Summa contra Gentiles/Liber I/Caput XXXVII

This is the stable version, checked on 19 Maii 2020. Template changes await review.


 Capita XXXVI Capita XXXVIII 

Caput 37

Quod Deus est bonus

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 37 n. 1 Ex perfectione autem divina, quam ostendimus, bonitas ipsius concludi potest.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 37 n. 2 Id enim quo unumquodque bonum dicitur, est propria virtus eius: nam virtus est uniuscuiusque quae bonum facit habentem et opus eius bonum reddit. Virtus autem est perfectio quaedam: tunc enim unumquodque perfectum dicimus quando attingit propriam virtutem, ut patet in VII physicorum. Ex hoc igitur unumquodque bonum est quod perfectum est. Et inde est quod unumquodque suam perfectionem appetit sicut proprium bonum. Ostensum est autem Deum esse perfectum. Est igitur bonus.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 37 n. 3 Item. Ostensum est supra esse aliquod primum movens immobile, quod Deus est. Movet autem sicut movens omnino immobile. Quod movet sicut desideratum. Deus igitur, cum sit primum movens immobile, est primum desideratum. Desideratur autem dupliciter aliquid: aut quia est bonum; aut quia apparet bonum. Quorum primum est quod est bonum: nam apparens bonum non movet per seipsum, sed secundum quod habet aliquam speciem boni; bonum vero movet per seipsum. Primum igitur desideratum, quod Deus est, est vere bonum.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 37 n. 4 Adhuc. Bonum est quod omnia appetunt: ut philosophus optime dictum introducit, I Ethicorum. Omnia autem appetunt esse actu secundum suum modum: quod patet ex hoc quod unumquodque secundum naturam suam repugnat corruptioni. Esse igitur actu boni rationem constituit: unde et per privationem actus a potentia consequitur malum, quod est bono oppositum, ut per philosophum patet, in IX metaphysicae. Deus autem est ens actu non in potentia, ut supra ostensum est. Est igitur vere bonus.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 37 n. 5 Amplius. Communicatio esse et bonitatis ex bonitate procedit. Quod quidem patet et ex ipsa natura boni, et ex eius ratione. Naturaliter enim bonum uniuscuiusque est actus et perfectio eius. Unumquodque autem ex hoc agit quod actu est. Agendo autem esse et bonitatem in alia diffundit. Unde et signum perfectionis est alicuius quod simile possit producere: ut patet per philosophum in IV Meteororum. Ratio vero boni est ex hoc quod est appetibile. Quod est finis. Qui etiam movet agentem ad agendum. Propter quod dicitur bonum esse diffusivum sui et esse. Haec autem diffusio Deo competit: ostensum enim est supra quod aliis est causa essendi, sicut per se ens necesse. Est igitur vere bonus.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 37 n. 6 Hinc est quod in Psalmo dicitur: quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde. Et Thren. 3-25 dicitur: bonus est dominus sperantibus in se, animae quaerenti illum.


 Capita XXXVI Capita XXXVIII