Migne Patrologia Latina Tomus 48
MarMer.SuInVeJ 48 Marius Mercator390-451 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
ADMONITIO IN MARII MERCATORIS LIBRUM SUBNOTATIONUM SEQUENTEM.
Opus hoc secundum duas in partes distributum est a Mercatore. Altera nomen Commonitorii ad lectorem accepit, quia praefationis loco est; altera Subnotationum ad verba Juliani, quod est ipsummet Opus. Utraque multa plane eximia complectitur; sed prima potissimum quae ad historiam spectent; secunda, quae ad dogmata, quamquam et ista prodat de Juliano quaedam ad hunc usque diem ignota.
Una hic per se quaestio tractanda proponitur, de mortalitate Adae per peccatum: aliae velut appendices attinguntur, de peccato originali, de baptismo et redemptione parvulorum, etc. Unde Mercator (In Commonitorio seu Prologo hujus libri parte I) Tota summa inepti et magis impii Juliani laboris ad unam pravam redigi videtur sententiam, Adae videlicet et Evae transgressionem eos non fecisse mortales. Et postea (In fine libri Subnot. ): Scis in ista, quae inter nos vertitur, quaestione de mortalitate, scilicet generis humani, quae per primos transgressores divini mandati generaliter per semina percucurrit, et currit, et in finem usque cursura est, totam prorsus causam tuam construi.
De tempore aliquid hinc opinor colligi probabiliter posse. Scripsit Mercator post Theodori Mopsuesteni mortem, ut constat ex his verbis (Initio Prologi seu Commonitorii ): A Theodoro quondam episcopo oppidi Mopsuesteni; immo post obitum S. Augustini: Sanctae recordationis Augustinus episcopus diversis temporibus, etc.; atque etiam post vulgatam ipsius responsionem ad opus postremum Juliani. Sic enim Mercator (Ibid., sub finem): Sanctus Augustinus sex suis libris quatuor priores illius evertit, octo quoque posteriores singulis responsionibus suis ad singula capita subjectis: quod utriusque Opus cum in manus nostras venisset, etc.
Cum igitur Theodorus e vita excesserit ann. 427, Augustinus ann. 430 (Theodoretus in fine Hist. Eccl.), et ad Mercatorem in Oriente positum pervenire vix potuerit Opus Imperfectum, priusquam Ephesum adveniret Bassula diaconus, qui, ut credibile est, una cum litteris Capreoli Carthaginensis episcopi attulit hoc Opus, tamquam sacrum sanctissimi viri in defensione gratiae morientis testamentum; non videtur procul a vero Subnotationes factas quidem a Mercatore, sub finem ann. 431, quo habita est Ephesi synodus, sed in unum librum collectas impulsu Pientii, anno consequente; Mercatori quippe id procul dubio acciderit, quod curiosis solet, Opus diu exspectatum avide legerit, cum primum accepit; lectum subnotaverit, et suo tempore Subnotationes in unum congesserit.
Interest lectoris tria hic observasse. Primum, nos quidem Subnotationes in octo capita partitos fuisse, sed secutos hac in re Mercatorem, qui totidem excerpta ex Juliani libris examinanda sibi proposuit; variis numeris singula capita, ipsumque Commonitorium distinxisse, ut si qua nobis aliquando citanda sint, tanto facilius reperiantur, quanto pluribus indiciis designata fuerint. Alterum, ad singula Juliani excerpta Augustini responsionem, etsi Mercator non apposuerit, a nobis tamen subjunctam, ut utriusque doctoris responsiones inter se compositae mutuam sibi lucem refundant. Postremum, nusquam, vel apud Mercatorem, vel apud alios ejusdem aevi auctores, plura per se arcana, quae ad historiam Coelestianam pertineant, contineri, ut merito quispiam hoc opusculum idcirco vocet, Mysterium haeresis Coelestianae revelatum.
Praefatio, CUI TITULUS EST IN ANTIQUIS EXEMPLARIBUS Commonitorium lectori adversus haeresim Pelagii et Coelestii, vel etiam scripta Juliani a Mario Mercatore servo Christi. 1. Quaestio contra catholicam fidem apud nonnullos Syrorum, et praecipue in Cilicia a Theodoro quondam episcopo oppidi Mopsuesteni jamdudum mota, nunc usque penes paucos eorum admodum occulte [ Baluz. omit. occulte] roditur, nec ea palam profertur; sed ab ipsis qui de ea cornicantur, velut catholicis intra Ecclesias, interim retinetur. « Progenitores videlicet humani generis, Adam et Evam, mortales a Deo creatos, nec quemquam posterorum sui praevaricatione transgressi laesisse; sed sibi tantum nocuisse, seque mandati reos apud Deum fecisse, alterum penitus nullum. »
2. Hanc ineptam et non minus inimicam rectae fidei quaestionem, sub sanctae recordationis Anastasio Romanae Ecclesiae summo pontifice, Rufinus quidam [ Baluz. quondam] natione Syrus Romam primus invexit, et ut erat argutus, se quidem ab ejus invidia muniens, et per se proferre non ausus, Pelagium gente Britannum monachum tunc decepit, eumque ad praedictam apprime imbuit atque instituit impiam vanitatem. 3. Hic [ Baluz. Quique] mox ausus in apostolum Paulum Commentarios condere, cum ad illum locum notissimum ad Romanos venisset Epistolae, ubi ita continetur: Propterea sicut per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, etc. (Rom. V, 12), ibidem eos tantum reos dixit, atque obnoxios illa praevaricatione teneri, qui hunc in praevaricandis Dei mandatis voluerint imitari: non omnes, qui ex ejus sunt per successionum seriem semine generati; atque hinc latius de sequentibus locis hujus Epistolae disputat, et pronuntiat nullum hominem [ Baluz. hominum] prorsus per generationem laesum fuisse, nec laedi Adae peccati transgressione; « Sed imitatione, inquit, quia prior ille in genere humano peccavit, et illum reum et obnoxium fieri, qui hunc propria voluntate, non nascendo, sed peccando fuerit imitatus. » 4. Huic Pelagio adhaesit Coelestius, nobilis natu quidem, et illius temporis auditorialis scholasticus, sed naturae vitio eunuchus matris utero editus. Hic a Pelagio instructus sensum istum impiissimum meracius imbibit, ac multos incredibili loquacitate amentiae hujus suae participes et complices fecit. 5. Ausus quippe est palam publiceque his verborum sententiis ejusdem sensum passim disseminare per populos: id est, « Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus.
