Summa contra Gentiles/Liber I/Caput XXXVIII

This is the stable version, checked on 19 Maii 2020. Template changes await review.


 Capita XXXVII Capita XXXIX 

Caput 38

Quod Deus est ipsa bonitas

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 38 n. 1 Ex his autem haberi potest quod Deus sit sua bonitas.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 38 n. 2 Esse enim actu in unoquoque est bonum ipsius. Sed Deus non solum est ens actu, sed est ipsum suum esse, ut supra ostensum est. Est igitur ipsa bonitas, non tantum bonus.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 38 n. 3 Praeterea. Perfectio uniuscuiusque est bonitas eius, ut ostensum est. Perfectio autem divini esse non attenditur secundum aliquid additum supra ipsum, sed quia ipsum secundum seipsum perfectum est, ut supra ostensum est. Bonitas igitur Dei non est aliquid additum suae substantiae, sed sua substantia est sua bonitas.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 38 n. 4 Item. Unumquodque bonum quod non est sua bonitas, participative dicitur bonum. Quod autem per participationem dicitur, aliquid ante se praesupponit, a quo rationem suscipit bonitatis. Hoc autem in infinitum non est possibile abire: quia in causis finalibus non proceditur in infinitum, infinitum enim repugnat fini; bonum autem rationem finis habet. Oportet igitur devenire ad aliquod bonum primum, quod non participative sit bonum per ordinem ad aliquid aliud, sed sit per essentiam suam bonum. Hoc autem Deus est. Est igitur Deus sua bonitas.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 38 n. 5 Item. Id quod est participare aliquid potest, ipsum autem esse nihil: quod enim participat potentia est, esse autem actus est. Sed Deus est ipsum esse, ut probatum est. Non est igitur bonus participative, sed essentialiter.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 38 n. 6 Amplius. Omne simplex suum esse et id quod est unum habet: nam, si sit aliud et aliud, iam simplicitas tolletur. Deus autem est omnino simplex, ut ostensum est. Igitur ipsum esse bonum non est aliud quam ipse. Est igitur sua bonitas.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 38 n. 7 Per eadem etiam patet quod nullum aliud bonum est sua bonitas. Propter quod dicitur Matth. 19-17: nemo bonus nisi solus Deus.

 Capita XXXVII Capita XXXIX