424C)ejus, non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Non timebit domui suae a frigoribus nivis, omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Stragulatam vestem fecit sibi, byssus et purpura vestimentum ejus. Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae. Sindonem fecit et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus, fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt, vir (0424D)ejus et laudavit eam. Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. Fallax gratia et vana est pulchritudo, mulier timens Deum ipsa laudabitur. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. »
Mulierem fortem quis inveniet. (Ex Beda.) Mulier fortis ecclesia catholica vocatur, quam Joannes in Apocalypsi amiciam cum sole, id est, Christo vidisse perhibetur. Quae spirituales Deo filios ex aqua et spiritu sancto generare non cessat, quae ideo fortis vocatur, quia cuncta saeculi adversa simul et prospera pro Conditoris sui fide contemnit; quam ipse in carne apparens infirmam invenit, sed visitatione sua fortem reddidit. Videns ergo Salomon (0425A)genus humanum multis implicatum erroribus, ait: Mulierem fortem quis inveniet? ac si diceret: Quis patriarcha aut propheta, vel quis talis aut tantae virtutis vel meriti esse potest, qui de tot incredulis mundi nationibus unam sibi electorum Ecclesiam congreget, quam sua gratia fortem et insuperabilem adversantibus cunctis efficiat? subintelligitur nullus nisi Christus.
Procul. Procul, pro statu posuit temporis, id est, a diebus Salomonis usque ad partum virginis.
Et de ultimis finibus pretium ejus. De ultimis finibus dicit, quia a summo coelo egressio ejus (Psal. XVIII), quia semetipsum pretium redemptionis pro salute nostra obtulit Patri. Unde Apostolus ait: Qui dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (0425B)(Ephes. V). Aliter pretium sanctae Ecclesiae procul positum est, quia incarnatio Verbi Dei et conversatio ejus inter homines, et passio et resurrectio ejus longe est a nostra conditione discreta.
Confidit in ea cor viri sui. Virum sanctae ecclesiae, qui etiam et pretium ejus fieri dignatus est, dominum dicit. Sicut enim is qui fortem fidelemque et castam habet conjugem, confidit in ea, quia nihil contra suam voluntatem adulterina saltem cogitatione possit contaminare, sed quoscunque valet assidua amicitia ad suum virum convertere desiderat, sic redemptor noster in sibi conjuncta confidit ecclesia. Novit enim spiritum gratiae et virtutem charitatis, quam ejus praecordiis infudit. Ideo non dubitat eam, non solum a suae fidei integritate posse corrumpi, (0425C)sed et perseveranter insistere, ut plures ad ejusdem fidei congreget unitatem.
Et spoliis non indigebit. Spoliat enim diabolum ecclesia, cum per praedicatores suos, eos quos ipse deceperat ad veritatis iter revocat, et nunquam diabolica fraude deceptas liberare animas cessat. Donec completo mundi cursu suorum praefinita compleantur summa membrorum.
Reddet ei bonum et non malum. Reddit quippe ecclesia, sive unaquaeque anima, Christo bonum cum perceptis ab eo vitae muneribus, recte vivendo respondet, cum ea quae ipsa scire vel facere ab illo adjuta potuit, etiam aliis intimare satagit. E contrario sunt, qui a Domino acceptis bonis mala rependunt, id est, vel fidei mysteria, quae perceperunt, (0425D)haeretica fece foedando, vel fidem quam professione servant pravis operibus blasphemando, vel mores bonos per colloquia mala corrumpendo.
Omnibus diebus vitae suae. Omnibus diebus reddit Domino bonum, qui in his quae bene inchoat usque ad finem vitae praesentis persistere curat. Cui simile est illud Evangelicum: Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris (Luc. X).
Quaesivit lanam et linum, et operata est, consilio manuum suarum. Haec et secundum litteram sancta ecclesia observare consuevit, juxta illud propheticum: Cum videris nudum operi eum, et carnem (0426A)tuam ne despexeris, etc. (Isai. LVIII.) Et haec non supervacue, sed cum consilio operatur, ut ab ipso viro suo domino audiat in judicio: Venite, benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, quia nudus fui et operuistis me, etc. (Matth. XXV). Mystice autem in lana, quia unus est habitus pietatis et simplicitatis, quae in proximis impendimus opera designantur. In lino vero castigatio vel mortificatio carnis nostrae intimatur.
Facta est quasi navis institoris, de longe portat panem suum. Institorem negotiatorem dicit, qui pro eo sic vocatur ab antiquis, quia in requirendis multiplicandisque mercibus sedulus insistat. Facta est ergo anima sancta, quasi navis institoris, quae (0426B)transit de desiderio fluctus saeculi praesentis, sola quae in coelis accipere sperat aeterna gaudia meditatur, et pro his adipiscendis quicquid valet instanter agit, et adversa omnia fortiter superare contendit. De qua recte subdit, de longe portat panem suum, quia in cunctis quae temporaliter bene agit, aeternam solummodo retributionem exspectat, et ejus vivi panis saturitatem desiderat, qui dixit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan VI), et qui suis auditoribus pie promittit, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI).
Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Quasi enim nocte quiescit, cum aliquis fidelium intermissa sollicitudine (0426C)externa sibimet vacare spiritualiter incipit, et vel lectionibus sacris, orationibus sanctis, vel lacrymis secretis, exercendo se curare non cessat. Nam consurgit de nocte, cum ad agendam etiam proximorum curam se sollicite accingit atque componit. Dat namque praedam domesticis, cum eos quos ab antiquo hoste docendo eripere potuit, societati illorum qui in fide praecesserunt reconciliat. Dat ancillis cibaria, cum humiles sua jussa servantes, ne in labore lassescant, supernae mercedis commemoratione reficit.
Consideravit agrum et emit eum. Agrum dicit possessionem supernae haereditatis, unde Jacob ait Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus (Gen. XXVII.) Quem consideravit ecclesia, (0426D)sive electa anima, et emit, quia studiose didicit quae sunt gaudia vitae perennis, et pro eorum perceptione quicquid potuit laboravit. Aliter: Consideravit agrum, id est, orbem universum, et emit eum, cum missis doctoribus talentum verbi contulit, ut credentes felicissimo Christi mancipatui subderet.
De fructu manuum suarum plantavit vineam. Plantavit autem vineam cum in agro mundi de novis credentium populis fecit ecclesiam, et eam plane Evangelicae veritatis institutione firmavit. Quam vineam de fructu manuum suarum plantavit, quia non solum verbo apostoli, apostolorumque successores, sed et miraculo et bonae operationis doctrina (0427A)credentes instruxit, sed et usque hodie, et usque ad finem saeculi sancta ecclesia sollicite perquirit quos ad fidem convertere possit, et quoscunque dociles invenerit, hos data pecunia verbi in servitium Christi emit, atque in eis vineam Christi plantare, vel potius eos vineam Christi facere satagit.
Accinxit fortitudine, etc. Accinxit ergo ecclesia lumbos suos fortitudine, cum supernorum desideriis intenta, carnalibus illecebris succumbere despexit. Roboravit brachium suum, cum se ad agenda virtutum opera praeparavit. Et bene primo lumbos fortitudine accingere, ac postmodum roborare brachium dicitur, quia nimirum actio boni operis acceptabilis Deo esse minime valet, si (0427B)non fluxa luxuriae quis prius a carne simul et mente restringat.
Gustavit quia bona est negotiatio ejus. Negotiatio ejus agri utique siguificat illius, de quo supra ait: Consideravit agrum et emit eum ( Prov. ult.). Gustavit igitur ecclesia sive anima sancta intimo mentis desiderio, et cognovit quia bona est negotiatio vitae immarcescibilis, quam relictis illecebris temporalibus aeterna mercata est in coelis.
Non extinguetur in nocte lucerna. Eorum namque lucerna nocte extinguitur, qui sicut Dominus ait: Ad tempus credunt, et ad tempus tentationis recedunt. Sed et illorum nocte media extinguetur lucerna, qui veniente judice, oleum charitatis in vasis praecordiorum suorum non habebunt. Sanctae vero ecclesiae (0427C)lucerna non extinguitur in nocte, quia cum a negotio quiescit, actioni vacat liberius lucis supernae contemplationis.
Manum suam misit ad fortia. Fortia dicit perfecta in Christi charitate opera, ut ipse Dominus ait: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro calumniantibus et persequentibus vos (Matth. V). Et illud: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX). Nam et de ejus fortitudine alibi dicit: Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI).
Et digiti ejus apprehenderunt fusum. Solent feminae nentes fusum in dextera, colum tenere in sinistra. In colo enim lana involuta est, quae filo ducenda, (0427D)nendo transit in fusum. Dextra vitam perpetuam, laeva praesentia Dei dona significat, hoc est, opulentiam rerum, pacem temporum, sospitatem corporum, scientiam scripturarum. Haec et similia bona cum Deo largiente percipimus, quasi lanam colo involutam in laeva gestamus. At cum ea pro amore coelestium exercere incipimus, jam lanam agni immaculati de colo in fusum, id est, de laeva in dextram trajicimus, quia de donis nostri redemptoris, de exemplis operum ejus, stolam nobis gloriae coelestis ac vestem charitatis et nuptialem facimus. Digiti namque quibus apprehendere fusum dicitur, ipsam intentionem discretionis quam quisque operatur insinuant.(0428A) Manum suam, etc. Haec de operibus eleemosynarum quae generaliter fiunt in pauperes accipi potest. Sed melius de verbo Dei, quod indumentum salutis animabus confert, intelligitur. Aperuit ecclesia manum inopi, cum mysteria fidei ignorantibus per operarios veritatis revelavit. Palmas extendit ad pauperem, cum late longeque praedicatores aeternae salutis in gentes dispersit.
Non timebit, etc. Frigora nivis corda sunt reproborum perfidiae suae corpore rigentia, quibus abundat iniquitas, et refrigescit charitas. Non timebit ergo ecclesia domui suae a frigoribus nivis, quia domino pollicente credit, quia portae inferni non praevalebunt adversus eam (Matth. VI).
Omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus. Vestiti (0428B)sapientia ad repellendas haereticorum doctrinas. Vestiti sapientia ad tolerandas pravorum hostium pugnas. Sive induti sunt domestici ecclesiae duplici veste, una operis, altera mentis, id est, fidei et operationis, et sacramentis videlicet sui redemptoris imbuti, et informati exemplis, vel certe vestiti sunt duplicibus, quia promissionem habent vitae praesentis et futurae. Nunc in peregrinatione temporali adjuti, tunc in patria perpetua, ubi semper felices vivant gratia divina allevati.
Stragulatam vestem fecit sibi. Stragulata vestis quae variante textura solet firmissima confici, fortia ecclesiae opera et diversa virtutum ornamenta significat. De quibus Psalmista in laudem summi regis cecinit dicens: Astitit regina a dextris tuis in vestitu (0428C)deaurato, circumamicta varietate (Psal. XLIV).
Byssus et purpura indumentum ejus. Byssus in castitate purae conversationis, purpura in effusione pretiosi sanguinis. Hinc enim pulchre dictum est a patribus, quia sancta ecclesia electorum floribus vernans in pace habet lilia, in bello rosas. Bysso ergo induitur ecclesia, cum castigant corpora sua electi, et servituti subjiciunt, purpura cum eamdem continentiam non ob favorem vulgi, sed pro acquirenda beatitudine regni perennis exercent.
Nobilis in portis vir ejus. Vir sanctae ecclesiae vel cujuscunque animae fidelis Dominus est, qui videbatur ignobilis, cum ante tribunal praesidis staret judicandus, cum probra, flagella, sputa, crucem, mortemque susciperet, sed nobilis apparebit cum (0428D)venerit judicaturus orbem in aequitate, et omnes angeli cum eo, et tunc congregabuntur ante eum omnes gentes (Luc. XXII).
Quando sederit cum senatoribus terrae. Ipse enim qui nunc contemnendus putatur a multis, paganis videlicet, Judaeis, haereticis, sive prave viventibus Christianis, ubi saeculi finis adfuerit, ubi ingressum patriae coelestis aperuerit, electis cunctis patebit, nobilis et sublimis, sedens cum senatoribus terrae, illis videlicet, quibus ipse promittit dicens: Amen dico vobis, quia vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX).(0429A) Sindonem fecit et vendidit. In linteo sindonis subtilis intextio signatur sanctae praedicationis, in qua molliter quiescitur, quia mens in illa fidelium spe superna refovetur. Unde et Petro animalia in linteo demonstrantur (Act. X), quia peccatorum animae misericorditer aggregatae, in blanda fidei quiete continentur. Hanc ergo sindonem ecclesia fecit et vendidit, quia fidem, quam credendo texuerat, loquendo dedit, et ab infidelibus vitam rectae conversationis accepit.
Et cingulum tradidit Chananaeo. Chananaeo cingulum tradidit ecclesia, quia per vigorem demonstratae justitiae fluxa opera gentilitatis astringit. Ut hoc quod verbo praecipitur, vivendo teneatur, ut illud: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII). Bene etenim nomine Chanaan, qui (0429B)et in gentilium est populo procreatus, et interpretatur commutatus, conversa ad fidem gentilitas designatur. Quae felicissima commutatione a vitiis ad virtutes, a diabolo transmigravit ad Christum, et impletum est illud vaticinium psalmi: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum, id est, vitia et peccata, et domum patris tui (Psal. XLIV), id est, hostis antiqui, et sic concupiscet Christus rex decorem tuum.
Fortitudo et decor indumentum ejus. Fortitudo ad tolerandam perversorum improbitatem. Decor ad exercendam virtutum gratiam. Fortitudo, quia persecutionem patitur propter justitiam. Decor quia operatur justitiam. Similem huic sententiam Psalmista de Domino posuit dicens, Dominus regnavit, (0429C)decorem induit: induit Dominus fortitudinem (Psal. XCII). Cum enim praedicaret Dominus Evangelium regni, aliis placebat, aliis displicebat; alii bene loquebantur, alii detrahebant, lacerabant, mordebant, conviciabantur. Ad eos ergo, quibus placebat, decorem induit. Ad eos ergo quibus displicebat, fortitudinem. Imitare ergo tu dominum, ut possis esse vestis ipsius, esto cum decore ad eos quibus placent bona opera tua, esto fortis adversum detractores.
Et ridebit in die novissimo. Ridebit, id est, gaudebit in retributione regni coelestis, quae dolebat in certamine vitae praesentis. Mos etenim scripturae est, pro gaudio risum ponere. Sicut et Dominus ait: (0429D)Beati qui nunc fletis, quia ridebitis (Luc. VI). Et beatus Job: Os autem veracium replebitur risu.
Os suum aperuit sapientiae. Ad hoc tantum loquens, os aperuit, ut sapientiam doceret, juxta illud Apostoli: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV), vel certe os cordis aperuit ad discendam ab ipsa sapientia interius veritatem, quam alios foras doceret, utrique autem sensui, quia utrumque facit ecclesia, convenit apte quod sequitur:
Et lex clementiae in lingua ejus. Lex videlicet illa, quae non statim more legis Mosaicae peccantes puniret, sed misericorditer ad poenitentiae remedia revocaret, (0430A)cujus exemplum clementiae ab ipso Dei sapientia Domino et salvatore nostro manifeste praecipitur, cum oblata ei peccatrice muliere: Si quis, inquit, sine peccato est, primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII), et sic eam a crimine, quod patratur, sub conditione amplius non peccandi, miseratus absolvit.
Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Otiosa panem non comedit, quia hoc quod de sacro eloquio intelligendo perceperit, ante aeterni judicis oculos exhibendo operibus ostendit. Item domus mulieris fortis, habitatio est patriae coelestis: semitae domus illius praecepta justitiae, quibus ad aeternam vitae mansionem pervenitur. Quas profecto semitas anima bene considerat, cum (0430B)et diligenter quibus actibus ad superna pervenire debeat inspicit, et quae agenda didicit, sedula exercere non desinat. Panem quoque otiosa non comedit, cum sacrificium dominici corporis percipiens, studet imitari actu, quod in ministerio celebrat, multum sollicita, ne indigne panem Domini comedendo et calicem bibendo, judicium sibi manducet et bibat (I Cor. I). Sed ut patiendo pro Christo, lacrymas fundendo, bonis quoque actibus insistendo, passionum exempla ipsius quantum valet sequatur. Potest et simpliciter accipi, quia panem otiosa non comedit mulier fortis, juxta illud Apostoli: Qui non operatur, nec manducet (II Thessal. III), et ipse de se: Quoniam ad ea, quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt ministraverunt manus (0430C)istae (Act. XX). Unde merito luxuriantes viduas arguens adjungit: Simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae, sed et verbosae et curiosae (I Tim. V).
Surrexerunt filii ejus et beatissimam praedicaverunt. Quod futurum pro certo noverat, more prophetico, quasi jam factum refert: Surgent enim filii Ecclesiae, videlicet, omnes electi in novissimo carnis immortalitate donati, et tunc matrem suam, quae eos ex aqua et spiritu sancto Deo genuit, beatissimam praedicant, quae nunc ab infidelibus, quasi misera contemnitur, et re vera, sicut Apostolus ait: Si in hac vita tantum sperantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV). Quia vero pro vita alia in praesenti militamus, merito cum (0430D)apparuerit quid erimus, matrem nostram quae ex omnibus justis collecta, una Christi columba, sponsa et amica vocatur, beatissimam praedicabimus. Potest et hoc quod dicit: Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt, etiam in hoc tempore convenienter accipi, cum quilibet fidelium transcensis saeculi aerumnis ad coelestia regna perducuntur. Sedere namque ad humiliationem, aliquoties surgere ad gloriam pertinet. Surgunt ergo filii Ecclesiae, et beatissimam eam praedicant, cum coelestibus bonis sublimati, quanta sit illius patriae beatitudo, cujus participes esse meruerunt aspiciunt, et hanc debita laudatione in divina visione concelebrant.
Vir ejus et laudubit eam. Laudabit eam et vir (0431A)ipsius cum bona, quae ipse in praesenti saeculo donat, in futuro remunerabit, dicens in judicio: Venite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis praeparatum est ab origine mundi: quia esurivi et dedistis mihi manducare, etc. (Matth. XV). Ipse quidem primitiae dormientium, resurrexit a mortuis, sed in die judicii manifestius omnibus, quos sua laude dignos judicaverit, quanta sit ejusdem suae resurrectionis gloria demonstrabit. Quibus autem verbis eam laudet consequenter ostenditur.
Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. Multas filias Ecclesias dicit haereticorum et malorum turbas Catholicorum, quae filiae dicuntur, vel Christi, vel Ecclesiae, quia etiam ipsae sunt dominicis renatae sacramentis, et ad adoptionem filiorum, (0431B)quam non custodire perceperunt. Unde et Joannes ait: De nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II) .; quae congregaverunt divitias, videlicet bonorum operum, orationes, jejunia, eleemosynas, afflictionem, et castimoniam carnis, continentiam linguae, meditationem scripturarum, etc. Hujusmodi quae verae sunt divitiae, spiritus ubi pura mentis sinceritate geruntur. Ubi autem sine fide quae per dilectionem operatur fiunt, nihil agentibus prosunt. Sed et illae filiae frustra congregarunt divitias, de quibus Dominus ait: Multi dicent mihi illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus, et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos. Sed omnes istiusmodi filias Ecclesia catholica (0431C)supergreditur, quae fide casta et opere perfecta redemptoris sui vestigia sectatur.
Fallax est gratia, etc. Fallax est gratia laudis, quam ab homine accepit. Vana pulchritudo castitatis vel operationis bonae, quam omnibus ostendat anima quae timore caret divino.
Mulier timens Deum ipsa laudabitur. Illa anima, cujus conscientia sincera est, vera est et laude digna, quia timorem Dei in omnibus servat. Timor est enim principium cunctarum custosque virtutum, Scriptura dicente: Timor Domini principium sapientiae (Prov. I). Et iterum: Qui timet Deum nihil negligit (Eccle. VII); hinc est enim, quod ideo beatus Job et in prosperitate virtutibus incomparabiliter floruit, et in adversitatibus insuperabilis hosti permansit. Quia (0431D)veraciter dicere potuit, semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus ejus ferre non potui (Job. III). Fallax est ergo simulatorum gratia, vanus decor operis stultorum. Ecclesia autem quae in timore incolatus sui tempore conservatur, quoniam ardentes virtutum lampadas venienti ad judicium suo sponso offeret, jure a Deo laudata, januam cum eo regni coelestis intrabit. Qualiter autem eam laudet, terminali versu docetur.
Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. Haec sunt enim verba viri illius, de quo dictum est: Vir ejus laudabit eam, id est, Domini et Salvatoris nostri, qui angelis in fine praecepturus est, ut Ecclesiam post hujus vitae certamen, (0432A)post triturationem, afflictionem terrestrium, ad coelestis regni gaudia introducant, ac vitae immortalis sibi sociam aggregent, juxta illud Evangelicum: Triticum autem congregate in horreum meum (Matth. XIII). Date, inquit, ei de fructu manuum suarum, quia fructum spiritus ferre curavit charitatem, gaudium, pacem, benignitatem, bonitatem, modestiam, continentiam, fidem, patientiam. Pro hoc illi debitam rependite mercedem. Et laudent eam in portis, hoc est, in judicio, sive in ingressu patriae coelestis non hominum favores supervacui, sed opera ipsa quae fecit, examinante, probante, hanc remunerante, illo cujus haec donante gratia perfecit, a quo ut laudari mereamur in futuro concedat ipse propitius nos eum dignis in praesenti vita collaudare servitiis. Amen.(0432B) EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. XII. « Loquente eo ad turbas. Ecce mater ejus et fratres stabant foris quaerentes loqui ei: Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te. Et ipse respondens dicenti sibi ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei. Et extendens manum in discipulos suos dixit: Ecce mater mea et fratres mei: quicunque fecerit voluntatem patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, soror et mater est. »
Loquente Jesu ad turbas, et ecce mater ejus et fratres stabant foris quaerentes loqui ei. (Ex Hieron.) Occupatus erat Dominus in opere sermonis, in doctrina populorum, in officio praedicandi. ( Ex Beda.) Sane quod Dominus ad matrem fratresque rogatus ab (0432C)officio verbi dissimulatur egredi, non maternae refutat obsequia pietatis, cujus praeceptum est: Honora patrem tuum et matrem (Exod. XX), sed paternis se mysteriis amplius, quam maternis debere monstrat affectibus, idem nobis exemplo, quod verbo commendans cum ait: Qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus (Matth. X). Mystice autem mater, et fratres Jesu synagoga ex cujus carne est editus et populus Judaeorum, qui salvatore intus docente venientes intrare nequeunt. Cujus spiritaliter intelligere dicta negligunt, praeoccupans enim ejus ingreditur domum, quia differente Judaea gentilitas confluxit ad Christum, atque in aeterna vitae mysteria quanto fide vicinior, tanto mente capacior hausit, juxta quod Psalmus ait: Accedite (0432D)ad eum et illuminamini (Psat. XXXIII).
Dixit autem ei quidam. (Ex Hieron.) Videtur mihi iste qui nuntiat, non fortuitu et simpliciter nuntiare, sed insidias tendere, utrum spirituali operi carnem et sanguinem praeferat. Unde et Dominus non quo matrem negaret et fratres exire contempsit, sed quo responderet insidianti, extendens manum in discipulos ait: Ecce mater mea et fratres mei, isti sunt mater mea, qui me quotidie in credentium animis generant, isti sunt fratres mei, qui faciunt opera patris mei.
Et ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te. Apostolos cognationi praetulit, ut et nos in comparatione dilectionis carni spiritum praeferamus. (0433A)Fratres consobrinos salvatoris sororis Mariae liberos intelligimus materterae Domini, quae esse dicatur mater Jacobi minoris, et Joseph, et Judae, quos in alio Evangelii loco fratres Domini legimus appellatos.
( Ex Beda.) Foris enim stantes volunt Dominum videre cognati ipsius, cum Judaei spiritualem in lege non quaerentes intellectum, sese ad custodiam litterae foris fixerunt, et quasi Christum potius ad carnalia docenda cogunt exire, quam se ad discenda spiritualia consentiunt ingredi.
At ipse respondens dicenti sibi ait: Quae est mater mea, et qui sunt, etc. (Ex Greg.) Cum is qui voluntatem Dei fecerit soror et frater Domini dicitur, propter utrumque sexum, qui ad fidem colligitur, (0433B)mirum non est. Mirandum vero valde est, quomodo etiam mater Domini dicatur, fideles etenim discipulos fratres vocare dignatus est, dicens: Ite et nuntiate fratribus meis. Qui ergo frater Domini fieri ad fidem veniendo potuerit, quaerendum est etiam quomodo mater esse possit. Sed sciendum est, quia qui Jesu frater et soror esse credendo, mater efficitur praedicando, quasi enim parit Dominum, quem cordi audientis infuderit, et mater ejus efficitur, si per ejus vocem amor Domini in proximi mente generatur.
HAEBDOMADA XII POST PENTECOST. LECTIO EPISTOLAE BEATI PAULI APOSTOLI AD CORINTHIOS, I, CAP. XV. « Notum vobis facio Evangelium, quod praedicavi (0433C)vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini. Qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas, et quia visus est Cephae et post haec undecim. Deinde visus est plusquam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. Deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus. Novissime autem omnium, tanquam abortivo visus est et mihi. Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Gratia autem (0433D)Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit. »
Notum enim vobis facio Evangelium, etc. (Ex Primas.) Hic praetermisso ordine praedicandi, ad doctrinam se contulit resurrectionis, eo quod nonnulli Corinthiorum de resurrectione dubitarent.
Quod et accepistis. Id est, quod acceptum habuistis, et haec dicit, ne illi hoc non credidisse viderentur.
In quo et statis. Id est, in bonis operibus perseverantes, in cujus doctrina ad coelestia estis erecti.
Per quod et salvamini. Id est, per cujus doctrinam salutem speratis animarum et a diversis infirmitatibus corporum, quia sine fide resurrectionis perit omnimodo spes salutis.(0434A) Qua ratione praedicaverim vobis. Ac si diceret, tota ratio praedicationis nostrae haec est, ut resurrectionem credatis, hoc est, praemium omnium qui Christum crediderunt. Alioquin superfluus est omnis labor jejuniorum et omnium tribulationum quas in hac vita pro Christo patimini.
Si tenetis, nisi frustra credidistis. Id est, nisi obliti estis, vel certe si fidei vestrae vel laboris praemium resurgendo non speratis, vane creditis.
Tradidi enim vobis in primis. Id est, ex quo vobis in primordio praedicavi, tradidi mysterium resurrectionis, quod fidei nostrae constat esse, vel primum.
Quod et accepi. Accipere se dixit, sive a lege, sive a senioribus, sive ab ipso Domino per revelationem.
Quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostrie (0434B)secundum scripturas. Ut majore possit beatus Apostolus auctoritate firmare, quod praedicabat, hunc esse Christum salvatorem mundi, dicit: Quem Moyses et prophetae annuntiaverunt, ideo et secundum scripturas praedictum esse eum commemorat, ut illud, Sicut ovis ad occisionem ducitur, et quasi agnus coram tondente se obmutescit, et illud: Traditus est, propter iniquitates nostras, et livore ejus sanati sumus (Isa. LIII), et multa alia in divinis de passione ejus invenies scripturis.
Et quia sepultus est. Ut illud Isaiae: Et dabit impios pro sepultura et divites pro morte sua. Item ipse: Sepultura ejus sublata est de medio
Et quia resurrexit tertia die secundum scripturas. Habes in Osea, Vivificabit nos post duos dies, in die (0434C)tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus (Oseae, VI).
Et quia visus est Cephae. Id est Petro, Cephas enim Syrum nomen est; apparuit Petro, sicut in Evangelio scriptum est, quia apparuit Simoni.
Et post haec undecim. Quando ad eos januis clausis intravit, hoc intelligendum, quia in Evangelio non omnes scriptae sunt visiones, sed tantum quae ad audientium sufficerent fidem.
Deinde visus est plusquam quingentis fratribus simul, ex quibus, etc. Ut enim major fides haberetur multitudinem testium interposuit, ex quibus multi vivere dicuntur qui possint interrogati dicere quae viderunt, multi vero jam dormire dicuntur in morte.
Deinde visus est Jacobo. Jacobo Alphaei seorsum (0434D)apparuit; ferunt enim quod ipse Jacob Alphaei testatus est in coena Domini, dicens: Non se comessurum panem, usque dum videret Christum resurgentem a mortuis.
Deinde apostolis omnibus. Multi hic apostolos illos omnes septuaginta, quos Dominus misit binos ad praedicandum, intelligi volunt.
Novissime autem omnium, etc. Visus est illi in via, quando lux circumfulsit eum, sive in templo haec ideo dicit, ne putarent eum audita potius quam visa narrare; tanquam abortivo dicit, quia est Synagogae mortuus et natus Ecclesiae tanquam abortivo, de cujus vita fuerat desperatum, nisi per gratiam Domini violenter fuisset attractus (I Cor. XV). Attractus (0435A)autem praedicationibus non catenis. Et pro stupore novitatis in vitiis qui erat, in legis eruditione perfectus. Sive ideo abortivus, quia mater synagoga eum male conceptum imperfectumque peperit.
Ego enim sum minimus apostolorum. Haec enim de se propter humilitatem dicit, caeterum erat minimus tempore non labore. Nam alibi ait: Plus omnibus laboravi.
Quia non sum dignus vocari apostolus, etc. Quare non sit dignus ipse exponens ait: Quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Docet nos exemplo suo, etiam si ad praesens proficiamus deflere praeterita, melius est enim dimissa recordari peccata, quam oblivisci commissa. Scriptum est enim: Fili, peccasti, ne adjicias iterum, sed et de praeteritis deprecare (Eccli. XXI).(0435B) Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit. Quia gratia qua redempti sumus, laborem, conatum, meritum non quaesivit. Quotidiana autem gratia post baptismum quotidianum servitium laboris exspectat.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. XVIII. « Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent, unus Pharisaeus et alter publicanus. Pharisaeus stans haec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum, sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus, jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. (0435C)Amen dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo. Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. »
Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent, unus Pharisaeus et alter Publicanus. (Ex Beda.) Publicanus humiliter orans, ad illa praefatae viduae, hoc est, Ecclesiae membra pertinet, de quibus supra dicitur: Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se. Pharisaeus autem merita jactans ad ea de quibus terribilis in conclusione sententia subditur. Verumtamen filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra?
Pharisaeus stans haec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi quia, etc. Quatuor sunt species, quibus omnis tumor arrogantium demonstratur. Cum bonum (0435D)aut a semetipsis habere aestimant, aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc accepisse meritis putant, aut certe cum jactant se habere, quod non habent, aut despectis caeteris singulariter videri appetunt habere quod habent, qua Pharisaeus istae jactantiae peste laborasse deprehenditur, qui idcirco de templo absque justificatione descendit, quia bonorum operum merita sibi quasi singulariter tribuens, oranti publicano se praetulit.
Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Ezechiel propheta de ostensis sibi coeli animalibus scribit: Et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum (Ezech. I), quatuor corpora quippe animalium quatuor, idcirco plena oculis describuntur, (0436A)quia sanctorum actio ab omni parte circumspecta est bona desiderabiliter providens, mala solerter cavens. Sed nos saepe dum aliis rebus intendimus, fit ut alia negligamus, et ubi negligimus, ibi procul dubio oculum non habemus. Nam ecce Pharisaeus ad exhibendam abstinentiam, ad impendendam misericordiam, et referendas Deo gratias oculum habuerat, sed ad humilitatis custodiam non habebat, et quid prodest, quod contra hostium insidias pene tota civitas caute custoditur, si unum foramen apertum relinquitur unde ab hostibus intretur.
Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad, etc. Quantam veniae fiduciam digne poenitentibus praebet, quod publicanus, qui reatum suae nequitiae perfecte cognovit, flevit, confessus est, et si (0436B)injustus ad templum venit, justificatus a templo rediit! Typice autem Pharisaeus Judaeorum est populus, qui ex justificationibus legis extollit merita sua; publicanus vero gentilis est, qui longe a Deo positus, confitetur peccata sua, quorum unus superbiendo recessit humiliatus, alter lamentando appropinquare meruit exaltatus.
Quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Et de utroque populo praefato et de omni superbo, vel humili recte potest intelligi, sicut et illud, quod alibi legimus: Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur (Prov. XVI), quapropter et de verbis elati Pharisaei, quibus humiliari meruit, possumus ex diverso formam humilitatis, qua sublimemur, assumere, ut sicut ille (0436C)consideratis, et pejorum vitiis, et suis virtutibus est elevatus ad ruinam, ita nos non nostra solum pigritia, sed et meliorum virtutibus inspectis, humiliemur ad gloriam, quatenus unusquisque nostrum haec apud se supplex ac submissus obsecret: Deus omnipotens, miserere supplici tuo, quia non sum sicut innumeri servi tui contemptu saeculi sublimes, justitiae merito gloriosi, castitatis laude angelici, velut etiam multi illorum qui post flagitia publica poenitendo tibi meruerunt esse devoti, qui etiam si quid boni tua gratia largiente fecero, quo fine haec faciam, quave a te districtione pensetur ignoro.
IN NATALI SANCTI LAURENTII. LECTIO EPIST. PAULI APOSTOLI AD CORINTH. SECUNDAE, CAP. IX. « Qui parce seminat parce et metet. Et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet. Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus, potens autem est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi. Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit. Et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae. »(0437A) Qui parce seminat parce et metet. (Ex Primas.) Id est, qui parum tribuit egenti, parum accipiet mercedis, secundum misericordiae opera unusquisque et praemia recipiet aeterna.
Et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet. Qualis fuerit devotio, talis erit et remuneratio, qui grato animo et sufficienter, aut rerum temporalium eleemosynam, aut praedicationis indigenti ministraverit verba, sufficienter et large a Domino accipiet praemia. Avarus enim mercedem ex eo quod invitus dederit, non habebit, benedictio enim et dantis aeterna, accipientis praesens efficitur eleemosyna.
Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate. Id est, quantum statuit (0437B)vel elegit pauperibus dare, non coactus sed voluntarius. Tobias enim filio suo ait: Si plurimum tibi est, plurimum tribue, si exiguum, exigua indigentibus communica (Tob. IV).
Hilarem enim datorem diligit Deus. Salomon enim dicit: In omni dato hilarem fac vultum tuum. (Eccli. XXXV). Nam et in divinarum Scripturarum sermone, Dominus vult hilarem suum datorem.
Potest autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis. Ne timeant inopiam eleemosynarii, ideo in opere misericordiae Dei, praeponit potentiam. Omnem gratiam dicit sive copiam frugum, fructusque proventum, sive sensus abundantiam, sapientiaeque intellectum.
Ut in omnibus semper sufficientiam habentes. Ac si (0437C)diceret, omnem sufficientiam tam spiritualium quam etiam carnalium dabit vobis Dominus, ut omne opus bonum, sive devotionis in misericordia, sive eruditionis in doctrina, implere possitis mente libera.
Dispersit dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi. Id est, divisit, dedit pluribus, ideo non uni, sed pluribus, quia majus est oratio multorum quam unius. De rebus enim temporalibus, si bene dispensentur, aeterna justitia comparatur.
Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum, etc. Hoc enim de verbi semine dictum in sancto intelligimus Evangelio, ubi Dominus exponens discipulis parabolam seminis ait: Semen est verbum Dei (Matth. XII). Ac si praedicatoribus Apostolus diceret: Deus qui vobis dedit officium (0437D)docendi, escam non subtrahit corporis. Sive qui vobis dispensando tribuit facultatem, vos minime patietur esurire.
Et multiplicavit semen vestrum. Id est, rerum vobis augmentum faciet, vel sermonum: Date et dabitur vobis, dicit Dominus, qui enim pro Deo sive praedicationis verbum, sive misericordiae dederit alimentum, et hic et in futuro accipiet illud multiplicatum.
Et augebit incrementa frugum justitiae vestrae. Incrementum frugum justitiae dicit, sive facultates rerum, sive doctrinam sermonum, de fructu enim labiorum suorum, ait Salomon, satiabitur sapiens.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. XII. « Amen amen dico vobis: Nisi granum frumenti (0438A)cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam perdet eam, et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Si quis mihi ministrat me sequatur, et ubi sum ego, ibi et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus, qui in coelis est. »
Amen amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Se autem dicebat ipsum esse mortificandum et multiplicandum. Mortificandum in infidelitate Judaeorum, multiplicandum fide omnium populorum.(0438B) Qui amat animam suam perdet eam. Quod duobus modis intelligi potest, qui amat perdet, id est, si amas perdes, si cupis vitam tenere in Christo, noli timere mori pro Christo. Item alio modo, qui amat animam suam perdet eam: noli amare in hac vita, ne perdas in aeterna vita.
Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vita aeterna custodit eam. Ergo quod supra dictum est, qui amat subintelligitur in hoc mundo, ipse itaque perdet. Qui autem odit utique in hoc mundo, in vita aeterna custodit eam. Magna et mira sententia! quemadmodum hominis in animam suam amor ut pereat, odium ne pereat? Si male amaveris, tunc odisti, si bene oderis, tunc amasti. Felices qui oderunt custodiendo, ne perdant hic amando. Hic animae (0438C)nomine vita praesens designatur, vel etiam hujus vitae delectatio, quae perdenda est, ut feliciter invenias voluntatem tuam in regno Dei, quam fortiter vicisti in hoc saeculo. Nam sancti martyres odio habuerunt hanc praesentem vitam pro Christi nomine, dum magis voluerunt hanc praesentem vitam perdere, quam Christum negare.
Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quid est me sequatur, nisi me imitetur? Ministrant ergo Jesu Christo, qui non sua quaerunt, sed quae Jesu Christi, hoc enim est, me sequatur. Vias ambulet meas non suas, sicut alibi scriptum est: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. II). Etiam si porrigit esurienti panem, de misericordia facere debet, non de jactantia, (0438D)non aliud quaerere quam opus bonum, nesciente sinistra quid faciat dextera (Matth. VI), id est, ut alienaretur intentio cupiditatis ad opera charitatis.
Et ubi ego sum, illic et minister meus erit. Merces est amoris et pretium operis, ei qui ministrat Christo, esse cum Christo, et quem fructum, quam mercedem, quod praemium illi promittat, audiamus.
Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum pater meus, qui est in coelis. Quo honore, nisi ut sit cum filio ejus? quod enim superius ait: Ubi ego sum, illic et minister meus erit, hoc intelligitur exposuisse cum dicit, Honorificabit cum pater meus. Nunquam (0439A)majorem honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ubi est unicus, non aequalis factus divinitati, sed consocius aeternitati.
HEBDOMADA XIII POST PENTECOSTEN. LECTIO BEATI PAULI APOSTOLI AD CORINTH. II, CAP. III. « Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera sed spiritu. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat. Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent filii Israel intendere in faciem Mosi, propter gloriam vultus ejus quae evacuatur, (0439B)quomodo non magis ministratio spiritus erit in gloria? Nam si ministratio damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium justitiae in gloria. »
Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum. Ac si diceret illa fiducia inexpugnabilis est, quae non ex nobis, sed ex Christo est, qua nos per fidem nostram gratia magis quam Epistola humana commendat.
Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis. Id est, nihil nostra sapientia vel virtute in causa vestrae salutis operamur. Vult enim ostendere nihil se suo sensu ac possibilitate in salvandis gentibus vel cogitare vel facere, cum utique pauci homines, humiles, imperiti, et pene rustici, sine Dei gratia nunquam (0439C)universum mundum salvare potuissent. Ideo autem hoc praemisit, quia dicturus erat, tanto majus se ministerium suscepisse, quam Mosen, quanto majus est Novum Testamentum a lege, quae absconditum in se Christum mysteriis adumbrata retinebat. Non quod aliquid sibi arroget, sed ut per doctrinam suam, quae in Christo est, facilius eos a falsis apostolis revocet.
Qui idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti. Id est, ad implendum apostolatus officium.
Non littera, sed spiritu. Id est, non carnalis legis, sed spiritualium praeceptorum.
Littera enim occidit. (Ex August.) Ubi est, mors, contentio tua, ubi est aculeus tuus? Exponit aculeum: Aculeus, inquit, mortis peccatum, et adjungit (0439D)rem mirabilem, virtus peccati lex, peccatum enim ardentius excitatur, quando prohibetur, sed si littera adsit, gratia desit. Lex littera est, ecce legem: Non concupisces, ego dico, quia nisi te adjuvet gratia ardentius concupisces, hoc est, quod dictum est, littera occidit. ( Ex Primas.) Si ad praeteritum legis tempus aspicias, tum littera occidebat praevaricatores, si aut Sabbata non observassent, aut carnales victimas non obtulissent. Nunc vero ita occidit, si carnales caeremoniae in offerendis tauris et vitulis custodiantur, quas observatio gratiae jam removit, quae utique nunc si observentur occidunt.
Spiritus autem vivificat. Id est, spiritualis intellectus (0440A)legis aeternam confert salutem. Sed non ex toto scripturarum textu generaliter accipiendum est, nam sunt aliqua quae nunc secundum historiae ordinem debent custodiri, ut est illud: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI), et similia talia.
Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria. Id est, si lex apud antiquos dabat praesentem gloriam, iis qui eam secundum litteram sequebantur, quanto magis eos nunc glorificat, qui eam spiritualiter exsequuntur.