« Quoniam peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humanum.
« Quoniam infantes qui nascuntur, in eo statu sunt, in quo Adam fuit ante praevaricationem.
« Quoniam neque per mortem Adae omne genus hominum moritur ( Baluz. moriatur], quia neque per ressurrectionem Christi omne genus hominum resurgit.
« Quoniam infantes, etiamsi non baptizentur, habent vitam aeternam. »
Quae quinque capitula unam impiissimam et nefandam sententiam generant.
Adjecit praeterea « posse esse hominem sine peccato, et facile Dei mandata servare, quoniam ante Christi adventum fuerunt homines sine peccato.
« Et quoniam sic lex mittit ad regnum coelorum, sicut Evangelium. »
6. Haec atque alia ejusmodi ipsi etiam Juliano et caeteris ejus commanipularibus placuere. Quae, cum cognita atque detecta, ecclesiastica fuissent cum praefatis personis auctoritate damnata, librorum quoque numerositate ab eodem Juliano defensa sunt, placuitque ei cum Pelagio et Coelestio in damnatione testium numerari. 7. Tunc contra pueriles ausus ejus sanctae recordationis Augustinus episcopus diversis temporibus diversos condidit libros, ex quibus omnibus Julianus unum de duobus primo tempore ad Valerium editis elegit, cui quatuor libris a se ad Turbantium absolutis contradiceret: sequenti vero uni octo ultimis voluminibus ad Florum emissis respondisse se jactat, fingens multos ejus sancti viri super hac re alios elaboratos penitus ignorare. 8. Quibus octo ultimis horrida loquacitate evagatus, disertum se magis ostentare, et sciolum volens, post innumerabilia conviciorum probra, quae in sanctum supradictum virum est jaculatus, haec impudenter, immo jam impie defendere [ Baluz. add. ausus est], quae a Pelagio Coelestioque eum in perniciem suam didicisse superius memoravimus; quamquam sicut jam prioribus quatuor libris eadem et semper eadem volvens, et nullum prudenter inveniens exitum, injuriis et contumeliis magis membranas seu chartas quam ulla fidei rectae ratione complevit. Et cum haec summa brevitate et Scripturarum sanctarum atque divinarum auctoritate esset quaestio pertractanda, plurimam sibi distortam et omnino non necessariam loquacitatis conscripsit materiam, de qua et impia cuderet, et prorsus ageret nihil. Nihil enim agit qui impietati operam navat. 9. Sanctus [ Baluz. add. tamen] saepe dictus episcopus Augustinus sex suis libris quatuor priores illius avertit, octo quoque posteriores singulis responsionibus suis ad singula capitula subjectis, sic vanos ejus et plumbeos pugiones malleo catholicae veritatis obtudit, immo confregit. 10. Quod utriusque opus cum in manus nostras venisset, studiosius perlegi et intellexi [ Baluz. omittit studiosius perlegi et intellexi], quia tota summa inepti et magis impii Juliani laboris ad unam pravam redigi videtur sententiam: « Adae videlicet et Evae transgressionem eos non fecisse mortales, nec noxam eorum ad posteros originaria successione transisse; sola autem imitatione illorum, qui divina mandata contempserit effici reum. » 11. Hoc ergo, ut dixi, totum opus, cum studiosius perlegissem, breviter pro nostrarum virium facultate, Subnotationibus [ Baluz. add. ex] libris ejus, ubiubi opportunitas exegit, appositis, ego quoque respondi, quo lector post tanti patris et magistri tubam, nostram etiam palearem fistulam non aspernatus assumere, tota intelligat brevitate Julianum in elaborandis numerosissimis libris inanem et plenam potius jactantiae cum summa impietate operam impendisse. 12. Sane quoniam easdem ipsas quas dixi Subnotationes in unum corpus redigere me debere tu quoque, venerande presbyter Pienti, jussisti, parvi imperatis non ignorans in maledicta et effrenatae illius linguae nos convicia incursuros. Sed quid possunt extra [ Baluz. add. Dei] Ecclesiam alligati rabidi canis latratus? Gloriemur nos tantis viris, tantisque ecclesiasticis doctoribus toto plane orbe fulgentibus, in quos ille tam inaudita, tam nefanda, tamque obscena atque atrocia maledicta jaculatur, participes ac socios fieri. 13. Scio sane quod etiam de ordine capitulorum succensurus sit nobis, et plus loquendo quam solet inanem contra nos strepitum verborum moturus, accusans videlicet ordinem contra se nostrorum nullum esse dictorum. Subnotationes, ut jam diximus, pravis nos ejus sensibus partim [ Baluz. sparsim] apposuimus, vel admovimus; non ullum adversus eum condidimus librum. 14. Ille sane curet de nobis . . . . . Medio ceras implere capaces Quadrivio . . . ., (Juv. Sat. 1.) nos cum ingenii tenuitate, fide christiana fundata, a mundi sane sapientibus longe semota, et exprobrationes ejus cum Patribus nostris et magistris patienter excipimus et exorbitationes illius a catholica veritate, divinis Scripturarum [ Baluz. add. nostrarum] eloquiis, non sophismatum arte, confutamus, convincimus et deflemus. INCIPIT LIBER. CAPUT PRIMUM. Nunc verba Juliani ex libro ejus primo ad Florum capitulo CXI, ita. « Sed currant ad eum, qui clamat, Jugum meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI, 32), qui et male agenti veniam pro inaestimabili bonitate largitur, et innocentiam, quam creat bonam, facit innovando adoptandoque meliorem. » 1. Ad haec. Praeter responsa sancti viri, omnes quidem innovat creando, sed non omnes renovat regenerando, nisi eos tantum de quibus ipse ait: Nisi quis [Baluz. qui] renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto [Baluz. omit. sancto], non potest intrare in regnum coelorum (Joan. III, 5). Seu ut idem ait: Nisi quis natus fuerit denuo (Ibid., 8). Unde suspectus es fraudis et doli, quod nusquam in toto Opere tuo renovationis tibi visa est mentio facienda; sed innovationis tibi sermo semper venit in mentem. Nam certum est inter innovationem et renovationem plurimum interesse: innovatum enim, sicut omnibus est notum, intelligi potest quod numquam fuit, et noviter exstitit; renovatum vero id quod utique jam erat, in vetustatemque pervenerat; quod si renovetur, dicitur renovatum.
