Summa contra Gentiles/Liber I/Caput LVI

This is the stable version, checked on 19 Maii 2020. Template changes await review.

 Capita LV Capita LVII 


CAPUT 56

Quod cognitio Dei non est habitualis

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 56 n. 1 Ex hoc autem apparet quod in Deo non est habitualis cognitio.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 56 n. 2 In quibuscumque enim est habitualis cognitio, non omnia simul cognoscuntur, sed dum quaedam cognoscuntur actu, alia cognoscuntur habitu. Deus autem omnia simul actu intelligit, ut probatum est. Non est igitur in eo habitualis cognitio.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 56 n. 3 Praeterea. Habens habitum et non considerans est quodammodo in potentia, aliter tamen quam ante intelligere. Ostensum est autem quod intellectus divinus nullo modo est in potentia. Nullo igitur modo est in ipso habitualis cognitio.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 56 n. 4 Adhuc. Omnis intellectus habitualiter aliquid cognoscentis est aliud eius essentia quam sua operatio intellectualis, quae est ipsa consideratio: intellectui enim habitualiter cognoscenti deest sua operatio; non autem eius essentia deesse ei potest. In Deo autem sua essentia est sua operatio, ut supra ostensum est. Non est igitur in eius intellectu habitualis cognitio.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 56 n. 5 Item. Intellectus habitualiter tantum cognoscens non est in sua ultima perfectione: unde nec felicitas, quae est optimum, ponitur secundum habitum, sed secundum actum. Si igitur Deus est habitualiter cognoscens per suam substantiam, secundum suam substantiam consideratus non erit universaliter perfectus. Cuius contrarium ostensum est supra.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 56 n. 6 Amplius. Ostensum est quod ipse est intelligens per essentiam suam, non autem per aliquas species intelligibiles essentiae superadditas. Omnis autem intellectus in habitu per aliquas species intelligit: nam habitus vel est habilitatio quaedam intellectus ad recipiendum species intelligibiles quibus actu fiat intelligens; vel est ordinata aggregatio ipsarum specierum existentium in intellectu non secundum completum actum, sed medio modo inter potentiam et actum. Non est igitur in ipso habitualis scientia.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 56 n. 7 Praeterea. Habitus quaedam qualitas est. Deo autem non potest nec qualitas nec aliquod accidens accidere, ut supra probatum est. Non igitur Deo competit habitualis cognitio.

Contra Gentiles, lib. 1 cap. 56 n. 8 Quia vero dispositio qua quis est habitu tantum considerans aut volens vel agens assimilatur dispositioni dormientis, hinc est quod David, ut habitualem dispositionem a Deo removeret, dicit: ecce, non dormitavit neque dormiet qui custodit Israel. Hinc etiam est quod Eccli. 23-28 dicitur: oculi domini multo sunt lucidiores super solem: nam sol semper est in actu lucendi.

 Capita LV Capita LVII