Ita ut non possint filii, etc. Quia visibilis carnalium operum gloria evacuatur, per spiritualem Evangelii gloriam, sed ita evacuatur, ut in melius sensu interiore proficiat, sicut infantia per adolescentiam (0440B)senectute evacuatur, sicut et semen in fructum. Melior quidem fructus semine, sed nunquam sine semine fructus exsurgit, et non perit, sed multiplicatur semen in fructu. Sic ergo evacuatur ut dilatetur, sicut ipse dicit: Cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII).
Quomodo non magis, etc. Id est nostra, quae non evacuatur, quia perfecta est.
Nam si ministratio damnationis gloria est. Superius legis ministrationem, nunc ministrationem damnationis vocavit. Ideo ministratio mortis, quia sola per se non liberabat a morte. Ideo etiam ministratio damnationis, quia reos sine ullo poenitentiae remedio praesenti addicebat exitio.(0440C) Multo magis abundet ministerium justitiae in gloria. Abundat vere in gloriam, id est aeternam, quia justitia gratis sine legalium praeceptorum observatione justificat.
EVANGELIUM MARCI, CAP. VII. « Exiens Jesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. Et adducunt ei surdum et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas ejus, et exspuens tetigit linguam ejus. Et suspiciens in coelum ingemuit, et ait illi: Ephpheta, quod est adaperire. Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte. Et praecepit illis ne cui dicerent. (0440D)Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, et eo amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit, et surdos fecit audire et mutos loqui. »
Exiens Jesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. (Ex Beda.) Decapolis est, ut ipso nomine probat, regio decem urbium trans Jordanem ad Orientem, circa Hippum, et Pellam, et Gadaram, contra Galilaeam. Quod ergo dicitur, quia Dominus venit ad mare Galilaeae, inter medios fines Decapoleos, non ipsos fines Decapolis eum intrasse significat, neque enim mare trans navigasse dicitur, sed potius ad mare usque venisse, atque ad ipsum pervenisse locum qui medios (0441A)fines Decapolis longe trans mare positos respiciebat.
Et adducunt ei surdum et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. Surdus et mutus est, qui nec aures audiendis Dei verbis, nec os aperit proloquendis. Quales necesse est, ut hi qui loqui jam et audire divina eloquia longo usu didicerunt, Domino sanando offerant, quatenus quos humana fragilitas nequit, ipse gratiae suae dextera salvet.
Et apprehendens eum de turba seorsum. Apprehendens namque infirmum de turba seorsum educit, cum mentem peccatis languidam visitationis suae pietatis illustrans, a consuetis humanae conversationis moribus avocat, ad sequenda praeceptorum suorum itinera (0441B)vocat.
Misit digitos suos in auriculas. Mittere digitos in auriculas est, cum per dona sancti Spiritus aures cordis ad intelligenda ac suscipienda verba salutis aperit. Nam digitum Dei appellari Spiritum sanctum testatur ipse Dominus cum dicit Judaeis: Si ego in digito ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt (Matth. XII)? Quod exponens alius evangelista dicit: Si ego in spiritu Dei ejicio daemonia (Luc. XII), et Magi in Aegypto superati dixerunt, Spiritus Dei est hic (Exod. VII). Et lex in tabulis digito Dei scripta est lapideis. Digito ergo Dei in auriculas missi ejus qui sanandus erat, dona sunt sancti Spiritus, quibus corda, quae a via veritatis aberraverunt, ad scientiam salutis audiendam discendamque revocat. Et quia (0441C)cognita veritatis luce sequi confessio debet, apte subjungitur;
Et exspuens tetigit linguam ejus. Et exspuens, quippe Dominus, linguam tangit, cum ad confessionem fidei ora catechizatorum instruit, cum ora diu bruta ad verba sapientiae proferenda cum tactu suae pietatis informat. Sputum namque Domini saporem designat sapientiae, quae teste viro sapiente loquitur: Ego ex ore altissimi prodii primogenita.
Et suspiciens in coelum. Suspexit namque in coelum, ut inde mutis loquelam, inde auditum surdis, inde cunctis infirmitatibus medelam doceret esse quaerendam.
Ingemuit. Ingemuit autem, non quia ipsi opus esset, cum gemitu aliquid petere a patre, qui cuncta (0441D)petentibus donat cum patre, sed ut nobis gemendi daret exemplum, cum vel pro nostris, vel pro nostrorum erratibus proximorum supernae praesidia pietatis invocamus.
Et ait illi, Ephpheta, quod est adaperire. Quod autem ait, ephpheta, id est, adaperire, ad aures proprie pertinet. Aures etenim ad audiendum aperiendae, lingua vero, ut loqui possit, a retinaculis erat suae tarditatis solvenda.
Et statim apertae sunt aures ejus et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebantur recte. Ille etenim solus recte loquitur, sive Deum confitendo, sive aliis praedicando, cujus auditum ut coelestibus possit auscultare et obsecundare mandatis, divina gratia (0442A)reserat, cujus linguam Dominus tactu sapientiae, quae ipse est, ad loquendum instituit. Talis autem merito potest dicere cum Psalmista: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L). Et cum Isaia: Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lapsus est. Verbo erigit mane, mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum (Isai. L).
Et praecepit illis ne cui diceret, quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, et eo amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit, surdos fecit audire et mutos loqui. Si sciebat eos, sicut ille qui notas habebat et praesentes et futuras hominum voluntates, tanto magis praedicaturos, quanto magis ne praedicarent eis praecipiebat, ut quid hoc (0442B)praecipiebat, nisi quia pigris volebat ostendere, quanto studiosius, quantoque ferventius eum praedicare debeant, quibus jubet ut praedicent, quando illi qui prohibebantur tacere non potuerant.
HEBDOMADA XIV POST PENTECOSTEN. EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD GALATAS, CAP. III. « Abrahae dictae sunt repromissiones et semini ejus. Non dicit et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo quod est Christus. Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo, quae post quadragintos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. Nam si ex lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per promissionem donavit (0442C)Deus. Quid igitur lex? propter transgressiones posita est, donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. »
Abrahae dictae sunt repromissiones et semini ejus. (Ex Hieron.) Simplex autem sensus, qui in hoc loco texitur, hanc vim habet, ut doceat Apostolus non posse per legem, quae postea data est, repromissiones, quae antea factae sunt ad Abraham destrui, et posteriora prioribus praejudicare, cum repromissiones (0442D)ad Abraham ante quadringentos triginta annos datae sint, quod benedicerentur in illo universae nationes, legis autem observatio, quod qui fecisset eam, viveret in ea, post quadringentos triginta annos Mosi data sit in monte Sinai.
Non dicit, et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno et semini tuo quod est Christus. Semen Abrahae apostolus Christum interpretatus est. Omnes Scripturas sensu ac memoria peragrans, nunquam plurali numero semina scripta reperi, sed sive in bonam sive in malam partem semper singulari.
Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo. Testamentum vocat promissiones Abrahae factas, quae non possunt ab homine evacuari, cum etiam (0443A)hominum testamenta jus suum teneant, et resolvi non possint, si solemniter fuerint ordinata.
Hic certe si quaeramus utrum hoc testamentum quod dicit confirmatum a Domino non infirmari a lege, quae post quadringentos triginta annos facta est, utrum novum an vetus intelligendum sit, quis respondere dubitet novum? sed in propheticis latebris occultatum, donec veniret tempus, quo revelaretur in Christo.
Quae post quadringentos, etc. (Ex Hieron.) Supputandi in hoc loco anni ab eo tempore quo Dominus ad Abraham locutus est dicens: Et in semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XII, XXII), usque ad legislatorem Mosen, utrum quadringenti et triginta sint, vel quomodo in Genesi ipsi Abrahae (0443B)Dominus pollicetur, quod post quadringentos annos de terra servitutis filii ejus exituri sint, non enim parva res est, et a multis quaesita, nescio an ab aliquo sit inventa.
( Ex Primas.) Neque quis putet esse contrarium, quoniam in libro Geneseos Abraham a Deo dicitur: Scito, praenoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentos annos (Gen. XV), et hic apostolus triginta annos amplius ponit. Quod dicit autem hoc est: septuagesimo aetatis suae anno Abraham accepit a Deo repromissionem. Ex quo tempore usque ad initium legis Mosaicae, quadringenti et triginta anni hac ratione complentur, ex tempore repromissionis usque ad centesimum annum (0443C)Abrahae, quando Isaac nasciturus filius, viginti quinque anni numerantur, postea quinto aetatis anno Isaac parvulus ab Ismahele coepit affligi, sicut idem apostolus in hac ipsa epistola memorat. Evidenter ergo monstratur, secundum sermonem Dei ad Abraham factum, post triginta annos repromissionis semen ejus persecutoribus laborare coepisse.
Nam si ex lege, etc. Ac si diceret, non ex lege quae nondum erat, sed ex repromissione Abrahae donatum est semen, quod est Christus, in quo omnes benedicerentur gentes.
Quid igitur lex, etc. (Ex Hieron.) Hic dicere poterat aliquis: Quid necesse fuit legem post 430 annos repromissionis dari, cum et data lege suspicio destructae sponsionis potuerit oboriri, et manente repromissione, (0443D)non profutura lex data sit, quam praevidens apostolus quaestionem in sequentibus ipse sibi proponit dicens: Quid igitur lex? item ipse sibimet respondit, dicens: Propter transgressiones posita est, donec veniret sanctum, cui promissum est. Post offensam enim in eremo populi, post adoratum vitulum, et murmur in Deum, lex transgressiones prohibitura successit. ( Ex August.) Lex propter transgressiones posita est, ut acciperet homo praecepta, superbe de suis viribus fidens, in quibus deficiens, et factus etiam praevaricator, liberatorem, Salvatoremque requireret. Ita timor legis humilem factum tanquam paedagogus ad fidem gratiamque perduceret, et non transgredi vel cogeret, vel doceret, (0444A)usque dum Christus veniret, de quo dicit: Semen cui repromiserat.
Ordinatam per angelos. (Ex Primas.) Hoc loco Mosen significat legem per angelum Domini accepisse, sicut Stephanus dicit: Hic est qui fuit in ecclesia, in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sinai (Act. VII). ( Ex Hieron.) In omni Veteri Testamento ubi angelus primum visus refertur, et postea quasi Deus loquens, inducitur angelus quidem vere ex ministris pluribus, quicunque sit visus, sed in illo mediator loquitur, qui dicit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III)
In manu mediatoris. (Ex Primas.) Mediatorem Jesum Christum, de quo et ad Timotheum scribitur: (0444B)Unus Deus, unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Timoth. II). Manu mediatoris potentiam et virtutem ejus debemus accipere. Quidam mediatorem Mosen putant. Nam et Moses, aiunt, inter Deum et populum medius fuit, sic enim ipse ad populum ait: Facie ad faciem locutus est nobis Dominus in monte de medio ignis, ego sequester et medius fui inter Deum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus. ( Ex Hieron.) Quia vero lectionis ordo confusus est, et hyperbato perturbatur, sic nobis reddendus videtur: Lex posita est per angelos in manu mediatoris, propter transgressiones ordinata per angelos, donec veniret semen, cui repromissum est, semen autem, haud dubium, quin Christum significet, de quo Matthaeus (0444C)ait: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham (Matth. I).
Mediator autem unius non est. Subauditur unius partis non est mediator, sed inter duas, ut medius sit.
Deus autem unus est. Hoc autem ideo addit, ne quis putaret Christum ab unitate divinae naturae penitus esse divisum, quia mediatoris suscepisset officium
Lex ergo adversus promissa Dei? absit. Ac si diceret: Lex Dei promissa non aufert, sed praeparat ad promissa. Sicut mediator Dei et hominum inter dantem et accipientem legem medius fuit, sic lex ipsa, quae post repromissionem et completionem ejus media subrepsit, quae non idcirco arbitranda (0444D)est repromissionem excludere, qua postea subsecuta eam quae prius fuit, videretur abolere, sed ex eo quod non potuit vivificare, nec id tribuere quod repromissio prima pollicita est, manifestum est in custodiam eam repromissionis non in subversionem datam.
Si enim data esset lex, etc. Ideo non vivificabat, quia peccatum originale auferre non poterat, vel certe quia non hircorum aut taurorum, sed Christi sanguine erat vita donanda.
Vere ex lege esset justitia. Donum promissae haereditatis justitiam nominavit, ac si diceret, si data esset lex, quae possit praestare vitam, et id quod repromissio spoponderat exhibere, vere promissio (0445A)per legem putaretur exclusa. Nunc autem propter transgressiones, ut supra diximus, posita magis eos arguit peccatores, quibus post repromissionem in custodiam, et ut ita dicam, in carcerem data est, ut qui voluntarie noluerunt innocentis exspectare promissum, legalibus vinculis praepediti, et in servitutem mandatorum redacti, custodirentur in adventu futurae fidei in Christo, quae finem repromissionis afferret.
Sed conclusit omnia sub peccato. (Ex Primas.) Adveniente Christo, qui sub lege Mosi erant, conclusi sunt sub peccato, si ultra in legis observatione permanere voluerint. Quia maledicti qui umbrae legis deservierint, veritate praesente. Nam et hoc ostendit, quod non potuit inveniri, qui omnia praecepta (0445B)legis impleret. Sive conclusa sit dicit sub peccato, id est, deprehendit omnia sub peccato esse conclusa, ut peccatum nisi in Christo credentes declinare non possint, et sic necesse esset, ut per solam fidem ad promissam salutem pervenirent credentes. Item conclusi, id est, in multa distracti ex diversis observationibus, occupati in schola legis ad doctrinam fidei servabamur, quae Christi erat tempore revelanda.
Ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. (Ex Hieron.) Id est, necesse esset sola ut fide Christi salvaret credentes. Nec vero aestimandum scripturam auctorem esse peccati, quia omnia sub peccato conclusisse dicatur, cum mandatum quod ex jure praecipitur, ostendat potius arguatque peccatum, (0445C)quam sit causa peccati. Quomodo et jadex non est auctor sceleris nequam homines vinciendo, sed concludit eos et nocentes sententiae suae auctoritate pronuntiat; ut debitos poenae indulgentia postea, si voluerit, principalis absolvat.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. X. « Beati oculi qui vident quae vos videtis. Dico enim vobis, quod multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis et non audierunt. Et ecce quidam legisperitus surrexit, tentans illum et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? Quomodo legis? Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex (0445D)tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut teipsum. Dixitque illi: Recte respondisti. Hoc fac et vives. Ille autem volens justificare semetipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? Suspiciens autem Jesus dixit: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Jericho, et incidit in latrones. Qui etiam dispoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt semivivo relicto. Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso illo praeterivit. Similiter et Levita cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum, et videns eum, misericordia motus est, et appropians (0446A)alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum. Et imponens illum in jumentum suum duxit in stabulum, et curam ejus egit. Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe, et quodcunque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade et fac similiter. »
Beati oculi qui vident quae vos videtis. (Ex Beda.) Non oculi Scribarum et Pharisaeorum, qui corpus Domini tantum viderunt, sed illi beati oculi, qui ejus possunt cognoscere sacramenta, de quibus dicitur: Et revelasti ea parvulis (Matth. XI), beati oculi parvulorum, quibus et se et Patrem Filius revelare (0446B)dignatur.
Dico autem vobis, quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. Abraham exsultavit ut videret diem Christi, et vidit et gavisus est (Joan. X). Isaias quoque (Isai. VI). et Micha, et multi alii prophetae viderunt gloriam Domini, sed hi omnes a longe per speculum et in enigmate viderunt. Apostoli autem in praesentiarum habentes Dominum convescentesque ei, et quaecunque voluissent interrogando discentes (Act. I).
Et ecce quidam legisperitus surrexit, tentans illum et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? Legisperitus qui de vita aeterna Dominum tentans interrogat, occasionem, ut reor, tentandi (0446C)de ipsis Domini sermonibus sumpsit, ubi ait: Gaudete autem quod nomina vestra scripta in coelis sunt, sed ipsa sua tentatione declarat, quam vera sit illa Domini confessio, qua patri loquitur: Quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? Quomodo legis? Ille respondens dixit, etc. Dum legisperito respondet, perfectum nobis Salvator iter vitae coelestis ostendit, cui primo in dilectione Dei et proximi legis scripta proponenti dicit:
Recte respondisti, hoc fac et vives. Apertissime declarans, solam esse dilectionem, et ipsam non verbo tenus ostentatam, sed operis executione probatam, (0446D)quae perpetuam ducat ad vitam.
Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Quis est meus proximus. Cui profecto Dominus ita responsum temperavit suum, ut et hominem qui misericordiam faceret, cuilibet proximum doceret. Et tamen haec eadem parabola specialiter ipsum Dei Filium, qui nobis per humanitatem proximus fieri dignatus est designaret.
Suscipiens autem Jesus dixit: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Jericho. Homo iste Adam intelligitur in genere humano, Hierusalem civitas pacis illa coelestis, a cujus beatitudine lapsus in hanc mortalem miseramque vitam devenit, quam bene Jericho, quae luna interpretatur significat. Variis (0447A)videlicet defectuum laboribus, erroribusque semper incertam.
Et incidit in latrones. Latrones, diabolum et angelos ejus intellige, in quos qui descendebat incidit. Nam nisi prius intus intumesceret, foris tentatus tam facile non cederet, vera est enim satis sententia, quae dicit: Ante ruinam enim exaltatur cor (Prov. XVI).
Qui etiam dispoliaverunt eum. Gloria videlicet immortalitatis et innocentiae veste privarunt. Haec est enim prima stola, qua juxta aliam parabolam luxuriosus filius per poenitentiam rediens ornatur (Luc. XV), et qua protoplasti amissa cognoverunt esse se nudos, tunicasque pellicias naturae mortalis induti sunt (Gen. III).(0447B) Et plagis impositis. Plagae peccata sunt, quibus naturae humanae integritatem violando seminarium quoddam, ut ita dicam, augendae mortis fessis indidere visceribus.
Abierunt. Abierunt autem non ab insidiis aliquatenus cessando, sed ad earumdem insidiarum fraudes occultando.
Semivivo relicto. Semivivum reliquerunt, quia beatitudinem vitae immortalis exuere, sed non sensum rationis abolere valuerunt. Ex qua enim parte sapere et cognoscere Deum potest vivus est homo, ex qua vero peccatis contabescit et miseria deficit, mortuus idem, lethiferoque est vulnere foedatus.
Accidit autem, etc. Sacerdos et Levita, qui viso (0447C)saucio transierunt, sacerdotium et ministerium Veteris Testamenti est, ubi per legis decreta mundi languentis vulnera monstrari tantum, non autem curari poterant, quia impossibile erat, ut Apostolus ait: Sanguine vitulorum et hircorum auferri peccata.
Samaritanus autem quidam iter transiens venit secus eum, et videns, etc. Samaritanus qui interpretatur custos, Deum significat, cui rectissime Propheta, ne hos latrones possit incurrere, supplicat: Custodi me, inquiens, a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantibus iniquitatem (Psal. CXL). Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendens de coelo, vitae praesentis iter arripuit, et venit secus eum qui vulneribus tabescebat (0447D)inflictis, hoc est, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II), compassionis nostrae susceptione finitimus, et misericordiae factus est consolatione vicinus.
Et appropians, alligavit vulnera ejus, etc. Peccata quae in hominibus invenit, redarguendo cohibuit, spem veniae poenitentibus, terrorem poenae peccantibus incutiens. Alligat enim vulnera dum praecipit: Poenitentiam agite. Infundit oleum dum et addidit: Appropinquabit enim regnum coelorum. Infundit et vinum dum dicit: Omnis arbor, quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur.
Et imponens illum in jumentum suum, etc. Jumentum ejus est caro, in qua ad nos venire dignatus (0448A)est, in quo saucium imposuit, quia peccata nostra portavit in corpore suo super lignum, et juxta aliam parabolam inventam, quae erraverat, ovem humeris suis impositam, reportavit ad gregem (Luc. XV). Itaque imponi jumento est, in ipsam incarnationem Christi credere, ejusque mysteriis initiari simul, et ab hostis incursione tutari. Stabulum autem est Ecclesia praesens, ubi reficiuntur viatores de peregrinatione hac in aeternam patriam redeuntes, et bene jumento impositum duxit in stabulum, quia nemo nisi baptizatus, nisi corpori Christi adunatus, Ecclesiam intrabit.
Et altera die protulit duos denarios, etc. Altera die post Domini resurrectionem, nam et ante quidem per Evangelii sui gratiam illuminaverat his qui in tenebris (0448B)et in umbra mortis sedebant, sed potior, resurrectione celebrata, perpetuae lucis splendor effulsit. Duo denarii sunt duo Testamenta, in quibus aeterni Regis nomen et imago continetur. Finis enim legis Christus, qui altera die prolati dantur stabulario, quia tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas. Altera die stabularius denarios, quorum pretio vulneratum curaret, accepit, quia Spiritus sanctus adveniens docuit apostolos omnem veritatem, quo gentibus erudiendis instare atque Evangelium praedicare sufficerent.
Et quodcunque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. Supererogat stabularius, quod in duobus denariis non accepit, cum dicit Apostolus: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, (0448C)consilium autem do. Itemque et Dominus ordinavit his, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere, sed non usi sumus hac potestate, ne quem vestrum gravaremus, cui rediens quod promiserat debitor reddet, quia veniens in judicium Dominus dicit: Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini Dei tui (Luc. XII).
Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse? etc. Juxta litteram manifesta est Domini sententia, nullum nobis amplius quam qui misereatur esse proximum, sed Hierosolymiti civi non sacerdos, non levita ex eadem gente, imo in eadem urbe nati et nutriti, sed exterae gentis accola, quia magis misertus est, factus est proximus. Sacratiore autem (0448D)intellectu, quoniam nemo magis proximus, quam qui vulnera nostra curavit, diligamus eum quasi Dominum Deum nostrum, diligamus quasi proximum, nihil enim tam proximum, quam caput membris, diligamus etiam eum qui imitator est Christi.
Et ait illi Jesus: Vade et tu, etc. Id est, ut vere te proximum sicut te ipsum diligere manifestes, quidquid vales in ejus vel corporali vel spirituali necessitate sublevanda devotus operare.
HEBDOMADA XV POST PENTECOST. LECTIO EPISTOLAE BEATI PAULI APOSTOLI AD GALATAS, CAP. « Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. (0449A)Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecunque vultis illa faciatis. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae; contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia. Quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est (0449B)lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. »
Spiritu ambulate, et desiderium, etc. Hoc tripliciter accipiendum, ut dicamus eos, qui spiritu opera carnis mortificaverint, et seminaverint in spiritu, ut de spiritu metant vitam aeternam, quotiescunque voluptatem carnis senserint titillare, non perficiant desiderium ejus. Alio modo eos ambulare spiritu, et carnis desiderium non perficere dicimus, qui spiritaliter egrediuntur Aegyptum, et spiritualem escam potumque de spirituali hauriunt petra, qui ambulant in omnibus spiritualiter, non perficientes carneae legis litteram, vel desiderium, sed fructus metentes spiritalis intelligentiae (I Cor. X). Tertio modo, quidam desiderium carnis, in his dicunt esse, qui parvuli (0449C)sunt in Christo, iter autem spiritus in perfectis viris. Spiritu ambulate, id est, in gravitate spiritus, id est, in itinere viri perfecti, et desiderium carnis, id est, parvulorum, non perficietis.
Caro enim concupiscit adversus spiritum, etc. Caro praesentibus delectatur, et brevibus, spiritus perpetuis et futuris. Caro enim frigus timet, aspernatur famem, attenuatur vigiliis, libidinibus exardescit, mollia quaerit, et jucunda desiderat. Contra spiritus ea quae carni contraria sunt, et quae illam debilitare queant expetit. Aliter, caro concupiscit adversus spiritum, id est, historia et scripturae carneus intellectus, contra allegoriam et spiritualem doctrinam repugnat. Spiritus autem adversus carnem, id est, sublimiora dejectis, aeterna brevibus, umbrae veritas (0449D)refragatur.
Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Hoc est, si vos totos spiritualibus occupetis actibus, non vobis necessaria est lex, quae non spiritualibus, sed carnalibus data est. Spiritu ducimini dicit, id est spiritu gubernamini, non spiritu hominis, sed Spiritu sancto significat, de quo Apostolus alio loco ait: Ipse spiritus testimonium perhibet (Rom. VIII), spiritui nostro, quod simus filii Dei, quem sequentes spiritum, efficimur spirituales, et sub lege esse desistimus.
Manifesta autem sunt opera carnis. Id est, omnibus nota, vel certe his tantum manifesta, qui in Christo credunt, nam plurimi gentilium in suis ignominiis (0450A)gloriantur, et putant si expleverint voluptatem quamdam, se turpitudine victoriam consecutos. Sed et illud eleganter, quod in carne opera posuit, fructus in spiritu, quia vitia in semetipsa finiuntur, et pereunt, virtutes fructibus pullulant, et redundant.
Quae sunt fornicatio. Primum itaque carnis opus est fornicatio, quam in exordio posuit, ne de mediis ambigamus. Omne enim quodcunque fecerit homo extra corpus est, qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. In eo fornicator majoris est criminis, quia tollit membra Christi, et facit ea membra meretricis, Erunt quippe duo in carne una; qui non est fidelis, nec credit in Christum, sua membra facit membra meretricis. Qui autem credit et fornicatur, (0450B)Christi membra facit membra meretricis.
Immunditia, luxuria. Secundum opus carnis immunditia nuncupatur. Tertium vero luxuria, sequitur enim immunditia comes luxuriae. Quomodo enim in vetere lege (Levit. XV) de nefandis criminibus, quae in occulto fiunt, et ea nominare turpissimum est, ne et dicentis os et aures audientium polluerentur, generaliter scriptura complexa est, dicens, verecundos vel reverentes facite filios Israel ab omni immunditia, sic in hoc loco, caeteras extraordinarias voluptates, ipsarum quoque opera nuptiarum, si non verecunde et cum honestate, quasi sub oculis Dei fiant, ut tantum liberis serviatur, immunditiam et luxuriam nominavit.
Idolorum servitus. Quartum in catalogo operum (0450C)carnis idololatria locum tenet, qui enim semel se luxuriae voluptatique miscuerit, non respicit creatorem. Alias autem omnes idololatriae festivitate, gula, ventre, et his quae infra ventrem sunt delectantur.
Veneficia. Et ne forsitan veneficia, et maleficia, artes non viderentur in novo prohibitae testamento, ipsae quoque quinto loco inter carnis opera nominantur. Saepe enim magicis artibus, et amare miseris evenit et amari.
Inimicitiae. Inimicitia quoque quae post veneficia sexto ponitur loco, quem habeat reatum manifesto crimini subjecta declarat. Quantum enim in nobis est, nullius esse debemus inimici, sed cum omnibus habere pacem.(0450D) Contentiones. Septimum locum inter carnis opera contentio possidet. Servum autem Domini non oportet rixari, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, longanimem, cum mansuetudine erudientem etiam eos qui contrario disputant (II Tim. III).
Aemulationes. Octava succedit aemulatio, quae Graeco sermone ζῆλος significantius et notius appellatur. Quo quidem malo nescio quis nostrum careat. Zelati sunt enim et patriarchae Joseph fratrem suum. Et Maria prophetes et Aaron Dei sacerdos contra Mosen tali passione decepti sunt.
Irae. Ira deinde nono succedit loco, quae justitiam Dei non operatur, et species est furoris. Inter iracundiam autem et iram, hoc interest, quod iracundus (0451A)semper irascitur, iratus pro tempore concitatur, et nescio quis possit regnum Dei possidere, cum is, qui irascitur, separetur a regno.
Rixae. Decimo loco ponuntur rixae, quas aliud Graeci significantes ἐριθείας vocant, si quidem rixa μάχη, dicitur; a regno Dei prohibent. Est autem ἐριθεία, cum qui semper ad contradicendum paratus, et muliebri jurgio contendit, et provocat contendentem; haec alio nomine apud Graecos dicitur φιλονεικία .
Dissensiones. Undecimo loco ponuntur dissensiones, quae sunt opera carnis, cum quis nequaquam perfectus eodem sensu et eadem sententia dicit: Ego sum Pauli, et ego Apollo, et ego Cephae et ego Christi, sed et donorum inter se haec eadem dissensio (0451B)reperitur; mariti videlicet ad uxorem, patris ad filium, fratris ad fratrem, conservi ad conservum, militis ad contubernalem, artificis ad ejusdem operis artificem, nonnunquam evenit, ut et in expositionibus scripturarum oriatur dissensio, e quibus haereses, quae et alio nomine sectae dici possunt, ebulliunt.
Sectae. Duodecimo loco sectae ponuntur, quae a sectando vel divisione sectae nominantur. Si enim sapientia carnis inimica est Deo, sectae quoque, quae nunc in carnis opere ponuntur, non sunt amicae: inimica autem sunt omnia dogmata falsitatis Deo repugnantia.
Invidiae. Tertio decimo loco succedit invidia, quae semper aliena torquetur felicitate, et in duplicem (0451C)scinditur passionem, cum in se est aliquid quod in alio esse non vult, aut alium videns esse meliorem, dolet se ei non esse consimilem. Pulchre quidam de Neotericis Graecum versum transferens elegiaco metro de invidia lusit, dicens: Justius invidia nihil est, quae protinus ipsum Auctorem rodit excruciatque animum.
Ebrietates. Quartum decimum locum inter carnis opera ebrietas tenet: Ebriosi quippe regnum Dei non possidebunt: Vae enim, ait Propheta, qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem, et Dominus inquit: Cavete, ne graventur corda vestra crapula et ebrietate, et curis hujus vitae (Luc. XXI).(0451D) Comessationes. Quintadecima, quae extrema inter carnis opera, comessatio est; manducavit populus, et bibit, et surrexerunt ludere (I Cor. X). In Latinis codicibus adulterium, impudicitia, homicidia, in hoc catalogo vitiorum scripta referuntur, sed sciendum, non plusquam quindecim carnis opera numerata de quibus et disseruimus.
Et his similia. Longum erat universa carnis opera explicare, uno tantum omnia sermone conclusit dicens, et his similia.
Quae praedico vobis, etc. Ubi ante praedixit? utique ubi ait: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI). Peccatum omnes istas species habet. Ergo in anima, (0452A)in qua regnaverit peccatum, non potest Dei regnare regnum
Quoniam qui talia agunt. Notandum itaque atque deflendum, quod contendentes, et dissidentes et iracundos cum idololatris, veneficis et homicidis penitus exclusit a regno.
Fructus enim spiritus est charitas. Quae alia inter fructus spiritus debuit tenere primatum, nisi charitas? sine qua virtutes caeterae non reputantur esse virtutes, et ex qua nascuntur universa quae bona sunt, siquidem et in lege et in Evangelio ipsa obtinet principatum: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua, et proximum tuum tanquam teipsum (Matth. XXII).
Gaudium. Secundus fructus spiritus est gaudium, (0452B)quod Stoici quoque qui distinguunt inter verba subtilius, aliud quid esse aestimant quam laetitiam? Gaudium quippe esse aiunt elationem animi super his quae digna sunt exsultantis laetitia. Notandum quod post dilectionem gaudium sequitur, qui enim diligit quempiam, semper in ejus felicitate laetatur.
Pax. Tertius fructus spiritus est pax, a qua Salomon quoque, qui in typo Christi praecessit, nomen accepit, et de Ecclesia Psalmista canit: Factus est in pace locus ejus (Psal. LXXV), et inter octo Evangelii benedictiones scribitur: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V).
Longanimitas. Quartus fructus spiritus est longanimitas sive patientia, quia utroque modo μακροθυμίαν possumus interpretari. Huic contraria est pusillanimitas, (0452C)qui vero patiens est et universa sustentat, vir sapiens, et cum ἐπιτάσει multum sapiens appellatur, ut in Proverbiis quoque scriptum est: Longanimus vir multus in prudentia (Prov. XIV).
Bonitas. Quintus fructus spiritus est bonitas, et de hac Stoici ita definiunt: Bonitas est virtus sponte ad benefaciendum exposita; sectatores quoque Zenonis ita definiunt: Bonitas est virtus, quae prosit, sive virtus ex qua oritur utilitas.
Benignitas. Sextus fructus spiritus est benignitas sive suavitas. Quia apud Graecos χρηστότης utrumque sonat. Virtus est lenis, blanda, tranquilla, et omnium bonorum apta consortio, invitans ad familiaritatem sui, dulcis alloquio, moribus temperata.
Mansuetudo. Septimus fructus spiritus est mansuetudo, (0452D)quae adversa est irae, rixae, dissensionibus, et nunquam ad sui contraria provocatur, per hanc famulus Dei Moses testimonium meruit accipere Scripturae dicentis: Moses mansuetus erat, plusquam omnes homines super terram.
Fides. Octavus fructus spiritus est fides, quae etiam alibi inter tres ponitur, spes, fides, charitas, inde enim est omne quod operatur, siquidem id quod speramus esse venturum, et nec dum est in praesenti, fide possidemus, sperantes nos tenere quod credimus.
Modestia. Nonus fructus spiritus est modestia, haec semper pacem sequitur, semper pacem sectatur, et nec laesa unquam irascitur.(0453A) Continentia. Decimus fructus spiritus est continentia, quam non solum in castitate debemus accipere, sed etiam in cibo et potu, in eloquio, in ira quoque et vexatione mentis, et detrahendi libidine.
Castitas. Undecimus fructus spiritus est castitas. Castitas enim et in virginibus est, et in continentibus, et in viduis et in conjugiis.
Adversus hujusmodi non est lex. Id est, adversus spiritum non est Lex, justo quippe non est posita, sed iniquis, et non subditis, impiis et peccatoribus. Lex mihi dicit: Non adulterabis, non occides, non falsum testimonium dices, etc. (Exod. XX); si haec omnia charitate in me regnante, quae est fructus spiritus, non fecero, superflua sunt mihi praecepta legis. Ergo qui fructus spiritus spiritualiter implet, (0453B)sub Veteri Testamento non manet.
Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt, etc. Si omnia simul vitia crucifixa sunt, et caro, quasi in cruce pendens, nihil concupiscit, ad quid nobis lex, quae data est ad vitia coercenda? Simul illud notandum, quod eos dixerit Christi esse, qui carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifixerint, contra illos qui solam fidem sufficere arbitrantur.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. XVII. Dum intraret Jesus in Hierusalem, transibat per « mediam Samariam et Galilaeam. Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi. Qui steterunt a longe, et levaverunt (0453C)vocem dicentes: Jesu praeceptor, miserere nostri. Quos ut vidit dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est dum irent, mundati sunt. Unus autem ex illis ut vidit, quia mundatus est, regressus est cum magna voce, magnificans Deum, et cecidit in faciem ante pedes ejus gratias agens. Et hic erat Samaritanus. Respondens autem Jesus dixit: Nonne decem mundati sunt, et novem ubi sunt? Non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. Et ait illi: Surge, vade, quia fides tua te salvum fecit. »
Dum intraret Jesus in Hierusalem, etc. Leprosi non absurde intelligi possunt, qui scientiam verae fidei non habentes, varias doctrinas proferunt erroris. Non enim vel abscondunt imperitiam suam, (0453D)sed pro summa peritia proferunt in lucem, et jactantiam sermonis ostendunt. Nulla porro falsa doctrina est, quae non aliqua vera intermisceat. Vera ergo falsis inordinate permista, in una disputatione vel narratione hominis tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tanquam veris falsisque colorum locis humana corpora variantem atque maculantem. Hi autem tam vitandi sunt Ecclesiae, ut si fieri potest, longius remoti, magno clamore Christum interpellent, unde et apte subjungitur:
Qui steterunt a longe, et levaverunt vocem, etc. Et bene ut salventur, Jesum praeceptorem nominant, quia enim in ejus verba se errasse significant, hunc salvandi humiliter praeceptorem vocant, cumque ad (0454A)cognitionem praeceptoris redeunt, mox ad formam salutis recurrunt.
Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Nullum Dominus eorum, quibus haec corporalia beneficia praestitit, invenitur misisse ad sacerdotes nisi leprosos, quia videlicet sacerdotium Judaeorum figura erat futuri sacerdotii regalis, quod est in ecclesia, quo consecrantur omnes pertinentes ad corpus Christi, summi et veri principis sacerdotum. Et quisquis vel ab haeretica pravitate vel superstitione gentili, vel Judaica perfidia, vel etiam schismate fraterno, quasi vario colore per Domini gratiam caruerit, necesse est ad ecclesiam veniat, coloremque fidei verum quem acceperit, ostendat. Caetera autem vitia tanquam valetudines et quasi morbos (0454B)animae atque sensuum, per seipsum interius, in conscientia, et intellectu Dominus sanat et corrigit. Denique et Paulus voce Domini audita: Quid me persequeris? Ego sum Jesus quem tu persequeris (Act. IX), ad Ananiam tamen missus est, ut sacerdotio illo, quod in ecclesia constitutum est, sacramentum doctrinae fidei perciperet, et verus ejus approbaretur color.
Et factum est dum irent, mundati sunt. Nondum accepta baptismatis sacramenta, nondum spiritualiter ad sacerdotes pervenerant, et tamen infusione spiritus sancti eorum mundatio declarata est.
Unus autem ex illis, ut vidit, quia mundatus est, regressus est, etc. Unus iste qui magnificans Deum, regressus est, unius ecclesiae devotam Christo (0454C)humilitatem significat. Qui bene cadens ante pedes Domini, gratias agit, ille vere Deo gratias agit, qui repressis praesumptionis suae cogitationibus, quam a semetipso infirmus sit, humiliter videt, qui nihil sibi virtutis tribuit, qui bona quae agit esse de misericordia conditoris agnoscit. Cadit autem in faciem, quia ex malis quae se perpetrasse meminit, erubescit.
Et hic erat Samaritanus. Samaritanus quippe interpretatur custos, quo nomine ille populus aptissime significatur, qui gratias agendo ei a quo accepit, tribuit omne quod accepit, quodammodo cantans illud de psalmo: Fortitudinem meam ad te custodiam, quia tu Deus susceptor meus es, Deus meus misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII).(0454D) Respondens autem Jesus dixit: Nonne decem mundati sunt, et novem ubi sunt? Unum si addatur ad novem, quaedam effigies unitatis impletur, quod fit tanta complexio, ut ultra non progrediatur numerus, nisi rursus ad unum redeatur, et haec per infinitatem numeri regula custodiatur. Novem itaque indigent uno, ut quadam unitatis forma coagulentur, et decem sint. Unum autem non eis indiget, ut custodiat unitatem. Quamobrem ut unus ille, qui gratias egit, unice ecclesiae significatione approbatus atque laudatus est, ita illi novem, qui gratias non egerunt, reprobi effecti a consortio unitatis exclusi sunt, ideoque tales in novenario numero, tanquam imperfecti remanebunt, et merito eos Salvator, (0455A)quasi ignotos ubi sint, inquirit, scire enim Dei eligere, nescire reprobare est.
Non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. Secundum corpus quidem facile est videre posse hominem non habere lepram, et tamen animi esse non boni. Secundum significationem autem hujus miraculi conturbat considerantem, quomodo mundus dici potest ingratus. Sed etiam facile est etiam illud videre fieri posse, ut quisque in ecclesiae societate doctrinam integram veramque assequatur, et omnia secundum catholicae regulam disserat, distinguat a creatore creaturam, eoque manifestetur varietate mendaciorum, tanquam lepra caruisse, et tamen ingratus sit Deo, et Domino mundatori suo. Quia elatus superbia gratiarum (0455B)agendarum pia humilitate non sternitur, similisque efficitur eis, de quibus dicit Apostolus: Qui cum cognovissent Deum, non ut Deum magnificaverunt aut gratias egerunt (Rom. I). Quod enim dicit eos Deum cognovisse, ostendit quidem a lepra mundatos, sed tamen statim accusat ingratos.
Et ait illi, surge, vade, quia fides tua te salvum fecit. Qui devotus ante Deum cecidit, surgere et ire praecipitur, quia qui infirmitatem subtiliter cognoscens, humiliter jacet, per divini verbi consolationem surgere ad fortia opera, et crescentibus quotidie meritis, ad perfectiora passim proficere jubetur. Si autem fides salvum fecit eum quem ad agendas Salvatori et emundatori suo gratias inclinavit, ergo perfidia perdidit eos qui de acceptis beneficiis Deo gloriam dare neglexerint.
HEBDOMADA XVI POST PENTECOST. LECTIO EPISTOLAE BEATI APOSTOLI AD GALATAS, CAP. IV. « Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Nam si quis existimat se aliquid esse cum nihil sit, ipse se seducit. Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. (0455D)Unusquisque enim onus suum portabit. Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei et qui catechizat in omnibus bonis. Nolite errare, Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem. Qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Bonum autem facientes non deficiamus. Tempore enim suo metemus, non deficientes. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. »
Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus. (Ex Hieron.) Utamur hoc testimonio adversus eos qui nolunt Scripturas spiritualiter intelligere. Quis est autem (0456A)qui vivit spiritu? nisi absconditus homo noster, qui et juxta carnem interdum solet vivere, sed cum spiritu vixerit, spiritu ambulat, cum in carne voluerit ambulare, vivens mortuus est, vir perfectus in Christo, semper vivit in spiritu.
( Ex Primas.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus: ac si diceret, Si per spiritum vitam habemus, spiritualiter conversemur, et non legi carnaliter serviamus.