2. Sed nec probari facile poterit divinam Scripturam usam esse hac locutione, innovatione videlicet; sed de renovatione ei creberrimus sermo est. 3. Audi invitus Apostolum Paulum dicentem: Sicuti est veritas in Jesu deponere vos, secundum pristinam conversationem, veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris; renovamini autem sensum [Baluz. sensu] mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia sanctitatis et veritatis (Ephes. IV, 22). Item idem: Cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris Dei nostri, non ex operibus justitiae, quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem ditissime effudit super nos in Christo (Tit. III, 5). Item idem: Etsi exterior noster homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 12). 4. Deinde audi qui etiam adoptentur; audi, inquam, non me, sed apostolum Petrum: Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptionem, ut virtutes Dei annuntietis, qui vos vocavit de tenebris in admirabile lumen suum (I Petr. II, 9). Audisne quid dicat? sentisne quid praedicet? illos adoptari videlicet, ut fiant in adoptionem populus Dei, qui sunt de tenebris evocati in illud admirabile lumen: unde consequens est ut nisi quis fuerit de tenebris evocatus in illud admirabile lumen, non sit genus electum, non regale sacerdotium, non gens sancta, non populus in adoptionem esse mereatur. 5. An dicturus es forsitan et jussurus ut [ Baluz. om. ut] majores tantum homines, qui de tenebris in illud admirabile lumen tamquam peccatores evocantur, ipsi tantum fiant populus Dei; parvuli vero ab ipso ortu suo in lumine constituti, expertesque tenebrarum, quia tantum, ut tu vis, innovati sunt, non autem renovati ex aliqua vetustate peccati, non sint ex populo Dei? Quis te christianorum ferat ista loquentem? quis te non exhorreat, et tamquam lethale virus non [ Baluz. om. non] fugiat haec scribentem? CAPUT II. Item in libro II capitulo XVI verba Juliani. « Verum imbecillum tuae [ Baluz. caecae] opinionis patrocinium multiplicat peccata, non minuit. Hic igitur miserorum pruritus et sponte decrescentium nullum contra ipsam veritatis rationem valet pondus afferre. Sed quia nonnullis Scripturarum locis, et maxime apostoli Pauli, confirmari asserunt naturale peccatum, etc. » 1. Ad haec. Nemo dicit naturale, vel naturam esse peccatum, sed originale; et id in natura esse, non extra naturam; nec absurde tamen, aut [ Baluz. om. tamen, aut] abusive dici posse naturale, non tamen naturam: nam deceptus ipse decipis quos potes [ Baluz. add. Et tamen]. Inter originale et naturale est nonnulla distantia; et quamvis quod naturale est possit et originale dici, non tamen quod originarium est, naturale quidquam [ Baluz. et naturale] cogit fateri. Et accipe exemplum: natura est omnis homo, cujuslibet aetatis, sexus, atque conditionis; origo vero [ Baluz. conditionis origo, ut] est senator, curialis, servus, colonus, barbarusque, quae non sunt naturae nomina, sed originariae conditionis. Ita nos non dicimus naturam aut naturale esse peccatum, sed originis causam addictae serviliter per peccatum.
2. Quamvis, ut jam diximus, praeter naturam in qua sit, esse non possit, nisi dementissime quaerendum id extra hanc existimes: vel [ Baluz. om. vel] suapte sit propriam habens substantiam vel naturam et te ita sentientem devoret Manichaeus, qui mali naturam sui juris, sui status et originis principatum tenere ac habere cum impietate delirat. CAPUT III. Item in eodem capitulo paulo infra verba Juliani. « Ostensum est igitur nihil posse per Scripturas sanctas probari, quod justitia non possit tueri: quia si in lege Dei est perfecta forma justitiae, nihil per eam adversaria ejus, id est, injustitia sinitur virtutis acquirere; ac per hoc, quod ratio arguit, non potest auctoritas vindicare. » 1. Ad haec. Vellem probares tua ratione puerperium virginis, vel conceptum sine virili commixtione [ Baluz. permixtione], Deum quoque hominem factum, et per aetatum incrementa ad crucem fuisse perductum: quod quia humana ratiocinatio nulla consignat, per fidem divinorum eloquiorum auctoritas vindicat.
2. Ridendum ergo, immo flendum in te est, quod ais: « Quod ratio arguit, non potest auctoritas vindicare. » Quis autem numeret [ Baluz. numerat] tam magna et ita frequentia contra hanc miseram declamatiunculam tuam testimonia Scripturarum, in quibus, quia ratio investigare nihil potest, ad fidem recurritur, ut ejus auctoritate salus aeterna quaeratur? CAPUT IV Item in libro secundo capitulo LVIII verba Juliani. « Aut si forte, quoniam aliter dogma tuum stare non potest, nisi Adam ex se concepisse et peperisse responderis, Apostolum quidem non hoc sensisse, nulli dubium erit. Tu vero quid sexui tuo volueris evenire monstrasti. » 1. Ad haec. Erubesce, infelicissime, in tanta linguae scurrilis, vel potius mimicae obscenitate. Vulgares tu dignus audire acclamationes: Unus tu, unus Philistion, unus Latinorum Lentulus, unus tibi Marullus comparandus; namque Martialis et Petronii solus ingenia superasti.
