Summa logicae/Epistola prooemialis Guillelmi de Ockham

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 Prologus fratris et magistri Adam de Anglia Pars I : De terminis 

Dudum me, frater et amice carissime, tuis litteris studebas inducere ut aliquas regulas artis logicae in unum tractatum colligerem ac tuae dilectioni transmitterem. Cum igitur tui profectus ac ueritatis amore inductus tuis precibus nequeam contraire, expertar quod hortaris remque mihi difficilem, sed tam tibi quam mihi, ut aestimo, fructuosam aggrediar.

Logica enim est omnium artium aptissimum instrumentum, sine qua nulla scientia perfecte sciri potest, quae non more materialium instrumentorum usu crebro consumitur, sed per cuiuslibet alterius scientiae studiosum exercitium continuum recipit incrementum. Sicut enim mechanicus sui instrumenti perfecta carens notitia utendo eodem recipit pleniorem, sic in solidis logicae principiis eruditus dum, aliis scientiis operam impendit sollicite simul istius artis maiorem adquirit peritiam. Unde illud uulgare "ars logica labilis ars est" in solis sapientiale studium negligentibus locum reputo obtinere.

Logicae igitur considerationis continentiam prosequendo, a terminis ut a prioribus exordium assumendum est, deinde de propositionibus, postremo de syllogismis et aliis speciebus argumentationis perscrutatio subsequetur. Et quia plerumque contingit ante magnam experientiam logicae subtilitatibus theologiae aliarumque Facultatum iuniores impendere studium, ac per hoc in difficultates eis inexplicabiles incidunt, quae tamen aliis paruae sunt aut nullae, et in multiplices prolabuntur errores, ueras demonstrationes tamquam sophismata respuentes et sophisticationes pro demonstrationibus recipientes, tractatum hunc duxi scribendum, nonnumquam in processu regulas per exempla tam philosophica quam theologica declarando.

 Prologus fratris et magistri Adam de Anglia Pars I : De terminis