Non efficiamur inanis gloriae cupidi. Plane gloriae cupidos dicimus, qui gloriam Dei desiderant, et laudem virtute condignam, et aspectus divini aliquid ostendentem. E contrario qui eleemosynam, longam orationem, castitatem, sive in matrimonio, sive in viduitate, sive in virginitate, pro laude hominum (0456B)facit, inanis gloria est. Gloria enim nunc virtutem, nunc vitium significat. Si ab hominibus quaero gloriam, vitium est, et inanis dicitur gloria, de tali enim gloria scriptum est: Omnia faciunt, ut glorificentur ab hominibus (Matth. VI). Si a Deo quaero gloriam, virtus est. De tali enim gloria, qui me glorificant, glorificabo, dicit Dominus (I Reg. II).
Invicem provocantes, invicem invidentes. (Ex Hieron.) Ita hunc locum cum superioribus copulavimus. Si spiritu vivimus, spiritui obtemperamus, nequaquam per legem, sed per charitatem, nobis invicem servientes, non debemus de scripturarum interpretatione contendere, et dicere, Circumcisio melior est, non, sed praeputium. Contemnenda historia, et allegoria sequenda. Imo allegoria vana est, et umbratica, (0456C)et nullius veritatis fulta radicibus, ex his enim contentionibus inter Judaeos et Gentiles tunc temporis provocationes pariter nascebantur et invidiae.
Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto. (Ex Primas.) Praeoccupatur humana fragilitas in levioribus peccatis, quae insperato et sine meditatione contingunt. Caeterum non est praeoccupatio, quando aliquod peccatum consilio diu meditato committitur.
Vos qui spirituales estis hujusmodi instruite. (Ex Hieron.) Eum quoque qui spiritualis est hortatur, ne cesset manum porrigere corruenti. Et pulchre praeoccupatum in delicto hominem vocat, ex ipso nomine fragilitatem conditionis ostendens, ut dignus (0456D)sit venia, qui velut homo erravit, denique non peccatis pluribus, sed vitio aliquo praeoccupatus erravit, lenitatis spiritum et mansuetudinis, in correctione peccantis, praedicator spiritualis adhibeat, nec rigidus, nec iratus, et tristis corrigere cupiat errantem, sed provocet eum, spondens salutem, veniam repromittens. Aliter, si quis infirmus in fide est, et adhuc lacte nutritur infantiae, nec potest tam cito a legali observatione ad spiritalia sacramenta transire, vos qui robustiores estis in fide, et spirituales effecti, ejus onus portate, nec per scientiam vestram, frater pereat pro quo Christus mortuus est.
In spiritu lenitatis. Ad Corinthios quoque ait: (0457A)In virga veniam ad vos (I Cor. IV)? Hic autem spiritualibus dicit: Instruite in spiritu lenitatis. Verum ibi ad eos dicit: Qui post peccatum non scientes errorem suum, nolebant majoribus subdi et poenitentia corrigi. Ubi vero peccator intelligens vulnus suum, tradidit medico se curandum, ubi non est virga necessaria, sed spiritus lenitatis.
Considerans teipsum ne et tu tenteris. (Ex Primas.) Ac si diceret, quia et tu homo es, et potes in aliquo tentari, et adjutorio indigere, et ideo debes sustinere tentatum, qui enim sub conditione infirmitatis positi sunt merito infirmos sustinent.
Alter alterius onera portate. (Ex Hieron.) Portat quoque fratris necessitatem, qui gravatum pauperem onere egestatis adjuvat. Et facit sibi amicos de iniqua (0457B)mammona, ut audiat a Domino: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, quia esurivi, et dedistis mihi manducare, sitivi, et dedistis mihi bibere etc., (Matth. XXV).
Et sic adimplebitis legem Christi. (Ex Primas.) Lex Christi charitas est, de qua idem Dominus ait: Mandatum novum do vobis, ut diligatis vos invicem sicut et ego dilexi vos (Joan. XIII). Si ergo diligimus Deum et proximum, misereamur pauperi, sicut et Dominus misertus est nobis.
Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. (Ex Hieron.) Si quis non vult onera aliena portare, et immisericors suo tantum opere et virtute contentus est, non quaerens quae aliena (0457C)sunt, sed quae sua, sui tantum amator, et non Dei, ipse se seducit. Dupliciter autem distingui potest. Vel si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, vel ita, si quis existimat se aliquid esse, postea inferendum, cum sit nihil, ipse se seducit, et est sensus, in eo quod se putat esse aliquid, et non ex clementia in proximum, sed suo opere et labore se judicat, sua tantum virtute contentus, iste ex hac ipsa arrogantia nihil fit et ipse se decipit.
Opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. Sensus iste est, tu qui te aestimas spiritalem et alterius infirmitate robustior es, non debes imbecillitatem jacentis, sed tuam fortitudinem considerare. Neque enim si alius perfecte non potest ad Christianismum (0457D)a Judaismo transire, idcirco tu perfectus es Christianus, sed si te propria conscientia non remordet, habes in temetipso gloriam, et non in altero. Intelligi potest et aliter, qui conscientiam habet operis boni, et seipsum considerans, opus suum non reprehendit, non debet de hoc apud alium gloriari, sed in semetipso habeat gloriam, et dicat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi.
Unusquisque enim onus suum portabit. Videtur superioribus contraire, ubi ait: Alter alterius onera portate, sed ibi praecepit, ut peccantes in hac vita nos invicem sustentemus, et alterutrum auxilio simus, hic autem de resurrectionis dicit judicio, quod (0458A)non ex alterius peccato et comparatione deterioris, sed juxta nostrum opus aut peccatores ab eo judicemur aut sancti.
Communicet autem, etc. Imbecillioribus et carnalibus discipulis imperat, ut quomodo ipsi a magistris spiritualia metunt, sic magistris carnalia praebeant in omnibus bonis, id est, in victu et vestimento, et caeteris omnibus, quae homines inter bona numerant. Unde et Job: Si bona accipimus, inquit, de manu Domini (Job. II). Et Dominus in Evangelio: Si vos cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris (Matth. VII)? Aliter dat discipulis mandatum, ut eis qui se instruunt verbo, communicent, obsequantur, dociles, facilesque se praebeant, in his tamen quae bona sunt et spiritualia, non haeretica vel Judaica (0458B)pravitate perversa, catechizatur autem, eruditur et castigatur, intelligitur.
( Ex Primas.) Requirendum quomodo verbo discipulus magistro communicare dicatur, cum eum magis verbo magister instituat, sed verbum intelligi voluit devotionis fructum, et boni operis largitatem. Nam et verbum pro opere solet dicere Scriptura, ut illud de David: Quia fecisti verbum hoc (II Reg. III). Et Moses ait: Quomodo palam factum est verbum istud?
Nolite errare, Deus non irridetur. Id est, qui Deo vult mentiri, aut praecepti praevaricator esse, se decipit.
( Ex Hieron.) Praevidens spiritu, eos qui docentur, et debent magistris sumptus ministrare, posse obtendere (0458C)paupertatem, et dicere: Ager meus hoc anno siccitate aruit, vineam grando contrivit, non habeo unde tribuam quod jubetur, adjecit: Nolite errare, Deus non irridetur, scit corda vestra, non ignorat facultates, et excusatio verbi hominem potest fallere, Deum non potest.
Quae enim seminaverit homo haec et metet. (Ex Primas.) Id est, talia recipiet, qualia egerit, si peccatum poenitentia non sequatur.
( Ex Primas.) Hortatur ad id quod praeceptum est, exhibendum semen nominans, ne putet perditum, quod multiplicato fenore recepturus est.
Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem, qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Omne quod loquimur, agimus, (0458D)cogitamus, in duobus seminatur agris, carne et spiritu, si bona sunt quae de manu, ore et corde promuntur, seminata in spiritu vitae aeternae fructibus redundabunt. Si mala ab agro carnis excepta, corruptionis nobis segetem pullulabunt. Aliter, qui legem carnaliter intelligit, repromissiones quoque carnales, et quae in praesenti saeculo corrumpuntur, exspectat. Qui autem spiritualis adjutor est, seminat in spiritu, et de spiritu metet vitam sempiternam. Illud etiam pariter observandum quod seminat in carne, cum additamento suae carnis ponitur. Qui autem seminat in spiritu, non dicit in spiritu suo, sed simpliciter in spiritu; qui enim bona seminat non in suo quippiam, sed in (0459A)Dei spiritu seminat, de quo et vitam est messurus aeternam.
Bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metamus non deficientes. Cohortatur eos ad studium perseverantiae, qui in hac vita mercedem boni operis exspectant, nescientes, quia sicut in semine aliud sationis, aliud messis est tempus, sic et in praesenti vita sementis est tempus, et in aeternum erit metendi, quam segetem nemo potest metere deficiens, qui enim perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Matth. X).
( Ex Primas.) Nunc tempus seminandi est non metendi, non ergo hic nostram mercedem quaeramus accipere, ne tenera herba hiemis rigore demessa, non prosit, et non sit quae in futuro metatur. (0459B)Dicetur enim nobis: Recepistis bona vestra, et iterum: Receperunt mercedem suam.
Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. (Ex Hieron.) Tempus seminantis, ut diximus, praesens est vita, in qua licet nobis seminare, cum autem transierit, operandi tempus aufertur.
( Ex Primas.) Ultimum seminantibus hoc tempus est, festinemus ergo campos omnes serere, maxime eos, qui sunt uberrimi repleamus, ne incipiamus tempore messis aliis epulantibus esurire.
Maxime autem ad domesticos fidei. (Ex Hieron.) Imitemur Patrem nostrum, qui est fons bonitatis, et solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, et omnibus benefaciamus, (0459C)maxime domesticis fidei, hoc est Christianis, qui eumdem habent Patrem. Videtur mihi locus iste posse et superioribus cohaerere, ut domesticos fidei magistros nominet, quibus supra omnia quae putantur bona ab auditoribus suis jusserat ministrare, id est, paganis atque Christianis, et bonis et malis misericordiam faciamus, ne eis quod Deus non negat denegemus. Maxime tamen his qui peculiarem fidei cultui ac religioni exhibent famulatum.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. VI. « Nemo potest duobus dominis servire. Aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae. Ideo dico vobis, ne solliciti (0459D)sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro, quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plusquam vestimentum? Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et Pater vester coelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt, non laborant neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Si autem fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit, quanto magis (0460A)vos, minimae fidei. Nolite ergo solliciti esse dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur. Haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. Quaerite autem primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. »
Nemo potest duobus dominis servire. (Ex August.) Qui sunt duo domini deinceps ostendit, cum dicit: Non potestis Deo servire et mammonae. Mammona apud Hebraeos sive Syros, divitiae nuncupantur. Congruit et Punicum nomen, nam lucrum Punicae mammon dicitur ( Ex Hieron.) Audiat hoc avarus, audiat Christianus, non posse se simul divitiis Christoque servire, et tamen non dixit: Qui habet divitias, (0460B)sed qui servit divitiis. Qui enim divitiarum servus est, divitias custodit ut servus. Qui autem servitutis excussit jugum, distribuet eas ut dominus.
Aut enim unum odio habebit, et alterum diliget, aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Patietur durum et perniciosum dominum, quisquis servit mammonae, sua enim cupiditate implicatus, subditur diabolo, sed tamen patitur, alterum autem contemnit. Non dixit: Odio habet, nullius enim fere conscientia Deum odisse potest, contemnet autem, id est, non timet.
Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Ut intelligas eum qui dedit animam, multo facilius (0460C)escam esse daturum, et qui corpus dedit, multo facilius daturum esse vestimentum. Quo loco quaeri solet utrum ad animam cibus iste pertineat, cum anima incorporea sit, iste autem cibus corporeus est. Sed animam pro ista vita noverimus positam, cujus retinaculum est alimentum. Secundum istam significationem dictum est: Qui amat animam suam, perdet illam; et Pastor bonus animam suam ponit (Joan. X, 2). Quod nisi de hac vita acceperimus, contrarium erit illi sententiae, qua dictum est: Quid proderit, si totum mundum lucretur, animae suae detrimentum patiatur (Matth. XVI)?
Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? (Ex Hieron.) Quod dicit istiusmodi est, qui majora praestitit utique et minora praestabit. (0460D)Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Deus pascit illa (Matth. VI). Simpliciter ergo accipiendum, quod si volatilia absque cura et aerumnis Dei aluntur providentia, quae hodie sunt et cras non erunt, quorum anima mortalis est, et cum esse cessaverint, semper non erunt, quanto magis homines, quibus aeternitas repromittitur, Dei regantur arbitrio!
Nonne vos magis pluris estis illis? (Ex August.) Id est, chariores estis vos, et plus valetis, quia rationales estis.
Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis? Id est, in cujus potestate et dominatu (0461A)factum est, ut ad hanc staturam corpus vestrum perduceretur, ejus providentia vestiri potest.
Considerate lilia agri quomodo crescunt, non laborant neque nent. Dandum erat etiam de vestimentis documentum, sicut datum est pro alimento, sed ista documenta non sic allegorice discutienda sunt, ut quaeramus quid significaverit avis aut lilia, posita sunt enim ut de rebus minoribus majora persuaderentur.
Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. (Ex Fulg.) In omni gloria, id est, in omni varietate vestium, deliciarum, sive in magnitudine regni, sicut unum ex istis subauditur liliis.
( Ex Hilar.) Et revera quod nec sericum quae regum (0461B)purpura est, nec pictura textricum potest floribus comparari, quid ita rubet ut rosa? quid ita candet ut lilium? violae vero purpuram nullo superari murice oculorum magis quam sermonis indicium est.
Si autem fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittetur, id est in ignem, Deus sic vestit. Hic intelligitur quod superius lilia non specialiter pro una, sed generaliter pro multis dixerit herbis.
Quanto magis vos, minimae fidei! Ille enim minimus est in fide, qui non est perfectus in charitate. Charitas enim omnia credit, fides enim a modico incipit, sed crescit usque dum ad id quod perfectum est pervenit. Unde et apostoli Domino dicunt: Auge (0461C)nobis fidem. Quam perfectam Paulus omnem nominat, dicens: Et si habuero omnem fidem, et reliqua (I Cor. XIII).
Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid, etc. Labor exercendus est, sollicitudo tollenda. Hoc quod dicitur: Ne solliciti sitis, etc., de carnali cibo et vestimento accipiamus, caeterum de spiritualibus cibis et vestimentis semper debemus esse solliciti.
Quaerite autem primum regnum Dei. Hic primum non pro ordine posuit, sed pro qualitate, ac si diceret: Quaerite praecipua ante omnia, et summe regnum Dei et justitiam ejus, et dabitur vobis, et insuper, id est, excepto regno quidquid opus fuerit, adjicietur vobis(0461D) HEBDOMADA XVII POST PENTECOSTEN. EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD EPHESIOS, CAP. III. « Obsecro vos, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. Hujus rei gratia flecto genua mea ad patrem Domini mei Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtutem, corroborari per spiritum ejus in interiori homine, habitare Christum per fidem in cordibus vestris. In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, longitudo, sublimitas, et profundum. Scire etiam supereminentem scientiae (0462A)charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter, quam petimus aut intelligimus secundum virtutem quae operatur in nobis, ipsi gloria in ecclesia et in Christo Jesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen. »
Obsecro vos, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. (Ex Hieron.) Hoc est ergo quod Apostolus rogat, et a Domino magnopere deprecatur, ne deficiant in pressuris suis. Videbat quippe se de Hierusalem usque ad Illiricum Evangelium praedicasse, isse Romam, Hispaniam perrexisse, vel ire disponere, totus mundus ad doctrinam ipsius, de potestate principis tollebatur. Deserebant idola et cultoribus templa deserta squalore (0462B)et sordibus replebantur. Ob quam causam omnis exercitus daemonum, omnis turba inimicarum fortitudinum contra ipsum facto cuneo dimicabat, ut per tribulationes et angustias Evangelium Christi desineret praedicare, et lassus aliquando requiesceret. Hoc est itaque quod ait: Peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, totum enim quod patior, quod tribulor, quod coarctor vestrae salutis est causa, dum vobis Evangelium annuntiare desidero, quae tribulationes meae vestra est gloria. Potest autem secundum id, quod latius expressit, propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. Illud autem potest exponi, quod pro Ephesiis petat, ne in pressuris apostoli lassescant atque deficiant. Siquidem et ea quae (0462C)sequuntur, huic magis sensui congruunt.
Hujus rei gratia flecto genua mea ad patrem Domini nostri. Sicut enim sunt oculi exteriores et interiores, ita sunt genua hominis exterioris et interioris. Nam quod Apostolus ait: Ut in nomine Jesu Christi omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II), non ad genua corporis, sed ad subjectionem mentis, et inclinationem animae, cordisque obsequium pertinet. Haec autem specialiter exponentes, non statim juxta litteram orandi consuetudinem tollimus, qua Deum genu posito suppliciter adoramus. Sed sicut illud aedificat simplices, sic veram geniculationem esse docemus in animo, quia multi corporales flectentes genu, animae nequaquam flectunt, et e diverso alii erecto Deum corpore deprecantes, magis (0462D)se animo curvaverunt.
Ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur. Non ut in Latinis codicibus additum est, ad patrem Domini nostri Jesu Christi, sed simpliciter ad patrem legendum, ut Dei patris nomen non in Domino nostro Jesu Christo, sed omnibus creaturis rationabilibus coaptetur. Notandum quod non dixerit: Ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nata est vel creata, sed ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur. Aliud est enim appellationem paternitatis mereri, aliud naturae habere consortium. Sicut ergo solus bonus bonos facit, et solus verus, veritatis nomen impertit, ita et solus pater, qui creator est omnium et universorum causa, substantia, (0463A)praestat caeteris, ut patres esse dicantur. Quaeritur vero quam ob causam et in coelis ab eo omnis paternitas appelletur. Quomodo nos patriarchas et prophetas nostros patres dicimus, ita puto et Angelos caeterasque virtutes habere principes sui generis in coelestibus, quos patres gaudeant appellare. Archangelus enim nisi angelorum dici non potest, et dominatio principatus et potestates nisi inferiores subjectos habeant, non vocantur. Potest ergo et hoc dici, quod Deus Domini nostri Jesu Christi juxta substantiam pater est, et unigenitus non est adoptione filius, sed natura. Caeterae quoque creaturae paternitatis nomen adoptione meruerunt.
Ut det vobis, etc. Propterea dicit, curvo genua mea ad patrem, ut tribuat vobis virtutem gloriae (0463B)suae, id est, majestatis suae habere consortium, vosque roboret atque confirmet per spiritum sanctum, quia nulla fortitudo absque Spiritu sancto est. Roboret autem atque confirmet in interiorem hominem. Non enim exteriorem, sed interiorem hominem cupimus roborari, ut postquam habitaverit Christus in interiore homine, in ipsius interioris hominis habitet principali, id est, in cordibus vestris. Hoc autem totum per fidem fiet, si credamus in eum. Quamobrem ait, habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Habitatio autem ista, quae per exordium fidei fabricatur, radices et fundamenta in charitate habet, haec est vita cordium, in qua vivimus in saeculum saeculi, ab initio fidei usque ad finem speciei.
In charitate radicati, etc. Haec est communio cujusdam (0463C)divinae coelestisque reipublicae, hinc saturantur pauperes, non sua quaerentes, sed quae Jesu Christi. Nam de ipso pane quo tales saturantur quodam loco Apostolus dicit: Unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X).
Quae sit latitudo, etc. Ipsa charitas cum in bonis operibus dilectionis exercetur, quasi ad subveniendum quaquaversum potest porrigi, et haec latitudo est. Nunc longanimitate adversa tolerat in eo quod veraciter tenuit, perseverat, et haec longitudo est, hoc autem totum propter adipiscendam vitam facit aeternam quae illi promittitur in excelso, et haec altitudo est. Existit vero ex hoc cultu ista charitas, ubi fundati quodammodo et radicati sumus, ubi causae voluntatis Dei non vestigantur, et hoc est profundum. (0463D)Altitudo quippe commune nomen est excelso et profundo. Sed cum in excelso dicitur, sublimitatis eminentia commendatur. Cum autem in profundo, difficultas investigationis et cognitionis, unde et illud Deo dicitur: Quam magnificata sunt opera tua, Domine, nimis profundae factae sunt cogitationes tuae (Psal. CIII).
Scire et jam supereminentem, etc. In hoc mysterio figura crucis ostenditur, qui enim quia voluit mortuus est, quomodo voluit mortuus est. Non frustra igitur tale genus mortis elegit, nisi ut in eo quoque latitudinis hujus et longitudinis et altitudinis et profunditatis magister existeret. Nam latitudo est in eo ligno quod transversum desuper figitur, hoc ad (0464A)bona opera pertinet, quia ibi extenduntur manus. Longitudo in eo quod ab ipso ligno usque ad terram conspicuum est. Ibi enim quodammodo statur, id est, persistitur et perseveratur, sed et tribuitur. Altitudo est in ea ligni parte, quae ab illo quod transversum figitur sursum versus relinquitur, hoc est, ad caput crucifixi, quia bene sperantium superna exspectatio est. Jam vero illud ex ligno quod non apparet, quod fixum occultatur, unde totum illud exsurgit, profunditatem significat, gratuitate gratiae, in quo multorum ingenia conteruntur, id vestigare conantia, ut ad extremum eis dicatur: O homo, tu quis es, ut respondeas Deo (Rom. IX).
Ei autem qui potens est, etc. (Ex Hieron.) Hoc ostendens se quidem juxta imbecillitatem hominis (0464B)postulasse, quae eis conducibilia videbantur. Caeterum quantum ad rei ipsius pertinet veritatem plus Deum valere tribuere, quam rogatur. Praestabit igitur super quam petimus aut intelligimus, secundum eam virtutem quae operatur in nobis.
Ipsi gloria in ecclesia, etc. Ipsi itaque Deo sit gloria, primum in ecclesia quae est supra, non habens maculam, neque rugam, et quae propterea gloriam Dei recipere potest, quia corpus est Christi, deinde in Christo Jesu, quia in corpore assumpti hominis, cujus sunt universa membra credentium, omnis divinitas corporaliter, quae quidem gloria non in praesens tantum tempus extenditur, et futuris saeculis terminatur, sed in omnes generationes in saeculum saeculorum ineffabili aeternitate permanet, crescit, (0464C)augetur.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. VII. « Ibat Jesus in civitatem quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli ejus, et turba copiosa. Cum autem appropinquarent portae civitatis, ecce defunctus efferebatur, filius unicus matris suae, et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum ea. Quam cum vidisset Jesus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Et accessit et tetigit loculum. Hi autem qui portabant, steterunt, et ait: Adolescens, tibi dico, surge. Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae. Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: Quia Propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem (0464D)suam. »
Ibat Jesus in civitatem quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli ejus, et turba copiosa. Naim civitas est Galileae in secundo milliario Thabor montis, contra meridiem, juxta Endor, qui est vicus grandis in quarto milliario ejusdem montis ad meridiem. Interpretatur enim Naim fluctus vel commotio.
Cum autem appropinquaret portae civitatis. Porta civitatis qua defunctus efferebatur, puto aliquem de sensibus esse corporeis, qui enim seminat inter fratres discordias, qui iniquitatem in excelso loquitur, is per oris portam extrahitur mortuus. Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam per oculorum portam amoris judicium profert. Qui fabulis otiosis, (0465A)obscenisve carminibus vel detractionibus aurem libenter aperit, hanc animae suae portam mortis efficit.
Ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae. Defunctus hic, qui extra portam civitatis multis est intuentibus elatus, significat hominem lethali criminum funere soporatum, eamdemque insuper animae mortem non cordis adhuc cubili tegentem, sed ad multorum notitiam per locutionis operisve sui indicium, quasi per suae civitatis ostia propalantem. Qui bene filius unicus matris suae fuisse perhibetur, quia licet e multis collecta per fontis lavacrum una sit perfecta et immaculata virgo mater ecclesia, singuli quique tamen fidelium universalis se ecclesiae filios rectissime fatentur. Nam et electus quilibet, quando (0465B)ad fidem imbuitur, filius est, quando alios imbuit, mater. An non materno erga parvulos agebat affectu, qui ait: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus.
Et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. Viduam esse ecclesiam omnis anima sponsi Dominique sui se morte redemptam meminit, agnoscit. Divino autem nutu multa Dominum turba, multa viduam comitabatur, ut viso tanto miraculo, multi testes, multi Dei fierent laudatores.
Quam cum vidisset Jesus, misericordia motus super eam, dixit: Noli flere. Desiste, inquit, quasi mortuum flere, quem mox vivum resurgere videbis, et pulchre Evangelista Deum prius misericordia motum esse super matrem, ac sic filium suscitare testatur, (0465C)ut in uno nobis exemplum imitandae pietatis ostenderet, in altero fidem mirandae potestatis astrueret.
Et accessit et tetigit loculum, hi autem qui portabant steterunt. Loculus in quo mortuus effertur, male secura desperati peccatoris conscientia est. Qui vero sepeliendum portant, vel immunda desideria, quae hominem rapiunt in interitum, vel lenocinia blandientium sunt venenata sociorum. Quae peccata nimirum, dum favoribus tollunt, accumulant, peccantesque contemptu, quasi aggere terrae obruunt. De quibus alibi dicitur: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII). Mortuos quippe mortui sepeliunt, cum peccatores quique sui similes alios nocivo favore demulcent, congesta pessimae adulationis (0465D)mole, ne qua aliquando spe resurgendi potiantur opprimunt. Domino ergo loculum tangente, funeris bajuli steterunt, quia superni formidine judicii attacta conscientia, et carnalium saepe affluentiam voluptatum, et injuste laudantium turbam coercens, ad seipsam revertitur, vocantique ad vitam festina respondet Salvatori, unde recte sequitur:
Et dixit adolescenti, tibi dico surge, et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui, et dedit illum matri suae. Resedit quippe qui erat mortuus, cum interna compunctione reviviscit peccator, incipit loqui cum reducis indicia vitae cunctis qui peccatum luxerant ostendit. Redditur matri, cum per sacerdotalis decreta judicii communioni sociatur ecclesiae.(0466A) Accepit autem omnes timor, et magnificabant, etc. Quanto desperatior animae mors ad vitam revocatur, tanto plures eodem corriguntur exemplo. Vide David prophetam, vide apostolum Petrum, quorum quo gradus altior, eo casus gravior. Quo autem gravior casus, eo pietas erigentis gratior, quo vero gratior in eis Domini pietas apparuit, eo certior cunctis poenitentibus spes salutis apparuit, ut jure omnes qui audiunt dicant:
Quia Deus visitavit plebem suam. Non tantum verbum suum semel incorporando, sed etiam nostra hoc, ut suscitari debeamus semper in corda mittendo.
HEBDOMADA XVIII POST PENTECOST. EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD EPHESIOS, CAP. IV. « Obsecro vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis (0466B)vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in charitate. Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus et una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui est super omnes et per omnia et in omnibus nobis. Qui est benedictus in saecula saeculorum, Amen. »
Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis, etc. (Ex Hieron.) Potest et in Christi vinculis, et in carcere pro martyrio constitutus, haec scribere. Melius autem est, si vinctum Domini charitate dicamus. Est et alia expositio, quae an recipienda sit, erit in potestate lectoris. Vinculum animae (0466C)corpus hoc dici, et quia Paulus ob ministerium Evangelii corpus acceperit, consequenter Christi vinctus sit appellatus. Ambulare credendus est, qui ingreditur per eum qui dicit: Ego sum via, et non declinet, neque ad dexteram neque ad sinistram (Isaiae XXX; Prov. IV), et avertit pedem suum ab omni via mala, completurque in eo: A Domino gressus hominis diriguntur (Psal. XXXVI).
Cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia. Qui terram et cinerem esse se novit, et post paululum in pulverem dissolvendum, nunquam superbia elevabitur, et qui Dei aeternitate perspecta, breve et pene ad puncti instar humanae vitae spatium cogitarit, ante oculos suos semper habebit interitum, et erit humilis atque dejectus: omnis autem humilitas (0466D)non tam in sermone quam in mente est, ut humiles nos esse conscientia noverit, et nunquam nos vel scire vel intelligere vel esse aliquid aestimemus. Mansuetudo quoque illa est, quae nulla passione turbatur, et specialiter ira et furore rumpitur, quam qui habuerit, beatitudinem, quae Domini voce promissa est, consequetur.
Supportantes invicem in charitate. Hoc ipsum mihi videtur significare et illud quod ad Galatas scribitur: Alterutrum onera vestra portate (Gal. VI). Alterutrum onera portare, vel sufferre invicem in charitate eos complere dicimus, qui divites sunt, et inopiam pauperum sublevant. Nec peccantem fratrem, nec inopem consolatur, qui non habet charitatem, (0467A)contemnit verba Apostoli commonentis: Debemus autem nos, qui fortiores sumus, infirmitates imbecillium portare, et non nobismetipsis placere (Rom. XV).
Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Ephesiis, qui jam unitatem sancti Spiritus fuerant consecuti, recte dicitur, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Qui enim quid habet, servandi illi sollicitudo praecipitur, qui autem non habet, studium illi ut habere valeat, imperatur.
Unum corpus. Vel simpliciter unum corpus Christi intelligitur, quae est Ecclesia, vel certe quod ex virgine est dignatus assumere, ne illi quidem putent toties corporatum, quoties in Veteri apparuit Testamento(0467B) Unus spiritus. Unus quippe largitor et sanctificator est omnium, vel certe unum corpus ad vitam refertur et opera, quae Graece dicuntur πρακτικός βιός, et unus spiritus ad scientiam et contemplationem, quae proprio versatur in corde, et ab illis dicitur θεωρία .
Sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Cum ergo membrum quis fuerit Ecclesiae, nec ab uno ejus spiritu separatus, consequenter erit in una spe vocationis. Quaeritur quomodo una spes vocationis sit, cum apud Patrem diversae sint mansiones, ad quod unam spem vocationis regnum coelorum, quasi unum bonum Dei Patris esse dicemus, et in una domo varias mansiones. Alia enim gloria (0467C)solis, alia lunae, alia stellarum (I Cor. XV), aut certe illud subtilius indicatur, quod in fine et consummatione rerum in pristinum statum restituenda sint omnia, quando omnes unum corpus efficimur, et in virum perfectum reformamur, et oratio pro nobis Salvatoris impletur: Pater, da ut quomodo ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint (Joan. XVII).
Unus Dominus et una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater, etc. Unus est Dominus, et unus est Deus, quia Patris et Filii dominatio una divinitas est, propterea et fides una dicitur, quia similiter in Patrem, et in Filium, et in Spiritum sanctum credimus; et baptisma unum, eodem enim modo et in Patrem, et in Filium, et in Spiritum sanctum baptizamur, (0467D)et ter mergimur, ut Trinitas unum appareat sacramentum. Et non baptizamur in nominibus Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in uno nomine, quod intelligitur Deus. Potest unum baptisma et ita dici, quod licet ter baptizemur propter mysterium Trinitatis, tamen unum baptisma reputetur. Unum quoque baptisma est in aqua, et spiritu, et igni, et de quo Dominus loquitur: Baptisma habeo baptizari (Luc. XII), et alibi: Baptismate meo baptizamini (Ex Vulg.) Qui salubriter credit in Patre, necessario credit et Filio et Spiritui sancto, nec alicui in sancta Trinitate separatim credulitas exhibetur, unitati enim divinae una servitus jure debetur, quia et baptismatis gratia inseparabiliter uno tribuuntur nomini (0468A)Trinitatis, et ideo unus Deus, et una fides, et unum baptisma ore apostolico praedicatur.
Qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis, qui est benedictus in saecula. Diversitas autem praepositionum, in quibus dicitur: Unus Deus et pater omnium, qui super omnes et per omnia, et in omnibus diversam intelligentiam sapit. Super omnia enim est Deus Pater, qui auctor est omnium, per omnia Filius, qui cuncta transcurrit vaditque per omnia in omnibus Spiritus sanctus, quia nihil absque eo est. Quidam hoc, quod scriptum est: Super omnes et per omnia, et in omnibus ad Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum sit aestimant esse referendum, ut super omnia, Pater sit, quia auctor est omnium, per omnia Filium, quia per Filium creata sunt omnia, in omnibus Spiritus sanctus, ipse enim credentibus datur, et (0468B)templum sumus Spiritus sancti, et Pater et Filius habitant in nobis.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. XIV. « Cum intraret Jesus in domum cujusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et Pharisaeos: Si licet sabbato curare? At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit. Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet eum die sabbati? Et non poterant ad haec respondere illi. Dicebat (0468C)autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior sit te invitatus ab illo, et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum, et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius, tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus, quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. »
Cum intraret Jesus in domum cujusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum, et ecce homo quidam hydropicus erat (0468D)ante illum. (Ex Beda.) Hydropis morbus ab aquoso humore vocabulum trahit. Graece enim ὕδωρ aqua vocatur. Est autem humor subcutaneus, de vitio vesicae natus, cum inflatione turgente et anhelitu fetido. Propriumque est hydropici, quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitire. Et ideo comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat. Comparatur diviti avaro, qui quanto est copiosior divitiis, quibus non bene utitur, tanto ardentius talia concupiscit.
Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et Pharisaeos, si licet sabbato curare? at illi tacuerunt. Quod dicitur respondisse Jesus, ad hoc respicit quod praemissum est, et ipsi observabant eum. Dominus enim (0469A)novit cogitationes hominum, sed merito interrogati tacent, qui contra se dictum quidquid dixerint, vident. Nam si licet sabbato curare, quare Salvatorem an curet observant? Si non licet, quare ipsi sabbato pecora curant.
Ipse vero apprehensum sanavit ac dimisit. Provida dispensatione Dominus ante legisperitos et Pharisaeos hydropicum curat, et mox contra avaritiam disputat, ut videlicet per hujus aegritudinem corporis melius exprimeretur aegritudo cordis. Denique post multa disputationis ejus hortamenta subjunctum est, audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari et deridebant illum. Hydropicus quippe, quo amplius biberit amplius sitit, et omnis avarus sitim multiplicat, qui cum ea quae appetit adeptus fuerit, (0469B)ad appetenda alia amplius anhelat.
Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? Sic observatores sui Pharisaeos convincit, ut eosdem avaritiae condemnet: Si vos, inquit, in sabbato asinum aut bovem, aut aliud quodlibet animal in puteum decidens eripere festinatis, non animali, sed vestrae avaritiae consulentes, quanto magis ego hominem, qui multo melior est pecore, debeo liberare? Congruenterque hydropicum animali, quod cecidit in puteum, comparavit, humore enim laborabat, sicut illam mulierem quam decem et octo annis alligatam dixerant, et ab eadem alligatione solvebat. Comparavit jumento, quod solvitur, ut ad aquam ducatur, et bene utroque loco bovem (0469C)posuit et asinum, quia sive sapientes quosque et hebetes, sive ut supra dictum est, utrumque populum significari sentiamus, eum videlicet cujus cervicem jugum legis attrivit, atque eum quem quilibet seductor reperit, quasi brutum animal, et nulla ratione renitens, quo voluit errore subtraxit, omnes Salvator adveniens Satanae vinculis astrictos, omnes in imo concupiscentiae puteo dimersos invenit. Non est enim distinctio: Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei. Justificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Jesu (Rom. III).
Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco. Aperta quidem ad litteram est haec admonitio (0469D)Salvatoris, docens humilitatem, non solum apud Deum, sed etiam apud homines esse laudabilem. Sed quoniam hanc Evangelista non frustra parabolam vocat, breviter intuendum quid etiam mystice signet. Nuptias appellari Christi et Ecclesiae conjunctionem multis locis apparet, e quibus unum est: Nunquid possunt filii nuptiarum quandiu sponsus cum illis est jejunare (Matth. IX)? Aliud: Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias. Has ergo nuptias quisquis invitatus adierit, id est Ecclesiae se membris fidei gratia conjunxerit, non discumbat in primo loco, hoc est, non se de meritis gloriando, quasi sublimior caeteris extollat, (0470A)et quidem studeat juxta alterius loci parabolam, veste nuptiali vestitus, hoc est, virtutum fulgore coruscus apparere, sed ipsarum ambitum virtutum loco devotae humilitatis adornet.
Ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum, et tunc incipies cum rubore novissimum locum tenere. Honoratiori post invitato locum dat ille, qui de longe suae conversationis confidentia securior factus, vitae illorum qui se in Christo secuti sunt, agilitate praeitur. Et cum rubore novissimum locum tenet, quando de aliis meliora cognoscens, quidquid de sua operatione celsum sentiebat humiliat, dicens cum Propheta: Egens sum ego, et in laboribus a juventute mea: exaltatus autem humiliatus sum et confusus (0470B)(Psal. LXXXVII).
Sed cum vocatus fueris ad nuptias, vade, recumbe in novissimo loco. Quanto magnus es, inquit, humilia te in omnibus. Et Psalmista gloriatur: Humiliatus sum usquequaque, Domine, vivifica me secundum verbum tuum (Psal. CXVIII), manifeste significans ita se a Domino posse vivificari, si de suis ipse virtutibus humilia sentiret.
Ut cum venerit qui te invitaverit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Veniens Dominus quem humilem invenerit, amice nomine beatificans, superius ascendere praecipiet. Quicunque enim humiliaverit se, sicut parvulus hic est major in regno coelorum (Matth. XVIII).
Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. (0470C)Pulchre dicitur, tunc erit tibi gloria, ne nunc quaerere incipias, quod tibi servatur in fine, quia, sicut Salomon ait: Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit (Prov. XX). Potest autem in hac vita intelligi, qui in novissimo loco recumbens invenitur Domino veniente sublimatus. Quia quotidie Dominus suas nuptias intrat, quotidie mores, sedes, habitus convivantium dijudicat, et superbos despiciens, humilibus saepe tanta suis spiritus munera praestat, ut eos merito simul discumbentium, hoc est, in fide quiescentium coetus unanima admiratione glorificet, stupensque in auctoris sui laudationem prosiliat dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum (Psal. CXXXVIII).(0470D) Quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Et ex hac conclusione, manifeste docet, praecedentem Domini sermonem typice intelligendum. Neque enim mox omnis qui se coram hominibus exaltat, humiliabitur, aut qui se in conspectu hominum humiliat, exaltabitur ab eis. Sed e contrario nonnunquam, qui se vel in apice dignitatis, vel in alia qualibet acquirenda gloria sublevat, usque in finem exaltari non cessat. Similiter et humilis quilibet ac verecundus, in sua, qua contentus est, usque ad vitae terminum mediocritate perseverat. Et ideo quia juxta veritatis sententiam, omnis qui se incaute de meritis allevat, humiliabitur a Domino, et qui provide se de benefactis humiliat exaltabitur ab eo, (0471A)in eumdem procul dubio sensum praemissus sermo Redemptoris, quo primos in nuptiis accubitus quaeri vetat, congruit.
HEBDOMADA XIX POST PENTECOST. EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD CORINTHIOS I, CAP. I. « Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia quae data est vobis in Christo Jesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi. Qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine in die adventus Domini nostri Jesu Christi. »(0471B) Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quae data est vobis in Christo Jesu. Gratias quidem ago, quod habetis scientiam matrem virtutum, sed volo vos scire, quod illa sit vera scientia, quae in animorum unitate concordat, ut solet, primum molli eloquio provocat, et blanda laude sollicitat.
Quia in omnibus divites facti estis in illo. Hoc dicendo Apostolus ostendit eos, quando ad fidem Christi accesserunt, omni gratia tunc esse ditatos, id est, omnibus virtutibus, sapientia, quae prophetas et amicos Dei constituit.
In omni verbo et in omni scientia. Id est, tam Veteris Testamenti, quam Novi eruditione, dicendo: Divites facti estis, et addendo, In omni verbo et scientia, in quo essent divites, evidenter ostendat.(0471C) Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis. Id est, utriusque voluminis sacramentum, quod Christi vel prophetavit, vel ostendit adventum, de quo ait: Quia omnis scriba doctus similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. XII), quae credentium corda confirmant.
Ita ut nihil vobis desit in ulla gratia. Sicut dicit Salomon: Venerunt mihi omnia simul cum ea (Prov. ultimo ), id est, cum sapientia.
Exspectantibus revelationem, etc. Ideo revelationem dixit, quia nunc vita nostra abscondita est cum Christo, quae tunc corporaliter illius saeculi revelabitur.
Qui et confirmabit vos, etc. Sicut ait Propheta: Confirma me in verbis tuis. Et illud: Confirma hoc, (0471D)Deus, quod operatus es in nobis.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. XXII. « Accesserunt ad Jesum Sadducaei, et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magister, quod est mandatum magnum in lege? Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est primum et maximum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In iis duobus mandatis, universa lex pendet et Prophetae. Congregatis ergo Pharisaeis, interrogavit eos Jesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo, cujus filius est? Dicunt ei, David. Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu (0472A)vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum. Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. »
Accesserunt ad Jesum Sadducaei, et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magister, quod est mandatum magnum in lege, etc.? (Ex Beda.) Primum omnium non pro ordine, sed pro dignitate intellige dictum, id est, maximum omnium sive primum. Quia ante omnia debemus intimo in corde singuli, quasi unicum pietatis fundamentum locare. Ergo primum omnium et maximum mandatum est (0472B)cognitio atque confessio divinae unitatis, cum exsecutione bonae operationis. Bona autem operatio dilectione Dei et proximi perficitur, quod breviter aliis verbis commendat Apostolus dicens: In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur. Ostendit ex hac responsione scribae gravem saepe inter Scribas et Pharisaeos quaestionem esse versatam, quod esset mandatum primum sive maximum divinae legis. Quibusdam videlicet hostias et sacrificia laudantibus, aliis vero majore auctoritate fidei et dilectionis opera praeferentibus, eo quod plurimi patrum ante legem absque omni victimarum et sacrificiorum consuetudine ex fide tantum, quae per dilectionem operatur placerent Deo, summique apud (0472C)ipsum loci haberentur. Nemo autem unquam absque fide ac dilectione per holocausta solum et sacrificia Deo placuisse inveniretur, in qua sententia scriba iste etiam se fuisse declaravit.
Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et in tota mente tua, hoc est maximum, etc. (Ex Aug.) Totam magnitudinem et latitudinem divinorum eloquiorum secura possidet charitas, qua Deum proximumque diligimus. Docet nos enim coelestis unus magister et dicit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. Si ergo non vacat omnes scripturas sanctas perscrutari, omnia involucra sermonum (quod volvitur enim scrutatur), omnia scripturarum secreta penetrare, tene charitatem ubi pendent omnia, ita tenebis quod ibi didicisti, (0472D)tenebis etiam quod nondum didicisti. Si enim nosti charitatem, aliquid nosti unde et illud pendet quod forte non nosti, et in eo quod scripturis intelligis charitas patet. Ille itaque tenet, et quod patet, et quod latet in divinis sermonibus, qui charitatem tenet in moribus, et hoc est: Breviatum sermonem faciet Dominus super terram.
Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Jesus dicens: Quid vobis videtur de Christo, cujus filius est? (Ex Hieron.) Qui ad tentandum Jesum fuerant congregati, et veritatem fraudulenta interrogatione capere nitebantur, occasionem praebuerunt confutationi suae, interroganturque de Christo, cujus filius sit? Interrogatio Jesu nobis proficit usque hodie (0473A)contra Judaeos. Et hi enim, qui confitentur Christum esse venturum hominem simplicem ac sanctum, verum asserunt de genere David. Interrogemus ergo eos docti a Domino, si simplex homo est, et tantum filius David, quomodo David vocat eum Dominum suum? Non erroris incerto, nec propria voluntate, sed in Spiritu sancto.
Dicunt ei: David. Ait illis: Quomodo, etc. (Ex Beda.) Non autem reprehenduntur, quia David filium dicunt, sed quia Dei filium non credunt. Siquidem ipse et Dominus David est, Deus ante tempora manendo, et filius David apparuit, homo in temporum fine nascendo. Quod autem a patre subjiciuntur inimici, non infirmitatem filii, sed unitatem naturae, quia in altero alter operatur, significat. Nam et filius (0473B)subjicit inimicos patri, quia patrem clarificat super terram. Sede a dextris meis, etc.
( Ex Fulg.) Hic sessio stabilitatem significat. Apte enim filio post passionis laborem dicitur: Sede, id est victor in gloria; a dextris, non locum, sed aequalitatem patris significat. Donec pro semper infinitum significat, ut illud: donec senescatis ego sum, ac si diceret: Tu semper sede, quia semper inimici sub pedibus tuis subjicientur, pedes enim Domini vel incarnatio vel ipsi apostoli intelliguntur.
Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa, etc. Pharisaei et Sadducaei quaerentes occasionem calumniae, et verbum aliquod invenire, (0473C)quod pateret insidiis, quia in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant, sed apertissime conprehensum Romanae tradunt potestati, ex quo intelligimus venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere.
Tunc Jesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos, dicens, etc. Quid mansuetius, quid benignius Domino, tentatur a Pharisaeis, confringuntur insidiae eorum, et secundum Psalmistam: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum (Psal. LXIII), et nihilominus propter sacerdotium et nominis dignitatem hortatur populos, ut subjiciantur eis, non opera, sed doctrinam considerantes. Quod autem ait: Super cathedram Mosi sederunt Scribae et Pharisaei, per cathedram doctrinam legis ostendit, ergo et illud quod (0473D)dicitur in Psalmo: Et in cathedra pestilentiae non sedit. Et cathedras vendentium columbas evertit, doctrinam debemus accipere.
( Ex August.) Illa ergo cathedra non eorum, sed Mosi cogebat eos bona dicere, etiam non bona facientes. Agebant ergo sua in vita sua. Docere autem sua cathedra illos non permittebat aliena. Multis itaque prosunt dicendo quae non faciunt, sed longe pluribus prodessent faciendo quae dicunt.
Alligant autem onera gravia et importabilia, et imponunt in humeris hominum, digito autem suo nolunt ea movere. (Ex Hieron.) Hoc generaliter adversus omnes magistros, qui grandia jubent, et minora non faciunt. Notandum autem quod et humeri et digitus (0474A)et onera et vincula, quibus alligantur, onera spiritualiter intelligenda sint.
Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Quicunque igitur ita facit quodlibet ut videatur ab hominibus, scriba est et Pharisaeus.
Dilatant enim phylacteria sua. Dominus cum dedisset mandata legis per Mosen, ad extremum intulit: Ligabis ea in manu tua, et erunt immota ante oculos tuos (Deut. VI); et est sensus: Praecepta mea sint in manu tua, ut opere compleantur; sint ante oculos tuos, ut die ac nocte mediteris in eis, hoc Pharisaei male interpretantes, scribebant in membranulis decalogum Mosi, id est, decem legis verba, complicantes ea, et ligantes in fronte, et quasi coronam capitis facientes, ut semper ante oculos moveretur, (0474B)quod usque hodie Indi et Persae et Babylonii faciunt, et qui hoc habuerit, quasi religiosus in populis judicatur. Et haec ipsa pistariola, phylacteria vocabant, quod quicunque habuisset ea, quasi ob custodiam et munimentum sui haberet, non intelligentibus Pharisaeis, quod haec in corde portanda sint non in corpore, alioquin et armaria et arcae habent libros et notitiam Dei non habent.
Magnificant fimbrias. Jusserat quoque aliud Moses, ut in quatuor angulis palliorum, hyacintinas fimbrias facerent, ad Israelis populum dignoscendum, ut quomodo in corporibus circumcisio signum Judaicae gentis haberet aliquam differentiam, superstitiosi magistri, captantes auram popularem, atque ex mulierculis sectantes lucra, faciebant grandes fimbrias, (0474C)et acutissimas in eis spinas ligabant, ut videlicet ambulantes, et sedentes, interdum pungerentur, et quasi hac admonitione retraherentur ad officium Dei, et ministeria servitutis ejus. ( Ex Orig.) Istiusmodi erat fimbria parva et brevis ex lege praecepta, quam et mulier illa quae sanguine fluebat tetigit, in palliolo Domini, sed non est compuncta superstitiosis sentibus Pharisaeorum, magisque sanata ad tactum ejus.
Amant quoque primos recubitus in coenis et primas cathedras in synagogis et salvationes in foro et vocari ab hominibus, Rabbi, vos autem nolite vocari Rabbi, unus est magister vester, omnes autem vos fratres estis. Arguuntur a Domino in reliquis, id est, cur (0474D)quaerant primos accubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et in publico gulam sectentur et gloriam, et vocentur ab hominibus Rabbi, quod Latino sermone magister dicitur.
( Ex August.) Nunquid putandae sunt scripturae Dei sibi esse contrariae? et ideo negligendum est, quod scriptum est: Honora patrem tuum et matrem tuam (Exod. XX), quanquam ut patrem intelligamus ipsum Deum, et matrem vero ecclesiam, verumtamen in omnibus rerum ordo servandus est, non enim honorificentiam quae debetur parentibus Dominus evacuabit dicens: Ne vobis vocetis patrem super terram, sed quos erigebat in spem vitae aeternae salvos, temporales istas necessitudines transitorias docebat, ut in eum se patrem extenderent, cui non mortui successuri (0475A)essent, sed cum illo semper victuri sunt. Ergo nobis patres, et habemus patres, et sumus patres, multis modis, sed uno et singulari modo eodemque aeterno solus Deus pater est.
Et patrem nolite vocare vobis super terram, unus est enim pater vester, qui in coelis est, ne vocemini magister, quia magister vester unus est Christus, qui major est vestrum, erit minister vester. (Ex Hieron.) Nec magister nec pater vocandus est ullus, nisi Deus pater, et Dominus Jesus Christus. Pater, quia ex ipso sunt omnia. Magister, quia per ipsum omnia, vel quomodo per dispensationem carnis omnes reconciliati sumus Deo. Nos si hominem patrem vocamus, honorem aetati deferimus, non auctorem nostrae ostendimus vitae. Magister quoque dicitur ex (0475B)consortio veri magisterii, et ne infinita replicem, quomodo unus per naturam Deus, et unus filius non praejudicat caeteris, ne per adoptionem Dii vocentur et filii, ita et unus pater et magister non praejudicat aliis, ut abusive appellentur patres et magistri.
Qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Expositionem istius sententiae quaere superius in hebdomada octavadecima post Pentecosten.
IN NATALE SANCTI ARCHANGELI MICHAELIS. EPISTOLA EX APOCALYPSI JOANNIS, CAP. I « Significavit Deus quae oportet fieri cito, et significavit loquens per angelum servo suo Joanni, qui (0475C)testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecunque vidit. Beatus qui legit et audit verba prophetiae hujus et servat ea, quae in ea scripta sunt, tempus enim prope est. Joannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni ejus sunt, et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae. Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et patri suo. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. »
In diebus illis significavit Deus quae oportet fieri cito. (Ex Beda.) Hoc est, significavit: mysticis eamdem (0475D)Apocalypsin dictis innexuit, ne cunctis manifesta vilesceret. Cito, id est, quae in praesenti tempore sunt ecclesiae ventura.
Loquens per angelum suum. Dominus pater per filium suum, quia Angelus magni consilii dicitur Christus. Sive angelus Joanni in figura Christi visus est, sicut in sequentibus manifestius apparebit.
( Ex Primas.) Quae oportet fieri cito, omnis res quae geritur, temporaliter habet exortum et cursum et terminum. Post exortum autem ecclesiae, quae jam fuerat apostolorum praedicatione fundata, revelari oportuit qualiter fuisset latius propaganda, vel quali etiam fine contenta, ut praedicatores veritatis hujus (0476A)cognitionis fiducia freti indubitanter aggrederemur, pauci multos, inermes armatos, humiles superbos, infirmi nobiles, vivi tamen spiritualiter mortuos. Quod autem ait, significavit, aliquid etiam futurorum et mysteriorum ostendit. Nec superficie litterae nos voluit remanere contentos, quos ad mysteria altius perscrutanda significationis verbo fecit intentos. Recte sane adjecit, per angelum suum a Christo fuisse discipulo demonstrata, cui per assumptam creaturam, Deus et unus filius, non per divinitatis essentiam Christum semper clareat apparuisse mortalibus, et ante incarnationem et post ascensionem. Propterea is qui eum magistrum noverat, in homine suscepto testimonium perhibuit invisibili verbo, ac ne verbo tantum sentiendum quisque (0476B)putaret, nomen rursus Jesus Christus subjunxit, quod ad suscepti hominis formam pertinere non nescit.
Servo suo Joanni. Cum dicit omni Ecclesiae, in uno revelare voluit, quam in unitate fundavit, ideo dicit palam facere servis suis, non solum unum ex multis, sed per unum potius universis. Sicut regni coelorum solus Petrus claves accepit, qua tamen potestate omnis Ecclesia uti sublimata promeruit.
Beatus qui legit, et qui audit verba prophetiae hujus. Dicendo qui legit, et qui audiunt, personam doctorum et discentium demonstravit, ut et studio legendi desidiam removeret et servantibus beatitudinem desponderet.
Et servant ea, quae in eis scripta sunt. Quia utrisque (0476C)servare competit, utrosque convenit. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II).
Tempus enim prope est. Scilicet, ut singula quae dicenda sunt impleantur.
Joannes septem Ecclesiis, quae sunt in Asia. Hoc est, uni Ecclesiae septiformi. Septenario numero saepe unitas figuratur, eo quod ex primo impari et primo pari, id est ternario et quaternario, tanquam ex diverso universitas tota conficitur. Nam et animae corporisque diversitas ipsam unitatem numeri hujus complectitur, sed ad animam tria pertinent, et ad corpus quatuor. Dicitur namque diligendus est Deus ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente. Corporis autem notas habemus quatuor qualitates, calidam (0476D)et frigidam, siccam et humidam, propterea etiam canitur: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII).
Gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est. Licet juxta Apostolum, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V), vel, sicut ipse testatur, qui me misit mecum est, propter unitatem unius ejusdemque naturae, ad personam tamen filii hic propriae redigendus est locus. Est enim quia idem permanet, erat qui cum patre omnia condidit, venturus est ad judicandum.
Et a septem spiritibus, qui in conspectu throni ejus sunt. Propter septenariam operationem Spiritus sancti, septiformis spiritus dicitur, id est sapientiae et (0477A)intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et timoris Dei. Unius enim semper spiritus dona legaliter commendantur, quando a septem spiritibus pax et gratia devotis optantur.
Et ab Jesu Christo, qui est testis fidelis. In homine suscepto testimonio perhibuit patri, cum praedicans dicit: Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam (Joan. XVII), quod Judaeis dudum negatum ostendens, dicit: Et nomen tuum Adonai non indicavi eis (Exod. III). Credite enim filio, patris quoque notitia nihilominus revelatur. Nam filius non diceretur, nisi patrem haberet, aeque pater, nisi filium habuisset. Alter itaque alterius praedicatione cognoscitur, quia pater in filio, et filius in patre veraciter approbatur. Sive testis, quia per suam mortem (0477B)testificavit Novum Testamentum. Nisi enim post mortem hominis non affirmatur Testamentum.
Primogenitus mortuorum. Quia primus resurrexit a mortuis, et quod testificavit de resurrectione mortuorum in se primum ostendit.
Et princeps regum terrae. Id est, apostolorum et omnium sanctorum.
Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis in sanguine suo. Passus etiam suo nos sanguine solvit a peccato, qui resurgens jure primogenitus a mortuis praedicatur
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. XVIII. « Accesserunt ad Jesum discipuli ejus, dicentes: (0477C)Quis putas major est in regno coelorum? Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus et demergatur in profundum maris. Vae mundo ab scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala. Verumtamen, vae homini per quem scandalum venit. Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et projice abs te. Bonum tibi est ingredi debilem vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in (0477D)ignem aeternum. Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te. Bonum est tibi unum oculum habentem vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Dico enim vobis: Quia Angeli eorum in coelis vident faciem patris mei, qui in coelis est. »
Accesserunt ad Jesum discipuli dicentes: Quis putas major est in regno coelorum. (Ex Hieron.) Superius enim scriptum est: Quia dixit Dominus Petro, vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem, qui primum ascenderit tolle, et aperto ore ejus invenies staterem, illum sumens da eis pro me et te. Ex hac enim occasione arbitrati sunt omnibus apostolum Petrum esse (0478A)praelatum, qui in redditione tributi Domino fuerat comparatus, ideo interrogant: Quis major sit in regno coelorum? Vidensque Jesus cogitationes eorum, et causas erroris intelligens, vult desiderium gloriae humilitatis contentione sanare.
Et advocans Jesus parvulum statuit eum in medio eorum, et dixit: Vel simpliciter quemlibet parvulum ut aetatem quaereret, et similitudinem innocentiae demonstraret, vel certe parvulum statuit in medio eorum seipsum, qui non ministrari venerat, sed ministrare. Ut eis humilitatis tribueret exemplum. Alii parvulum interpretantur spiritum sanctum, quem posuerit in cordibus discipulorum, ut superbiam in humilitatem mutaret.
Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efficiamini (0478B)sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Non praecipitur apostolis ut aetatem habeant parvulorum, sed ut innocentiam, et quod illi per annos possident, hi possideant per industriam, ut malitia non sapientia parvuli sint.
Quicunque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major, etc. Sicut iste parvulus, cujus vobis exemplum tribuo, non perseverat in iracundia, non laesus meminit, non videns pulchram mulierem delectatur, non aliud cogitat, et aliud loquitur, sic et vos, nisi talem habueritis innocentiam, et animi puritatem, regnum coelorum non poteritis intrare. Sive aliter, quicunque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno coelorum: qui imitatus (0478C)me fuerit, et se in exemplum mei humiliaverit, ut tantum se dejiciat, quantum ego dejeci formam servi accipiens, hic intrabit in regnum coelorum
Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. Qui talis fuerit, ut Christi imitetur humilitatem et innocentiam, in eo Christus suscipitur. Et prudenter temperat responsum, ut cum delatum fuerit apostolis se putent honoratum, adjecit, non illos sui merito, sed magistri honore suscipiendos.
Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt. Nota quod qui scandalizatur parvulus est, majores enim scandala non recipiunt.
( Ex Beda.) Notandum sane quod in nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum proximi, (0478D)aliquando vero pro nihilo contemnendum. In quantum enim sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur scandalum nasci, quam veritas relinquatur.
Expedit ei ut suspendatur, etc. Secundum ritum provinciae loquitur, quo majorum criminum ista apud veteres Judaeos poena fuerit, ut in profundum ligato saxo demergerentur. Expedit autem ei, quia multo melius est pro culpa brevem recipere poenam, quam aeternis servire cruciatibus. Non enim judicabit Dominus bis in idipsum.
( Ex Greg.) Item per molam asinariam saecularis vitae circuitus ac labor exprimitur, et per profundum (0479A)maris extrema damnatio designatur. Qui ergo ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo caeteros destruit, vel exemplo, melius profecto erat, ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent. Quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret.
Vae mundo ab scandalis, necesse est enim ut veniant scandala, etc. (Ex Hieron.) Non quo necesse sit venire scandala, alioquin absque culpa essent, qui scandalum faciunt, sed cum necesse sit in isto mundo fieri scandala, unusquisque suo vitio scandalis patet, simulque per generalem sententiam percutitur Judas, qui proditione animum praeparaverat.
Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, (0479B)abscinde eum, et projice abs te. Bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum, etc. (Ex Beda.) Quia supra docuerat ne scandalizemus eos qui credunt in eum, nunc consequenter admonet, quantum cavere debeamus eos qui scandalizare nos id est, verbo vel exemplo suo ad ruinam peccati propellere certant. Manum quippe nostram appellat necessarium amicum, cujus opere atque auxilio quotidiano opus habemus. Sed talis, si nos laedere in causa animae voluerit, excludendus est a nostra societate, ne si cum perdito in hac vita partem habere volumus, simul in futuro cum illo pereamus. In pede sicut et in manu charos inemendabiles docet alienandos a nobis, ne per immunditiam eorum, (0479C)quos castigare nequimus, et ipsi polluti pereamus. Manus, propter opus necessarium nobis, possunt dici tales, propter ministerium discursusque in nostris usibus accommodatos. In oculo quoque propter scandalum eruendo, iidem nostri carnaliter amici, spiritualiter vero adversarii designantur. Sed cum nos eorum consulto ac provisione opus habemus, illi vero consilio nos pravo decipere atque ad iter erroris deflectere quaerunt. Σκάνδαλον quippe sermo Graecus est, quod nos offendiculum vel ruinam, et impactionem pedis dicere possumus. Quidam σκάνδαλον Graece, Latine scrupulum dicunt. Ille ergo scandalizat fratrem, qui ei dicto factove minus recte occasionem ruinae dederit ( Ex Hieron.) Potest et simpliciter dici, si quis ita necessarius nobis esse videtur, (0479D)ut manus, pes et oculus, utilis videlicet atque sollicitus et acutus ad perspiciendum, scandalum autem nobis facit, et per dissonantiam morum nos trahit in gehennam, ne siquidem temporalibus ejus commodis, cum periculo animarum nostrarum, uti ac foveri debemus.
Videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Quantum in vobis est nolite contemnere, sed per vestram salutem etiam illorum quaerite sanitatem.
Dico enim vobis: Quia angeli eorum in coelis, etc. Magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum, unde legimus in Apocalypsi Joannis: Angelo Ephesi, Thiathirae et angelo Philadelphiae (Apoc. I, II, III), et (0480A)angelis quatuor reliquarum Ecclesiarum scribe. Et Apostolus quoque praecepit velari in ecclesiis capita feminarum propter angelos.
HEBDOMADA XX POST PENTECOST. EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD EPHESIOS, CAP. IV. « Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. Irascimini et nolite peccare. Sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo. Qui furabatur, jam non furetur. Magis autem laboret operando manibus suis, quod (0480B)bonum est, ut habeat unde retribuat necessitatem patienti. »
Renovamini spiritu mentis vestrae. (Ex Hieron.) Nec in sensu renovamur absque spiritu, nec spiritu absque sensu, sed renovamur conjuncte in spiritu sensus nostri, ut quomodo psallimus spiritu, psallimus et sensu, oramus spiritu, oremus et sensu, sic in spiritu sensus nostri renovemur, ut cum sensus mundus fuerit, atque purgatus, et ab omni macula sordidae concretionis alienus, tunc ei jungatur et spiritus, et ita quodam inter se unitatis glutino copulentur, ut nequaquam simplex spiritus, sed spiritus sensus esse dicatur.
Et induite novum hominem. Id ipsum puto esse, quod in alio loco dicitur: Induite vos Christum Jesum. (0480C)Iste quippe est novus homo, quo universi credentes debemus indui atque vestiri. Quid enim in homine qui a Salvatore nostro assumptus est non novum fuit? conceptus, nativitas, partus, infantia, doctrina, vita, virtus, et ad extremum crux et passio, exspoliantis in ea principatus, et contrarias fortitudines ostentui habentis, resurrectio quoque et ascensus ad coelum. Qui igitur conversationem illius imitari potest, et universas in se exprimere virtutes, ut sit mansuetus sicut fuit ille mansuetus, et humilis corde, et ponat animam suam pro amicis suis, ut ille posuit pro ovibus suis, verberatus non respondeat, maledictus non remaledicat, sed vincat in humilitate superbiam, iste indutus est novum hominem, et dicere cum Apostolo potest: Vivo autem (0480D)jam non ego, vivit autem in me Christus (Gal. II).
Qui secundum Deum creatus est. Considerandum igitur, quia creatio atque conditio nunquam nisi in magnis operibus nominentur. Verbi causa, mundus creatus est, urbs condita est, ex quo animadvertendum istum novum hominem, qui juxta Deum in Christo creatus est magnum Dei opus esse, et eminere ultra caeteras creaturas, cum sic conditus esse dicatur, ut mundus et initium viarum Dei et in exordio elementorum omnium sit creatus.
In justitia et sanctitate, etc. Jesus ergo vere creatus est in justitia et sanctitate veritatis, quia Deus verus Dei veri filius est, et tota in illo religio atque justitia Dei veritate completa est.(0481A) Propter quod deponentes omne mendacium loquimini veritatem, etc. Non simpliciter, ut quidam putant, nec moraliter Apostolus praecepit, mendacio derelicto cum proximis veritatem loquendam. Alioquin si tantum cum proximis loquimur veritatem, quicunque non fuerit proximus audire dicunt mendacium. Quod quidem et in lege praeceptum: Non adulterabis uxorem proximi tui (Exod. XX). Si proximus tantum propinquus, vel amicus accipitur, adulteria in alienos jure promittit. Sed proximum vocat omnem hominem, qui ex eodem nobis cum parente generatus est.
Quoniam sumus invicem membra. Quod autem dicit: Sumus invicem membra, magis mihi videtur significare mysterium, et de his dicere, qui nobis fide et (0481B)virtute sunt proximi. Membra quippe alterutrum non sunt, nisi fideles fidelium, et Christiani Christianorum. Ergo hoc jubet, ut unusquisque mystica quaeque atque secreta, et ea quae Dei veritate sunt plena loquatur cum proximo suo, et non det sanctum canibus, neque mittat margaritas suas ante porcos, sed quicunque oleum habuerit veritatis, illos in thalamum sponsi cellarium et penum regis inducat.
Irascimini et nolite peccare. Duplex autem non solum apud nos, verum etiam apud philosophos irae nomen accipitur, vel cum, injuria lacessiti, naturalibus stimulis concitamur, vel cum requiescente impetu et furore restincto, potest mens habere judicium, et nihilominus super eo qui putatur laesisse desiderat ultionem. Arbitror itaque de priori ira (0481C)nunc dictum, et nobis, quasi hominibus esse concessum, ut ad indignae alicujus rei faciem moveamur, tranquillitatemque mentis, velut lenis quaedam aura, conturbet, nequaquam tamen intumescentes gurgitis furoris impetu sublevemur.
Sol non occidat super iracundiam vestram. Si simpliciter hunc solem intelligimus, qui oculis carnis aspicitur, peccamus, quando irascimur et occidente sole iracundia perseverat. Non peccamus autem, quando, verbi gratia, a prima hora usque ad undecimam irascentes, facimus quod indignatio, furor, ira, suggesserint. Quo sensu nihil mihi videtur absurdius, quasi non queat quispiam ab ortu solis usque ad occasum in tanta scelera debacchari, quanta tota vita sua non possit lacrymis expiare. Aut non (0481D)magis ira locum in die habeat, cum utique nox requiescit furoris, et succedente somno, etiam si irascimur, in diem iracundiam differamus. Quia igitur verus sol sicut occidit super malos prophetas, juxta illud quod scriptum est: Occidit sol super prophetas vestros in meridie (Amos. VIII), ita etiam super omnes occidit peccatores, nequaquam eis ortus sui lumen indulgens, praecipit nunc Apostolus, ne talia faciamus furore superati, per quae nobis sol occidat, et principale cordis tenebris involvatur. Quidam putant sic accipiendum hoc esse simpliciter, quomodo et illud quarti psalmi, unde et ipsum sumptum videtur: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV), id est, quaecunque (0482A)in die vel opere vel sermone, vel cogitatione peccatis, haec succedente poenitentia purgate per noctem, et ira sit brevis, nec in diem crastinum differatur.
Nolite locum dare diabolo. Diabolus Graecum verbum est διάβολος, quod Latine dicitur criminator. Lingua vero Hebraica Satan appellatur, adversarius sive contrarius, et ab apostolo Belial, hoc est, absque jugo, quod de collo suo Dei abjecerit servitutem, quem Aquila apostatam transtulit. Nolite itaque, ait, dare locum diabolo, id est, irascendo, vel quolibet alio modo peccando. Locus enim diaboli peccatum est. Diabolus enim tanquam leo rugiens quaerit aditum, per quem possit irrumpere, et cum locum dederimus ingreditur. Solet autem antequam (0482B)veniat, quaedam jacula praemittere, et praecursorem adventus sui facere cogitationem, hanc si nos in corde nostro susceptam nutrierimus, et ipse intrare audebit.
Qui furabatur, jam non furetur. Quia hi qui in vitae istius negotiis conversantur, propter alimenta et usus necessarios coguntur aliqua vel emere vel vendere, et lucra de negotiatione sectari, propterea nunc Ephesios monet, ne sub occasione emolumenti, furti crimen incurrant. Furtum nominans omne quod alterius damno acquiritur. Potest autem et altius intelligi: Qui furabatur jam non furetur. Propter illud quod scriptum est, de pseudoprophetis: Qui furantur sermones unusquisque a proximo suo (0482C)(Jer. XXIII), et illud: Omnes, quotquot venerunt ante me, fures fuerunt et latrones (Joan. X). Hos prohibet furta facere spiritalia.
Magis autem laboret, etc. Neque vero ait, magis autem laboret operando manibus suis, quod bonum est, ut non indigeat, et habeat victum, et nulli molestiam exhibeat, sed laboret, inquit, manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde foveat, communicet indigentibus. Qui igitur ad hoc tantum laborat, ut ipse non egeat, et a caeteris contrahat manum, quamvis applaudat sibi, tamen apostoli praecepta non fecit. Igitur operatur bonum, qui declinat a malo et facit bonum, et operatur in agro animae suae, ut spiritualibus panibus impleatur, et possit commodari esurienti et necessitatem sustinenti, (0482D)dans in tempore cibaria conservis suis.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. IX. « Ascendens Jesus in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid est facilius dicere, dimittuntur tibi peccata, an dicere, surge et ambula? Ut sciatis autem, quoniam filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et (0483A)vade in domum tuam. Et surrexit et abiit in domum suam. Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. »
Ascendens Jesus in naviculam, etc. (Ex Figulo.) Marcus non hoc in civitate ejus, quae Nazareth vocatur, dicit factum, sed in Capharnaum, nisi forte poterit dici tota Galilaea civitas Christi, in quocunque in ea oppido esset Christus. In Galilaea enim Nazareth et Capharnaum habentur. Sive ita legendum: Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam, id est, Nazareth; et quid ibi gestum sit, Matthaeus praetermisit. Mare quod Dominus transfretavit, saeculum istud significat. Navis vero, in quam ascendit, aliquoties corpus ejus, aliquoties (0483B)crucem, aliquoties vero animam sanctam specialiter vel generaliter totam significat Ecclesiam. Civitas vero sua, quae Nazareth vocatur, ad quam misericorditer venit, quae munda sive custodita interpretatur, ipsam generaliter totam significat Ecclesiam.
Et ecce offerunt, etc. Curatio paralytici hujus animae post diuturnam illecebrae carnalis inertiam ad Christum suspirantis indicat salvationem, quae primo omnium ministris, qui eam sublevant, et Christo afferant, id est, bonis operibus, doctoribus, qui spem sanationis opemque intercessionis suggerant, indiget. Qui bene, Marco narrante, quatuor fuisse reperiuntur, sive quia quatuor Evangelii libris omnis praedicantium virtus, omnis sermo firmatur, seu (0483C)quia quatuor sunt virtutes, quibus ad promerendam sospitatem fiducia mentis erigitur, de quibus in aeternae sapientiae dicitur laude, sobrietatem enim et sapientiam docet, et justitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Quas nonnulli versis nominibus prudentiam, fortitudinem et justitiam appellant.
Et videns fidem illorum dixit paralytico. Intuendum sane quanti propria cujusque fides apud Deum valeat, ubi tanti valuit aliena, ut totus homo repente, hoc est, exterius interiusque jam salvatus exsurgeret, aliorumque merito aliis relaxarentur errata. Non enim ait Evangelium: Videns Jesus fidem ejus qui offerebatur, sed eorum qui offerebant.
Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. (Ex Hieron.) (0483D)O mira humilitas, despectum et debilem totisque membrorum compagibus dissolutum filium vocat, quem sacerdotes non dignabantur attingere, aut certe ideo filium, quia dimittuntur ei peccata sua. Juxta tropologiam interdum anima jacens in corpore sub totis membrorum virtutibus dissolutis, a perfecto doctore offertur curanda Domino, quasi misericordia ejus sanata fuerit, tantum roboris accepit, ut portet statim lectum suum.
( Ex Beda.) Curaturus hominem a paralysi Dominus primo peccatorum vincula dissolvit, ut ostenderet eum obnoxiis culparum actuum dissolutione fuisse damnatum, nec nisi his relaxatis, membrorum posse recuperatione sanari.(0484A) Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se. Hic blasphemat, vel secundum Marcum: Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Verum dicunt scribae, quia nemo dimittere peccata, nisi Deus potest, qui per eos quoque dimittat, quibus dimittendi tribuit potestatem, et ideo Christus verus Deus esse probatur, quia dimittere peccata quasi Deus potest.
Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Ostendit se Deum, qui potest cordis occulta cognoscere, et quodammodo tacens loquitur: Eadem majestate et potentia, qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus delicta dimittere, ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur.
Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata (0484B)tua, an dicere: Surge et ambula? (Ex Hieron.) Inter dicere et facere multa distantia est; utrum sint paralytico peccata dimissa solus noverat, qui dimittebat. Surge autem et ambula, tam ille, qui surgebat, quam hi qui surgentem videbant approbare poterant. Fit igitur carnale signum, ut probetur spirituale, datur nobis intelligentia, propter peccata plerasque evenire corporum debilitates. Quinque enim sunt differentiae causarum pro quibus in hac vita molestiis corporalibus affligamur.
( Ex Beda ). Aut enim ad merita augenda per patientiam justi corporis infirmitate gravantur, ut beatus Job et Tobias. Aut ad custodiam virtutum, praeceptorum, ne superbia tentante dispereant sicut apostolus Paulus, cui, ne magnitudine revelationum extolleretur, (0484C)datus est stimulus carnis (II Cor. XI). Aut ad intelligenda et corrigenda peccata nostra, sicut paralyticus iste, de quo tractamus, qui non nisi dimissis primo peccatis, potuit ab infirmitate curari. Aut ad gloriam Dei salvandis, sive per seipsum, sive per famulos suos, sicut caecus natus in Evangelio (Joan. IX), sicut Lazarus, cujus infirmitas non fuit ad mortem, sed propter gloriam Dei, ut glorificaretur Filius Dei per eum (Joan. XI). Aut ad inchoationem damnationis aeternae, quod reproborum est, sicut Antiochus et Herodes, qui quod tormentorum in gehenna perpetua passuri essent, praesentium afflictionum miseria cunctis ostendebant, quibus congruit illud Prophetae: Et duplici contritione contere eos; unde necesse est, ut in omnibus, quae temporaliter (0484D)adversa patimur cum humilitate, Domino gratias agamus, et infirmitatis nostrae conscii, de collatis nobis remediis gratulemur.
Ut sciatis autem quoniam filius hominis, etc. Idem ipse et Deus et filius hominis est, et ut homo Christus per divinitatis suae potentiam peccata dimittere possit, et idem Deus Christus per humanitatis suae fragilitatem pro peccatoribus mori.
Tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam, etc. Spiritualiter ergo de fragilitate surgere est, animam se a carnalibus desideriis, ubi aegra jacebat, abstrahere. Grabatum vero tollere est ipsam quoque carnem per continentiae frena correptam spe coelestium praemiorum, a deliciis (0485A)segregare terrenis. Sublato autem grabato domum ire ad paradisum redire est, haec enim vera est domus. Nam quae hominem in prima suscepit, non jure amissa, sed fraude tandem restituta, per eum qui fraudulento hosti nihil debuit. Aliter sanus qui languerat, domi reportat grabatum, cum anima remissione recepta peccatorum, ad internam sui custodiam, cum ipso se corpore refert, ne quid post veniam, unde iterum juste feriatur admittat.
Videntes autem turbae, timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. Quam miranda divinae potentiae virtus, ubi nulla temporis interveniente morula, jussa Salvatoris salus festina comitatur. Merito qui adfuerant damnationis blasphemiae jaculis, ad laudem tantae majestatis stupentia (0485B)corda convertunt.
HEBDOMADA XXI POST PENTECOST. EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD EPHESIOS, CAP. « Videte itaque quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes. Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt, propterea, nolite fieri imprudentes, sed intelligentes, quae sit voluntas Dei. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed impleamini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Gratias agentes semper in omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri. Subjecti invicem in timore Christi. »(0485C) Videte itaque quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut, etc. (Ex Hieron.) Recte Ephesiis dicitur, ut caute ambulent, qui habebant exercitatos sensus ad discernendum bonum et malum, et probantes omnia, id quod statuerant bonum esse retinebant. Qui autem videt, quomodo ambulet, et quam caute figat gradum, ne forte offendat ad lapidem pedem suum, et dicit: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII), utique sapiens est.
Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. (Ex Aug.) Redimere tempus hoc est, quando aliquis tibi infert litem, perde aliquid, ut Deo vaces non litibus. Ex eo enim, quod perdes, pretium est temporis. Quomodo ergo perdis nummos, id est, das alteri, ut emas aliquid, sic perde nummos, ut emas tibi quietem. (0485D)Antiquum enim proverbium est: Nummum quaerit pestilentia, duo illi da, et ducat se; quid aliud dixit Deus, quam redimentes tempus, quando ait: Si quis vult judicio tecum contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte illi et pallium. Quoniam dies mali sunt. Dies malos duae res faciunt, malitia hominum et miseria. Caeterum dies isti, quantum pertinet ad spatia horarum, ordinati sunt. Ducunt vices, agunt tempora, oritur sol et occidit, transeunt tempora, et nulli molesta sunt, nisi sibi homines sint molesti. Ergo dies malos miseria et malitia hominum faciunt. Ex quo enim lapsus est Adam de paradiso, nunquam fuerunt dies nisi mali. Nascuntur pueri, et a ploratu incipiunt, post nescio quot dies rident. Quando plorabat (0486A)propheta, suae calamitatis erat. Lacrymae enim testes miseriae sunt. Quid enim prophetabat? in labore utique se futurum vel in timore? etiam si bene vixerit, et justus fuerit, in mediis positus tentationibus semper timebat. Ait enim Apostolus: Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur. Ecce quomodo dies mali sunt?
( Ex Greg.) Tempus quippe redimimus, quando activam vitam, quam lasciviendo perdidimus, flendo reparamus.
( Ex Hieron.) Tempus autem redimimus, quia dies mali sunt, quando in bono opere tempus consumimus, emimus et proprium facimus, quod malitia hominum venditum fuerat. Nemo autem vitae hujus quaerens necessaria, et de divitiis et sollicitudinibus, (0486B)quas Evangelium spinas nuncupat cogitans, potest sibi tempus redimere. Redimentes autem tempus, quoniam in diebus malis est, quodammodo immutamus illud, et dies malos in bonos vertimus, et facimus illos non praesentis saeculi, sed futuri.
Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei. In omni ergo opere primum considerandum quid velit Deus, et habito judicio, id postea faciendum, quod illi placere fuerit comprobatum.
Nolite inebriari vino in quo est luxuria, sed impleamini spiritu. Quomodo nos non possumus duobus dominis servire Deo et mammonae, sic non possumus spiritu impleri pariter et vino. Qui enim spiritu impletur, habet prudentiam, mansuetudinem, verecundiam, (0486C)castitatem; qui vino, habet insipientiam, furorem, procacitatem, libidinem, hoc quippe aestimo uno verbo significare luxuriam. Potest autem vino, in quo est luxuria, et illud intelligi, de quo in cantico Mosis dicitur: Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis, quod omnis qui saeculi istius cogitationes ebrii sunt, bibunt, et insaniunt et vomunt, et praecipites corruunt.
Loquentes vobismetipsis, psalmis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris. (Ex Hieron.) Qui se abstinuerit ab ebrietate vini, in quo est luxuria, et pro hoc spiritu fuerit impletus, iste omnia potest accipere spiritualiter. Psalmos, hymnos et cantica in psalterio plenissime discimus. Hymnos esse dicendum, qui fortitudinem et majestatem (0486D)praedicant Dei, et ejusdem semper vel beneficia vel facta mirantur, quod omnes psalmi continent, quibus alleluia vel praepositum vel subjectum est. Psalmi autem proprie ad ethicum locum pertinent, ut per organum corporis quid faciendum et quid vitandum sit noverimus. Qui vero de superioribus disputat, et conventum mundi, omniumque creaturarum ordinem atque concordiam subtilis disputator edisserit, iste spirituale canticum canit, vel certe, ut propter simpliciores manifestius eloquamur, psalmus ad corpus, canticum refertur ad mentem. Et canere, igitur et psallere et laudare Dominum, magis animo quam voce debemus, hoc est, quippe quod dicitur: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. (0487A)Audiant haec adolescentuli, audiant in, quibus psallendi in Ecclesia officium est Deo, non voce, sed corde cantandum in timore, in opere, in scientia Scripturarum. Si bona opera habuerit, dulcis apud Deum cantor est. Sic cantet servus Christi, ut non vox canentis, sed verba placeant quae leguntur.
Domino gratias agentes semper pro omnibus. Dupliciter intuendum, ut et in omni tempore et pro omnibus, quae nobis accidunt Deo gratias referamus, ut non tantum pro his, quae bona putamus, sed etiam quae nos coarctant, et contra nostram veniunt voluntatem, in Dei praeconium mens laeta prorumpat, Christianorum propria virtus est, etiam in his quae adversa putantur, referre gratias Creatori.
In nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri. (0487B)Qui autem, sicut diximus, gratias agit Deo et Patri, in mediatore Dei et hominum referat eas Christo Jesu, quia nisi per illum accedere non valemus ad Patrem.
Subjecti invicem in timore Christi. Et in alio loco: Per charitatem servite invicem. Audiant haec episcopi, audiant presbyteri, audiant omnes orthodoxi, subjectis suis se esse subjectos, et imitentur dicentem Apostolum: Cum enim essem liber ex omnibus hominibus, meipsum servum feci, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX). Sed hoc quod ait: In timore Christi, sic accipiendum, ut ipsa subjectio non propter hominum gloriam, sed propter timorem Christi fiat, dum illum timemus offendere.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. XXII. (0487C) « Loquebatur Jesus cum discipulis suis in parabolis dicens: Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Iterum misit alios servos dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata, venite ad nuptias. Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam. Reliqui vero tenuerunt servos ejus et contumeliis affectos occiderunt. Rex autem cum audisset, iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum, et (0487D)quoscunque inveneritis vocate ad nuptias. Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, bonos et malos, et impletae sunt nuptiae discumbentium. Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem: At ille obmutuit. Tunc dixit rex ministris: ligatis pedibus ejus et manibus, mittite eum in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. »
Loquebatur Jesus cum discipulis suis in parabolis, dicens: Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. (Ex Greg.) Congregatio (0488A)justorum regnum coelorum dicitur. Regnum coelorum Ecclesia est justorum, quia electorum corda in terra nil ambiunt, per hoc quod ad superna suspirant, jam in eis Dominus, quasi in coelestibus regnat.