2. Te verissime Ampsanctinae scaturiginis conregionalis tuae teterrimus fetor, te Averni lacus nocentissimus halitus, te postremo Atabulus provinciae tuae pestifer halitus inflavit, quibus tot morbis turgidus et malesanus, immo insanus effectus, haec eructares, haec evomeres, haec exhalares; atque utinam! quia hoc tibi fuisset utilius vitalem spiritum exhalasses, antequam tam obscena, tamque plena dedecoris, pleno ore proferres. 3. Quis scenicus turpio, quis durio, vel san nio professae licentia turpitudinis publice ista pro ferret? te matronae castae, te honesti et ornati vir legant? sed si honestatis sint memores et pudoris exhorrebunt, et veluti monstruosam viperam, ut fertur hydra fuisse, diffugient.
4. Tune sanctae ac beatae recordationis Memoris episcopi filius? tu Julianae primariae feminae, et qua nihil honestius inter reverentissimas matronas invenias, utero editus? absit, absit, ut tibi istud credere ausim. Vernularum te eorum potius crediderim filium, suppositumque illis, ut saepe dictum factum, et quod tu potius tanta oris tui petulantia et obscenitate approbas; aut si id non erit, degenerasse eos in te nulli dubium erit, qui sanctos illorum hominum mores, sanctam vitam, institutumque noverit, tuumque sermonem in scriptis hisce [ Baluz. hisque] prudenter inspexerit. 5. Quorum sane post obitum sanctorum hominum, tu merito duas sorores tuas talibus disciplinis tui oris erudisti. Novimus, novimus, quid tibi una earum, cum tu nimis severus in ejus ruinam pudoris insurgeres, objecerit vel exprobraverit, atque tu mutus illico non ausus es ulterius censurae tuae ullas dolori ejus inferre molestias. CAPUT V. Item in eodem libro capitulo LIX verba Juliani. « Non enim dictum est, Erunt duo homines in uno homine, sed Erunt duo in carne una (Genes. II, 14); quo unitionis nomine voluptas illa coeuntium et libido, quae sensum afficiens membra consternat, ac sicut ille prudens intellexit, unam carnem gestit efficere, a Deo instituta, et corporibus ante peccatum docetur inserta. » 1. Ad haec. Eleganter scurra loqueris more tuo, et more quo theatrum Arbitri Valeriique detristi. Constat in illis prosatoribus generis humani fuisse libidinem insitam eorum naturae, quam quidem divinae Scripturae, non ut tu vis, libidinem solent, sed carnis concupiscentiam nominare, de qua illud implerent: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Genes. I, 28). Et illud: Adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Genes. II, 23). Sed si mandatum divinum servassent, non eis futura erat [ Baluz. fuerat] immodesta stimulatrix, infestaque, et importuna instigatrix [ Baluz. institatrix], cum non quaeritur opus ejus, qualis nunc est, trahens vi sua, et magna vasa plerumque de castitatis arce dejiciens. Ergo si talis non est, sicut nec est, qualis naturaliter sobolis tantum causa divinitus fuerat data, vitiata est: quo vitio suo cum generat, quod nascitur ex vitio, vitiatum est, et inde [ Baluz. juri] medico et redintegratore indiget Christo.
CAPUT VI. Item in eodem libro capitulo LXIII verba Juliani. « Ille quippe non dixit, peccatum transisse, sed mortem; mortem utique judicii illatam severitate, praevaricationis ultricem; non corporum semina, sed morum vitia persequentem. » 1. Ad haec. Bardissime, tuo te pugione feristi: vis enim non peccatum, sed mortem transire per semina, quam tamen ais « judicii illatam severitate, praevaricationis ultricem. » Referatur igitur tibi de tuo. Quid hoc ad posteros, qui omnes omnino mortui sunt, moriuntur, atque morientur, illa utique morte quae per omnes homines pertransiit, ultrixque praevaricationis, ut dicis? Nam illud aliud ridendum est, quod ais, mortem, quam poenam esse dixisti peccati, solam transisse in genus, absque illo quod hujus tanti mali exstitit causa. En egregius justi judicii Dei defensor, qui poenam prosatoris transmittas in posteros, poenae ejus causam non habentes!
2. Delectat autem quod subnectis: « Non corporum semina, sed mortum vitia persequentem. » Tamquam jubeas potius quam doceas nullum esse mortuum, neque mori, nec moriturum, nisi qui Adae praevaricationis exstiterit imitator. Non pudeat tantae vanitatis? Itane nullus fuit, vel est futurus, vel est, saltem secundum magistri tui Pelagii definitionem, quae a te tot libris defensa est, qua ambo decernitis, « posse hominem esse sine peccato, et facile Dei mandata servare? » Ut ergo dicebamus, vel secundum vos ipsos, nullus fuit per tot saecula, qui, alienus hujus vestrae imitationis inventus, hanc in se Adae poenam non mereretur excipere, quam dicis « praevaricationis ultricem, et quae non semina, sed morum vitia jussa est persequi. » Et certe hi quos dicitis « posse esse sine peccato, et facile Dei mandata servare, » esse sine vitiis debent. Postremum tot millia infantium absque vitio ullo secundum vos nascuntur, nati sunt, atque nascentur. Cur itaque hac [ Baluz. haec], quae judicii severitate illata est ultrix praevaricationis [ Baluz. om. praevaricationis], morte plectuntur, quam nec causa sua secuta est, nec, ut dicis, transiit in quemquam ipsorum? 3. Hic tibi de manibus, ut ita dixerim, cecidit illud condiscipuli tui Coelestii egregium definitum: « Quoniam peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humanum. » Hic est Coelestius unus ex illis quibus in tui operis libro primo de quatuor ad Turbantium haec ais: « Doctores nostri temporis, frater beatissime Turbanti, et nefariae, quae adhuc fervet, seditionis auctores ad hominum quorum sanctis studiis uruntur, contumelias et exitium decreverunt per ruinam totius Ecclesiae pervenire, non intelligentes quantum his contulerint honoris, quorum ostenderunt gloriam, nisi cum catholica religione, non posse [ Baluz. potuisse] convelli. » Itane oblitus amicitiae es [ Baluz. amicitias]? itane consuevisti defendere? an nunc tibi ipsi patrono opus est? et decepti sunt qui te sibi paraverant defensorem? 4. Et haec a me, tamquam qui te nimis callidum et disertum non intellexerim, dicta sint, quod et tu sine ulla dubitatione jactabis; ubi si hoc tibi persuaseris, plurimum te [ Baluz. omit. te] falles. Ego enim te intellexi, et quid contra fidem tenacem recti ineptissime sentias novi, et quibus verborum hic modo utaris ambagibus memoria teneo, et paululum nos patere, haec probabimus.
