Summa contra Gentiles/Liber I/Caput LXXXVII

This is the stable version, checked on 20 Maii 2020. Template changes await review.

 Capita LXXXVI Capita LXXXVIII 

CAPUT 87

Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 87 n. 1 Quamvis autem aliqua ratio divinae voluntatis assignari possit, non tamen sequitur quod voluntatis eius sit aliquid causa.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 87 n. 2 Voluntati enim causa volendi est finis. Finis autem divinae voluntatis est sua bonitas. Ipsa igitur est Deo causa volendi, quae est etiam ipsum suum velle.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 87 n. 3 Aliorum autem a Deo volitorum nullum est Deo causa volendi. Sed unum eorum est alteri causa ut ordinem habeat ad divinam bonitatem. Et sic intelligitur Deus propter unum eorum aliud velle.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 87 n. 4 Patet tamen quod non oportet discursum aliquem ponere in Dei voluntate. Nam ubi est unus actus, non consideratur discursus: ut supra circa intellectum ostensum est. Deus autem uno actu vult et suam bonitatem et omnia alia: cum sua actio sit sua essentia.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 87 n. 5 Per praedicta autem excluditur error quorundam dicentium omnia procedere a Deo secundum simplicem voluntatem: ut de nullo oporteat rationem reddere nisi quia Deus vult.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 87 n. 6 Quod etiam Scripturae divinae contrariatur, quae Deum perhibet secundum ordinem sapientiae suae omnia fecisse: secundum illud Psalmi: omnia in sapientia fecisti. Et Eccli. 1-10 dicitur quod Deus effudit sapientiam suam super omnia opera sua.

 Capita LXXXVI Capita LXXXVIII