( Ex Hieron.) Rex iste qui fecit nuptias filio suo Deus omnipotens est, fecit autem nuptias Domino nostro Jesu Christo et Ecclesiae, quae tam ex Judaeis, quam ex gentibus congregata est
( Ex Greg.) In hoc pater regi filio nuptias facit, quo ei per incarnationis mysterium sanctam Ecclesiam sociavit. Uterus autem genitricis virginis hujus sponsi thalamus fuit, unde Psalmista ait: Ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XIX). Tanquam sponsus quippe de thalamo processit, qui (0488B)ad conjungendam sibi Ecclesiam incarnatus Deus de incorrupto utero virginis exivit.
Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Misit ergo servos, ut ad istas nuptias amicos invitarent, misit semel, misit iterum, quia incarnationis Dominicae praedicatores, et prius prophetas, et postmodum apostolos. Bis itaque servos ad invitandum misit, quia incarnationem unigeniti, et per prophetas dixit futuram, et per apostolos nuntiavit factam.
( Ex Hieron.) Mittitque servum suum invitatos vocare ad nuptias, haud dubium, quin Mosen, per quem legem invitatis dedit. Si autem servos legerimus, ut pleraque habent exemplaria, ad prophetas referendum est, quod invitati per eos venire contempserunt.(0488C) Iterum misit alios servos suos, dicens: Dicite invitatis, ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata, venite ad nuptias, illi autem neglexerunt. Prandium paratum, et tauri et altilia occisa, vel per metaphoram opes regiae intelligantur spiritualis, vel certe dogmatum magnitudo et doctrina Dei lege plenissima sentire potest.
( Ex Greg.) Quid in tauris vel altilibus, fratres charissimi, nisi Novi ac Veteris Testamenti Patres accipimus. Quid ergo per tauros, nisi Patres Testamenti Veteris significantur, nam dum ex promissione legis acceperant, quatenus adversarios suos odii retributione percuterent, ut ita dicam, quid aliud quam tauri erant, qui inimicos suos virtutis corporeae cornu feriebant. Quid vero per altilia, nisi Patres Testamenti (0488D)Novi figurantur, qui dum gratiam pinguedinis internae percipiunt, a terrenis desideriis mente ad sublimia, contemplationis suae pinna sublevantur. Tauri mei et altilia occisa sunt et omnia parata, ac si apertius dicatur: Patrum praecedentium mortes aspicite, et remedia vitae vestrae cogitate.
Et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem. In villa ire est labori terreno immoderate incumbere, in negotiationem vero ire, est actione saecularium lucris inhiare. Quia enim alius intentus labori terreno, alius vero mundi hujus actionibus deditus, mysterium incarnationis Dominicae pensare, et secundum illud vivere dissimulat, quasi ad villam vel negotium pergens, venire ad regis nuptias (0489A)recusat, et plerumque quod est gravius nonnulli vocantis gratiam non solum respuunt, sed etiam persequuntur; unde et subditur.
Reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. (Ex Hieron.) Inter eos qui non recipiunt Evangelii veritatem, multa diversitas est; minoris enim criminis sunt qui occupati aliis rebus venire noluerunt, his qui contempto invitantis affectu verterunt humanitatem in crudelitatem, et tentos servos regis, vel contumeliis affecerunt, vel occiderunt.
Rex autem, cum audisset, iratus est, et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. Exercitus seu ultores angelos, de quibus in Psalmis scribitur (Psal. LXXVII): Immissionem (0489B)per angelos malos, seu Romanos intelligamus, sub duce Vespasiano et Tito, qui occisis Judaeae populis, praevaricatricem succenderunt civitatem.
( Ex Greg.) Homicidas perdidit, quia persequentes interimit; civitatem eorum igne succendit, quia illorum non solum animae, sed caro quoque in qua habitaverunt aeternae gehennae flamma cruciatur. Missis vero exercitibus exstinxisse homicidas dicitur, quia in omnibus omne judicium per angelos exhibetur.
Tunc ait servis, nuptiae quidem paratae sunt, etc. Si in Scriptura vias actiones accipimus, exitus viarum intelligimus defectus actionum, quia illi plerumque facile ad Deum veniunt, quos in terrenis actibus prospera nulla comitantur.
Egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes (0489C)quos invenerunt, etc. (Ex Hieron.) Gentilium populus non erat in viis, sed in exitibus viarum. Quaeritur autem quomodo in his qui foris erant inter malos, et boni aliqui sunt reperti. Hunc locum plenius tractat Apostolus ad Romanos, quod gentes naturaliter facientes ea quae legis sunt, condemnent Judaeos, qui scriptam legem non fecerint. Inter ipsos quoque ethnicos est infinita diversitas, cum sciamus alios esse proclives ad vitia, et ruentes ad mala, alios ob honestatem morum virtutibus deditos.
( Ex Greg.) Ecce jam ipsa qualitate convivantium aperte ostenditur, quia per has regis nuptias praesens Ecclesia Dei designatur, in qua cum bonis et mali conveniunt. Permixta quippe est diversitate filiorum. Boni enim soli nusquam sunt, nisi in coelo, (0489D)et mali soli nusquam sunt, nisi in inferno. Haec autem vita, quae inter coelum et infernum sita est, sicut in medio subsistit, ita utrarumque partium cives communiter recipit.
Intravit autem rex, ut videret discumbentes et vidit ibi hominem, etc. Quid ergo debemus intelligere nuptialem vestem, nisi charitatem. Intrat enim ad nuptias, sed cum nuptiali veste non intrat, qui in sancta Ecclesia assistens fidem habet, sed charitatem non habet. Recte enim charitas nuptialis vestis vocatur, quia hanc in se conditor noster habuit, dum ad sociandae sibi Ecclesiae nuptias venit. Sola quippe dilectione Dei factum est, ut ejus unigenitus mentes sibi electorum hominum uniret. Unde Paulus dicit: (0490A)Sic enim dilexit Deus mundum, ut filium suum unigenitum daret pro nobis (Joan. III). Qui ergo per charitatem venit ad homines, eamdem charitatem innotuit vestem esse nuptialem. Nos sumus, fratres, qui in nuptiis Verbi discumbimus, qui jam in Ecclesia habemus, qui scripturae sacrae epulis pascimur, qui conjunctam Deo Ecclesiam esse gaudemus. Ecce rex ad nuptias ingreditur, et cordis nostri habitum contemplatur, atque ei quem charitate vestitum non invenit, protinus iratus dicit: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? Mirandum valde est, fratres charissimi, quod hunc et amicum vocat et reprobum. Ac si ei apertius dicat, amice et non amice. Amice per fidem et non amice per operationem. ( Ex Hieron.) Hi qui invitati fuerant ad (0490B)nuptias de sepibus et angulis et plateis, et diversis locis coenam regis impleverant, sed postea cum venisset rex, ut videret discumbentes in convivio suo, hoc est, in sua quasi fide requiescentes, ut in diem judicii visitaret convivas, et discerneret merita singulorum, invenit unum qui veste indutus non erat nuptiali: unus iste omnes qui sociati sunt malitia intelliguntur, vestis autem nuptialis praecepta sunt Domini, et opera quae complentur ex lege et Evangelio, novique hominis efficiunt vestimentum. Si quis igitur in tempore judicii inventus fuerit sub nomine Christiano, non habere vestem nuptialem, hoc est, vestem supercoelestis hominis, sed vestem pollutam, id est, veteris hominis excubias, hic statim corripitur et dicitur ei: Amice, quomodo huc intrasti? (0490C)Amicum vocat, quod invitatus ad nuptias est; arguit impudentiae, quod veste sordida munditias polluerit nuptiales.
At ille obmutuit. In tempore enim illo non erit locus impudentiae, nec negandi facultas, cum omnes anguli et mundus ipse testis sit peccatorum.
( Ex Greg.) Quia, quod dici sine gemitu non potest, in illa districtione ultimae increpationis omne argumentum cessat excusationis, quippe quia ille foris increpat, qui testes conscientiae intus animum accusat.
Tunc dixit rex, etc. Ligantur tunc pedes et manus per districtionem sententiae, qui modo a pravis operibus ligari noluerunt per meliorationem vitae; vel certe tunc ligat poena, quos modo a bonis operibus (0490D)ligat culpa. Pedes enim qui visitare aegrum negligunt, manus quae nihil indigentibus tribuunt, a bono opere jam ex voluntate ligati sunt. Qui ergo nunc sponte ligantur in vitio, tunc in supplicio ligantur inviti.
Mittite eum, etc. Interiores quippe tenebras dicimus caecitatem cordis, exteriores vero tenebras aeternam noctem damnationis. Tunc ergo damnatus quisque non in interiores, sed in exteriores tenebras mittitur, quia illic invitus projicitur in noctem damnationis, qui hic sponte cecidit in caecitatem cordis. Ubi fletus quoque et stridor dentium esse perhibetur, ut illic dentes strideant, qui hic de edacitate gaudebant. Illic oculi defleant, qui hic per illicitas concupiscentias (0491A)versabantur, quatenus singula quaeque membra supplicio subjaceant, quae hic singulis quibusque vitiis subjecta serviebant. ( Ex Hieron.) In fletu quoque oculorum et stridore dentium, per metaphoram membrorum corporalium magnitudo ostenditur tormentorum.
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. (Ex August.) Paucos dicit justos, in comparatione multorum iniquorum. Esse autem per semetipsos consideratos in magno numero, diffuso toto orbe terrarum, crescente inter zizania, et cum palea usque ad diem messis et ventilationis, nam in comparatione paleae possunt pauca grana dici, quae tamen per se ipsa in massam redacta implent dominicum horreum.
( Ex Greg.) Ecce nos omnes jam vocati per fidem, (0491B)ad coelestis regis nuptias venimus, qui incarnationis ejus mysterium et credimus, et confitemur, divini verbi epulas sumimus. Quod vocati sumus novimus, si sumus electi, nescimus. Tanto ergo necesse est, ut unusquisque nostrum humilitate se deprimat, quanto si sit electus ignorat.
HEBDOMADA XXII POST PENTECOST. AD EPHESIOS, CAP. VI. « De caetero confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli: Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra (0491C)spiritalia nequitiae in coelestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis. In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. »
De caetero confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. (Ex Hieron.) Quod igitur ait: Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus, totum sentitur in Christo, ut in omnibus virtutibus quae super eo intelliguntur. Qui crediderint confortentur. Et prudenter post specialia mandata, quid viris et (0491D)uxoribus, patribus et filiis, dominis et servis observandum sit, nunc generaliter omnibus in commune praecipit in Domino, et in ejus potentia confortati praeparent se adversum diabolum.
Induite vos armaturam Dei, ut possitis resistere adversus insidias diaboli. Ex his quae infra legimus, et hic quae in scripturis omnibus de Domino salvatore dicuntur, manifestissime comprobatur, omnia arma Dei, quibus nunc indui jubemur, intelligi salvatorem, ut unum atque idem sit dixisse: Induite vos omnia arma Dei, quasi dixerit: Induite Dominum Jesum Christum. Si enim cingulum veritas est, et lorica justitia est, salvator autem et veritas et justitia nominatur, nulli dubium quin ipse et cingulum (0492A)sit et lorica. Quae autem alia arma Dei possumus aestimare, quibus induendus est, qui habet adversum diaboli dimicare versutias, excepta virtute quae Christus est, hunc enim qui juxta omnia quae super eo intelliguntur fuerit indutus, potens erit contra universas insidias diaboli repugnare. Diabolus autem nomen Graecum est, quod interpretatur criminator. Juxta Hebraei vero sermonis proprietatem, quia et tribus Zabulon quamdam similitudinem hujus vocabuli habet, καταρύων, id est deorsum fluens, dici potest, quod scilicet paulatim de virtute ad vitium fluxerit et de coelestibus ad terrena corruerit.
Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, etc. Aestimo quippe adversus carnem et sanguinem esse certamina, quando caro concupiscit (0492B)adversus spiritum, et provocat nos facere opera sua, fornicationem et immunditiam, luxuriam et reliqua his similia. Porro non est humana tentatio, nec adversus carnem et sanguinem pugna, quando aut ipse Satanas transfiguratus in angelum lucis, persuadere nititur, ut eum angelum luminis arbitremur, aut aliquid horum simile facit, in omni virtute, signis et portentis mendacibus, in omni deceptione iniquitatis, sed quasi principatus, potestas, rector tenebrarum et nequitia spiritualis dicat quispiam hoc, quod ait: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, et caetera quae sequuntur. Ideo dicit, ut doceamur ne ea quidem quae nobis ministrari vitia putamus, ex carne carnis esse vel sanguinis, sed a (0492C)quibusdam spiritualibus nequitiis suggeri. Sunt enim quidam daemones amoribus et amatoriis canticis servientes, et Propheta quoque commemorat dicens: Spiritu fornicationis seducti sunt. Alii vero iracundias et furores et bella committere, alii praeesse inimicitiis, et inter homines odia concitare. Quia vult ergo, aiunt, Apostolus nos docere, non ex natura corporis et materia carnis et sanguinis, haec vitiorum genera procreari, sed instinctu daemonum, propterea ait: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, et rel. Sed adversus rectores earum tenebrarum, quae huic mundo incubant, et errorem hominibus incredulitatis offundunt, et adversum spiritalia nequitiae, quae habitant in coelestibus. Non quod daemones (0492D)in coelestibus commorentur, sed quo supra nos aer hoc nomen acceperit, unde et aves quae volitant per aerem, volucres coeli esse dicuntur. Haec autem omnium doctorum opinio est, quod aer iste qui coelum et terram medius dividens inane appellatur, plenus sit contrariis fortitudinibus.
( Ex August.) Non adversus carnem et sanguinem est nobis colluctatio, id est, adversus hominem, sed adversus principatus et potestates, id est, daemones, qui sunt spiritualia nequitiae, adversus rectores mundi. Exponit quid sit mundus, cujus sunt illi rectores, cum dicit: Rectores mundi tenebrarum harum: dilectoribus suis et infidelibus plenus est mundus, hos appellat Apostolus tenebras, horum rectores diabolus (0493A)est et angeli ejus, haec tenebrae non sunt incommutabiles, sed aliquando mutantur, et lux efficiuntur, et dicitur eis: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.
( Ex Primas.) Item caro et sanguis homo dicitur, sed adversus principes et potestates, qui sibi principatum in hujus mundi homines usurparunt. Et qui ignorantes animas per peccata seducunt adversum mundi rectores tenebrarum harum. Fuistis enim tenebrae, nunc autem lux in Domino, contra spiritales hostes, spiritualia arma sumenda sunt, ut dissimilitudo naturae armorum fortitudine protegatur, adversum quos nobis est colluctatio in coelestibus, id est, pro coelestium promissione praemiorum. ( Ex August.) Adhuc propter hoc quod ait in coelestibus: Quia videtur (0493B)ambiguum, dicendum subaudiri posse, illud ad omnia ut sit, non est nobis colluctatio adversus potestates in coelestibus et rectores tenebrarum istarum in coelestibus, et spiritualia nequitiae in coelestibus. Sciamus autem quod, excepto praesenti loco, nec in Veteri nec in Novo Testamento mundi rectores unquam legerimus, quod nomen idcirco Paulus apostolus finxit, quia necesse habebat ad Ephesios disputans de rebus nobis et invisibilibus, nova nomina coaptare.
Propterea accipite, etc. Simpliciter Ephesios ad futuras tentationes et persecutiones, quas eis Paulus apostolus post hanc epistolam prophetiae videbat spiritu provenire coarctatur et monet ut omnia faciant, per quae possint in fide stare Evangelii, nec in persecutione (0493C)corruere. Diem malum praesens autem tempus ostendit, de quo supra dixerat: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt, propter angustiam et vitae hujus labores, quia non absque sudore et certamine perveniamus ad palmam, aut certe consummationis atque judicii, de quo Joel: Prope est dies tenebrarum et turbinis, dies nebulae et caliginis, et rel. (Joel. II.) Ut igitur possit quis in hac die diabolo resistere, quia ipse est accusator fratrum nostrorum, assumat omnia arma Dei, hoc enim sonat πανοπλία, non ut in Latino simpliciter arma translata sunt, et omnibus telis armisque succinctus, de quibus in sequentibus explicatur: Sciat tunc se stare posse, si universa fuerit operatus, ut plenus cunctis virtutibus stabilem figat gradum, et non moveatur de (0493D)acie.
State ergo succincti lumbos vestros in veritate. (Ex Primas.) Perfecti estote lumbos mentis accincti, hoc est, in omni praelio viriliter praeparati, et ab omnibus curis saeculi expediti.
( Ex Hieron.) Quod juxta membra carnis et corporis omnia membra animae in Scripturis vocentur nulli dubium est, de quibus unum puto esse, nunc membrum lumbos, quos ut accingamus a Veritate praecipitur: Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes (Luc. XII), hoc idem reor et illud significare, quod Joannes zonam pelliceam habebat circum lumbos suos, et non erat de immundis, qui propter fluxum seminis extra castra projecti (Levit. (0494A)XIII), cum arca Domini habitare non possunt (Num. VIII), et secundum id quidem quod veritate praecinctus est, id est Christo, non facile ad falsitatis dogmata deducetur.
Induti loricam justitiae. (Ex Primas.) Sicut lorica multis circulis intexitur, sic et justitia diversis virtutum connectitur speciebus, in unitate non solum pectoris conscientia, sed et ventris continentia, nec non ad femorum usque pertingit libidinem coercendam.
( Ex Hieron.) Qui enim circumdatur multiplici veste justitiae, nec ad similitudinem cervi in jecur accipit sagittam, nec in desideria corruit, et furores, sed erit mundo corde habens artificem hujus loricae Deum, qui unicuique sanctorum omnia arma fabricatur.(0494B) Et calceati pedes, etc. Diligentius observate quod virtutem quamdam animae appellaverit pedes, quibus ingredimur, in eo qui dicit: Ego sum via (Joan. XIV). Et de quibus canimus: Dirige, Domine, pedes nostros in viam pacis, quos oportet calceare praeparatione Evangelii pacis. Qui igitur habet pacem, calceatus est Christi Evangelio, et idcirco homo pacis factus est, et nec bellicum aliquid, et tumultuosum agit, nec cum his qui inpraeparati sunt, condemnabitur.
In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela, etc. Quasi dixerit in omni opere portate clypeum fidei, ut possitis tecti atque muniti excipere venientes sagittas, et huc atque illuc arte eas bellica declinare. Perspicua autem sunt jacula maligni, quae (0494C)vult mittere in corda nostra per cogitationes pessimas, de quibus unum jecit in cor Judae, ut traderet salvatorem (Joan. XII). Itaque vel principium quidem habere poterit inimicus vulnerandi, si tenuerimus scutum fidei, in quo non solum venientium tela franguntur, sed etiam telorum ipse ignis exstinguitur; infidelitas quoque inimica est fidei, ubi scutum est fidei, nihil valebit.
Et galeam salutis assumite. Propter hanc galeam salutarem omnes in capite nostro sensus integri perseverant. Si enim caput viri Christus est, sequitur omnis noster sensus, mens, cogitatio, sermo, consilium, si tamen sapientes fuerimus, in Christo sint. Caput etiam, quod est principale cordis, in quo sensus omnes locati sunt, salutis galea circumdatum (0494D)non quassabitur.
Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. (Ex Primas.) Nemo militum audet ab bellum sine gladio proficisci, se enim utcunque tueri potest, sed hostem non valet occidere, sicut non nunquam etiam ab audaci inimico omnibus armis spoliatur, perimitur, ita sine Dei verbo justitia omnis intuta est. Fidelis quasi vir bellator et fortis, omnes sectas contrarias veritati concidet, interficiet, jugulabit. Gladium spiritus, id est, verbum Dei manu tenens salvator et veritas et justitia nominatur. Nulli dubium, quin ipse et cingulum sit et lorica, et praeparatio Evangelii pacis et scutum fidei et galea salutaris et gladium spiritus, quod est verbum Dei, et vivens sermo, et (0495A)efficax, de quo Apostolus ait: Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae, ac spiritus, compagumque et medullarum et discretor cogitationum cordis, et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. IV. « Erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. Hic cum audisset, quia Jesus adveniret a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum, ut descenderet et sanaret filium ejus. Incipiebat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. Dixit ei Jesus: Vade, filius (0495B)tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus et ibat. Jam autem eo descendente servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes: Quia filius ejus viveret. Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerat. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris. Cognovit ergo pater, quia illa hora esset, in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit, et credidit ipse, et domus ejus tota. »
Erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. (Ex Greg.) Regulus diminutivum nomen est a rege, et ideo forsitan regulus dicitur iste, qui salutem poposcit filio suo, quia plenam non habuit fidem. Capharnaum autem ager vel villa pulcherrima (0495C)interpretatur.
Hic cum audisset, quia Jesus adveniret a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum, ut descenderet et sanaret filium ejus. Incipiebat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Quare ergo dicit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis, cum ille ante credit quam signum videret. Qui enim salutem quaerebat filio, procul dubio credebat, sed mementote quid petit, et aperte cognoscetis, quia in fide dubitavit, poposcit namque ut descenderet et sanaret filium ejus. Corporalem ergo praesentiam Domini quaerebat, qui per spiritum nusquam deerat, minus in illo credidit, quem non putavit posse salutem dare, nisi praesens esset corpore. Si enim perfecte (0495D)credidisset, procul dubio sciret, quia non esset locus ubi non esset Deus. Salutem itaque filio petiit, et tamen in fide dubitavit, quia eum ad quem venerat, et potentem ad curandum credidit, et tamen moriente filio esse absentem putavit Deum.
Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus, etc. Qua in re hoc est nobis solerter intuendum, quod sicut alio evangelista testante didicimus, centurio venit ad Deum, dicens: Domine, puer meas jacet paralyticus in domo, et male torquetur. Cui a Jesu protinus respondetur: Ego veniam et curabo eum. Quid est quod regulus rogat, ut ad ejus filium veniat, et tamen corporaliter ire recusat? Ad servum vero centurionis non invitatur, (0496A)et tamen se corporaliter ire pollicetur; reguli filio per corporalem praesentiam non dignatur adesse, centurionis vero servo non dedignatur occurrere: quid est hoc, nisi quod superbia nostra reconditur, qui in hominibus non naturam, qua ad imaginem Dei facti sint, sed honores et divitias veneramur. Redemptor vero noster, ut ostenderet, quia quae alta sunt hominum, sanctis despicienda sunt, et quae despecta sunt hominum, despicienda non sunt, ad filium reguli ire noluit, ad servum autem centurionis ire paratus fuit.
Credidit homo sermonem, quem dixit ei Jesus, et ibat. Incipiebat enim fidem habere in sermone Jesu, et qui ex parte dubius venit, fidelis recessit, et ideo sanitatem filii meruit.(0496B) Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, dicentes: Quia filius ejus viveret, interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerat, et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris. Septenarius numerus sanctificatus est in donis sancti Spiritus, in quo sanitas omnibus credentibus datur, constat. Quia in sancto Spiritu, qui est donum Dei, remissio est omnium peccatorum credentibus. Septenariusque numerus si dividitur in tria et quatuor, sanctam Trinitatem significat. In trinario numero, et omnium creaturarum perfectionem, in quaternario propter quatuor elementa plenaria, et quatuor plagas mundi, et quatuor anni tempora, quae omnia ex ipso et per ipsum et in ipso creata sunt, constant et gubernantur, quoniam in ipso vivimus, movemur (0496C)et sumus.
Cognovit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei: Filius tuus vivit, et credidit ipse, et domus ejus tota. Quia nuntiatus est ei filius sanus, ad solum ergo sermonem crediderunt plures Samaritani, ad illud autem miraculum, sola domus illa credidit, quae res protendit in multitudinem fidem gentium, et in paucitate fidei Judaeorum. Gentes vero solo sermone, id est, praedicatione apostolica crediderunt, Judaei vero signa viderunt ipsum Dei filium facientem, et tamen pauci crediderunt ex eis.
HEBDOMADA XXIII POST PENTECOST. EPISTOLA AD PHILIPPENSES, CAP. I. « Confidimus in Domino Jesu, quia qui coepit in (0496D)vobis opus bonum, ipse perficiet, usque in diem Christi Jesu. Sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam vos in corde et in vinculis meis. Et in defensione et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam vos omnes in visceribus Jesu Christi. Et hoc oro, ut charitas vestra magis ac magis abundet in scientia et in omni sensu, ut probetis potiora, et sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, repleti fructu justitiae, per Jesum Christum in gloriam et laudem Dei. »
Confidimus in Domno Jesu, quia qui coepit in vobis opus bonum, ipse perficiet. Ac si diceret: Confidendo (0497A)impetrare coeptam doctrinam, sive gratiam scientiae largiendo consummari in vobis.
Usque in diem Christi. Id est, usque in diem, quo de corpore recedatis, ex quo jam ad Domini unusquisque reservetur adventum, sive usque in diem Christi, id est, usque in diem judicii.
Sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis. Ac si diceret: Charitas me haec sentire facit pro vobis, quod perficietis opus quod coepistis usque in diem, sive mortis, sive judicii, quia charitas omnia sperat.
Eo quod habeam vos in corde et in vinculis meis. Ac si diceret: Tantum vos diligo, ut mihi memoriam vestri nec vis tribulationis, nec sollicitudo defensionis auferat.(0497B) Et in defensione et confirmatione Evangelii. Confirmatio Evangelii est constans tolerantia praedicantis.
Socios gaudii mei omnes vos esse. Ac si diceret: Hoc sentio de vobis et credo, quia sicut meae tribulationis socii estis, ita eritis et gaudii sempiterni. Sive, sicut scio vos Evangelio credidisse, ut etiam in tribulationibus meis, et ejus defensione mecum pariter gaudeatis.
Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. Ac si diceret: Ita vos desidero, tanquam viscera Christi, sive cupiam vos ejus inesse visceribus.
Et hoc oro, ut charitas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu. Notandum quia (0497C)scientibus majorem scientiam adhuc deprecetur, ut sinceri in omnibus esse praevaleant, sive in scientia et sensu, id est, in intelligentia litterae et spirituali mysterio.
Ut probetis potiora, etc. Sinceritas materia est, quae naturam suam servat, et nulla extrinsecus corruptione fucata, et semper in melius proficit, non in pejus. Sive sinceros, id est, non reddentes malum pro malo, sive offensionem per malum exemplum.
Repleti fructu justitiae per Jesum, etc. Id est, ut non solum sinceri ab omni corruptione sitis, sed etiam fructu justitiae abundetis, exemplo Christi, qui non solum malitiam non habet, sed etiam bonitate redundat. Quod autem dicit: In gloriam et laudem Dei, ac si dicat: Ut glorietur et laudetur Deus in (0497D)actibus vestris, sive sit gloria in operibus, et laus in sermonibus vestris.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. XVIII. « Simile est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem millia talenta. Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari et uxorem et filios et omnia quae habebat et reddi. Procidens autem servus ille, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit illi. Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, (0498A)qui debebat ei centum denarios. Et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes? Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. Videntes autem conservi ejus, quae fiebant, contristati sunt valde. Et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant. Tunc vocavit illum dominus suus, et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. Nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et iratus dominus ejus, tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. Sic et pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque (0498B)fratri suo de cordibus vestris. »
Simile est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. (Ex August.) Quod oblatus est debitor domino decem millium talentorum, et jussit eum venundari, et uxorem ejus et filios et omnia quae habebat et reddi, intelligendum est decem praeceptorum legis eum fuisse debitorem, et pro cupiditate atque operibus suis, tanquam uxorem et filios poenas solvere debuisse, quod est pretium ejus. Pretium enim venditi, supplicium damnati intelligitur. Quod dixit: Noluit ignoscere conservo suo, sed abiit et misit eum in carcerem, etc., intelligendum: Tenuit contra eum hunc animum, ut supplicia illi vellet. Conservi autem, qui narraverunt domino, quae fiebant, potest intelligi Ecclesia, quae (0498C)et illum solvit, et illum ligat.
( Ex Hieron.) Praecepit itaque Petro sub comparatione regis et domini et servi, qui debebat decem millia talentorum, a domino rogans veniam impetraverat, ut ipse quoque dimittat conservis suis minora peccantibus. Si enim ille rex et dominus servo debitori decem millia talentorum tam facile dimisit, quanto magis servi conservis suis debent minora dimittere! Quod ut manifestius fiat, dicamus sub exemplo. Si qui nostrum commiserint adulterium, homicidium, sacrilegium, majora crimina, decem millium talentorum, rogantibus dimittantur eis, ut et ipsi dimittant minora peccantibus. Sin autem ob factam contumeliam simus implacabiles, et propter amarius verbum perpetes habeamus discordias, nonne (0498D)nobis videmur recte redigendi in carcerem, et sub exemplo operis nostri hoc agere, ut majorum nobis delictorum venia non relaxetur?
ITEM AUGUSTINUS. Interrogavit Petrus magistrum, quoties ignosceret fratri, qui in illum peccasset, et quaesivit utrum sufficeret usque septies. Respondit illi Dominus: Non solum septies, sed usque septuagies septies , deinde narravit similitudinem valde terribilem: Quia simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui posuit rationem cum servis suis, in quibus invenit debitorem decem millium talentorum. Omnis homo et debitor est, et debitorem habet. Debitor est Dei, et debitorem habet fratrem suum. Quis est enim, (0499A)qui non sit debitor Dei? nisi in quo nullum possit inveniri peccatum. Quis est autem qui non habeat debitorem fratrem suum, nisi in quem nemo peccavit? Debitor est ergo omnis homo habens debitorem, et Deus justus constituit regulam in debitore tuo, quod facit et ipse cum suo. Duo ergo sunt opera misericordiae, quae nos liberant, quae breviter ipse Dominus posuit quodam loco in Evangelio: Dimittite et dimittetur vobis: date et dabitur vobis. Dimittite et dimittetur vobis, ad ignoscendum pertinet. Date et dabitur vobis, ad praestandum beneficium, vel eleemosynam pertinet. Ignosci vobis vultis, ignoscite; remittite et remittetur vobis; accipere vultis, date, et dabitur vobis. Sed hoc potest movere, quod et Petrum movit: Quoties debeo, inquit, ignoscere? (0499B)Sufficit usque septies? Non sufficit, ait Dominus: non dico septies, sed usque septuagies septies. Jam tu enumera quoties in te peccaverit frater tuus; si potueris venire usque ad vigesimam et septuagesimam octavam culpam, ut transeas 490. Tunc molire vindictam. Itane verum est, quod dicit, et vere ita se habet, ut si peccaverit 490 ignoscas. Si autem peccaverit 560, jam liceat tibi non ignoscere. Audeo dicere: Et si 490 peccaverit, ignosce: et si centies peccaverit, ignosce. Et quid dicam toties, et toties, omnino quoties peccaverit ignosce. Non enim sine causa Dominus 490 dixit, cum omnino nulla culpa sit, quam non debeamus ignoscere. Ecce ille ipse servus, cujus debiti inventus est debitor? decem talentorum debebat puto, quia decem talentorum, ut (0499C)parum sit, decem peccatorum sunt. Nolo enim dicere unum talentum, quod peccata concludat. Servus autem ille quantum debebat? centum denarios debebat. Jam plus est quam 490, et tamen iratus est Dominus, quia ei non dimisit. Non solum enim centum plus sunt quam 490, sed centum denarii forte 1000 asses sunt. Sed quid ad decem talentorum? At per hoc omnes culpas, quae in nos committuntur parati simus ignoscere, si nobis desideramus ignosci. Quotidie nos prosternimur et dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quae debita? omnia, an aliquam partem? respondebimus omnia. Sic ergo et tu debitori tuo. Hanc ergo regulam ponis, hac conditione loqueris, hoc pacto et placito cum Deo obligaris. Quid ergo (0499D)sibi vult 490. Audite, fratres, magnum mysterium, mirabile sacramentum. Matthaeus coepit ab Abraham, et pervenit usque ad Joseph descendendo. Lucas autem ascendendo coepit numerare, cur ille descendendo, ille ascendendo? Matthaeus generationem Christi commendabat, qua descendit ad nos, ideo quando natus est Christus, coepit numerare descendens. Lucas autem, quia tunc coepit numerare, quando baptizatus est Christus. Ubi est initium ascensionis, ascendendo numerare coepit. Numerando autem complevit generationes 77 a quo numerabat, intendite hodie a quo exortus est numerare, usque ad ipsum Adam, qui primus peccavit, et nos cum peccati obligatione generavit, pervenit usque ad Adam, (0500A)et numerantur generationes 77; a Christo usque Adam 77; ab Adam usque ad Christum 77. Si ergo nulla generatio praetermissa est, nulla culpa praeteritur, ubi non debeat ignosci. Nam ideo ipse 77 generationes enumeravit, quem numerum Dominus in peccatorum remissionem commendavit, quoniam a baptismo coepit numerare, ubi omnia peccata solvuntur, deinde paulo diligentius interroga ipsius numeri secretum, latebrasque ejus inquire, pulsa diligentius, ut aperiatur tibi justitia quae lege constat. Lex in decem praeceptis commendatur, ideo ille debitor decem talentorum, ipse est ille memorabilis decalogus scriptus digito Dei, qui traditus populo per Mosen famulum Dei. Debitor ergo ille decem talentorum omnia peccata significat, propter (0500B)numerum legis. Debebat et ille decem denarios, non abhorret ab eodem numero. Nam et centies centum decem millia, et decies deni centum, et ille decem talentorum, et ille decies decem. Legitimo ergo numero non recessum est, in quo utroque invenies utraque peccata, uterque debitor, et uterque veniae deplorator et impetrator, sed ille servus malus, servus ingratus, iniquus noluit rependere quod accepit, noluit praestare quod illi indigno praestitum fuit. Videte ergo, fratres, quisquis incipit a baptismo, liber exit, remissa sunt illi decem talentorum, cum exierit et invenerit conservum suum debitorem, observet ergo ipsum peccatum, quod quia bene puto significet numerus undenarius. Lex enim denarius, peccatum undenarius. Lex per decem, peccatum per undecim. (0500C)Quare peccatum per undecim? Quia transgressio denarii est, ut venias ad undenarium. In lege autem modus fixus est, transgressus es, peccasti. Jam ubi transgrederis denarium, ad undenarium venis. Ideo magnum mysterium, quando jussum est tabernaculum fabricari, multa ibi numerosa dicta sunt in magno sacramento, inter caetera, vel ex cilicina jussa sunt fieri, non decem sed undecim, quia per cilicium ostenditur confessio peccatorum. ( Ex Hieron.) Provocatus apostolus Petrus interrogat quoties fratri in se peccanti dimittere debeat, et cum interrogatione profert sententiam: Usque septies? cui respondit Dominus: Non usque septies, sed usque septuagies septies, id est, quadringentis nonaginta vicibus, ut toties peccanti fratri dimittere, et in die quoties (0500D)ille peccare posset.
( Ex August.) Quod autem amplius quaeris, vis nosse omnia peccata contineri numero isto 77? omnia ergo peccata dixit, quando 77 dixit: quia illud 11 duae septies fiunt, id est, ubi significatur peccatum duae septies fiunt 77. Omnia ergo peccata dimitti voluit, qui ea septuagesimo septimo numero praesignavit. Nemo contra se teneat non ignoscendo, ne contra illum teneatur, quando orat, dicit enim ille Deus: Dimittite et dimittetur vobis. Sed ego prior dimisi, dimitte, et tu vel postea, nam si non dimiseris revocabo te, et quidquid tibi dimiseram replicabo tibi. Non enim mentitur Veritas, non enim fallit, aut fallitur Christus, qui subjecit, et ait: Sic et (0501A)vobis faciet Pater vester, qui est in coelis. Invenisti patrem, imitare patrem. Si enim imitari non vis, exhaeredaberis: Faciet ergo ista vobis, ait, pater vester coelestis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Ne dicas in lingua: Ignosco, et corde differas supplicium minando vindictam, novit Deus, ubi dicas, vocem tuam, homo, audit, conscientiam tuam Deus inspicit. Si dices: Dimitto, dimitte. Melius clamas ore, et dimittes in corde, quam blandiaris ore crudelis corde. Jam ergo observant pueri indisciplinati, et disciplina est pueris danda, et nolunt vapulare, qui sic perscribunt nobis, quando volumus dare disciplinam, peccavi, ignosce mihi, ignovi: Et iterum peccat, ignosce, ignovi: Peccat tertio, ignosce, ecce tertio, ignovi, jam quarto, vapulet: (0501B)et ille ignosce, ignovi, et quarto ignovi, et quinto ignovi, et sexto ignovi et septimo, jam vapulet. Et ille num septuagies septies fatigatur ac perscriptione severitas disciplinae dormit, repressa disciplina saevit impunita nequitia. Quid ergo faciendum est? Corripiamus verbis, et si opus est et verberibus, dilectione hoc faciamus. Dimittamus culpam, a corde abigamus quod nocet a fratre. Ideo enim Dominus subdidit: De cordibus vestris, ut si per charitatem imponitur disciplina de corde, lenitas non recedat. Sic ergo ista noverimus, fratres mei, ut fratres nostros, qui peccaverint, omnimodo diligamus de corde nostro, charitatem in eos non dimittamus, et disciplinam, cum opus est, debemus, ne per solutionem disciplinae, vel crescat nequitia, et (0501C)incipiamus propter hoc Deo accusari, quia recitatum est nobis: Peccantem coram omnibus argue, ut caeteri timorem habeant (I Tim. IV). Certe solus cum solo verum est, distingue tempora, et solvis quaestionem, verum est, si peccatum in secreto est, in secreto corripe, si peccatum publicum est, et apertum publice corripe, ut ille emendetur, et caeteri timeant.
Sic et pater meus, etc. Formidolosa sententia, si juxta nostram mentem sententia Dei flectitur atque mutatur, si parva fratribus non dimittimus, magna nobis a Deo non dimittentur. Et quia potest unusquisque dicere: Nihil habeo contra eum, ipse novit, habet Deum judicem, non mihi cura est, quid velit agere, ego ignovi ei, confirmat sententiam suam, et omnem simulationem fictae pacis evertit dicens: Si (0501D)non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
HEBDOMADA XXIV POST PENTECOST. EPIST. BEATI PAULI APOSTOLI AD PHILIP., CAP. III. « Imitatores mei estote, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in coelis est. Unde etiam salvatorem exspectamus, Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, (0502A)configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem virtutis suae, qua etiam possit subjicere sibi omnia. »
Imitatores mei estote. Id est, me sequimini, me fideliter imitamini, non falsos apostolos.
Et observate eos qui ita ambulant. (Ex August.) Dupliciter dicitur observare, vel ad imitandum, ut hic, vel ad cavendum, sicut ad Romanos ait: Observate eos qui dissensiones et offendicula faciunt (Rom. XVI).
Sicut habetis formam nostram. Id est, formam doctrinae nostrae.
Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis. De ipsis dicit qui spem passionis Christi, per quem peccata dimissa sunt, auferentes, in legis caeremoniis (0502B)collocabant. Potest et de Jovinianistis interpretari, qui jejuniorum afflictiones et omnes corporis cruciatus in luxuriam et epulas converterunt.
Nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi. Notandum, quo affectu omnium salutem optaverit, qui etiam inimicos crucis Christi deflebat, ultro in interitum properantes.
Quorum finis interitus, etc. Qui enim in carne seminant, inquit Apostolus, de carne et metent corruptionem, qui enim se in hoc putant Deo servire, si comedant et voluptates ventris et desideria compleantur carnis, eorum Deus dicitur venter, non audientes Prophetam dicentem: Cum manducaveritis et biberitis, nonne vobismetipsis manducatis et bibitis vobismetipsis? Gloria, dicit, circumcisionis, in confusione, (0502C)id est in pudendis verecundi membri; qui terrena sapiunt, dicit, id est, qui carnem legem observant.
Nostra autem conversatio in coelis est. Hoc non potest dicere terrenis viciis mancipatus.
Unde etiam salvatorem exspectamus, etc. Ac si diceret: Caput nostrum in coelo est, ubi et nos jam per desiderium conversamur, et quia coelestis est ille, quia caput est nostrum, de coelo exspectamus eum venturum.
Qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori, etc. Hoc quidem monstravit in morte, cum vino et bibentibus et unum ex mortuis sui corporis configuravit exemplum resurrectionis ostendens in mortuis et vivis.(0502D) Secundum operationes virtutis suae, etc. Ac si diceret: non solum confirmavit nos exemplo resurrectionis, sed etiam corpori suo omnia fecit esse subjecta, et secundum hanc potentiam qua sibi cuncta subjecit. Intelligimus eum omnia posse et filium omnipotentis esse.
Itaque fratres mei charissimi. Ac si diceret: Quia perfecti estis in fide, perfecti estis in conversatione, in sola Christi fide spem ponentes, et in conversatione coelesti conversantes, quia de vobis in praesenti tempore laetificor, et in futuro coronabor.
Evodiam rogo et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino. Id est, unum et idipsum sentire de fide, et aequaliter credere in Domino.(0503A) Etiam rogo, et te Germane compar. Quod dixit: Germane, proprium posuit nomen. Germanus enim vocabatur. Quod vero dixit compar, intelligitur officii vel fidei.
Adjuva illas quae mecum laboraverunt in Evangelio. Hae mulieres religiosae et scientes erant, quas Apostolus ut adjuvet eas Germanum admonet. Quod dicit: Mecum laboraverunt, subauditur in verbo fidei praedicando. Docebant enim in suo sexu per domos, in ecclesiis autem reticebant. Ab ipso enim Paulo praedicandi officium mulieribus in Ecclesia tollitur, ubi ait: Mulieres in Ecclesia taceant.