5. Abuteris videlicet Christianorum simplicitate, qui in hos libros tuos legendos inciderint: tua verba ista sunt nempe, « In omnes vero homines non peccatum transisse, sed mortem, illatam utique severitate judicii, praevaricationis ultricem. » Hic hic interim te aliquantulum teneam; hic tecum moras aliquas utiliter teram; rogo si simpliciter, et non dilemmatus, tamquam ad Croesum et Pyrrhum Loxias (unus etenim erroris spiritus [ Baluz. un. et tu nunc err. spiritu]) loqueris, quomodo non et tu traducianus es, ut tibi libet, et adhuc licet, nomen imponere catholicis Christianis? Neque enim saltem mors ipsa, quam tribuis, aliter ut etiam tibi placet, nisi per transitum seu traducem venit, atque ventura est, quam et tu vis poenam esse sine merito poenae. 6. Ad has igitur tu effugiendas angustias, quas tibi, loquax magis quam disertus, ipse fecisti, replicas in consequentibus, ac disseris de illa te morte hic dixisse, qua mulctatus Adam est post praevaricationem, quae non corpora perimit, sed quae per scelera, contemptu Dei, fit in anima, et est aeterna? quippe ad aeternum supplicium trahit, quam etiam Scriptura sacra significat: Vidua, inquiens, quae in deliciis agens vivit [Baluz. deliciis agit], mortua est (I Tim. V, 6). Et in Evangelio: Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22; Luc. IX, 60). Et hanc talem dixi, inquies, transisse, et transire in posteros Adae, non omnes omnino, sed illos tantum qui imitatores praevaricationis ejus, divinorum fuerint, sicut et ille, immemores mandatorum. Caeterum illa, inquies, quae resolutio corporis est, vel animae a corpore separatio, fuisset in Adam, etiamsi non peccasset. 7. Unde illa [ Baluz. add. tibi] commanipularis, et condiscipuli tui Coelestii, et utriusque vestrum magistri Pelagii egregia definita sunt, quae cum personis dudum toto orbe ecclesiastica auctoritate damnata sunt: « Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, esset moriturus; et quoniam peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humanum; et quod infantes in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem. » 8. Unde illud quoque natum est ultimum vobis, quod in malum vestrum non timuistis emovere: « Infantes, etiamsi non baptizati moriantur, habent vitam aeternam. » Et illud plusquam sacrilegum [ Baluz. sacrilegium]: « Neque per mortem Adae omne genus hominum moritur, quia nec per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgit. » 9. Haec sunt nempe magisterii vestri magnifica scita, haec eruditionis, ut dicitis, Christianae, sed nos Christiani non dicimus, dogmata veritatis? Ad populum phaleras. Ego te intus et in cute novi. (PERSIUS, sat. 3.) Quid tibi prodest, ut idem poeta ait, Astutam vapido servare in pectore vulpem? (Idem, sat. 5.) Ego te sane effossis tortuosissimis et fetidis foveis tuis, diligenti investigatione in lucem pertraham Christianis populis exponendum. 10. Audi nunc et tu, et qui me et te dignanter habuerint legere, quid contra hunc sensum tuum impiissimum, pravissimum, impudentissimum, petulantissimum, quid olim ipse pronuntiaveris, in epistola videlicet tua, quam ad sedem apostolicam illo tempore ausus es mittere, quando conventus detrectasti cum universa Ecclesia per totum orbem Pelagium Coelestiumque damnare, quae antequam in manus sanctae illius Romanae Ecclesiae veniret antistitis, te agente a nonnullis a te deceptis per totam pene Italiam circumlata [ Baluz. add. est], et, tamquam magnum aliquid, multorum auribus insinuata cognoscitur. Ibi namque inter caetera ita ais: « Qui est igitur assertor, quod neque per mortem Adae omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat, contra Apostolum sentit dicentem: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). » 11. Hic qua fraude, et quo dolo, quos omnes dicas et sentias novimus et tenemus, videlicet non omnes omnino homines, hoc est, totum genus humanum, sed hos omnes qui imitatores Adae esse voluerunt: et per resurrectionem Christi, quod ille Apostolus dixit, omnes resurrecturos, similiter sine dubio dicas necesse est, non omne prorsus genus humanum resurrecturum esse, sed tantummodo justos et sanctos, qui Christi justitiam et sanctitatem fuerint imitati; cum constet omnes omnino resurrecturos esse per Christum, quamvis alios ad regnum, alios ad judicium. Et addis: « Jure igitur improbatur, qui huic sententiae contradicet [ Baluz. contradicit], quae ait, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 21) » ; item: « Quod peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humanum: et haec sententia, inquis, a nobis merito refellitur; non enim soli ipsi, sed generi humano obfuisse credendum est. » 12. Et hic quid agas, salvo tibi, ut putas, sensu tuo pravissimo et tortuosissimo, latere nos non potuisti: quia ipsi, ut vis docere, quamvis pauci, in comparatione totius generis, humanum sunt genus. Item: « Quod infantes, inquis, in statu sint in quo fuit Adam ante praevaricationem, inter indisciplinatas, ais, reputo quaestiones. Non enim per omnia in eo statu sunt, qui nascuntur hodie, in quo Adam fuit ante peccatum, quamvis et illas [ Baluz. istos] opus Dei esse, sicut et ille negari non possit. » 13. Quem et hic statum dicas et sentias, salvo, ut arbitraris, tibi sensu tuo, optime novimus, non animae videlicet ante peccatum, sed exiguitatis et parvitatis, in qua nascuntur infantes. Memento sane, nihil te hic modo dixisse de parvulis non baptizatis, si fuerint in morte praeventi, habere eos vitam aeternam, quod falsissimum est: quia hoc non vult Christus, nec voluit, sicut tua vecordissima temeritas jubet et docet. Item subnectis: « Adam etiam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus [ Baluz. fuisse moriturum]; » nec hoc esse dixisti ratione subnixum. « Credendum est enim, inquis, immortalem quidem factum, sed qui si non peccasset per gustum ligni vitae, virtutem posset