Summa contra Gentiles/Liber I/Caput LX


 Capita LIX Capita LXI 

CAPUT 60

Quod Deus est veritas

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 60 n. 1 Ex praemissis autem apparet quod ipse Deus est veritas.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 60 n. 2 Veritas enim quaedam perfectio est intelligentiae, sive intellectualis operationis, ut dictum est. Intelligere autem Dei est sua substantia. Ipsum etiam intelligere, cum sit divinum esse, ut ostensum est, non supervenienti aliqua perfectione perfectum est, sed est per seipsum perfectum: sicut et de divino esse supra ostensum est. Relinquitur igitur quod divina substantia sit ipsa veritas.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 60 n. 3 Item. Veritas est quaedam bonitas intellectus, secundum philosophum. Deus autem est sua bonitas, ut supra ostensum est. Ergo est etiam sua veritas.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 60 n. 4 Praeterea. De Deo nihil participative dici potest: cum sit suum esse, quod nihil participat. Sed veritas est in Deo, ut supra ostensum est. Si igitur non dicatur participative, oportet quod dicatur essentialiter. Deus ergo est sua veritas.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 60 n. 5 Amplius. Licet verum proprie non sit in rebus sed in mente, secundum philosophum, res tamen interdum vera dicitur, secundum quod proprie actum propriae naturae consequitur. Unde Avicenna dicit, in sua metaphysica, quod veritas rei est proprietas esse uniuscuiusque rei quod stabilitum est ei, inquantum talis res nata est de se facere veram aestimationem, et inquantum propriam sui rationem quae est in mente divina, imitatur. Sed Deus est sua essentia. Ergo, sive de veritate intellectus loquamur sive de veritate rei, Deus est sua veritas.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 60 n. 6 Hoc autem confirmatur auctoritate domini de se dicentis, Ioan. 14-6: ego sum via, veritas et vita.

 Capita LIX Capita LXI