Capita XLVIII Capita L 

CAPUT 49

Quod Deus cognoscit alia a se

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 49 n. 1 Ex hoc autem quod seipsum cognoscit primo et per se, quod alia a se in seipso cognoscat ponere oportet.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 49 n. 2 Effectus enim cognitio sufficienter habetur per cognitionem suae causae: unde et scire dicimur unumquodque cum causam cognoscimus. Ipse autem Deus est per suam essentiam causa essendi aliis. Cum igitur suam essentiam plenissime cognoscat, oportet ponere quod etiam alia cognoscat.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 49 n. 3 Adhuc. Omnis effectus in sua causa aliqualiter praeexistit similitudo: cum omne agens agat sibi simile. Omne autem quod est in aliquo, est in eo per modum eius in quo est. Si igitur Deus aliquarum rerum est causa, cum ipse sit secundum suam naturam intellectualis, similitudo causati sui in eo erit intelligibiliter. Quod autem est in aliquo per modum intelligibilem, ab eo intelligitur. Deus igitur res alias a se in seipso intelligit.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 49 n. 4 Amplius. Quicumque cognoscit perfecte rem aliquam, cognoscit omnia quae de re illa vere possunt dici et quae ei conveniunt secundum suam naturam. Deo autem secundum suam naturam convenit quod sit aliorum causa. Cum igitur perfecte seipsum cognoscat, cognoscit se esse causam. Quod esse non potest nisi cognoscat aliqualiter causatum. Quod est aliud ab ipso: nihil enim sui ipsius causa est. Ergo Deus cognoscit alia a se.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 49 n. 5 Colligentes igitur has duas conclusiones, apparet Deum cognoscere seipsum quasi primo et per se notum, alia vero sicut in essentia sua visa.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 49 n. 6 Quam quidem veritatem expresse Dionysius tradit, in VII cap. de Div. Nom., dicens: non secundum visionem singulis se immittit, sed secundum unam causae continentiam scit omnia. Et infra: divina sapientia seipsam cognoscens scit alia.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 49 n. 7 Cui etiam sententiae attestari videtur Scripturae sacrae auctoritas. Nam in Psalmo de Deo dicitur: prospexit de excelso sancto suo, quasi de seipso excelso alia videns.

 Capita XLVIII Capita L