immortalitatis adipisci; » male igitur dictum est, « sive peccaret, sive non peccaret, fuisse moriturum. » 14. Calumniatum me tibi, ne vel quisquam, vel tu ipse dicas, contra haec te postmodum non sensisse definita: audi iterum, quid verbis tuis in tuo libro, de quo agimus, teneatur. CAPUT VII. Item ex eodem libro capitulo LXVI verba Juliani. « Intravit igitur, secundum Apostolum, per unum hominem peccatum, et per peccatum mors, quoniam illum, et reum, et damnationi perpetuae mortis obnoxium mundus aspexit. » Certe aliud mox [ Baluz. om. aliud mox] dicebas, et negabas in hunc mundum per illum unum hominem intrasse peccatum, cum nunc confitearis intrasse. « In omnes autem homines mors pertransiit, quia una forma judicii praevaricatores quosque reliquae comprehendit aetatis. Quae tamen [ Baluz. add. ais] mors, nec in sanctos, nec in innocentes ullos, saevire permittitur; sed in eos tantum pervadit, quos praevaricationem viderit aemulatos: quae praevaricatio, licet non sit facta naturalis, fuit tamen forma peccati; atque ob hoc, licet non aggravet nascentes, tamen accusat imitantes. Mors autem judicialis transit in eo in quo peccaverunt omnes, sed libera voluntate. »
1. Ad haec. Si judicialis est ista mors [ Baluz. om. mors] qua mulctatus Adam est, et ipsa est quae transiit et transit in posteros, non, ut ais, omnes omnino, sed ad solos imitatores; quae vel qualis erit illa alia quae animam a corpore separat? Hic arctatus: « Naturalis, inquies, quia Adam sive peccaret, sive non peccaret, mortuus fuisset. » En stemma Christianum! en ecclesiastica antiqua traditio! Sed vides nempe, quomodo te ipsum, in dictis tuis contrarius [ Baluz. contrariis] tibi, tamquam vipera lanies, cum verborum crepitaculis magis quam ullis declamationibus studium inane dependis.
2. Vellem autem te pressius interrogare, de morte cujusquemodi quid sentias, qui earum unam quamlibet saltem transire permittis. Velim ergo dicas mihi quid sit mors, quae tuo judicio transit. Substantia est vel natura, an res aliqua accidens? Meminimus enim tempore quo praesens in urbe Roma, cum principibus hujus amentissimi erroris tui, in nonnullis simplicioribus Ecclesiam ventilabas, qualiter interrogabas: « Quid est peccatum, inquiens, malumne aliquid, an bonum? » Malum utique respondebatur tibi. Ad haec addebas: « Deusne hujus mali auctor et opifex? » Absit, absit, exclamabatur [ Baluz. exclamatur] tibi, longe, quam longe sit ista dementia. Hoc nec impiissimus profiteri ausus est Manichaeus, qui mali auctorem Deum nec sentit, nec profitetur; sed id proprium habere a sempiterno principium, propriam essentiam, propriamque naturam, scelestissime flagitat: ubi mox tunc ipse quaerendum esse dicebas, « utrum peccatum substantia esset, an natura, an res aliqua accidens. » Ubi cum paululum haereret Christiana simplicitas, taliter inferebas, « peccatum nullo modo modo posse esse substantiam vel naturam, quia sic haberet [ Baluz. habet], aiebas, Deum opificem et auctorem; nulla enim est natura quam non condidit Deus. Sed quia supra constitit auctorem Deum mali non esse, non est ergo substantia vel natura peccatum, quod malum esse apertissime claruit; et quod substantia non est, inquis, in substantiam seu naturam, quod homo est, transire nullo jure, nulla ratione credendum est; » atque concludebas: « male igitur et stulte traducianum ex Adam creditur esse peccatum. » 3. Ut ergo supra dicebam, patere me, ut ego quoque hac via te et iisdem argumentorum interrogem lineis, ut nos doceas respondendo. Mors, saltem haec quae secundum animam est, et est aeterna, quamque Adam transgressor excepit, et transmisit in posteros, quam tu solam ad quantoscumque, non omnes omnino homines generaliter, sicut Apostolus ait, sed ad paucos admodum imitatores transire definis (nam de illa altera quae a corpore animam separat tibi nulla fit mentio), substantia est aliqua, vel natura, an res quaedam substantiae accidens? Tu si adhuc aliquid in te luminis habes, respondebis, et dices, eam naturae substantiae accidisse, nec posse dici substantiam, quae poenalis data est primo transgressori, et deinceps generi humano; nemoque prudentum, inquies, poenam dixerit esse substantiam vel naturam: ubi tu mox tuis cassibus concludendus es. Nullo pacto mortem illam judicialem, quae quia poenalis est, [ Baluz. add. quae] substantia nulla est, quam tu in posteros saltem imitatores Adae transmittis, numquam de substantia in substantiam, vel de natura in naturam, quod [ Baluz. vel natura, quod] homo est, posse transire declaratum est. 4. Videsne, egregie perditorum magister, et dialectice disputator, videsne quo cecideris? sentisne nunc saltem quantum a veritatis tramite deviaveris? Sed tibi interim si vetus [ Baluz. ullus] pudor est, nunc ista sufficiant: si autem Deus vitae commeatum dederit, et ad retractandos hos optimos libros tuos, et ad [ Baluz. om. ad] illam sapientissimam epistolam tuam relegendam tempus indulserit, quando Deus voluerit, tibi iterum respondebimus. Proferam [ Baluz. proferamus] interim et alia tua, quae cum magna exsecratione vitemus. CAPUT VIII. Item ex libro tertio de quatuor ad Turbantium editis prope principia capituli tertii, verba Juliani. « Gratiam baptismatis dicimus non pro causis esse mutandam, quod ipsa dona sua pro accedentium capacitate dispensat; ideoque Christus, qui est operis sui redemptor, auget circa imaginem suam continua largitate beneficia, et quos fecerat condendo bonos, facit innovando adoptandoque meliores. »
1. Vellem prius doceres et probares, parvulis, quos opus Dei fateris, et negas reos, unde illis captivitas affuerit, ut opus habeant redemptore? nemo enim pretium redemptionis importune pro libero offert. Ex qua etiam renovandi, seu, ut tu vis, innovandi sunt vetustate hi, quos esse dicis imaginem Dei, si progenitoris Adae non sunt, ut putas, vetere peccati foeditate turpati?