Cum Clemente et caeteris adjutoribus meis. Clemens philosophus et magnae doctrinae vir erat, qui postea Romanae praesul Ecclesiae fuit.(0503B) Quorum nomina sunt in libro vitae. Id est, in memoria aeterna. De hoc enim in libro Psalmista Domino ait: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII). Et apostolis Dominus ait: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Matth. V). Et e contrario de reprobis David ait: Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.
Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete. Ac si diceret: Gaudete in Domino, qui in saeculari gaudio non gaudetis. Beati enim qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Quod repetit iterum: Dico gaudete, vel ut magis ac magis gaudium confirmetur, vel pro gaudio corporis et animae in prosperis et adversis, ut confortentur in Domino.(0503C) Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Judaeis scilicet et gentibus, omnibusque qui vos persequuntur, nota sit modestia vestra. Modestia enim mansuetudo vel pudor, sive probitas intelligitur. Scriptum est enim: Videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui est in coelis (Matth. V).
Dominus prope est, nihil solliciti sitis. Ac si diceret: Quia Dominus prope est his, qui tribulato sunt corde, ideo de ingruentibus malis nihil solliciti sitis, cum defensorem vobis Deum esse noveritis. Potest et sic intelligi, juxta Evangelium. Nolite cogitare quid manducetis, aut quid induamini, scit quod opus est vobis, et antequam petatis agnoscit (Matth. VI).
Sed in omni oratione. Id est, non cum murmuratione, (0503D)atque tristitia, ne forte tribulationibus afflicti, in aliquo murmuretis, et vestra oratio fiat indigna auribus Dei, obsecro ut omnia cum oratione apud vos pacifice fiant.
Et obsecratione cum gratiarum actione. Oratio dicitur, quae pro peccatis praeteritis fit, obsecratio vero pro virtutibus adipiscendis, gratiarum actio pro beneficiis Dei.
Petitiones vestrae innotescant apud Deum. Non sic accipiendum est, tanquam Deo innotescant, qui eas et antequam essent noverat. Sed nobis innotescant apud Deum, per tolerantiam, non apud homines per jactantiam. Aut forte innotescant, etiam apud angelos, qui sunt apud Deum, ut quodammodo eas (0504A)offerant Deo, et de his consulant, et quod eo jubente implendum esse cognoverint, sicut oportere cognoverint, hoc nobis vel evidenter vel latenter apportent. Dixit enim Angelus homini: Cum oraretis, ego obtuli orationem vestram in conspectu claritatis Dei.
Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, etc. Quem, nisi nostrum, aut fortasse etiam sanctorum angelorum; non enim et Dei: si ergo sancti et Dei pace victuri sunt, profecto in ea pace victuri sunt, quae superat omnem sensum, quoniam nostrum quidem superat, non est dubium. Si autem superat et angelorum, ut nec ipsos excepisse videatur, qui ait: Omnem intellectum, secundum hoc dictum esse debemus accipere, quia pacem Dei, qua Deus ipse pacatus (0504B)est, sicut Deus novit, non eam nos sic possimus nosse, nec ulli Angeli. Superant itaque omnem sensum non dubium, quod praeter suum, sed quia et nos pro modo nostro pacis ejus participes facti, summam in nobis atque inter nos, et cum ipso pacem, quantum nostrum summum est obtinebimus isto modo, pro suo modo sciunt eam sancti angeli, homines autem nunc longe infra, quantumlibet proventu mentis excellant. Considerandum est enim, quantus vir dicebat: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus, donec veniat quod perfectum est.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. XXII. « Abeuntes Pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. Et mittunt ei discipulos (0504C)suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo. Non enim respicis personam hominum. Dic ergo nobis: Quid tibi videtur. Licet censum dari Caesari, aut non? Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae? Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio? Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. »
Abeuntes Pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone, etc. (Ex Hieron.) Nuper sub Caesare Augusto Judaea subjecta Romanis, quando in toto orbe est celebrata descriptio, stipendiaria facta fuerat, et (0504D)erat in populo magna seditio, dicentibus aliis: pro securitate et quiete, qua Romani pro omnibus militarent, debere tributa persolvi. Pharisaeis vero, qui sibi adplaudebant in justitia, e contrario nitentibus, non debere populum Dei, qui decimas solveret, et primitiva daret, et caetera quae in lege scripta sunt, humanis legibus subjacere. Caesar Augustus Herodem filium Antipatris alienigenam et proselitum Regem Judaeis constituerat, qui tributis praeesset, et Romano pareret imperio. Mittunt igitur Pharisaei discipulos suos cum Herodianis, id est, militibus Herodis, seu quos illudentes Pharisaei, quia Romanis tributa solvebant, Herodianos vocabant, et non divino cultui deditos. Quidam Latinorum ridicule Herodianos (0505A)putant, qui Herodem Christum esse crederent, quod nusquam omnino legimus.
Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo, non enim respicis personam hominum. Dic ergo nobis: quid tibi videtur, licet censum dari Caesari, an non? Blanda et fraudulenta interrogatio, illuc provocat respondentem, ut magis Deum quam Caesarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes Herodiani, seditionis auctorem contra Romanos principes teneant.
Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae? Prima virtus est respondentis, interrogantium mentem cognoscere, et non discipulos, sed tentatores vocare. Hypocrita ergo appellatur, (0505B)qui aliud est, et aliud simulat, id est, aliud opere agit, aliud voce praetendit.
Ostendite mihi numisma census, at illi obtulerunt ei denarium. Sapientia semper sapienter agit, ut suis potissimum tentatores sermonibus confutentur: Ostendite mihi, inquit, denarium, denarius quippe est genus nummi, quod pro decem nummis imputabatur, et habebat imaginem Caesaris.
Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec et superscriptio? Qui putant interrogationem salvatoris ignorantiam esse, et non dispensationem, discant ex praesenti loco, quod utique potuerit scire Jesus cujus imago esset in nummo, sed interrogat ut ad sermonem eorum competenter respondeat.
Dicunt ei Caesaris. Tunc ait illis: Reddite quae sunt (0505C)Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Caesarem non putemus Augustum, sed Tyberium significari privignum ejus, qui in locum successerat ipsius, sub quo et passus est Dominus. Omnes autem Reges Romani a primo C. Caesare, qui Imperium arripuerat, Caesares appellati sunt. Porro quod ait: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, id est, nummum, tributum et pecuniam, et quae sunt Dei Deo, decimas, primitias et oblationes ac victimas sentiamus, quomodo et ipse reddidit tributa pro se et Petro, et Deo reddit quae Dei sunt, patris faciens voluntatem.
( Ex Beda.) Aliter, reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Quemadmodum Caesar a vobis exigit impressionem imaginis suae, sic et Deus. Ut quemadmodum illi redditur nummus, sic Deo (0505D)anima, lumine vultus ejus illustrata atque signata, unde Psalmista: Signatum est, inquit, in nobis lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Hoc quippe lumen est totum hominis, et verum bonum, quod non oculis, sed mente conspicitur. Signatum autem dixit in nobis, tanquam denarius signatur regis imagine. Homo enim factus est ad imaginem et similitudinem Dei, quam peccando corrupit. Bonum ergo ejus est, verum atque aeternum, si renascendo signetur.
HEBDOMADA XXV POST PENTECOST. AD COLOSS., CAP. I. « Non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis ejus in (0506A)omni sapientia et intellectu spiritali, ut ambuletis digne Deo per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei, in omni virtute confortati, secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio. »
Non cessamus pro vobis orantes et postulantes. Id est, ex quo audivimus dilectionem vestram et charitatem, et fidem quam habetis in Deum, non cessamus orare, ut impleamini virtutibus spiritalibus, de quibus et sequitur:
Ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spirituali. Sapientia et intellectu impletur, qui non solum historicam, sed et spiritualem intelligentiam cognoscit.(0506B) Ut ambuletis digni, Deo per omnia placentes. Illi ambulant digni Deo, qui, per omnia ei placentes, exercent se sicut subditur.
In omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei. Hic aperte exposuit, quod superius obscure dicebat, quomodo Deus det et bene velle, et bene posse, ut possint fructificare virtutibus, et inveteratam vincere consuetudinem, sive in passionibus carnis infirmitatem superare mentis.
In omni virtute confirmati secundum potentiam claritatis ejus. Id est, secundum voluntatem ejus, ut et vos sicut ille fecit patienter sufferatis omnia.
In omni patientia et longanimitate, cum gaudio, in Christo Jesu, etc. Ibi enim est vera longanimitas, et patientia exhibenda, ubi malitia ab aliquo (0506C)exercetur.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. IX. « Haec illo loquente ad eos, esse princeps unus accessit et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est, sed veni, impone manum tuam super eam et vivet. Et surgens Jesus sequebatur eum et discipuli ejus. Et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti ejus. Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. At Jesus conversus et videns eam, dixit: Confide filia, fides tua salvam te fecit, et salva facta est mulier ex illa hora. »
Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo (0506D)defuncta est, sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. Et surgens Jesus sequebatur eum et discipuli ejus. Octavum signum est, in quo princeps suscitari postulat filiam suam, nolens de mysterio verae circumcisionis excludi. Sed subintrat mulier sanguine fluens, et octavo sanatur loco, ut principis filia, de hoc exclusa numero, veniat ad nonum, juxta illud quod in Psalmo dicitur: Aethiopiam praeveniat manus ejus Deo (Psai. LXVII), et Cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI).
( Ex Primas.) Princeps itaque synagogae, nullus melius quam ipse Moses intelligitur, unde bene secundum Lucam Jairus, id est illuminans, sive illuminatus vocatur. Quia qui accepit verba vitae dare (0507A)nobis, et per haec caeteros illuminat, et ipse a spiritu sancto, quo vitalia monita scribere vel docere possit, illuminatur. Cui, secundum Lucam filia unica erat, id est, synagoga, quae sola legali institutione composita, quasi unica Mosi nata erat. Quasi duodecimo aetatis anno, hoc est, tempore pubertatis appropinquante, moriebatur, quia nobiliter a prophetis educata, postquam ad intelligibiles annos pervenerat, postquam spirituales Deo fructus gignere debebat, subito errorum languore consternata, spiritualis vitae vias ingredi desperabiliter omisit. Et si non a Christo succurreretur, horrendam per omnia corruisset in mortem.
Et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit, etc. In Evangelio (0507B)secundum Lucam scribitur, quod principis filia duodecim annos haberet aetatis. Nota ergo eo tempore haec mulier, id est, gentium populus coeperit aegrotare, quo gens crediderit Judaeorum. Nisi enim ex comparatione virtutum, vitium non ostenditur. Haec autem mulier sanguine fluens non in domo, non in urbe accedit ad Dominum, quia juxta legem urbibus excludebatur. Sed in itinere ambulanti Domino, ut dum pergit ad aliam, alia curaretur, unde dicunt et Apostoli: Vobis quidem oportebat praedicare verbum, sed quoniam indignos vos judicastis saluti, transgredimur ad gentes (Act. XIII).
Dicebat enim intra se, si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. Accedit ad Dominum, tangit Ecclesia, quia eo per fidei veritatem appropinquat. (0507C)Accedit autem retro sive juxta, id est, quod ipse ait: Si quis mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII); et alibi praecipitur: Post Dominum Deum tuum ambulabis, sive, quia praesentem in carne Dominum non videns, peractis temporalis dispensationis sacramentis, ejus jam per fidem coepit vestigia subsequi. Tangit autem fimbriam vestimenti, et undam restringit sanguinis, quia beatus et vere mundandus, qui vel extremam verbi partem fidei manu contigerit. Nam rarus valde, qui ejus vel in pectore recumbere, vel caput mereatur pistica nardo perungere, cum et ille magnus fuerit, qui se indignum dicebat ejus calceamenta portare, magna et illa quae ungere pedes ejus, et capillis suis tergere promeruit.
At Jesus conversus et videns eam, dixit: Confide, (0507D)filia, fides tua te salvam fecit, et salva facta est mulier, etc. (Ex Hieron.) Ideo filia, quia fides tua te salvam fecit. Nec dixit: Fides tua te salvam factura est, sed salvam fecit, in eo, quod in me credidisti, jam salva facta es.
IN NATALI SANCTI ANDREAE. EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD ROMANOS, CAP. X. « Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur. Non enim est distinctio Judaei et Graeci. Nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum. Omnis enim quicunque invocaverit nomen (0508A)Domini, salvus erit. Quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur, sicut scriptum est: Quam speciosi pedes Evangelizantium pacem, Evangelizantium bona! Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Sed dico: Nunquid non audierunt? Equidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. »
Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. (Ex Orig.) Qui vere et non falso confitetur ore Dominum Jesum, et corde credit (0508B)pariter et confitetur. Debet subjectus esse sapientiae et justitiae et veritati, et omnibus quae Christus est, nec sibi ultra dominari permittat mammona, id est, neque avaritiam sibi ultra, neque injustitiam, neque impudicitiam, neque mendacium dominari. Semel enim Jesum Christum Dominum confessa anima nulli horum debet servire.
Dicit enim Scriptura, etc. Hoc autem apud Isaiam dictum est: Quod si omnis qui credit in eum non confundetur (Isai. XXIII), confunditur autem omnis qui peccat sicut et Adam peccavit, et erubuit, et abscondit se, qui adhuc ruborem peccati incurrit, credere non videtur.
Non enim est distinctio, etc. Nulla, inquit, est distinctio, inter Judaeos et Graecos, cum constet (0508C)omnes prius sub peccato fuisse, et omnes qui modo credunt per fidem Jesu Christi salvatos esse. Nam justitia Dei per Christum, ad omnes veniens qui credunt, sive Judaei sint, sive gentiles, purgatos eos a prioribus sceleribus justificat, et capaces facit gloriae Dei.
Nam idem, etc. Si justitia nobis et veritas et sapientia et sanctificatio, quod totum Christus est, dominetur, tunc nobis Dominus fit dives in omnibus. Haec enim sunt ejus divitiae, ut pote in quo thesauri sapientiae et scientiae sunt absconditi. Quas tamen divitias non dixit largiri eum omnibus hominibus, sed omnibus quicunque invocaverint nomen ejus. Neque enim omnes qui invocaverint nomen Domini salvi esse possunt, sed qui opera invocatione digna (0508D)fecerit, ipse salvabitur.
( Ex Vulg.) Dicit: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. Ubi tetragramaton est, quod Hebraei tradunt Dei nomen ineffabile designari, et in alia scriptura legitur: Invocabunt me, et non exaudiam eos; qui modo hic absolute ponitur, qui invocaverit nomen Domini salvus erit, nisi in hac invocatione intelligamus significatam fuisse sinceram, id est, cum humilitate cordis expressa sit, et Deus cum confessione veri dogmatis invocetur.
Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Christo enim Judaei non crediderunt, et ideo non invocant eum, in quem non crediderunt. Nam quod superius dicit: Omnis qui invocaverit nomen (0509A)Domini, ad Christum Dominum docuit referendum. Nam et Enos et Moses et Aaron et Samuel invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos. Sine dubio Christum Jesum invocabant, et si invocare nomen Domini, et orare Dominum unum atque idem est, sicut invocatur Christus, et orandus est Christus, et sicut offerimus Deo patri primo omnium orationes, ita et Domino Jesu Christo, et sicut offerimus postulationes patri, ita offerimus postulationes et filio, et sicut offerimus gratiarum actiones Deo, ita et gratias referimus salvatori. Unum namque utrique honorem deferendum, id est, patri et filio, divinus edocet sermo, cum dicit: Omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem (Joan. V).
Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? (0509B)Possumus sic intelligere, quia vel ipsum in carne positum, vel Apostolos ejus praedicantes de eo audire noluerint. Sic enim et ipse Dominus dicit: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit (Luc. X). Potest autem et hoc intelligi, quod etiam nunc et semper Christus tanquam verbum et ratio unicuique loquitur in corde, et de pietate doceat, de justitia suadeat. De castitate, de pudicitia, et de omnibus simul virtutibus protestetur, sicut et ipse dicit: Oves meae vocem meam audiunt.
Quomodo autem audient sine praedicante? In hoc magis per praedicantium sermonem Christum ostendit audire, in quibus secundum ea quae supra diximus Christus loqui et docere monstratur.
Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Difficultas (0509C)mihi in hoc sermone videtur exsurgere. Si enim ita intelligamus, quod propterea non praedicent, quia non mittantur, nullo autem praedicante non audient, non credentes autem non invocabunt, non invocantes, non salvabuntur. Colligitur ex his causa, qua non sunt salvati, ad vitium redeat auctoris, qui non miserit praedicantes. Sed magis ad illum nos qui rectiorem intelligentiae tramitem continet deflectamus. Et quod dixit: Quomodo autem praedicabunt, nisi mittantur, sic accipiamus, quasi dicat Apostolus: Nos praecones, praedicatores Christi non possumus praedicare, nec annuntiandi nobis virtus ulla subsisteret, nisi adesset nobis ipse qui misit. Quod si praedicantibus nobis audire non vultis, vestra jam culpa est, etsi audientes non creditis, (0509D)et non credentes non invocatis, et non invocantes salvi esse nequitis, quia ergo missi sunt ad praedicationem, idcirco de his qui ab ipso missi sunt, scriptum est:
Quam speciosi pedes evangelizantium bona. Illi sunt decori et speciosi pedes, qui perambulant per viam vitae. Secundum enim illum qui dixit: Ego sum via, intellige decoros et speciosos evangelizantibus pedes, qui per talem viam merentur incedere (Isai. LII). Isti sunt pedes, quibus et cursum cucurrisse dicit, et sic currere ut comprehendat, id est, vigor animae, quo tenditur et praeparatur ad coelum. Gratifice autem pedes istos esse firmabis, quos Jesus discipulis lavat, et linteo quo praecinctus est tergit. Quamvis (0510A)hoc ipsum quod dicit, evangelizare, interpretetur bona annuntiare, tamen bona intelliguntur, quae annuntiat apostolis sancta Trinitas, id est, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Hoc est enim, quod annuntiant Evangelistae secundum praeceptum Domini dicentis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. ultimo ).
Sed non omnes obediunt Evangelio. Neque omnes ex gentibus Evangelio crediderunt, neque omnes ex Israel, plures tamen, et multo plures ex gentibus, quam ex Israel.
Isaias autem dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Quis, pro raro dictum est, videtur tamen Isaias haec ex persona Apostoli prophetare, quibus (0510B)creditum fuerat praedicationis officium, et ipsi cum raritate credentium, praecipue de populo Israel viderunt, dicentes ad Dominum, Domine, quis credidit auditui nostro?
Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Hic verbum Christi totam praedicationem de Christo significat, neque enim illi soli crediderunt, qui verbum ab ipso Domino audierunt, sed multo plures sunt, qui aliis eum praedicantibus audierunt, sicut ipse Dominus ait: Beati qui non viderunt et crediderunt. Omne ergo verbum quod apostoli et si qui alii de Christo praedicaverunt, hic Apostolus verbum Christi esse pronuntiat.
Sed dico: Nunquid non audierunt? Equidem in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis (0510C)terrae verba eorum. Hoc de Psalmo sumptum est, ubi ait: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Psal. XIX), in quo pro linguarum et sermonum varietate gentes sine dubio intelliguntur. Et notandum, quod in terram sonus exierit, et in fines orbis terrae, non sonus, sed verba pervenerint. Terra namque hoc loco imperitos et indocibiles homines dicit, ad quos non verba, in quibus ratio fidei continetur et explanatio sapientiae, sed sonus fidei cum manet, simplici praedicatione pervenerit. Finem vero orbis terrarum, eruditiores quosque et prudentiores appellaverit. Finis enim perfectionem indicat rerum. Ad hos ergo tales non solum voces, sed verba et rationem pervenisse pronuntiat.(0510D) EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. IV. « Ambulans autem Jesus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare, erant enim piscatores. Et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo relictis retibus, secuti sunt eum. Et procedens inde vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedaei et Joannem fratrem ejus in navi, cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua, et vocavit eos. Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. »
Ambulans autem Jesus juxta mare Galilaeae. (Ex Eucherio.) Hoc mare propter terras adjacentes multis (0511A)vocatur nominibus, id est mare Galilaeae, lacus Cinareth, stagnum Genesar, mare Tiberiadis, lacus salinarum, et rel.
Vidit duos fratres, Simonem qui vocatur Petrus, etc. Quare piscatores vocantur? ne quis aestimaret, quod per eloquentiam praedicatorum sermo Dei latius exiret. Non filii regum, non scribae primo vocati memorantur, sed piscatores.
( Ex Hieron.) Piscatores et illitterati mittuntur ad praedicandum, ne fides credentium, non virtute Dei, sed eloquentia atque doctrina fieri putaretur.
( Ex Fulg.) Bini vocantur, binique mittuntur et apte: Vae enim, ait scriptura, soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem. Bina etenim doctrina est, dilectio Dei et dilectio proximi, qua pleni (0511B)bonum Testamentum praedicant, id est, Legis et Evangelii.
Erant enim piscatores, et ait illis, etc. (Ex Orig.) Mihi videtur non fortuitu contigisse, ut Petrus quidem et Andreas et filii Zebedaei arte piscatores invenirentur. Paulus vero arte faber tabernaculorum, et illi vocati ab arte capiendorum piscium, mutantur et fiunt piscatores hominum, dicente Domino: Venite post me, faciam vos piscatores hominum , non dubium, quin et Paulus, quia et ipse per Dominum meum Jesum Christum vocatus Apostolus est, simili artis suae transmutatione mutatus sit, ut sicut illi ex piscatoribus piscium, piscatores hominum facti sunt, ita et iste faciendis tabernaculis terrenis, ad coelestia tabernacula construenda translatus (0511C)sit. Construit enim coelestia tabernacula, docens unumquemque viam salutis, et beatarum in coelestibus mansionum iter ostendens, facit tabernacula Paulus, et cum ab Hierusalem in circuitu usque ad Illyricum replet Evangelium Dei, Ecclesias construendo, facit et ipse tabernacula.
Et procedens inde, etc. (Ex Fulgentio.) Primum enim homo retia desiderii sui mittit in mare hujus saeculi, ut velut pisces opera mortua capiat, sed misericorditer adveniens Christus, per compunctionem animi priora mutat instrumenta, ut iterum rete boni desiderii in saeculi mare jactans, pisces bonarum virtutum navi carnis ad portum vitae afferat, relinquens fugitivum diabolum, sic enim Zebedaeus interpretatur. Quatuor apostolorum nomina duos populos (0511D)significant. Simon enim obediens, Petrus autem agnoscens interpretatur, significat populum Judaeorum, qui prius obedivit praeceptis Domini, et agnovit creatorem suum. Id ipsum, et Jacobus, qui interpretatur supplantator, significat. Andreas vero interpretatur virilis, significat populum gentium, qui in fide Christi viriliter agit. Idipsum et Joannes, qui Domini gratia interpretatur significat. Gratia enim Dei salvatae sunt gentes. Nam et haec quatuor nomina in moribus uniuscujusque hominis continentur, Simon obediendo Deo, Petrus agnoscendo peccatum suum, Andreas viriliter sustinendo labores. Jacob vitia carnis supplantando, Joannes Dei gratiam suscipiendo habentur. Sive haec quatuor nomina pro (0512A)quatuor principalibus intelligenda sunt virtutibus. Tunc enim unusquisque obediens est, cum prudentiam agnoscendi peccata habuerit. Tunc virilis est cum temperantiam sustinendi laborem apprehenderit. Tunc supplantator, cum fortitudinem vincendi vitia receperit. Tunc Dei gratia cum veram justitiam implendi mandata invenerit.
INCIPIUNT LECTIONES PER ADVENTUM DOMINI. HEBDOMADA IV ANTE NATALEM DOMINI, hoc est, PRIMA DOMINICA ADVENTUS, AD ROM., CAP. XIII. (0512B) « Scientes quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc autem propior est nostra salus quam cum credidimus. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus. Non in comessationibus et ebrietatibus. Non in cubilibus et impudicitiis. Non in contentione et aemulatione, sed induimini Dominum nostrum Jesum Christum. »
Scientes quia hora est jam nos de somno surgere. (Ex Orig.) Sunt animae, oculi, aures, manus, pedes, etc. Quae singula non membra corporalia, sed virtutes dicimus esse, quibus ad unumquodque movere opus est. Ergo animae somnus quidem secundum oculos suos, si enim non agit tempore opportuno (0512C)quae Dei sunt, sed desidia torpescit, merito dormire dicitur; idcirco Paulus praeco Christi circumiens mundum in somno desidiae positum annuntiat adesse jam lucem, et tempus ut surgatur a somno, et tempus ignorantiae relinquatur.
Nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus. Nostra salus, id est, vita futura in coelo, quae quotidie labescentibus diebus appropinquat, et spatia quae praeteritis augentur, futuris sine dubio imminuuntur, et ideo propior fit quotidie nostra salus, id est, redemptio nostra, quae est vita perpetua, quam cum credidimus, unde et Dominus ait: Levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra (Luc. XXI).
Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Noctem (0512D)dicit tempus illud, quo ignorantia hominibus dominata est. Diem vero nominat tempus illud, quo justitia solis adventura decrescentibus tenebris agnitio veritatis advenit. Sive nox est infidelitas, lux fides. Sive nox praesens mundus usque ad judicium, dies tempus post finem saeculi. Verum sciendum est adventum lucis hujus, et diei duplici modo accipiendum. Generaliter omnibus, et unicuique specialiter. Generaliter cum dies futuri saeculi advenerit, ad cujus comparationem praesentis hujus mundi spatium tenebrae appellantur. Singulariter unicuique, cum Christus in corde est, diem illi facit, cum ignorantia tenebras illi generat.
Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur (0513A)arma lucis, sicut in die honeste ambulemus. Opera tenebrarum sunt actus illi, qui a Deo alieni sunt, quae carnis opera appellantur, in his qui carnem suam luxuriae et impudicitiae, non sanctitati, neque Domino manciparunt. Arma vero lucis, sunt omnium assumptio virtutum, in quibus quasi in die honeste et confidenter ambulamus.
Non in comessationibus et ebrietatibus. Comessatio mensae collatio est. Sive comessationes dicuntur inhonesta et luxuriosa convivia, quibus comes est turpissima temulentia.
Non in cubilibus et impudicitiis. A foedis cubitationibus cubilia appellata sunt, quae non tam rationabilibus videantur hominibus, quam feris et belluis convenire. Impudicitia dicitur irreligiositas, et sine (0513B)verecundia turpitudo.
Non in contentione et aemulatione. Illa quae superius dixit carnis sunt vitia, haec vero animae, quamvis omnia simul carnis opera et tenebrarum dicantur, quia revera contentio et aemulatio in malis eorum est, qui secundum carnem vivunt, et qui in tenebris ambulant; qui autem in luce est, et sicut in die honeste ambulat, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam gerit, hic aemulatio invidentia intelligitur.
Sed induimini Dominum Jesum Christum. Modo exponit, quod superius dixit, induamus arma lucis. Christus enim omnium sanctorum suorum arma lucis efficitur. Frequenter enim diximus Christum sapientiam esse et justitiam et sanctificationem et (0513C)veritatem, et omnes virtutes, quas utique qui assumpserit Christum dicitur induisse, si enim haec omnia Christus est, necessario qui haec habet et Christum habet.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. XXI. « Cum appropinquassent Hierosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti. Tunc Jesus misit duos discipulos, dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea; solvite, et adducite mihi. Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: Quia Dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens (0513D)super asinam et pullum filium subjugalis. Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Jesus. Et adduxerunt asinam et pullum et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via. Turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur clamabant, dicentes: Osanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini. »
Cum adpropinquassent Hierosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti. (Ex Hieron.) Bethphage autem domus buccae, sive domus maxillarum interpretatur, quia sacerdotum viculus erat, et confessionis (0514A)portabat typumi, et erat situs in monte Oliveti, ubi lumen scientiae, ubi laborum et dolorum requies est.
Tunc Jesus misit duos discipulos, dicens eis. (Ex Beda.) Non immerito posuit duo discipuli, ad exhibenda Domino animalia destinati duo praedicatorum ordines, unus videlicet in gentes, alter in circumcisione intelligi. Qui recte duo mittuntur, sive propter scientiam veritatis et operationis munditiam, seu propter geminae dilectionis Dei videlicet et proximi sacramentum tote orbe praedicandum.
Ite in castellum quod contra vos est. (Ex Hieron.) Contra apostolos enim erat, nec jugum doctrinarum volebant accipere. Missi isti discipuli doctores significant, qui indocta ac barbara totius orbis loca, (0514B)quasi contrapositi castelli moenia evangelizando penetrando destinavit.
Et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea; solvite, et adducite mihi. Introeuntes mundum praedicatores sancti, invenerunt populum nationum perfidiae vinculis irretitum. Funiculis enim peccatorum suorum unusquisque constrictus erat, nec solum nationum, verum etiam Judaeorum, omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei. Asina quippe, quae subjugalis et domita, synagogam, quae jugum legis traxerat, pullus asinae lascivus et liber populum nationum significat, super quem nemo adhuc hominum sedit, quia nemo rationabilium doctorum frenum correctionis, quod vel linguam cohibere a malo, vel in arctam vitae viam ire cogeretur. Nemo (0514C)indumenta salutis quibus spiritualiter calefieret, populo gentium utilia suadendo contulerat, sederet namque super illum homo, si aliquis ratione utens, ejus stultitiam deprimendo corrigeret.
Et si quis vobis aliquid dixerit: Dicite quia Dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. In Luca scriptum est, quia Dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum? et apte satis: Multos quippe habebat dominos, qui non uno dogmati et superstitioni deditus, sed pro libitu immundorum spirituum ad varios diversosque miser raptabatur errores, ad simulacra muta, prout ducebatur incedens.
Hoc autem totum factum est, ut impleretur quod dictum est per Prophetam, dicentem: Dicite filiae Sion, etc. Hoc in propheta Zacharia scriptum est: Filia (0514D)Sion (Zacha. IX). Historialiter Hierusalem totam vel Sion, quae in arte posita erat dicit: Spiritualiter vero sanctam significat Ecclesiam, ad quam Christus venire dignatus est. Quod dicit Rex tuus, ac si dicat, non extraneus, non alienigena, sed proprius, mansuetus, id est, non ferox et immitis, ut caeteri, ipse enim de se ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI).
Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit eis Jesus, et adduxerunt asinam et pullum. Quid solvendo pullo contradixerant, audito Domini nomine, quiescunt, qui venientibus ad salutem gentium doctoribus obsistebant, eatenus suas tenebras defenderunt, donec miraculis attestantibus, veri possessoris (0515A)ac Domini virtus emicuit, ac postquam fidei dominicae potestas apparuit, cedentibus passim adversariorum querelis liber credentium coetus ad Deum, quem corde portaret, adducebatur.
Et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Vestimenta apostolorum vel doctrina virtutum, vel edisseratio scripturarum, vel certe ecclesiasticorum dogmatum varietates intelligi possunt, quibus ille corda hominum ante nuda et frigida quo Christo possessore digna fiant, operit.
Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Portante Dominum asino multi vestimenta sua in via sternunt, quia sancti martyres propriae se carnis amictu exuentes, simplicioribus Dei famulis viam suo sanguine parant, ut videlicet inoffenso (0515B)gressu mentis ad supernae moenia civitatis, quo Jesus ducitur incedant. Item salvator noster asellum sedens Hierusalem tendit, quando uniuscujusque fidelis anima, regens videlicet jumentum suum, ad pacem intimae visionis ducit jumentum, sed et etiam cum sanctae Ecclesiae universaliter praesidet, eam quae in supernae pacis desiderium accendit. Multi autem vestimenta sua in via sternunt, quia corpora sua per abstinentiam edomant, ut ei iter ad Deum temperent, vel exempla bona sequentibus praebeant.
Alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via. Frondes vel ramos de arboribus caedunt, qui in doctrina veritatis, verba atque sententias patrum et doctorum eloquia carpunt, et haec in via Dei ad auditoris animum venientis humili praedicatione (0515C)submittunt.
Turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant, etc. Praecessit quippe Judaicus populus, secutus est gentilis, et quia omnes electi, sive qui in Judaea esse poterant, sive qui nunc in Ecclesia existunt, in mediatorem Dei et hominum crediderunt, et credunt qui praeeunt, et qui sequuntur, osanna clamabant. Osanna autem Latina lingua salvator dicitur. Ab ipso enim salutem et priores quaesierunt, et praesentes quaerunt, et benedictum qui venit in nomine Domini confitentur, quoniam una spes, una fides est praecedentium atque sequentium populorum.
HEBDOMADA III ANTE NATAL. DOMINI, hoc est, DOMINICA II ADVENTUS. EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD ROMANOS, CAP. XV. « Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus. Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum et patrem domini nostri Jesu Christi. Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis. Propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones (0516A)patrum. Gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, et nomini tuo cantabo. Et iterum dicit: Laetamini gentes cum plebe ejus. Et iterum: Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificate eum omnes populi. Et rursum Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute spiritus sancti. »
Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. (Ex Orig.) Propter nos enim scriptum est, quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera, ut nos sciamus, quia haec sunt allegorice duo Testamenta. Propter nos scriptum (0516B)est quod populus manducavit manna, et bibit aquam de petra, ut intelligamus, quia spiritualem escam potumque biberunt. Bibebant autem de spirituali, consequente eos petra. Petra autem erat Christus. Haec et his similia ad nostram doctrinam sunt scripta, quibus per Salvatoris adventum sunt manifestata, qui autem intelligunt quae scripta sunt, illud sine dubio invenient, quod sequitur, id est, ut per sapientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum, quam habere non potest ille, qui nec credit, nec intelligit Scripturas.
Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum. Grandis Dei est ista benedictio, ut unum sapiant omnes, atque unum sentiant, et sicut sibi ita unusquisque (0516C)velit et proximo. Multum enim valet unanimitatis gratia, unde Salvator ait: Si duo vel tres in unum consenserint, quaecunque petierint a Deo fiet eis (Matth. XVIII). Aiunt Judaei de illis, qui in psalterio dicuntur, filii Chorae, quorum nomina in Exodo inveniuntur, id est, Assyr, qui eruditio, et Helchana, qui possessio Dei, et Abiasaph, qui congregatio patris interpretatur, quod cum pater eorum peccasset, et una cum Dathan et Abiron segregarent se a coetu nefario, et sequestrati unanimiter ad Deum preces fudisse atque exauditos esse, et non solum veniam poenae, sed et prophetiae gratiam meruisse, et hoc quoque eis a Deo praestitum, ne quid triste prophetare juberentur, et ob hoc omnes psalmi, quicunque nominibus eorum attitulantur, nihil (0516D)triste adversus peccatores, aut asperum continent, hoc protulimus, ut quanta sit unanimitas monstraremus.
Ut unanimes uno ore honorificetis Deum, et patrem Domini nostri Jesu Christi. Unum namque os dicitur, ubi unus atque idem per diversorum omnia sensus et sermo procedit, et quia potest fieri, ut et in malitia aliqui unanimiter consentiant, et unum sapiant in pejus, ob hoc addidit, secundum Jesum Christum.
Propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Ad illud respicit, ubi occasione mundorum vel immundorum ciborum diversa sentientes, abinvicem discrepabant, ac si diceret: Nihil de immunditia animalium judicetis, (0517A)sicut et Christus immunditias credentium reputavit. Qui nullius obruit delictum, nec alicui reputavit peccatum, sed omnes in honorem suscepit. Quos enim suscepit Christus, docet eos ita agere debere, ut videntes homines opera eorum bona glorificent patrem, qui in coelis est.
Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis, propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum. Duplici modo hoc intelligi potest, sive quod circumcisionem in carne sua suscepit ipse, ut ex semine Abrahae veniens compleret in seipso, quae patribus fuerant repromissa, sive ut in carne sua minister circumcisionis fuisse dicatur: de qua idem Apostolus dicit: Non qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto in carne circumcisio, (0517B)sed qui in occulto Judaeus et circumcisione cordis, quae spiritu non littera fit, cujus laus non ex hominibus (Rom. II), sed ex Deo est, per hujusmodi circumcisionem certum est patrum promissiones esse completas.
Gentes autem super misericordiam honorare Deum. Sicut audire debent, quia illis Deus gratuitam misericordiam donavit; cui enim plus dimittitur, plus diligere debet.
Sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, et in nomine tuo cantabo. (Ex Primas.) Tollit Judaeis arrogantiam, dum gentium salutem docet esse praedictam, quamvis ipsis non fuerit nuntiatum, Christus in gentibus confitetur. Et iterum dicit:
Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificate (0517C)eum, omnes populi. Haec vox apostolorum est, provocantium ad baptismum novellum populum, ac si diceret: Vos omnes Gentes, qui relictis simulacris, accessistis ad Deum per fidem, laudate eum, quod David dicit: Magnificate eum omnes populi, et hortatur eos, qui ex Judaeis fuerant conversi. Quod titulus ille pronuntiavit, quem super crucem Pilatus posuit, scriptum Hebraice, Graece et Latine, id est, Rex Judaeorum.
Et rursum Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurgit regere gentes in eum gentes sperabunt. Quoniam Jesse interpretatur in nostra lingua, est mihi. In adventu ergo Christi omnis, qui credit ei, convenienter dixit: Est mihi, quasi dicat ille, de quo Moses dixit: Qui est, misit me ad vos, ipse est mihi, (0517D)hoc est, in ipsum credo, et ipse est qui surrexit ex radice Jesse, et in ipso gentes sperabunt.
Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo, ut abundetis in spe et virtute spiritus sancti. Quia superios dixerat: In eum gentes sperabunt, conjungit gratanter: Deus spei; si enim scriptum fuisset superius, in ipsum gentes credunt, adjecisset sine dubio, Deus fidei, sed quia ab sperando gentes posuit, ideo Deum spei invocat super eos qui sperant in eum, a quo eis et benedictionis munus precatur augeri. Est autem benedictio hujusmodi, ut repleantur omni gaudio et omni pace, quod de Christo recte intelligitur, qui pacificavit per sanguinem suum, non solum quae in terris, sed (0518A)etiam quae in coelis. Omni gaudio et pace impleti, videtur mihi difficile exponi. Pax fidelium in spe debet esse futura, ubi gaudium perpetuum et pax certa permanet, abundantia vero spei in virtutibus consistit.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. XXI. « Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura Gentium, prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi. Nam virtutes coelorum movebuntur. Et tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Et dixit illis similitudinem: (0518B)Videte ficulneam et omnes arbores. Cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. »
Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium, prae confusione sonitus maris et fluctuum. Quod vero dicit: Erunt signa in sole et luna et stellis, praecursores vicini ejusdem judicii, quasi nuntius indicat. E quibus est, et illud prophetae: Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus (Joel. II). Item quod Lucas ait: Et in terris pressura (0518C)gentium, ipsum esse reor, quod Antichristi tempora describens Matthaeus, dicit: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Quod autem Lucas subjungit, prae confusione sonitus maris et fluctuum, praeco est illius, quod inter caetera mutabilia saeculi, Joannes mare habiturum conspexit.
Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, quae supervenient universo orbi, nam virtutes coelorum commovebuntur. Credo ipsum judicis adventum hac sententia designari, quando juxta alterius loci parabolam omnes, hoc est, et prudentes et fatuae virgines insolito clamore suscitati lampades ornant, id est, sua secum opera numerant, pro quibus maximo cum timore jam jamque instantem aeterni (0518D)discriminis exspectant eventum. Tunc itaque superveniente universo orbi timore, et exspectatione districti examinis, multi qui in hoc mundo florere videbantur, cum se sine fructu conspexerint, arescent, tunc fides, quae sine operibus vixerat, probante se justi judicis igne, marcescet.
Et tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. (Ex Greg.) In potestate magna et majestate visuri sunt, quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc cervicem cordis ad ejus patientiam non inclinant. Sed quia haec contra reprobos dicta sunt, mox ad electorum consolationem verba vertuntur. Nam subditur:(0519A) His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Cum plagae, inquit, mundi crebrescunt, cum terror judicii virtutibus commotis ostenditur, levate vos capita, id est, exhilarate corda, quia dum finitur mundus, cujus amici non estis, prope fit redemptio, quam quaesistis. Levare itaque capita est omnino mentes nostras ad gaudia patriae coelestis erigere. Quod autem calcari mundus, ac despici debeat, provida Dominus comparatione manifestat. Nam sequitur:
Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam et omnes arbores, cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas, ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. (0519B)Aperte ergo docet, quia sicut ex fructu arborum ventura aestas agnoscitur, ita ex ruina mundi prope esse cognoscitur regnum Dei, quibus profecto verbis ostenditur, quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim crescit ut cadat, ad hoc germinat ut quaecunque germinaverit, cladibus consumat. Bene autem regnum Dei aestati comparatur, quia tunc moeroris nostri nubila transeunt, et vitae dies aeterni solis claritate fulgescunt, quae omnia cum magna certitudine confirmantur, cum sententia subjungitur, qua dicitur:
Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. (Ex Beda.) Multum quippe commendat Dominus, quod ita pronuntiat, quodammodo, si dici fas est, juratio ejus: Amen dico vobis, quia (0519C)non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Generationem autem, aut omne hominum genus dicit, aut specialiter Judaeorum.
Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transient. Coelum quod transibit non aethereum, sive sidereum, sed aereum, a quo et aves coeli, et nubila coeli cognominantur, intelligere debemus. Si autem coelum et terra transibunt, movere potest, quomodo dicat Ecclesiastes: Generatio praeterit, et generatio advenit, terra vero in aeternum stat (Eccle. I), sed aperta ratione coelum et terra per eam quam nunc habent speciem, transeunt. Attamen per essentiam sine fine subsistunt: Praeterit enim figura hujus mundi. Et ad Joannem angelus: Erit, inquit, coelum novum et terra nova. Quae quidem non alia (0519D)condenda sunt, sed haec ipsa renovantur. Coelum igitur et terra, et transibit et erit, quia et ab ea, quam nunc habet specie, per ignem tergetur, et tamen in sua semper natura servabitur.
