Summa contra Gentiles/Liber I/Caput LXII

 Capita LXI Capita LXIII 


CAPUT 62

Quod divina veritas est prima et summa veritas

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 62 n. 1 Ex his autem quae ostensa sunt manifeste habetur quod divina veritas sit prima et summa veritas.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 62 n. 2 Sicut enim est dispositio rerum in esse, ita et in veritate, ut patet per philosophum, in II Metaph.: et hoc ideo quia verum et ens se invicem consequuntur; est enim verum cum dicitur esse quod est vel non esse quod non est. Sed divinum esse est primum et perfectissimum. Ergo et sua veritas est prima et summa.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 62 n. 3 Item. Quod per essentiam alicui convenit, perfectissime ei convenit. Sed veritas Deo attribuitur essentialiter, ut ostensum est. Sua igitur veritas est summa et prima veritas.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 62 n. 4 Praeterea. Veritas in nostro intellectu ex hoc est quod adaequatur rei intellectae. Aequalitatis autem causa est unitas, ut patet in V metaphysicae. Cum igitur in intellectu divino sit omnino idem intellectus et quod intelligitur, sua veritas erit prima et summa veritas.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 62 n. 5 Amplius. Illud quod est mensura in unoquoque genere, est perfectissimum illius generis: unde omnes colores mensurantur albo. Sed divina veritas est mensura omnis veritatis. Veritas enim nostri intellectus mensuratur a re quae est extra animam, ex hoc enim intellectus noster verus dicitur quod consonat rei: veritas autem rei mensuratur ad intellectum divinum, qui est causa rerum, ut infra probabitur; sicut veritas artificiatorum ab arte artificis; tunc enim vera est arca quando consonat arti. Cum etiam Deus sit primus intellectus et primum intelligibile, oportet quod veritas intellectus cuiuslibet eius veritate mensuretur: si unumquodque mensuratur primo sui generis, ut philosophus tradit, in X metaphysicae. Divina igitur veritas est prima, summa et perfectissima veritas.

 Capita LXI Capita LXIII