2. Sed te de baptismo parvulorum ad hoc magis arctabo, ut te convincam definitionibus tuis illud magis sentire, quod eo opus non habeant, sed verbo te tantum, propter eludendos simplices, baptizari oportere censere, re [ Baluz. rebus] vero per disputationum sententias denegare. Qui enim secundum te statum habent nativitatis immaculatum, unde mundandi sunt, cum lavantur? et cum nullo, ut vis, originis suae reatu nascantur obnoxii, unde liberandi sunt, ut vere et proprie Christus sit eis etiam Jesus, quod in Latinum eloquium Salvator exprimitur? et qui nullum generationis suae vitium trahunt, unde regenerandi? 3. Postremo, innumerabilibus interim omissis, illud adversum te dicendum est, si hunc statum, ut dicis, innocentiae et puritatis, quem Adam habuit ante peccatum, parvuli in suo ortu sortiti sunt, quos nulla, ut tu decernis, ejusdem progenitoris aspersit macula, contagio nulla foedavit; si crescentes [ Baluz. ut credens] cum libero voluntatis arbitrio, quod est in natura usque ad ultimum vitae exitum, numquam ab ingenitis vel congenitis sibi bonis sunt delapsi, quid eis fuit Christi baptisma necessarium? 4. An forte dicas propter regnum coelorum, et in filios adoptionem? cur enim talis status, tantaque postea actibus propriis vitae sanctitas acquisita servatae naturae, non eos [ Baluz. add. vel] ad regnum illud admitteret, vel in filios adoptaret? Sed tamquam ab aedituo quodam et pervigili praesule irruentes audiant [ Baluz. add. item]: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 6). 5. Sed [ Baluz. Et] videamus baptisma ipsum, cujus virtutis sit, quotve et quantas habeat vires et effectuum causas. Dicit de illo Paulus apostolus: Qui nos redemit, salvos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis (Tit. III, 5). Ergo et salus, et redemptio, et renovatio est. Nullane ergo poena erit non baptizatis parvulis, non habere salutem, redemptionem, renovationem, non postremo intrare in regnum coelorum (Joan. III, 6), non erui de potestate tenebrarum, et transferri in regnum filii charitatis Dei (Col. I, 13), non manducare carnem Domini, et bibere sanguinem ejus (Joan. VI, 54) De quo sacramento vox Salvatoris est: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobismetipsis (Joan. VI, 54); quod certe absque ulla tergiversatione sine baptismo nullus usurpat, nec fit illius particeps sacramenti. 6. An jubes, ut soles, etiam hic tergiversando dicere, hanc de carne et sanguine Domini sumendo non esse sententiam generalem, sed specialem, ad eos videlicet quibus praesentibus tunc loquebatur? Audiant, audiant, si ad hoc prosilieris, Christiani, et tibi referant hoc pacto Dominicam coenam, in qua cum solis tantum apostolis constratus, de eodem corpore suo et sanguine sacramenta observanda condebat. Ipsis solis esse mandatum, et ad nullum alium qui vel tunc in illa coena non interfuit, vel ad nos omnes posteros pertinere pronuntias? Videsne quibus laqueis, quibus angustiis suffoceris, cum negas originis vinculum, de quo omne prorsus genus humanum, omnem aetatem, nisi per haec sacramenta, in quibus lavacrum prius est regenerationis et renovationis, Christus absolverit, magnum esse malum, magnam poenam, et inevitabilem damnationem? 7. Quibus collectis contra tantam et tam manifestam impiissimam audaciam tuam, constat te magis, utpote sequacem Coelestii, qui definivit, « infantes, etiam non baptizatos, habere vitam aeternam, » negare parvulos baptizari debere; sed, ut jam dixi, tantum verbis illudere, sensu vero apertam cum paganis et Judaeis impietatem tenere. 8. Quod ut luce clarius probemus, audi quibus a nominibus cum causis propriis, quae Christus in suis beneficiis humano generi contulit, parvulos facias alienos, ipsumque Dominum Christum Jesum horum nihil his debere, nihilque praestitisse. 9. Nempe, vis non vis, vivificator est Christus: hic interrogabo, et animae, et corporis? Tu, invitus licet, ita fateberis. Repetam interrogationem, totiusne omnino aetatis? Respondebis, totius. Pressius exigam, et parvuli? Dices, etiam; sed audi, dicam tibi, quo modo iste, et ut ita dicam, qua arte vivificet? Deus autem, inquit praeco ejus et Vas electionis Paulus apostolus, qui dives est in misericordia propter multam charitatem, qua dilexit nos in Christo, cujus gratia salvi facti sumus (Ephes. II, 4). Quid nunc censes? connumeravit et connuncupavit et parvulos. An foris sunt ab ista miseratione et dilectione, quia non sunt mortui peccatis, et exspectant te vanissimum janitorem, ut tunc eos admittas ad misericordiam vivificandos, quando a miserando cessaverit peccatores, ut eos aliter quam alios vivificet? 