Summa logicae/Prologus fratris et magistri Adam de Anglia

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Epistola prooemialis Guillelmi de Ockham 

Quam magnos ueritatis sectatoribus afferat fructus sermocinalis scientia, quam logicam dicimus, multorum peritorum docet auctoritas, ratioque et experientia liquido comprobat et conuincit. Unde Aristoteles, auctor praecipuus huius scientiae, nunc introductoriam methodum, nunc sciendi modum, nunc scientiam omnibus communem et uiam ueritatis appellat, dans ex his intelligere quod nulli ad sapientiam patet accessus nisi in scientia logica erudito. Auerroes quoque, Aristotelis interpres, in Physicis dialecticam dicit esse "instrumentum discernendi uerum a falso". Ipsa namque cuncta dubia definit, cunctas Scripturarum difficultates dissoluit et penetrat, ut testatur doctor egregius Augustinus.

Cum enim duo sint actus sapientis ad alterum, "non mentiri de quibus nouit et mentientem manifestare posse", ut scribitur in Elenchis, hoc autem fieri nequit absque discretione ueri a falso, quod solum praestat haec methodus, luculenter apparet eam fore perutilem speculanti.

At uero haec sola facultatem praebet arguendi in omni problemate, omneque genus sophismatum dissoluere docet et demonstrationis medium inuenire; mentem quoque a uinculis, quibus heu detinetur, absoluit atque libertati restituit. Quemadmodum enim uincula corporis membra ligant, necnon et officia ad quae instituta sunt prohibent, sic falsa argumenta et sophistica, ut docet Aristoteles, mentem nectunt. Similiter haec ars errorum caliginem detegit, actus dirigit humanae rationis instar lucis. Quinimmo et luci comparata inuenitur prior. Sicut enim exclusa hac luce corporea actus humani aut nulli essent aut errabundi et saepe in praeiudicium operanti, sic absque huius facultatis peritia actus rationis.

Cernimus namque plurimos, hac scientia praetermissa uolentes intendere disciplinae, multifarie oberrare, errores uarios docendo seminare, opiniones absurditate plenas confingere sine modo et ordine, et penitus non intelligibiles sermones prolixos texere et ordinare, simile quiddam patientes languidorum somniis ac fictionibus poetarum, rationes nullius omnino uigoris uelut insolubiles ponderantes, uim propriae uocis ignorantes, qui eo periculosius errant quo se existimant prae aliis sapientes, audacter sine differentia falsa pro ueris auditorum auribus ingerentes.

Praemissae itaque utilitatis, quam logica administrat, intuitu motus, praeclarus ille philosophus peripateticus Aristoteles eam artificiose composuit, quam quia propter obscuritatem Graeci sermonis in Latinum translati quis assequi sine temporis diuturnitate uix poterat, posteriores in his sufficienter edocti, uaria opuscula ordinantes, iter facile ad eam satagentibus praebuerunt. Inter quos sane praecipuum existimo uenerabilem doctorem fratrem Guillelmum, natione Anglicum, ordine Minorem, sed ingenii perspicacitate et doctrinae ueritate sublimem.

Siquidem hic doctor eximius, multorum saepe pulsatus precibus, totius huius methodi considerationem plene et limpide ac seriose composuit, initians a terminis ut a prioribus, deinde cetera prosecutus, usque ad finem perduxit.

Ad studiosos itaque, preces pro hoc praeclaro licet compendioso uolumine geminantes, stilum dirigens, sed uniuersis prodesse cupiens, exorsus est ita dicens :

Epistola prooemialis Guillelmi de Ockham