Summa contra Gentiles/Liber I/Caput LXXIII

 Capita LXXII Capita LXXIV 

CAPUT 73

Quod voluntas Dei est eius essentia

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 73 n. 1 Ex hoc autem apparet quod sua voluntas non est aliud quam sua essentia.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 73 n. 2 Deo enim convenit esse volentem inquantum est intelligens, ut ostensum est. Est autem intelligens per essentiam suam, ut supra probatum est. Ergo et volens. Est igitur voluntas Dei ipsa eius essentia.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 73 n. 3 Adhuc. Sicut intelligere est perfectio intelligentis, ita et velle volentis: utrumque enim est actio in agente manens, non autem transiens in aliquid passum, sicut calefactio. Sed intelligere Dei est eius esse, ut supra probatum est: eo quod, cum esse divinum secundum se sit perfectissimum, nullam supervenientem perfectionem admittit, ut supra ostensum est. Est igitur et divinum velle esse ipsius. Ergo et voluntas Dei est eius essentia.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 73 n. 4 Amplius. Cum omne agens agat inquantum actu est, oportet quod Deus, qui est actus purus, per suam essentiam agat. Velle autem est quaedam Dei operatio. Oportet igitur quod Deus per essentiam suam sit volens. Sua igitur voluntas est sua essentia.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 73 n. 5 Item. Si voluntas esset aliquid additum divinae substantiae, cum divina substantia sit quid completum in esse, sequeretur quod voluntas adveniret ei quasi accidens subiecto; sequeretur quod divina substantia compararetur ad ipsam quasi potentia ad actum; et quod esset compositio in Deo. Quae omnia supra improbata sunt. Non est igitur possibile quod divina voluntas sit aliquid additum divinae essentiae.

 Capita LXXII Capita LXXIV