HEBDOMADA II ANTE NATALEM DOMINI, hoc est, DOMINICA TERTIA ADVENTUS. EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD CORINTHIOS I, CAP. IV. « Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. Mihi autem pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab (0520A)humano die. Sed neque meipsum judico, nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Qui autem judicat me, Dominus est. Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et tunc laus erit unicuique a Deo.
Sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Id est, non ut aequales Christi, hoc est dicere, non dicam pseudoapostolos, sed ne apostolos quidem nimia laude honorare debetis, sicut alio loco dixit: Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? quia baptismatis homo minister est, auctor vero Deus, sicut legimus: Super quem videris columbam (0520B)descendentem, hic est qui baptizat in spiritu sancto (Joan. I).
Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Haec interrogantis vox est, hic quaeritur, id est, in praesenti saeculo, jam vos putatis conscientias judicare humanas. Quod dicit, quaeritur, subauditur ab hominibus, ut fidelis quis inveniatur? Sive is qui mittitur, sive de his ad quos mittitur, ut fidelis et servus prudens inveniatur. Aliter, tanquam si diceret, hic jam forsitan aliquis dispensatorum merita praesumit extollere, et ausus est ante tempus judicii de conscientiis judicare.
Mihi autem pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die, sed neque meipsum judico, nihil mihi conscius sum. Quod dicit: Mihi pro minimo (0520C)est, ac si dicat, pro nihilo mihi est, ut a vobis judicer. Humanum judicium ideo vocavit, quia frequenter in eo veritas et justitia frustratur. Humanum vero diem, ipsam humani judicii revelationem dixit: Neque meipsum judico, inquit, id est, meipsum non culpo, quia nihil mali in me scio, neque conscius sum. Aliter: Mihi pro minimo est, id est, esse aliquid, ut ab humano die, id est, humanae laudis gratia vel favore non capior, ut illud: Diem hominis non desideravi, id est, consolationem, cujus jucunditas carnalem mentem potest capere, non quaesivi. Sed neque meipsum judico, id est, neque meipsum alicujus meriti esse pronuntio, quia plus credo conscientiae meae, quam laudi ex aliena aestimatione (0520D)venienti. ( Ex August.) Quando possum judicare conscientiam meam, quando examinare potero, quo animo facio, quidquid facio, quantum possum homines de alio judicare, plus homo utique de se ipso, sed Deus plus de homine, quam homo de se. Homo enim videt in facie, Deus in corde.
Sed non in hoc justificatus sum. Id est, in hoc tempore, aut si forte nullum crimen admisi, ideo non peccavi. Si hoc Paulus dicit, quid nos dicere debemus? qui longe ab illius meritis distamus. Aliter: Non in hoc justificatus sum, hoc est dicere, ne hoc quidem mihi ad justitiam proficit, si nolim laudari, qui me indignum laude cognosco.
Qui autem judicat me, Dominus est. Ac si diceret: Cuncta haec, quae homo propriae aestimationis affectum (0521A)probare se credit, divino sunt reservanda judicio, qui novit non solum de operibus, sed et de cogitationibus judicare (Eccle. II).
Itaque nolite ante tempus judicare, etc. Id est, nolite ante judicii tempus de laude hominis ferre sententiam, quia scriptum est, ne laudes hominem in vita sua.
Et tunc laus erit unicuique a Deo. De humana laude se habere sermonem hic evidenter ostendit, cum dicit, meritorum veritatem in sola Dei laude consistere, ille vero laudabilis est, quem Deus laudaverit, qui omnia occulta et invisa cognoscit.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. XI. « Cum audisset Joannes in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis ait illi: Tu es qui (0521B)venturus es an alium exspectamus? Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam. Dico vobis, et plus quam prophetam. Hic est enim de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. »(0521C) Cum audisset Joannes in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? (Ex Beda.) Qui venturus est, id est, quem prophetae venturum praedicarunt. Non ait: Tu es qui venisti, sed tu es qui venturus es, et est sensus, manda mihi, qui interficiendus ab Herode, et ad inferna descensurus sum, utrum te et in inferis debeam nuntiare, qui nuntiavi superis, an non conveniat Filio Dei, ut gustet mortem, et alium ad haec sacramenta missurus es.
Et respondens Jesus, ait illis: Euntes renuntiate Joanni quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur, et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Ex Fulgent.) Aliud (0521D)enim tantum audierunt, aliud tantum viderunt: audierunt enim quod surdi audirent, quod pauperes evangelizarentur, viderunt autem caecos videntes, claudos ambulantes, leprosos mundatos. Renuntiate Joanni, etc. Ac si diceret, nuntiate Joanni, quia ego sum de quo propheta dicebat: Deus ipse veniet, et salvos nos faciet (Esa. XXXV). Caeci vident, ut impleatur illud propheticum: Tunc aperientur oculi caecorum. Claudi ambulant, ut impleatur: Tunc saliet sicut cervus claudus. Surdi audiunt, ut impleatur: Et aures surdorum patebunt. Spiritualiter Joannes legem significat: Ergo Joannes in vinculis lex vincta in Judaeis, misit duos Scribas et Pharisaeos: Tu es lex, interrogat Christum, ut eum praedicet. Respondit (0522A)Jesus: Caeci vident, ac si diceret, tempus illud advenit, ut caeci qui solem justitiae prius non videbant, jam impletur in eis: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et claudi qui terrenis adhaerebant, et de coelestibus minime cogitabant, per mansuetudinis humilitatem, ad terram viventium currant, ut impleatur in eis: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Et leprosi, qui immensa vitiorum mole gravati languebant, poenitentiam agentes, consolationem accipiant, et impleatur in eis: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et surdi, qui audiendi aures minime habebant, jam modo justitiam cordis auribus hauriant, et impleatur in eis: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi satiabuntur. Et qui prius mortui erant Deo, et (0522B)vivebant saeculo, misereantur per poenitentiam animae suae, et vivant, et impleatur in eis: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et qui prius pauperes erant virtutibus, impleantur Spiritu sancto, et evangelizent, ut dicatur de his: Quam pulchri super montes pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Isai. LII).
Et beatus est, qui non fuerit scandalizatus. (Ex Greg.) Quid est ergo dicere, beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me? nisi aperta voce abjectionem mortis suae humilitatemque signare? Ac si patenter dicat, mira quidem facio, sed abjecta perpeti non dedignor, quia ego moriendo subsequor. Cavendum valde est hominibus, ne in me mortem despiciant, qui signa venerantur.(0522C) Illis autem abeuntibus coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? etc. Hoc videlicet non asserendo, sed negando intulit. Arundinem quippe, mox ut aura contigerit, in partem flectit, et quid per arundinem, nisi carnalis animus designatur, qui mox favore, vel detractione tangitur, in partem quamlibet inclinatur. Si enim ab humano ore aura favoris flaverit, hilarescit, extollitur, totumque se quasi ad granam flectit; sed si inde ventus detractionis eruperit, unde laudis aura veniebat, mox hunc quasi ad partem alteram, ad vim furoris inclinat. Sed arundo vento agitata Joannes non erat, quia hunc nec blandum gratia, nec cujuslibet ira asperum faciebat, nec prospera hunc erigere, nec adversa noverant inclinare.(0522D) Sed quid existis videre, hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. Camelorum etenim pilis vestitus Joannes fuisse describitur. Non ergo coelesti, inquit, sed terreno regno militant hi, qui pro Deo perpeti aspera fugiunt, sed solis exterioribus dediti, praesentis vitae molliti sunt, et delectationem quaerunt. Nemo ergo existimet in luxu atque studio vestium, peccatum deesse, quia si hoc culpa non esset, nullo modo Joannem Dominus de vestimenti sui asperitate laudasset. Quamvis hoc quod Joannes non esset vestitus mollibus dicitur, per significationem intelligi aliter potest. Mollibus enim vestitus non fuit, quia vitam peccantium, non blandimentis fovit, sed vigore asperae (0523A)invectionis increpavit, dicens: Genimina viperarum, quis vobis demonstravit fugere a ventura ira (Matth. III)?
Sed quid existis videre? Prophetam? et jam dico vobis et plusquam prophetam. Prophetae quippe ministerium est, ventura dicere, non etiam demonstrare. Joannes ergo plusquam propheta est, quia eum, quem praecurrendo prophetaverat, etiam ostendendo nuntiabat.
Hic est de quo scriptum est: Mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparavit viam tuam ante te. Quod Graece ἄγγελος, angelus Latine nuntius dicitur. Recte ergo, qui nuntiare supernum judicem mittitur, angelus vocatur, ut dignitatem servet in nomine, quam explet operatione. Alium quidem nomen (0523B)est, sed vitae nomine inferior non est. Sed et omnes qui sacerdotii nomine censentur, angeli vocantur, propheta attestante, qui ait: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. Nec non etiam unusquisque fidelium, in quantum sufficit, in quantum gratiam supernae aspirationis accipit, si a pravitate proximum revocat, si exhortari ad bene operandum curat, si aeternum regnum vel supplicium erranti denuntiat, cum verba sanctae admonitionis intendit, profecto angelus existit.
HEBDOMADA I ANTE NATALEM DOMINI, HOC EST, DOMINICA QUARTA ADVENTUS. (0523C) EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD PHILIPPENSES, CAP. III. « Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete. »
Hujus epistolae expositionem in Hebdomada post Pentecosten vicesima quarta require.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. I. « Miserunt Judaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum, ut interrogarent eum: Tu quis es? Et confessus est, et non negavit. Et confessus est, quia non sum ego Christus. Et interrogaverunt eum. Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. Dixerunt ergo ei: Quis es, ut responsum demus his qui miserunt nos? Quid dicis de teipso? Ait: Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini, sicut (0523D)dixit Isaias propheta. Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis. Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, nec propheta? Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aquam, medius autem vestrum stetit quem vos nescitis. Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est, cujus ego non sum dignus, ut solvam ejus corrigiam calceamenti. Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. »
Miserunt Judaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad Joannem, ut interrogarent eum: Tu quis es? Et confessus est, et non negavit. Et confessus est, quia non sum ego Christus. His verbis Joannis humilitas (0524A)commendatur, qui cum tantae virtutis esset, ut Christus credi potuisset, elegit solide subsistere in se, ne humana opinione raperetur inaniter super se. Nam confessus est, et non negavit, confessus est, quia non sum ego Christus. Sed quia dixit, non sum, negavit plane quod non erat, sed non negavit quod erat, ut veritatem loquens, ejus membrum fieret, cujus sibi nomen fallaciter non usurparet.
Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Timendum est enim, ne minus intelligentes contraria putent Joannem dixisse, quam Christum. Christus dixerat: Elias jam venit, et ipse est Joannes Baptista. Joannes interrogatus, respondit. Non sum Elias, utrique enim veritatem dixerunt. Si proprietatem interroges, Joannes Joannes (0524B)est, et Elias Elias est. Joannes autem recte de proprietate personae suae respondit, Non sum Elias. Dominus vero de praefiguratione recte dicit: Ipse est Elias. Nec Joannes falsum, nec Dominus falsum, ipsa praefiguratione venit iste, qua proprietate venturus est Elias.
Joannes igitur in spiritu Elias erat, in persona Elias non erat. Quod ergo Dominus fatetur de spiritu, hoc Joannes denegat de persona, quia et justum sic erat, ut et discipulis Dominus spiritalem de Joanne sententiam diceret; et Joannes in turbis carnalibus, non de suo spiritu, sed de corpore responderet.
Propheta es tu? Et respondit: Non. Ideo prophetam se esse non dicit, quia majorem se prophetis (0524C)esse cognoscit, quia quem prophetae venturum fore dixerunt, iste digito demonstravit, dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
Dixerunt ergo ei: Quis es, ut responsum demus his qui miserunt nos? Quid dicis de te ipso? Ait: Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. Vocem se esse Joannes asserit, quia verbum praecedit. Primum enim vox sonat Joannis, ut verbum sequatur. Adventum itaque dominicum praecurrens vox dicitur: Quia per ejus mysterium patris verbum ab hominibus auditur. Illud scilicet, de quo Joannes ait: In principio erat Verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, qui etiam in deserto clamat, quia derelictae ac destitutae Judaeae, solatium redemptoris (0524D)annuntiat. Quid autem clamat, insinuat cum subjungit: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta (Isai. XL): Via Domini ad cor dirigitur, cum veritatis sermo humiliter auditur, via Domini ad cor dirigitur, cum ad praeceptum vitae praeparatur.
Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis. Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Quod quia non studio cognoscendae veritatis, sed malitiae exercendae aemulationis dicitur, evangelista tacite innotuit, qui subjunxit, dicens: Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis, ac si aperte dicat: Illi Joannem de suis actibus requirunt, qui doctrinam nesciunt quaerere, sed invidere.(0525A) Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua. Joannes non spiritu, sed aqua baptizatorum corpora lavit, sed tamen per veniam non lavat. Cur ergo baptizat, qui peccata per baptisma non relaxat, nisi ut praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque Dominum baptizando praeveniret, et qui praedicando factus est praecursor Christi, baptizando etiam praecursor ejus fieret imitatione sacramenti.
Medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. In medio ergo hominum et stetisse Salvator asseritur et nesciri, quia per carnem apperens, et visibilis stetit corpore et invisibilis majestate.
( Ex Beda.) Lucas enim in hoc loco ait: Ipse nos baptizavit in spiritu sancto et igni, hoc est, et purgatione (0525B)sanctificationis, et probatione tribulationis. Potest autem idem spiritus sancti etiam nomine ignis sanctificatus intelligi, quia et incendit per amorem, et per sapientiam corda quae replet illuminat.
Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est. (Ex Greg.) Sic namque dicitur: ante me factus, ac si dicatur: ante me positus. Post me ergo venit, quia postmodum natus. Ante me autem factus est, quia mihi praelatus, sed haec paulo superius dicens, etiam praelationis ejus causas aperuit, quia prior me erat, ac si aperte dicat: Inde me etiam post natus superat, quo eum nativitatis suae tempora non angustant. Nam qui per matrem in tempore nascitur, sine tempore est a patre generatus. Qui quantae (0525C)reverentiae humilitatem habeat subdendo manifestat.
Cujus non sum dignus, ut solvam ejus corrigiam calceamenti, etc. Mos apud veteres fuit, ut si quis eam quae sibi competeret accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret, qui ad hanc sponsus jure propinquitatis veniret, quid igitur inter homines Christus, nisi sanctae Ecclesiae sponsus apparuit, de quo et iste Joannes dicit: Qui habet sponsam sponsus est (Joan. III), sed quia Joannem homines Christum esse putaverunt, quod et iste Joannes negat. Recte se indignum esse ad solvendum corrigiam ejus calceamenti denuntiat, ac si aperte dicat: Ego redemptoris vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi immeritus non usurpo. Quod tamen intelligi et aliter potest, quis enim nesciat, (0525D)quod calceamenta ex mortuis animalibus fiant, incarnatus vero Dominus veniens, quasi calceatus apparuit, qui in divinitate sua morticina corruptionis nostrae assumpsit, sed hujus incarnationis mysterium humanus oculus penetrare non sufficit. Corrigia ergo calceamenti est ligatura mysterii. Joannes itaque solvere corrigiam calceamenti ejus non valet. quia incarnationis mysterium, nec ipse investigare sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnovit.
Solvere calceamentum nudare est membra, quae ab ipso teguntur, et nudum verbum, id est, divini sermonis evidentissime quis poterit speculando explicare sermonem, ni forte aliquibus imaginibus explicare, et hoc est quod dicit: Non sum dignus, id (0526A)est, non sufficio omnia Christi ad liquidum, sublato verborum velamine, revelare mysteria.
Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi Joannes baptizans. Bethania villa est in secundo ab Elia milliario, in latere montis Oliveti, ubi salvator Lazarum suscitavit. Bene praecursor Domini nostri in Bethania dicitur baptizasse, nam Bethania domus obedientiae interpretatur, ut demonstraret per obedientiam fidei omnes ad Christi baptisma debere pervenire.
Hactenus dierum Dominicarum festivitatumque multarum expositiones, juvante Christo, absolvimus. Dehinc sanctorum martyrum, virginum et confessorum expositiones ponemus.
IN NATALI APOSTOLORUM. (0526B) EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD ROMANOS. CAP. VIII. « Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit hos et vocavit. Et quos vocavit, hos et justificavit. Quos autem justificavit, illos et magnificavit. Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui etiam proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus est qui justificat. Quis est qui condemnet? Christus Jesus (0526C)qui mortuus est, imo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Quis ergo nos separabit a charitate Christi? Tribulatio an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius. Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. »
Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur (0526D)in bonum. In tantum enim omnia cooperantur in bonum, et collaudant hi qui diligunt Deum, ut et ipse spiritus adjuvet, nec dedignetur divina natura dux esse itineris ab bonum.
His qui secundum propositum vocati sunt sancti. Id est, secundum quod proposuit, non ex operibus legis, nec legalibus sacrificiis, sed sola fide et sanguinis sui effusione, salvare quos praescierat credituros, et quos gratis vocavit ad salutem, multo magis glorificavit operantes.
Nam quos praescivit et praedestinavit. Praedestinare non idem est quod praescire, quia praescientia praedestinationem ratione praecedit. Nam quos praescivit bonos praedestinatione, reddit beatos. Ergo quos (0527A)praevidit conformes Christi futuros in vita, voluit atque proposuit, ut fierent conformes in gloria, sicut dixit: Qui configurabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori claritatis suae (Philipp. III).
Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Secundum quod unigenitus dicitur, fratres non habet, hoc est, secundum divinitatem. Secundum id autem quod primogenitus dicitur, fratres habet, hoc est, secundum humanitatem, unde est et illud: Primogenitus ex mortuis, ut sit ipse primatum tenens ex resurrectione mortuorum.
Quos autem praedestinavit hos et vocavit. Non putemus, quod praedestinatio vim nolentibus faciat. Vocando autem volentes colligit non invitos, vocantur autem ut per praedicationem credant. Credentes (0527B)autem per baptismum justificantur, et postmodum magnificantur, id est, glorificantur, aut nunc in virtutibus gratiarum, aut postmodum in beata venturi saeculi resurrectione.
Et quos vocavit hos et justificavit, quos autem, etc. His qui secundum propositum bonum et bonam voluntatem, quam circa Dei cultum gerit vocantur, ipsi sunt qui secundum propositum vocati dicuntur, et isti sunt qui vocati justificantur et justificati glorificantur. Illa gloria in praesenti saeculo, de qua Apostolus ait: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria ad gloriam in futuro cum corpus humilitatis nostrae surget in gloriam.
( Ex August.) Quod vero superius ait: Conformes (0527C)fieri imaginis filii ejus sic intelligitur, quia sicut ille, immortale corpus habebimus, conformes facti in hac parte, non patris imaginis, aut spiritus sancti, sed tantummodo filii, quia de hoc fides sana accipitur: Verbum caro factum est. Potest et sic accipi, ut quemadmodum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur immortalitate conformes.
Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Vult ostendere, quod nemo possit nocere, vel impedire eos qui diligentes Deum diliguntur a Deo, quo minus gloriam, quae promissa est, consequantur, eo quod perfecta, quae in illis est, charitas foras omnem causam mortalis timoris expellat
( Ex Orig.) Quomodo pro nobis sit Deus manifestum (0527D)est ex his quae supra exposuit, id est, quod spiritus Dei habitat in nobis, vel quod Christus est in nobis, vel quod spiritu Dei agimur et spiritum adoptionis accepimus, vel quod sumus filii Dei, et haeredes et cohaeredes Christi, vel quod primitias spiritus accepimus, et quod ipse spiritus interpellat pro nobis, vel quod omnia nobis cooperantur in bonum, vel quod secundum propositum vocati sumus, et praecogniti, et justificati, et praedestinati, et glorificati. Horum etenim omnium veluti anacephaleosi utens, et simul omnia repetens, ait: Quid ergo dicemus ad haec, hoc est, ad haec omnia quae supra diximus, quia si sic Deus pro nobis est, ut haec nobis cuncta concesserit, quis esse adversum nos poterit?(0528A) Qui etiam proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Permisit tradi, ut tradentis maneret libertas arbitrii, et nobis per dominicas passiones patientiae proponeretur exemplum. Sed pro nobis omnibus, hic adverte, quod non pro aliquantis, sicut praedestinationis error aestimat, sed pro omnibus tradidit illum.
( Ex Orig.) Non solum pro sanctis, nec solum pro magis, sed pro et minimis omnino, qui sunt in Ecclesia, tradidit filium proprium pater, et ideo nullus in Ecclesia scandalizandus, vel contemnendus est.
Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Quid potest habere charius, quod nobis neget, qui filium unicum non negavit? Ac si diceret: Nulla est, sive visibilis, sive invisibilis creatura, quae filio (0528B)possit aequari. Etsi creator ipse donatus est nobis, quomodo non cum ipso omnis nobis creatura donabitur? Et hoc dupliciter intelligendum, si enim habeamus in nobis Christum, secundum hoc quod verbum et sapientia et veritas, et justitia, et pax est, et caetera omnia quae de eo scripta sunt, cum hac plenitudine virtutum nobis omnia donabuntur, ut omnia quaecunque creavit Deus visibilia et invisibilia, occulta et manifesta, temporalia et aeterna, cum Christo pariter habeamus, et alio modo, cum ipso omnia nobis donavit, hoc est, ipsi ut haeredi, nobis vero ut cohaeredibus, ejus pariter cum ipso nobis universa perfrui dabitur creatura.
Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat. Videtur mihi quod ait: Quis accusabit electos (0528C)Dei? de diabolo dicere, nullus est enim ita electus, et ita magnus quem ille non audeat accusare, nisi illum solum qui peccatum non fecit, qui et dicebat: Nunc venit princeps hujus mundi, et in me nihil invenit; sed quamvis ille exerat nequitiam praepositi sui, Deo justificante et delente iniquitatem electorum suorum, quid proficiet accusator?
Quis est qui condemnet? Christus Jesus qui mortuus est, imo qui et resurrexit, qui est ad dextram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Sed cum Christus pro eis mortuus sit, imo potius a mortuis resurrexit et stat a dextris patris et interpellat pro his, quis eos poterit condemnare? Aliter: Videtur hoc contra Judaeos tacite loqui: Nunquid accusare poteritis fideles Christi venientes ex gentibus, qui credentes (0528D)gratiae, mandata legalia praetermittunt, qui justi signis et virtutibus demonstrantur? Aut quis hos qui per regenerationem abluti et sanctificati sunt, pro pristinis audebit accusare, delictis, subaudiendum? Nunquid Deus qui justificat, accusabit? Nunquid Christus viventes in suis justificationibus condemnabit, pro quibus mortuus est, et pro quibus interpellat patrem, ac pro eis infatigabilis advocatus assistit? Interpellare enim patrem pro nobis dicitur, dum semper ei hominem, quem suscepit, quasi nostrum pignus ostendit.
( Ex August.) Cum pro his, inquit, omnibus beneficiis, quae consecuti sumus, fixi et radicati sumus in charitate Dei, quis nos ab ea poterit separare? (0529A)Tribulatio si venerit, dicemus ad Deum: In tribulatione dilatasti me (Psal. IV): Angustia si fuerit, sapientiae Dei et scientiae latitudinem requiremus, in qua nos angustare non poterit mundus, sed per divinarum mystice et spiritaliter scripturarum equitabo amplissimos campos. Persecutionem si patior, et confiteor Christum meum coram hominibus, certus sum quia et ille me confitebitur coram patre suo, qui in coelis est (Matth. X). Fames si adfuerit, turbare me non potest, habeo enim panem vitae, qui de coelo descendit (Joan. II). Nuditas me non confundit, indutus sum enim Dominum Jesum Christum (Rom. XIII). Periculum non timebo, Dominus enim illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Gladius terrere me non potest, habeo enim mecum (0529B)gladium spiritus, quod est verbum Dei, vivens et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Illius enim charitas qui nos dilexit et nostrum ad se rapuit affectum, cruciatum corporis et dolorem nos sentire facit, ideo ergo in his omnibus superamus.
( Ex Orig.) Videtur enim posse haec agere, ut a charitate Dei separemur. Mors et fortassis angeli, et principatus, et virtutes adversantes nobis, sine dubio et praesentia, quae sunt utique lubrica et caduca, sed et profundum, potest similiter intelligi, vita autem futura et altitudo et creatura, aliquo modo a charitate Dei separare nos conantur. Non otiosum videtur exponere, nisi quis forte dicat hyperbolice haec Apostolum dicere, hoc est, non solum per ea quae accidere possunt, sed ne per ea quidem quae (0529C)venire omnino non possunt, ullo pacto a Dei charitate deflectimur.
( Ex Aug.) Nemo nos inde separet minando mortem, idipsum enim, quod diligimus Deum, mori non potest. Nisi dum non diligit Deum, cui mors ipsa est, non diligere Deum. Nemo nos inde separet pollicendo vitam. Nemo enim ab ipso fonte separat aquam. Non separat angelus; non enim est angelus, cum inhaeremus Deo, nostra mente potentior. Non separat virtus, illa scilicet, quae potestatem tenebrarum in hoc mundo tenet, toto mundo est omnino sublimior mens inhaerens Deo. Non separant instantes molestiae, hoc enim leviores eas sentimus quo ei a quo nos separare moliuntur arctius inhaeremus. Non separat promissio futurorum, nam et quidquid (0529D)boni futurum est, certius promittit Deus, et nihil est ipso Deo melius, qui jam profecto bene sibi inhaerentibus praesens est.
Certus sum enim. Non dixit, opinor, sed certus sum quod fideles Christi non separat ab ejus charitate, nec mors, nec vita, id est, nec persecutio, quae nunc spem vitae ingerit, nunc terrorem mortis intentat, neque potestas adversa transfigurans se in angelum lucis, audienda est. Neque fortitudines, quia vasa fortis diripientur, qui per Christum ligatus est.
Neque altitudo, neque profundum. Id est, neque astrologia, neque necromantia, quia et illa altitudinem sursum, et ista infernum scrutantur deorsum.
Neque creatura alia poterit nos separare a charitate (0530A)Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Etiam si alia creatura, id est, alterius regionis, quae in alia rerum natura seposita sit, de inferis possit resurgere, separare nos a creatore, cui anima etiam morte jungenda est, non valeret.
EVANGELIUM JOANNIS, CAP. XV. « Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus (0530B)vester maneat: ut quodcunque petieritis patrem in nomine meo det vobis. »
Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. (Ex August.) Ut quid enim nos dilexit Christus, nisi ut possimus regnare cum Christo? Ad hoc nos diligere debemus, ut habeamus Deum, et maneamus in Deo, et si sic qui se diligunt, Deum diligunt, et haec est dilectio, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV).
Majorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. In hoc Christi dilectio supereminet in nos, quia venit, ut animam suam poneret pro inimicis suis, ad hoc tamen ut ex inimicis faceret amicos, sed non omnium est martyrium, tamen omnium beneficium est in (0530C)fratres. Qui veram substantiam suam fratri in necessitate posito non tribuit, quomodo animam suam in persecutione daturus est pro fratre suo? Virtus vero hujus charitatis est in pace sua distribuere pro Christi amore ut possit in perturbatione se ipsum tradere pro nomine ejus.
Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis. Magna est dignitas amicum esse Dei, sed videndum est, quibus gradibus ad hanc celsitudinem perveniatur. Subjungit: Si feceritis ea quae ego praecipio vobis. Ac si aperte dicat: Gaudetis de culmine, pensate quibus laboribus venitur ad culmen. Magna est misericordia largitoris nostri, servi non fuimus digni, et amici vocamur, ideo subjungit.
Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid (0530D)faciat Dominus ejus. Aliud est servum timoris, aliud amoris, quae duo exempli gratia ipsa veritas in hoc eodem Evangelio exprimit, dicens: Servus non manet in domo in aeternum, filius autem manet. Filius vero servit patri propter amorem, servus autem propter timorem, de quo servitio Dominus dixit: Jam non dico vos servos, sed amicos, quia filii non servi, ideo et amici, quia servus nescit quid faciat Dominus ejus. Nescit enim voluntatem Domini sui, qui per timoris amaritudinem servit Domino suo, et non per charitatis dulcedinem, quasi patri serviat.
Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a patre meo, nota feci vobis. Quae sunt omnia, quae audivit a patre, quae nota fieri voluit servis (0531A)suis, ut eos perficeret amicos suos, nisi gaudia internae charitatis, nisi illa festa supernae patriae, quae nostris quotidie mentibus per aspirationem sui amoris imprimit, sed haec cognitio, quae nunc ex parte proficit, in illa plenitudine scientiae perficietur, de quo Apostolus ait: Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII), hoc enim Dominus discipulis se fecisse dixit, quod facturus esse sciebat.
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Haec est affabilis gratia, quae praevenit nos, ut simus amici ex servis, ideo nobis non subrepat superbia, quasi pro nostris meritis aliquid acciperemus, dum filii irae fuimus, nunc autem filii Dei per gratiam effecti sumus, sine qua nihil possumus facere, ut paulo ante (0531B)ipsa veritas ait: Sine me nihil potestis facere.
Et posui vos, ut eatis et fructum afferatis. Posui ad gratiam, plantavi ut eatis volendo, fructus afferatis operando. Eatis enim volendo dixit: Quia velle aliquid facere jam mente ire est, qualem vero fructum afferre debeant subjungit.
Et fructus vester maneat, ut quodcunque petieritis patrem in nomine meo det vobis. Nomen filii Jesus est, Jesus autem salvator, vel etiam salutaris dicitur: Ille ergo in nomine salvatoris petit, qui illud petit, quod ad veram salutem pertinet. Nam si id quod non expediat petitur, non in nomine Jesu petitur.
IN NATALI UNIUS CONFESSORIS. EPISTOLA BEATI PAULI APOSTOLI AD CORINTH. II, CAPUT I. « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per ipsum abundat consolatio nostra, sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, quae operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur, ut spes nostra firma sit pro vobis, scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis, in Christo Jesu Domino nostro. »(0531D) Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu, etc. Subintelligendum, Dominus noster benedicit Deum, quod consolationem ideo accipiunt sancti, ut ipsi alios consolentur.
Pater misericordiarum. Id est, quia ex ipso nata est misericordia, et tamen junior illo non est.
Et Deus totius consolationis, qui consolatur nos. Ideo dixit totius consolationis, quia eos plene atque perfecte in laboribus consolatur, et consolatio cum tribulatione compensat, sicut dixit in psalmo: Secundum multitudinem dolorum meorum consolationes tuae delectaverunt animam meam (Psal. XCIII).
In omni tribulatione et consolatione. Id est, non in aliquibus, sed in omnibus.(0532A) Ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt. Id est, propterea nos liberat, ut ipsi possimus alios consolari, formam nobis dat alios consolandi et per exhortationem, qua ipsi per voluntatem Dei alios consolamur, agnoscimus quod Deus neminem derelinquat, et multo magis in futuro remunerabitur, quos in praesenti saeculo consolatur.
Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis. Id est, passiones pro nomine Christi.
Ita et per Christum abundat consolatio nostra. Per hanc consolationem et ipse in via, manifesta visione, sub tempore evocationis eruditur, et quando ipse vel Petrus de carcere liberabantur.
Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, etc. Id est, duplex nobis tribulationis est, (0532B)causa, vel dum salutem vestram, quae Christus est, praedicamus, vel dum exemplum tolerantiae vobis nostra afflictione praebemus.
Scientes quoniam sicut socii passionis estis, sic eritis et consolationis. Scientes, id est, spe firmissima retinentes.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. XIV. « Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus, et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, nonne prius sedens, computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum? Ne posteaquam (0532C)posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident incipiant illudere ei dicentes: Quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare. Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se. Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus. »
Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, etc. (Ex Beda.) Percunctari libet quomodo parentes et carnaliter propinquos praecipimur odisse, qui jubemur et inimicos diligere, (0532D)et certe de uxore Veritas dixit: Quod Deus junxit, homo non separet (Matth. XIX), et Paulus ait: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam (Ephes. VI). Ecce discipulus uxorem diligendam praecipit, cum magister dicit: Qui uxorem non odit, non potest esse meus discipulus, nunquid aliud judex nuntiat, aliud praeco clamat? An simul et odisse possumus et diligere? sed si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus, ut eos qui nobis carnis cognatione conjuncti sunt, et quo proximos novimus diligamus, et quo adversarios in via Dei patimur odiendo et fugiendo nesciamus. Ut autem Dominus demonstraret hoc erga proximos odium, non de inaffectione procedere, sed de charitate, (0533A)addidit protinus dicens: Adhuc et animam suam. Tunc etenim animam nostram odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, cum ejus appetitum frangimus, ejus voluntatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic nimirum exhibere proximis nostris odii discretionem debemus, ut in eis et diligamus, quod Deus, et habeamus odio, quod in Dei nobis itinere obsistunt.
Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me non potest esse meus discipulus. Crux quippe a cruciatu dicitur, et duobus modis crucem Domini bajulamus cum aut per abstinentiam carnem afficimus, aut per compassionem proximi necessitatem illius nostram putamus. Qui enim dolorem exhibet in aliena necessitate, (0533B)crucem portat in mente. Bajulare etenim crucem et post Dominum ire, est vel carnis abstinentiam, vel compassionem proximo studio aeternae intentionis exhibere. Nam quisquis haec pro temporali intentione exhibet, crucem quidem bajulat, sed ire post Dominum recusat. Quia vero sublimia praecepta data sunt, protinus comparatio aedificandae sublimitatis adjungitur, cum dicitur:
Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, nonne prius sedens computat sumptus qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum? Omne quod agimus, praevenire per studium considerationis debemus. Ecce enim juxta Veritatis vocem. Qui turrem aedificat prius aedificii sumptus parat. Si igitur humilitatis turrem construere cupimus, prius nos praeparare (0533C)contra adversa hujus saeculi debemus. Hoc enim inter terrenum et coeleste aedificium distat, quod terrenum aedificium expensas colligendo construitur, coeleste autem aedificium expensas dispergendo ad illud sumptus facimus, si non habita colligamus. Ad istud sumptus facimus, si et habita relinquamus. Considerandum vero quod dicitur:
Ne posteaquam posuerit fundamentum, et non poterit perficere, omnes qui viderint, incipiant illudere ei, dicentes: Quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare. Quia juxta Pauli vocem spectaculum facti sumus mundo, angelis et hominibus, et in omni eo quod agimus, considerare occultos adversarios nostros debemus, qui semper nostris operibus intendunt, semper ex nostro defectu gratulantur, (0533D)quos Propheta intuens ait: Deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei (Psalm. XXVI). In bonis enim operibus intenti, nisi contra malignos spiritus sollicite vigilemus, ipsos irrisores patimur, quos ad malum persuasores habemus.
Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se. Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt. Rex contra regem, ex aequo venit ad praelium, et tamen si se perpendit non posse sufficere, legationem mittit, et ea quae pacis sunt postulat. Quibus ergo nos lacrymis (0534A)sperare veniam debemus, qui in illo tremendo examine, cum rege nostro ex aequo ad judicium non veniamus, quod nimirum conditio, infirmitas et causae inferiores exhibet, sed fortasse jam mali operis culpas abscondimus, jam prava quaeque exterius declinamus. Nunquid ad reddendam rationem cogitationis nostrae sufficimus? Cum duplo ergo exercitu contra simplum venit, qui nos vix in solo opere praeparatos simul de opere et cogitatione discutit. Et ideo dum adhuc longe est, legationem mittamus, rogemus ea quae pacis sunt. Longe enim esse dicitur, qui adhuc praesens per judicium non videtur. Mittamus legationem lacrymas nostras, mittamus misericordiae opera, mactemus in ara ejus hostias placationis. Haec est nostra legatio, quae regem venientem (0534B)placat.
Sic omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quw possidet, non potest esse meus discipulus. Manifestissime Dominus hac conclusione docet, quid sit aedificare turrem, vel cum rege fortiore facere pacem, suum videlicet esse discipulum, praeparare autem sumptus ad perficiendam turrem, et mittere legationem ad impetrandam pacem, non esse aliud quam renuntiare omnibus quae possidet. Distat sane inter renuntiare omnibus et relinquere omnia. Paucorum enim perfectorumque est relinquere omnia, curas mundi postponere, solis desideriis aeternis inhiare. Cunctorum autem fidelium est renuntiare omnibus quae possident, hoc est, sic tenere, quae mundi sunt, ut tamen per ea non teneantur in mundo habere (0534C)rem temporalem in usu, aeternam in desiderio, sic terrena regere, ut tamen tota mente ad coelestia tendant.
IN NATALEM SANCTORUM PLURIMORUM. EPISTOLA BEATI PETRI APOSTOLI, CAP. I. « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem, conservatam in coelis, vobis qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo in quo exultabitis. Modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus, (0534D)ut probatio vestrae fidei multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur. Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini. Quia qui passus est in carne, desiit a peccatis, ut jam non hominum desideriis, sed voluntate Dei, quod reliquum est temporis in carne vivat. Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu modicum passos, ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum Amen. »
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu, etc. (Ex Beda.) Ita Deo patri laudes benedictionis refert, ut Dominum salvatorem nostrum et Deum esse monstret (0535A)et hominem. Cum enim dicit Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Deum quidem Domini nostri Jesu Christi appellat, quia ipsum Dominum Jesum hominem factum fuisse meminit. Patrem autem Domini nostri nominat, quia eumdem Dominum nostrum Dei Filium semper exstitisse non dubitat.
Qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis in haereditatem, etc. Jure benedicitur a nobis Deus, qui cum in nostris meritis generati fuissemus ad mortem, sua nos misericordia regeneravit ad vitam. Et hoc per resurrectionem Filii sui, cum in tantum nostram dilexerit vitam, ut illum pro hac mori disponeret, atque eadem morte per resurrectionem destructa, spem nobis exemplumque resurgendi (0535B)monstraret. Mortuus est namque, ne nos mori timeremus, resurrexit ex mortuis, ut et nos per eum resurrecturos esse speraremus.
In haereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem. Incorruptibilem, inquit, propter vitam coelestem, quae nec senio, nec morbo, nec morte, nec aliqua moestitia tangitur. Incontaminatam, quia nullus eam potest immundus intrare. Immarcescibilem, quia nec in ipsis beatorum hominum mentibus, ex longo usu coelestis illa conversatio valet aliquando vilescere, quomodo praesentis saeculi luxus et deliciae solent, non nunquam divina consuetudine et usu in fastidium verti.
Conservatam in coelis, etc. Conservatam in vobis dicit, pro eo ut diceret: Conservatam vobis, id est, (0535C)ad hoc conservatam, nunc ut vobis tempore praestituto reddatur in coelis, vel certe conservatam in coelis, in vobis, quia qui dedit credentibus potestatem filios Dei fieri, ipse dedit eisdem potestatem, haereditatem ab eo, non merentes accipere, perseverando usque in finem, ut salvi sint. Et ideo conservatam dicit: In illis haereditatem, quorum meritis juvante Domino perveniendum novit ad illam, quia qui non servaverint disciplinam patris, haereditatem ab eo non merentur accipere.
Qui in virtute Dei, etc. Et Dominus ait in Evangelio: In domo Patris mei multae mansiones sunt (Joan. XIV), et iterum: Non est meum dare, sed quibus paratum est a patre meo. Paratae sunt ergo sedes in regno Dei, paratae mansiones in domo Patris, parata (0535D)salus in coelis. Tantum faciat se dignum qui accipere desiderat. Sed quia suo tantum conamine dignus fieri suis viribus, ad aeternam non potest venire salutem, recte praemittitur, qui in virtute Dei custodimini per fidem, neque enim quisquam suae libertatis potentia custodiri valet in bonis, sed illius per omnia quaerendum est auxilium, ut perficiamur a quo initium bonae actionis accepimus.
In quo exaltabitis modicum, nunc si oportet contristari in variis tribulationibus. Quod dicit, in quo, significat in eo, quod hoc tempore novissimo salus parata revelabitur, de quo Dominus ait: Iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI). Modicum nunc (0536A)sic oportet contristari, oportet, inquit, contristari, quia non nisi per tristitiam saeculi labentis, et afflictiones potest ad gaudia aeterna perveniri. Modicum autem dicit, quia ubi merces aeterna retribuitur, breve videbitur ac leve totum fuisse, quod in saeculi tribulationibus grave videbatur et acerbum.
Ut probatio vestrae fidei multo pretiosius sit auro, quod perit, etc. Et sapientiae liber passiones sanctorum auro, quod per ignem examinatur, comparat, dicens: Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocaustum et hostiam accepit illos (Sap. III). Quae nimirum quasi in camino tribulationis fideles probaverit, hos in gaudio retributionis, quasi placabilem sibi hostiam assumit. Et bene patientia sanctorum auro assimilatur, quia sicut in (0536B)metallis pretiosius auro aliquid non est, ita haec apud Dominum omni est laude dignissima, hinc etenim scriptum est: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV). Sicut enim aurum in fornace clausum ignibus examinatur, probatum vero foras, cujus sit fulgoris apparebit, ita fidelium constantia inter fidelium quidem pressuras contemptibilis videtur, ac stulta, sed ubi tempus retributionis, finito certamine, tribulationum adfuerit, tunc quantae fuerit gloriae, quantum flammis passionum profecerit eorum virtus ostenditur.
Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini. Postquam exemplum resurrectionis dominicae et ablutionis nostrae, quae fit in baptismo de arcae ac diluvii sacramento adstruxerat, revertitur (0536C)ad hoc quod dicere coeperat, hoc imitantes opus redemptoris nostri, inter bona quae facimus, patienter malorum nequitiam toleremus. Notandum autem, quam districte loquens ait: Christo igitur passo in carne. Quia sicut beatus Ambrosius ait: Caro enim passa, divinitas autem mortis libera, passioni corpus naturae humanae lege concessit. An vero mori divinitas potest, cum anima non possit? Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Si ergo anima occidi non potest, quomodo divinitas potest?
Quia qui passus est in carne, etc. Quisquis justorum corpus suum ad martyrium persecutorum violentiae subdit, nulli dubium quin usque ad vitae suae (0536D)terminum, quantum humanae naturae possibile est, sese a peccatis abstinuit. Quid enim de peccati perpetratione, quid de carnalibus desideriis cogitare, quid nisi voluntatem Dei potuit animo versare, qui vel ligno affixus, vel lapidum ictibus circumdatus, vel de bestiarum morsibus subactus, vel ignium flammis superpositus, vel ex scorpionum flagris perfossus, vel alio quolibet poenarum genere affectus, hoc tantummodo desiderare cogebatur, quando finito certamine coronam vitae perciperet. Talium ergo mentem beatus Petrus cupit semper imitari, cum proposito dominicae passionis exemplo, nos eadem cogitatione contra nequitiam pravorum, contraque vitiorum oblectamenta praecipit armari. Volens intelligi (0537A)quod etiam nos in pace Ecclesiae quiescentes, si habitum patientis induimus, facile juvante Domino lapsus vitamus peccatorum hominumque desideria cuncta divinae voluntatis subjugamus imperiis.
Estote itaque prudentes, etc. Bene autem in orationibus vigilare jubemur, ut cum stamus ad orationem cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat. Nec quidquam animus praeter id solum cogitet quod precatur. Subripit enim frequenter hostis et subtiliter fallens preces nostras a Deo avocat, ut aliud habeamus in corde, et aliud proferamus in voce. Cum intentione sincera Deum debeat non solum vocis, sed animi sensus orare.
Ante omnia mutuam in vobis, etc. Bene addit continuam, quia semper diligere valemus, semper autem (0537B)vigilare in orationibus fragilitate carnis obstante nequimus, ipsa autem charitas cujus instinctu haec foras aguntur, quae in interiori homine praesidet, semper ibidem haberi potest, quamvis in publicum non semper ostendi potest.
Si quis loquitur, etc. Timens videlicet, ne praeter voluntatem Dei vel praeter quod in sanctis Scripturis evidenter praecipitur, vel dicat aliquid vel imperet, et inveniatur tanquam falsus testis Dei aut sacrilegus, vel introducens aliquid alienum a doctrina Domini, vel certe subrelinquens et praeteriens aliquid eorum quae Deo placita sunt, cum ipse manifestissime praedicatoribus veritatis, de his quos imbuerent, praecipiat dicens: Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. ult.), et ea enim quae (0537C)ipse mandavit, non alia, et haec non ex parte, sed omnia suis auditoribus ad servanda tradere jubet.
Si quis ministrat tanquam ex virtute, quam administrat Deus. Tanto humilius impendat quisque proximo bonum omne quod potest, quanto certissime novit, quae a semetipso non potest habere, quae impendat.
Ut in omnibus honorificetur Deus, per Jesum Christum. Juxta ipsius Jesu Christi praeceptum, quo ait: Videant vestra opera bona, et glorificent patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. VI). Honorificatur ergo Deus in actibus nostris, cum omnia quae bene ac secundum voluntatem ejus facimus, non hoc nostris meritis, sed ejus gratiae tribuimus.
Et cum apparuerit princeps pastorum. Sicut enim (0537D)dicitur Christus rex regum, Dominus dominantium et princeps principum, et pastor pastorum, ita hic intelligitur Apostolum dixisse princeps pastorum.
Percipietis immarcescibilem gloriae coronam. Immarcescibilem dixit, quia non inveterabitur. Coronam pro aeternitate vitae cum praemiis sempiternis.
Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos. Deus autem omnis gratiae dicitur idem multiformis gratiae. Omne enim bonum quod habet homo, per gratiam accipit Dei, omnis enim gloria ab illo datur, iterum ad illum refertur.
Ipse perficiet, confirmabit, solidabitque, ipsi gloria in saecula saeculorum. Vocavit nos in aeternam gloriam, (0538A)id est, in vitam aeternam, in Christo Jesu, id est, per incarnationem ipsius, sive vocavit ut est illud: Venite ad me, omnes qui laboratis, etc. (Matth. XI). Perficiet in fide et perseverantia bonorum operum, et in futuro cum dixerit generaliter omnibus sanctis suis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est (Matth. XXV). Sive confirmabit in fide, solidabit in opere, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
EVANGELIUM LUCAE, CAP. XII. « Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris. Et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit confestim (0538B)aperiant ei. Beati servi illi, quos cum venerit Dominus invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati, quia qua hora non putatis filius hominis veniet. »
Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes. (Ex Beda.) Quia multos ostenderat, vel in toto saeculo subditos, vel saecularis intuitu commodi Domino servientes, pulchre breviterque suos docet, et lumbos praecingere, propter continentiam ab amore (0538C)rerum saecularium, et lucernas ardentes habere, ut hoc ipsum vero fine et recta intentione faciant. Aliter, lumbos praecingimus, cum carnis luxuriam, per continentiam coarctamus.
Lucernas autem ardentes in manibus tenemus, cum per bona opera proximis nostris lucis exempla monstramus, redemptori etenim nostro unum sine altero placere nequaquam potest.
Et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum, etc. Ad nuptias quippe Dominus abiit, qui resurgens a mortuis, ascendens in coelum, supernam sibi angelorum multitudinem novus homo copulavit, quia tunc revertetur cum nobis jam per judicium manifestatur, bene autem de servis exspectantibus subditur.(0538D) Ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei. Venit quippe cum ad judicium properat. Pulsat vero cum jam per aegritudinis molestias esse mortem vicinam designat, cui confestim aperimus, si hunc cum amore suscipimus. Aperire enim judici pulsanti non vult, qui exire de corpore trepidat, et videre eum, quem contempsisse se meminit judicem formidat. Qui autem de sua spe et operatione securus est, pulsanti confestim aperit, quia laetus judicem sustinet. Et cum tempus propinquae mortis agnoverit, de gloria retributionis hilarescit. Unde et subditur:
Beati servi illi quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. Vigilat qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet. Vigilat qui servat operando (0539A)quod credit. Vigilat quia se corporis et negligentiae tenebras repellit.
Amen dico vobis, quod praecinget se, et facit illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Praecingit se, id est, ad retributionem praeparatur, faciet illos discumbere, id est, in aeterna quiete refoveri. Discumbere quippe nostrum in regno quiescere est. Transiens autem Dominus ministrat, quia lucis suae illustratione nos satiat. Transitum dictum est, de judicio ad regnum redit, vel certe Dominus nobis post judicium transit, qui ad humanitatis formam divinitatis suae contemplatione nos elevat. Et transire enim est in claritatis suae speculationem nos ducere, cum enim eum quem in humanitate in judicio cernimus, etiam in divinitate post judicium videmus.(0539B) Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Prima vigilia primaevum tempus est, id est, pueritia. Secunda adolescentia, vel juventus, quae auctoritate sacri eloquii unum sunt dicentis: Laetare juvenis in adolescentia tua (Eccle. II). Tertia autem senectus accipitur. Qui vero vigilare in prima vigilia noluit, custodiat vel secundam, et qui converti a pravitatibus suis in pueritia neglexit ad vias vitae, saltem in tempore juventutis evigilet. Et qui vigilare in secunda vigilia noluit, tertiae vigiliae remedia non amittat. Ut qui et in juventute ad vias vitae non evigilat, saltem in senectute resipiscat. Ad excutiendam vero mentis nostrae desidiam, etiam exteriora damna per similitudinem deducuntur, ut per haec animus ad (0539C)suam custodiam suscitetur. Nam dicitur:
Hoc autem scitote. Quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Ex qua praemissa similitudine, etiam exhortatio subinfertur, cum dicitur:
Et vos estote parati, quia nescitis qua hora filius hominis veniet. Nesciente enim patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors veniens carnis nostrae habitaculum irrumpit, et eum quem dominus domus invenerit dormientem necat, quia cum ventura damna spiritus minime praevidit, hunc mors ad supplicium nescientem rapit. Furi autem resisteret, si vigilaret, quia adventum judicis, qui occulte animam rapit, praecavens ei poenitendo occurreret, ne impoenitens (0539D)periret. Horam vero ultimam Dominus noster idcirco nobis voluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta, ut dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur.
Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? Id est ad nos specialiter apostolos, an et ad omnes qui salvandi sunt, dicis?
Dixit autem Dominus: Quis putans est fidelis dispensator et prudens, quem constituet Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram. Per mensuram tritici exprimitur modus verbi. Alta etenim quaeque debent multis audientibus contegi, et vix paucis aperiri, ne cum angusto cordi incapabile aliquid tribuitur, extra fundatur. Hinc (0540A)Moses a secreto Dei exiens coruscantem faciem coram populo velat, quia nimirum turbis claritatis intimae arcana non indicat. Pro qualitate igitur audientium formari debet sermo doctorum, ut et ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat.
Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus ejus, invenerit ita facientem. Vere dico vobis, quia super omnia quae possidet constituet eum. Quanta inter bonos auditores et bonos doctores meritorum distantia, tanta est et praemiorum. Hos enim adveniens, cum vigilantes invenerit, faciet discumbere, et transiens ministrabit eis. Illos autem cum verbi annona familiae sibi creditae, fideliter, prudenterque dispensantes invenerit, supra omnia quae possidet constituet, id (0540B)est, supra omnia coelestis regni gaudia, non utique ut horum soli dominium teneant, sed ut eorum abundantius prae caeteris sanctis aeterna possessione fruantur. Qui enim docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
ALIUD EVANGELIUM, LUC. XIX. « Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam, accipere sibi regnum et reverti. Vocatis autem servis suis, dedit illis decem minas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. Cives autem ejus oderant illum: Et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos: Et factum est ut rediret accepto regno, jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret (0540C)quantum quisque negotiatus esset. Venit autem primus dicens: Domine, mina tua, decem minas acquisivit, et ait illi: Euge, serve bone et fidelis, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. Et alter venit, dicens: Domine, mina tua fecit quinque minas, huic ait: Et tu esto super quinque civitates. Et alter venit dicens: Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario; timui enim te, quia homo austerus es, tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti, dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi, et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? et ego veniens cum usuris utique exegissem illam, (0540D)et astantibus dixit: Auferte ab illo minam et date illi qui decem minas habet, et dixerunt illi: Domine, habet decem minas. Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, ei autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. »
Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti. Homo nobilis est ille, cui caecus supra clamabat: Fili David, miserere mei, et venienti Hierosolymam concinebant: Osanna filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. Longinqua regio, Ecclesia est ex gentibus, de qua idem homo nobilis loquitur: ego autem constitutus sum rex ab eo, dicitur a Patre: Postula a me et dabo tibi gentes, haereditatem tuam, et possessionem (0541A)tuam terminos terrae, quae videlicet haereditas ac possessio bifaria ratione regio longinqua vocatur, vel quia a finibus terrae clamabat ad Deum, vel quia longe est a peccatoribus salus, et cum Deus ubique sit praesens, longe tamen ab eorum sensu, qui idola colunt, Deus verus abest. Sed qui erant longe, facti sunt prope in sanguine Christi.
Vocatis autem decem servis suis dedit illis decem minas, etc. Denarius numerus ad legem pertinet propter Decalogum, vocat itaque paterfamilias decem servos, quia elegit discipulos per litteram legis imbutos. Dat illis decem minas, quia legis dicta spiritualiter intelligenda revelat. Post passionem quippe, resurrectionemque suam aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. Mina quam Graeci μνᾶμ vocant (0541B)C dragmis appenditur, et omnis Scripturae sermo, quia vitae coelestis perfectionem suggerit, quasi numeri centenarii pondere fulgescit.
Et ait illis: Negotiamini dum venio. Verba, inquit, legis ac prophetarum mystica interpretatione discussa, populis offerte, atque ab eis fidei confessionem, morumque probitatem recipite: juxta quod Psalmista suis auditoribus praecepit dicens: Sumite psalmum et date tympanum, hoc est, laudem praedicationis in cordis intentione percipite, et devotionem operis in carnis castigatione redigite.
Cives autem ejus oderant illum, et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. Cives impios Judaeos dicit, de quibus alibi protestatur: Nunc autem et viderunt et oderunt et (0541C)me et Patrem meum, qui non solum praesentem usque ad mortem crucis oderant, sed et jam post resurrectionem ejus, noverunt persecutionem apostolis, et praedicationem regni coelestis spreverunt.
Et factum est ut rediret accepto regno. Significat tempus, quando in manifestissima et eminentissima claritate venturus est, qui eis humilis apparuit, cum diceret: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XIX).
Quibus et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset, etc. Ut sciret, inquit, non quod eum quid lateat, cui verissime dictum est, Domine, tu omnia scis, sed scire dicit, scire omnes faceret. Tunc enim omnium opera et cogitationes palam omnibus ostenduntur.(0541D) Venit autem primus dicens: Domine, mina tua decem minas acquisivit. Primus servus, ordo doctorum est, in circumcisionem missorum, qui unam minam negotiaturus accepit; qui unum Deum, unam fidem, unum baptisma, unum Dominum praedicare jussus est. Sed haec eadem mina decem minas acquisivit qui populum sub lege constitutum, sibimet docendo sociavit.
Et ait illi: Euge, serve bone et fidelis, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. In modico servus est fidelis, qui non adulterat verbum Dei: sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquitur, quidquid enim in praesenti percipimus donorum, in comparatione futurorum, per paucum (0542A)est, et modicum, civitates autem decem sunt animae per legis verbum ad gratiam Evangelii venientes, quibus tunc jure glorificandus ille praeponitur, qui eis pecuniam verbi digne commendaverit.
Et alter venit dicens: Domine, mina tua fecit quinque minas. Servus iste coetus est eorum qui praeputio evangelizare missi sunt, cui Dominus ad praedicandum eunti, unam minam, hoc est, unam eamdemque fidem quae et circumcisioni credita est praestiterat, sed haec quinque minas fecit, quia gentes corporis sensibus antea mancipatas, ad fidei evangelicae gratiam convertit.
Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates. Hoc est ex earum quas imbueras animarum fide et conversatione, magnus sublimisque fulgeto, qui eas a (0542B)tenebris docendo commutaverat, recte quinque civitatibus praefici memoratur, quia non de suis tantum, sed de auditorum suorum, quos ad lucem vocavit profectibus honoratur.
Et alter venit dicens: Domine, ecce mina tua, quam habui reposita, etc. Pecuniam in sudario quippe religare, est percepta dona sub otio lenti corporis abscondere, sunt enim homines, hac sibi perversitate blandientes, sufficit ut de se unusquisque rationem reddat, quid opus est aliis praedicare, ut etiam de ipsis rationem reddere quisque cogatur, cum apud Dominum etiam illi sint inexcusabiles, quibus lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant creatorem cognoscere, hoc est enim quasi metere, ubi non seminavit, id (0542C)est etiam eos impietatis reos tenere, quibus verbum legis, aut Evangelii non ministratum est. Hoc autem veluti periculum judicii devitantes, pigro languore, a verbi ministratione conquiescunt, hoc est, quasi in sudario ligari, quod acceperunt.
Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Servus nequam vocatur, quia et piger ac deses est, ad exercendum negotium, et procax ac superbus ad accusandum Domini judicium.
Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, etc. (Ex Hieron.) Quod putaverat se excusatione dixisse, in culpam propriam vertitur, si, inquit, durum et crudelem esse me noveras, et aliena secta sectari, ibique metere, ubi non seminaverim, quare non tibi istiusmodi cogitatio incussit timorem? (0542D)ut scires me mea diligentius quaesiturum, et dares pecuniam meam, sive argentum ad mensam. Utrumque enim ἀργύριον Graecus sermo significat: Eloquia Domini, inquit, eloquia casta, argentum igne examinatum. Pecunia ergo et argentum, praedicatio Evangelii est, et sermo divinus, qui dari debuit ad mensam, hoc est, promptis paratisque fidelium cordibus intimari; ad quam videlicet mensam? id est, ad mentem auditorum, non alia quam dominica est deferenda pecunia, ut omnis sermo docentis Scripturae sensum sequatur. Nam quod hic Dominus non quamlibet pecuniam, sed suam dicit: nummulariis esse fenerandam, exponit Apostolus dicens: Si quis loquitur, quasi sermones Dei.(0543A) Et ego veniens cum usuris utique exegissem illam. Qui verbi pecuniam percipit a doctore emitque credendo, necesse est eam cum usuris solvat operando, ut quod auditu didicit, exsequatur et actu. In usura quippe pecunia etiam non data recipitur, vel certe de accepto verbi fenore usuras, qui ex eo quod audit, etiam alia studet intelligere, quae necdum ex praedicatoris ore didicit.
Et astantibus dixit: Auferte ab illo minam, et date illi qui decem minas habet, et dixerunt ei: Domine, habet decem minas. Recte amittit collatam gratiam, quam praedicando aliis communicare neglexit, ut ei augeatur qui in illa laboravit, et cum regium chrisma, quod superbiendo Saul amisit, David obediendo promeruit. Quod vero ablata a nequam servo mina (0543B)ei, qui decem minas habebat, dari jussa est, mystice ut reor indicat, intrante plenitudine gentium, omnem Israel salvum futurum, et tunc abundantiam gratiae spiritalis, quam modo nos tepenter exercemus, illius populi doctoribus esse conferendum.
Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit, ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. (Ex August.) Haec sententia ad superiora respicit, docens et illum posse amittere munus Dei, qui habens habet, hoc est, bene utitur, quae gratiarum mutatio, quoniam in hac vita geri solet, notandum quod illud Domini redeuntis examen, etiam nunc exparte celebratum, sed tunc est universaliter implendum. Quotidie namque accepto a patre regno redit, quia peregrinantis in terra Ecclesiae (0543C)semper statum conspicit. Quotidie in tanto fidelium servorum numero, huic pecuniam negotiaturo commodat. In altero modum consummati operis examinat. Hunc fideliter prudenterque laborantem amplioris gratiae munere donat, illum desidias molles, et marcida luxu otia sectantem, et eo quod dederat privat.
IN NATALI SANCTORUM PLURIMORUM MARTYRUM, LECTIO EPISTOLAE BEATI PAULI APOSTOLI AD HEBRAEOS, CAP. XI. « Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugaverunt (0543D)aciem gladii, convaluerunt de infirmitate. Fortes facti sunt in bello. Castra verterunt exterorum, acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem. Alii vero ludibria, et verbera experti insuper et vincula, et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Circuierunt in melotis in pellibus caprinis. Egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus. In solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terrae. Et hi omnes testimonio fidei probati inventi sunt in Christo Jesu Domino nostro. »(0544A) Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt, etc. Est autem fides sperandarum rerum non apparentium, neque enim quod videt, quis sperat, sed quod non videmus, per patientiam expectamus. Fides dici non potest, nisi cum circa ea, quae non videntur amplius, quam circa ea quae videntur, satisfactionem quis haberet.
Obturaverunt ora leonum. Hic de Daniele eum dicere puto.
Exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii. Hic autem de tribus pueris eum dicere puto.
Convaluerunt de infirmitate. Hic illud tempus dicit, quando reversi sunt ex Babylonia, quod ait, ex infirmitate, hoc esse puto ex captivitate, quando jam in disperatione erant Judaicae res, quando jam a (0544B)mortuis nihil distabant.
Fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum. Hic aperte de Machabaeis dicere videtur, quamvis et de Josua, Samson, David, et his similibus intelligi potest.
Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Ea quae circa Prophetas provenerunt dicit, Eliseum et Eliam significans, qui mortuos suscitabant.
Alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem. Clarum est ergo, quia ut meliorem resurrectionem adipiscerentur, non enim talem, qualem resurrectionem acceperunt filii illarum mulierum. In hoc loco videtur mihi, quia Joannem significat et Jacobum. Distentio quippe dicitur decollatio, elegerunt enim magis mori, (0544C)cum ipsi alios suscitarent, ut meliorem resurrectionem adipiscerentur.
Alii ludibria experti, insuper et vincula et carceres.
Haec ideo dicit, ut quando aliquis in eadem causa, vel in eadem passione, aut tristitia detineretur, solatium ex similitudine compatientis accipiat. Ac si pejorem aliquam passionem ducas, si non ex eadem causa orta sit, si non pro justitia patiaris nihil prodest. Beati enim, ait Evangelium, qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V).
Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. In hoc loco pluralem pro singulari numero posuit. Lapidatum enim justum in veteri Testamento pro justitia, tantummodo legimus Naboth Gezrahelitam, sectum vero solummodo (0544D)Isaiam, tentati vero et in occisione gladii mortui multi fuerunt.
Circuierunt in melotis in pellibus caprinis, egentes, angustiati, etc. Haec omnia de filiis Prophetarum, qui in eremo conversabantur, dici videntur, de quibus testibus in novo Testamento fidelibus, Apostolus fidem facit, ut torpentium corda ad exemplum sanctorum illorum inflammans excitet et recreet.
« Videns Jesus turbas ascendit in montem. Et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli ejus. Et aperiens os suum docebat eos dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt (0545A)terram. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. »
Videns Jesus turbas ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. (Ex Aug.) Si quaeritur quid significet mons, bene intelligitur (0545B)significare majora praecepta justitiae, quia minora erant, quae Judaeis data sunt. Unus tamen Deus per sanctos prophetas et famulos suos, secundum ordinatissimam distributionem temporum dedit minora praecepta populo, quem timore adhuc alligari oportebat, et per filium suum majora populo, quem charitate jam liberari convenerat. Sedens autem docet, quod pertinet ad dignitatem magisterii et accedunt ad eum discipuli sui, ut audiendis illius verbis, hi essent etiam corpore viciniores, qui praeceptis implendis animo propinquabant.
( Ex Fulg.) Recte Deus excelsus in locum excelsum ascendit, ut hominibus excelsis praedicaret excelsa, et aperte lex nova in mente praedicatur, quia vetus Mosi in monte data est.(0545C) Et aperiens os suum, docebat eos, dicens. In aperiendo enim os, ostendit profundum et occultum sermonem prolaturum suum, hic enim os suum dicitur aperire, quod prius prophetarum ora aperuit.
Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Nec aliunde incipere oportuit beatitudinem, siquidem perventura est ad summam sapientiae. Initium autem sapientiae timor Domini, quoniam et e contrario, initium omnis peccati, superbia, quapropter hic intelliguntur pauperes spiritu, humiles et timentes Deum, id est, non habentes inflantem spiritum.
Beati mites, quoniam ipsi haereditabunt terram. Illam credo, de qua in Psalmis dicitur: Portio mea, in terra viventium (Psalm. XXVI). Significat enim (0545D)quamdam soliditatem et stabilitatem haereditatis perpetuae, ipse enim est requies, et vita sanctorum. Mites autem dicuntur, qui non resistunt malo, sed vincunt in bono malum.
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui lugent peccata, consolabuntur Spiritu sancto, qui propterea Paracletus, id est, consolator nominatur, ut temporalem amittentes, aeterna laetitia perfruantur.
Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Hic amatores dicit, veri et inconcussi boni, illo ergo cibo saturabuntur, de quo ipse Dominus ait: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. VI), ubi loquitur de justitia et illa (0546A)aqua, de qua quisquis biberit, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequuntur. Beatos esse dicit qui subveniunt miseris, quoniam eis ita rependitur, ut de miseria liberentur.
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Sicut alibi scriptum est: In simplicitate cordis, quaerite illum, hoc est enim mundum cor, quod est simplex cor, et sicut lumen hoc videri non potest, nisi oculis mundis, ita nec Deus videbitur, nisi mundum sit illud quod videre potest.
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. In pace perfectio est, ubi nihil repugnat, et ideo filii Dei pacifici, quoniam nihil resistit Deo. Pacifici (0546B)autem in semetipsis sunt qui omnes animi sui motus componentes fiunt regnum Dei. Hic convenit illud poeticum: Pax animam nutrit, retinet concordia pacem. Pax reprimit litem, concordes nectit et idem. Lis pacem metuit, refugit discordia pacem. Odia pax pellit, castum pax nutrit amorem.
Beati qui persecutionem patiuntur, propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Non qui propter iniquitatem, sed propter Christianae unitatis divisionem, nam et Agar passa est, a Sara persecutionem, et illa erat sancta quae faciebat, illa iniqua quae patiebatur. Signanter addidit propter justitiam, multi enim persecutionem propter sua peccata patiuntur, et non sunt justi. ( Ex Hieron.) Simulque considera, (0546C)quod octava verae circumcisionis beatitudo martyrio terminatur.
Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me. Illud maledictum contemnendum est, et beatitudinem creat, quod falso maledicentis ore profertur, unde et specialiter diffiniunt, quae sit beata maledictio, omne dicens maledictum adversum vos, mentientes propter me; ubi ergo Christus in causa est, ibi optanda maledictio.
Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Nescio quis hoc nostrum possit implere, ut laceretur opprobriis, fama nostra, et nos exsultemus in Domino, hoc qui vanam sectatur gloriam implere non potest. Gaudere igitur et exsultare debemus (0546D)ut merces nobis in coelestibus praeparetur. Eleganter in quodam volumine scriptum legimus: Ne quaeras gloriam, et non dolebis cum ingloriosus fueris.
( Ex August.) In coelis dictum est, in spiritalibus firmamentis, ubi habitat sapientia, justitia, unde et Apostolus inquit, conversatio vestra in coelis est (Philip. II). ( Ex Hieron.) Cum dicit, Beati pauperes, avaritiam repellit. Beati mites, iram et indignationem excludit. Beati qui lugent, saeculi tristitiam quae mortem operatur repugnat. Beati qui esuriunt, gulam, sive omnium deliciarum cupiditatem, per jejunium retundit. Beati misericordes, humili compatiendo jecit. Beati mundo corde, in fornicationem et omnem corporis inquinamentum fortiter extorquet. Beati pacifici, (0547A)vanam gloriam, pacis dilectionem humiliat. Beati qui persecutionem, accidiam omnemque discurrendi amorem abjicit.
IN NATALI VIRGINUM. EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. XIII. « Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam. Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. (0547B)Quam cum impleta esset educentes et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. »
Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Crebris parabolarum obscuritatibus retardati commaticam interpretationem excedimus, (0547C)ut prope de alio interpretationis genere, ad aliud transisse videamur. ( Ex Hieron.) Thesaurus iste, in quo sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi, aut Deus verbum est, qui in carne Christi videtur absconditus, aut sanctae Scripturae, in quibus reposita est notitia Salvatoris, quem cum quis in eis invenerit, debet omnia istius saeculi emolumenta contemnere, ui illum possit habere, quem reperit. Quod autem sequitur, quem cum invenerit homo, abscondit, idcirco dicitur, non quod hoc de invidia faciat, sed quod timore servantis et nolentis perdere, abscondat in corde suo, quem pristinis praetulit facultatibus.
Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una (0547D)pretiosa margarita, abiit et vendit omnia quae habuit, et emit eam. Aliis verbis idipsum, quod supra dicitur, bonae margaritae, quas quaerit institor, lex et prophetae sunt, et notitia Veteris Testamenti, unum autem est pretiosissimum margaritum, scientia Salvatoris, et sacramentum passionis illius, et resurrectionis arcanum. Quod cum invenerit, homo negotiator, similis Pauli apostoli, omnia legis, prophetarumque mysteria, et observationes pristinas, in quibus inculpate vixerat, quasi purgamenta contemnit, et quisquilias, ut Christum lucrifaciat. Non quod inventio novae margaritae, condemnatio sit veterum margaritarum, sed quod comparatione ejus omnis alia gemma fit vilior.(0548A) Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam cum impleta esset educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in casa sua, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli et separabunt malos de medio justorum, etc. Impleto Jeremiae vaticinio docentis: Ecce ego mitto ad vos piscatores multos (Jer. XVI), postquam audierunt Petrus et Andreas, Jacob et Joannes, filii Zebedaei, sequimini me, et faciam vos piscatores hominum, contexuerunt sibi ex Veteri ac Novo Testamento sagenam evangelicorum dogmatum, et miserunt eam in mare hujus saeculi quae usque hodie in mediis fluctibus tenditur capiens de salis et amaris gurgitibus, quidquid inciderit, id est, et bonos homines et malos (0548B)et optimos pisces et pessimos, cum autem venerit consummatio et finis mundi, ut ipse infra manifestius disserit, tunc sagena extrahetur ad littus. Tunc verum secernendorum piscium indicium monstrabitur, et quasi in quodam quietissimo portu boni mittentur in vasa coelestium mansionum, malos autem torrendos et exsicandos gehennae flamma suscipiet.
Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ad apostolos propriae sermo est et illis dicitur: Intellexistis haec, quos non vult audire tantum, ut populum, sed intelligere, ut magistros futuros.
Ideo omnis Scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Instructi erant apostoli scribae et (0548C)notarii salvatoris, qui verba illius et praecepta signabant in tabulis cordis carnalibus regnorum coelestium sacramentis, et pollebant opibus patrifamiliae, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, ut quidquid in Evangelio praedicabant legis et prophetarum vocibus comprobarent: unde et sponsa dicit in Cantico canticorum: Nova cum veteribus, fratruelis meus, servavi tibi.
EVANGELIUM MATTHAEI, CAP. XXV. « Simile est regnum coelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes: sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum. (0548D)Prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur. Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis. Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. At ille (0549A)respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate itaque quia nescitis diem neque horam. »
Simile est regnum coelorum decem virginibus. (Ex Greg.) Dum enim regnum constat, quia reproborum nullus ingreditur, quaeritur cur fatuis virginibus simile esse prohibetur, sed sciendum est, quod saepe in sacro eloquio regnum coelorum praesens Ecclesia dicitur, de quo et alio loco Dominus dicit: Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus, id est, de praesenti Ecclesia omnia scandala. Unde et alibi dicit: Qui solverit unum de mandatis istis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. XIII), id est, in Ecclesia. Ergo et hic in decem virginibus praesens signatur Ecclesia. In quinque autem corporis sensibus, unusquique subsistit. (0549B)Geminatus autem quinarius denarium perficit. Et quia ex utroque sexu fidelium multitudo colligitur, sancta Ecclesia decem virginibus similis denuntiatur, in qua quia mali cum bonis, et reprobi cum electis admixti sunt, recte similis virginibus prudentibus et fatuis esse perhibetur.
Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. Videntur itaque mihi quinque virgines significare, quinque partitam continentiam carnis illecebris. Continendus est enim animi appetitus a voluptate oculorum, a voluptate aurium, a voluptate olfaciendi, gustandi, tangendi, sed quia ista continentia partim coram Deo fit, ut illi placeatur interiori gaudio continentiae, partim coram hominibus tantum, ut gloria humana capiatur. Quinque dicuntur (0549C)sapientes, et quinque stultae, utraeque tamen virgines, quia utraque continentia est, quamvis diverso fomite gaudeat.
Hanc parabolam decem virginum fatuarum atque prudentium, quidam simpliciter in virginibus interpretantur. Quarum aliae juxta Apostolum, et corpore et mente sunt virgines: aliae virginitatem tantum corporum reservantes, vel caetera opera non habent proposito suo similia, vel parentum custodia reservante, nihilominus mente nupserunt: sed mihi videtur, non ad virginalia corpora, sed ad omne hominum genus per comparationem pertinere, tam ecclesiasticos quam Judaeos atque haereticos, qui idcirco virgines appellantur, quia in unius Dei notitia gloriantur.(0549D) Quae accipientes lampades suas. Lampades autem sunt, quia manibus testantur opera, quae secundum istam continentiam fiunt: dictum est autem, ut luceant opera vestra coram hominibus.
Exierunt obviam sponso et sponsae. In sponso enim nomine, Christus intelligitur, de quo Evangelium dicit: Non jejunabunt filii sponsi, quandiu cum illis est sponsus. Ergo, non possunt qui Christiani non sunt, sponso Christo venire obviam. Unum corpus dixit, utriusque sexus, sponsi et sponsae, sed quid in Dominum, quid in Ecclesiam conveniat, rationem cognoscimus, sicut alibi: Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento. Unum corpus dixit, id est, Christum et Ecclesiam.(0550A) Sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum. (Ex August.) Multi enim, quamvis de Christi bonitate plurimum sperent, gaudium tamen non habent, dum continenter vivunt, nisi in laudibus hominum; non ergo habent oleum secum. Nam ipsam laetitiam oleo significari arbitror: Proptera unxit te, inquit, Deus Deus tuus oleo laetitiae, qui autem non propterea gaudet, quia Deo intrinsecus placet, non habet oleum secum.
Per oleum quippe, nitor gloriae designatur. Vascula autem, nostra sunt corda, in quibus ferimus cuncta quae cogitamus. Fatuae autem virgines oleum secum non sumunt, quia gloriam intra conscientiam non habent, quia plerumque bona in se opera, cum electis et reprobis ostendunt, sed soli ad sponsum veniunt (0550B)cum oleo, qui de his quae foris egerint intus gloriam requirunt, unde per Psalmistam quoque de sancta electorum Ecclesia dicitur: Omnis gloria ejus filiae regis intus (Psalm. XLIV).
Prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Laetitia bonorum operum in corde atque conscientia posuerunt. Sic et Apostolus monet: Probet autem se homo, inquit, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero.
( Ex Greg.) Prudentes oleum in vasis habent, quia nitorem gloriae intra conscientiam retinent, Paulo attestante, qui ait: Gloria nostra, haec est testimonium conscientiae nostrae.
Moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes, et dormierunt. (Ex August.) Omnes dicit: quia (0550C)ex utroque genere continentium hominum, sive eorum qui de bono suo opere Deo tribuunt gloriam, sive eorum qui in laudibus hominum adquiescunt, moriuntur hoc intervallo temporis, donec sub adventu Domini, fiat resurrectio mortuorum.
( Ex Greg.) Dum venire Judex ad extremum judicium differt, electi et reprobi in mortis somno sopiuntur. Dormire etenim mori est, ante somnum vero dormitare, est ante mortem a salute languescere, quia per pondus aegritudinis, pervenitur ad somnum mortis. Consequenter autem dicitur dormierunt, quia postea suscitandi sunt.
Media autem nocte, etc. (Ex Greg.) De adventu sponsi clamor in media nocte fit, quia sic dies judicii subrepit, ut praevideri non valeat, quando venit, (0550D)quippe cum ipse Dominus dicat: De die autem illa et hora nemo scit (Matth. XXIV). Et Apostolus ait: Dies autem Domini tanquam fur in nocte ita veniet (I Thess. V). Per angelorum clamorem et tubas praecedentium fortitudinem, Christi resonavit adventus traditio Judaeorum est Christum media nocte venturum in similitudinem Aegyptii temporis quando Pascha celebratum est, et sanguine agni postes nostrorum frontium consecrati sunt: Unde reor traditionem apostolicam permansisse, ut in die vigiliarum Paschae, ante noctis medium, populos dimittere non liceat, sed exspectantes adventum Christi stent in Ecclesia.
Tunc surrexerunt, etc. (Ex Greg.) Tunc omnes (0551A)virgines surgunt, quia electi et reprobi a somno suae mortis excitantur, lampades ornant, quia sua secum opera numerant, pro quibus aeternam recipere beatitudinem exspectant.
( Ex August.) Aptaverunt lampades suas, id est, rationes reddendas operum suorum. Oportet enim nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque, quod gessit in corpore, sive bonum, sive malum.
Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. (Ex Greg.) Quid est autem quod tunc a prudentibus oleum petunt nisi quod in adventu judicis, cum se intus vacuas invenerint, testimonium foris quaerunt. Ac si a sua fiducia deceptae, proximis dicant, quia (0551B)nos quasi sine opere repelli conspicitis, dicite de nostris operibus, quid vidistis? Sed lampades fatuarum virginum exstinguuntur, quia earum opera quae clara hominibus foras apparuerunt, in adventu judicis intus obscurantur, et ad retributionem non veniunt, quia pro eis receperunt ab hominibus laudes, quas amaverunt.
( Ex Hieron.) Quae lampades suas quaeruntur extingui, ostenderunt eas ex parte lucere, et tamen non habere lumen indeficiens, nec opera perpetua. Si quis igitur habet animam virginalem et amatorem pudicitiae, non debet mediocribus esse contentus, quae cito exolescunt, et exorto caumate arefiunt, sed perjectas virtutes sequatur, ut lumen habeat sempiternum.
Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat (0551C)nobis et vobis. (Ex August.) Unusquisque enim pro se rationem reddet, nec alio testimonio quisque adjuvatus apud Deum, cui secreta cordis apparent. Et vix sibi quisque sufficit, ut ei testimonium perhibeat conscientia sua.
( Ex Greg.) In illo enim die, quod tamen de quibusdam in pace Ecclesiae quiescentibus loquor, sibimet ipsis testimonium uniuscujusque vix sufficit, quanto minus et sibi et proximo? ubi et protinus per increpationem subdunt.
Ite potius ad vendentes et emite vobis. (Ex Aug.) Non consilium dedisse putandae sunt; sed crimina eorum ex obliquo commemorasse.
(Ex Greg.) Venditores quippe olei, adulatores sunt, qui enim accepta qualibet gratia, vanis suis (0551D)laudibus nitorem gloriae offerunt, quasi oleum vendunt, de quo profecto oleo Psalmista dicit: Oleum autem peccatoris, non impinguet caput meum (Psal. CXL).
Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. (Ex Aug.) Euntibus autem illis, venit sponsus, id est, inclinantibus se illis in ea quae foris sunt, et solidis gaudere quaerentibus, quia gaudia interna non noverunt. Venit ille qui judicat, et quae paratae erant, id est, quibus bonum coram Deo testimonium conscientia perhibebat. Intraverunt cum eo ad nuptias, id est, ubi munda anima sempiterno Dei verbo fecunda copuletur. Clausa est janua, id est, (0552A)receptis illis, qui sunt in angelicam vitam mutati. Omnes enim resurgemus, inquit, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV). Clausus aditus regnum coelorum: Non enim post judicium patet precum, aut meritorum locus: O si sapere in cordis palato possit, quid admirationis habet, quod dicitur, venit sponsus? quid dulcedinis? Intraverunt cum eo ad nuptias, quid amaritudinis? Et clausa est janua. Quanta vero tunc erit electorum laetitia, qui de ejus merentur visione gaudere, cum eo simul ad nuptias intrare, qui et in sponsi nuptias gaudent, et tamen ipsi sunt sponsa, quia in illo aeterno regni thalamo, visioni nostrae Deus conjungitur, qui scilicet visio nunquam in perpetuum amoris sui amplexibus evellatur. Tunc regni janua lugentibus clauditur, quae modo poenitentibus (0552B)quotidie aperitur. Erit namque tunc poenitentia, sed fructuosa jam non erit, quia nequaquam tunc veniam invenit, qui modo aptum veniens tempus perdit.
Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. (Ex Hiero.) Egregia quidem in Domini appellatione confessio, idemque repetitum indicium fidei est, sed quid prodest voce invocare, quem operibus neges.
( Ex Greg.) Ibi jam a Deo non potest mereri quod petit, qui hic noluit audire, quod jussit. Qui tempus congruum poenitentiae perdidit, frustra ante regni januam cum precibus venit.
( Ex Aug.) Non dictum est, quod emerint oleum, et ideo intelligendae sunt nullo jam remanente de alienis laudibus gaudio, in angustiis et magnis afflictionibus (0552C)redire ad implorationem Dei, sed magna est ejus severitas, post judicium, cujus ante judicium ineffabilis misericordia praerogata est.
At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio. (Ex Hieron.) Novit Dominus qui ejus sunt (II Timoth. II), et qui ignorat ignorabitur (I Cor. XIV). Nescit Dominus operarios iniquitatis.
( Ex Greg.) Preces offerunt, sed nesciuntur, quia tunc velut incognitos Deus deserit, quos modo suos per vitae meritum non agnoscat.
Vigilate itaque quia nescitis diem neque horam. Si sciret quisque de praesenti saeculo, quo tempore exiret, aliud tempus voluptatibus atque aliud poenitentiae aptare potuisset, sed qui poenitentiae vitam spopondit peccanti, diem crastinum non promisit. (0552D)Semper ergo extremum diem debemus metuere, quem nunquam possumus praevidere.
( Ex Aug.) Non modo illius ultimi temporis quo venturus est sponsus, sed suae quisque dormitionis diem et horam nescit. Quisquis autem paratus est, usque ad somnum, id est, usque ad mortem, quae omnibus debetur, paratus invenietur, etiam cum illa vox media nocte sonuerit, qua omnes evigilaturi sunt. Quod vero sponso et sponsae dixit obviam venisse virgines, sic intelligendum puto, ut ex ipsis virginibus, confitetur, ea quae dicitur sponsa, tanquam si omnibus Christianis in Ecclesiam concurrentibus filii ad matrem concurrere dicantur, cum ipsis filiis congregatis, constet ea quae dicitur mater.
(no apparatus)