10. Sed transeamus hinc studio brevitatis ad aliud vocabulum, quod salvator est. De [ Baluz. quod de] Salvatore in Evangelio ita scriptum est: Natus est vobis hodie Salvator in civitate David (Luc. II, 11). Unde et Graeco eloquio, Jesus proprie, et apud [ Baluz. ad] Zacchaeum: Salus hodie domui huic facta est, quoniam et iste filius est Abrahae (Luc. XIX, 9). Item: Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat, inquit (Ibid., 10). Tu sine dubio, quia parvulorum greges non periisse pronuntias, non salvantur, non requiruntur: hoc audi, et de ove perdita, quaesita et inventa, hoc et de dragmate vel manipulo qui perierat (Luc. XV). Item apostolus Paulus: Humanus sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum salvos facere peccatores, quorum primus sum ego (I Tim. I, 15). Hinc, tu [ Baluz. om. tu] egregius magister, amolire parvulorum catervas, ut ad hunc non currant qui venit salvare quod perierat (Luc. XIX, 9); qui non venit vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Luc. V, 32); qui baptizat in remissionem peccatorum (Act. II, 38); qui ovem quaerit quae aberravit (Luc. XV, 4); qui dragma (Ibid., 8), id est, manipulum qui perierat; qui pro peccatoribus mortuus est (I Cor. V, 3); qui fudit sanguinem in remissionem peccatorum (Ephes. I. 7); qui pro peccatis hominum traditus est (Rom. IV, 25); qui vulneratus est propter iniquitates nostras (Isai. LIII, 5); qui peccata nostra portavit in corpore suo super lignum (I Petr. II, 24); qui tamquam ovis occisionis pro peccatis nostris [Baluz. om. nostris] oblatus est (Isai LIII, 7); qui delevit chirographum debitorum (Col. II, 14); qui, secundum apostolum Petrum, passus est justus pro injustis, ut nos adducat ad Deum (I Petr. III, 18); cujus sanguis, secundum Joannem evangelistam, purgat nos ab omni delicto (I Joan. I, 7); qui, cum infirmi essemus secundum tempus, pro impiis mortuus est, ut Paulus dicit apostolus (Rom. V, 6); qui in similitudine carnis peccati de peccato damnavit peccatum in carne, ut idem Paulus est testis (Rom. VIII, 3); qui reconciliavit nos ex offensa Deo Patri, ut idem denuo dicit Apostolus (Rom. IV, 10); qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, et unus pro omnibus mortuus est, ut nos eriperet de praesenti saeculo malo (Gal. I, 4). Et quis finis erit, si hic omnia recenseamus a quibus hic doctor egregius abigit innumerabilem multitudinem parvulorum? 11. Quod illuminat nos, Joannes apostolus ita dicit: Quod si in lumine ambulaverimus, sicut ipse est in lumine, societatem habebimus in invicem, et sanguis Jesu Filii ejus purgabit nos ab omni delicto (I Joan. I, 7). Rogo, quibus auribus, qua fronte audis, sanguine nos Jesu Filii Dei ab omni delicto purgari, cum tu nullum infantes delictum habentes, ut dicis, ab hoc sacrosancto sanguine arceas? 12. Quod redemptor est, audi: Gratias, inquit Apostolus, agentes Deo et Patri, qui nos idoneos fecit in parte sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii charitatis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum (Col. I, 13). Putasne evigilabis tanto somno depressus, et audies quid dicat, et senties quo pudore dixisti de parvulis, « Christus qui est operis sui redemptor, » cum hic tantus praeco dicat redemptos et redimi, qui sunt extracti, vel extrahuntur de potestate tenebrarum, et transferuntur in regnum charitatis Filii Dei, redemptionisque munus nisi cum peccatorum remissione non obtineri? Audi adhuc, vis non vis, et invitus: Qui dedit semetipsum, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum aemulatorem bonorum operum (Tit. II, 14). Abige ergo hinc infantes, quia ab iniquitate, quam non habent, non redimuntur, nec mundantur; quia unde mundari, ut dicis, non habent, ut Dei populo aemulatori bonorum operum socientur! et in isto quidem capitulo, redemptionis, si omnia persequamur, ut possimus ostendere barathrum tuae vanissimae impietatis quando finiemus? Unde commodius esse arbitror, vitandae prolixitatis causa, congerere quanta possumus beneficiorum nomina Salvatoris, et de paucioribus eorum rara et pauca Scripturae testimonia subdere, a quibus tua impietas excludere conatur infantes, ut qualis quamque sis noxius, sanaeque et rectae fidei inimicus, omnibus pateat. 13. Quod liberator est Christus, quod mediator, quod propitiatorium; velim dicas causam mediationis pro parvulo, quem causam habere negas offensae: diceres etiam propitiationis aditum, quem nullam culpam, pro qua remissa propitietur Deus, habere decernis. 14. Quod medicus, qui nonnisi male habentibus necessarius est (Marc. II, 17). 15. Quod reconcilians, Paulum audi dicentem: Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi crimus in vita ipsius (Rom. V, 10). Item idem: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis peccata eorum (II Cor. V, 19). Et [ Baluz. add. post paululum] idem ipse: Non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus (Rom. V, 11). Tu ad hanc reconciliationem qua fronte non vis parvulos pertinere? 16. Quod circumcisor, in consequentibus audies. Interim da huic infanti praeputium, quod esse illi negas, ut circumcidatur. 17. Quod pastor, sed nullam ovem in ovile suum recipit, quam prius non circumciderit: et hanc utique circumcidit, quae mortua est in delictis [ Baluz. dilectis] et praeputio carnis suae, qui et ad oves perditas venit (Coloss. II, 15; Matth. XV, 24). 18. Quod misericors et miserator est, audi Paulum apostolum: Eramus, inquit, et nos filii irae, sicut et caeteri. Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam charitatem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo (Ephes. II, 4). 19. Quod testator, quod consolator, quod advocator, quod adoptans vel adoptator. Quis quos et [ Baluz. qui quos vel] quales adoptet, quia tu nimis obsurduisti, audiant catholici Christiani Petrum apostolum dicentem: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptionem, ut [Baluz. ne] virtutes Dei annuntietis ejus, qui vos vocavit de tenebris in admirabile lumen suum (I Pet. II, 9). 20. Quod regenerator, sed nullum regenerat, nisi qui vitium in prima origine [ Baluz. generatione] contraxit: aliis [ Baluz. alicui], qui bene se habent, et, ut tibi placet, in [ Baluz. om. in] generatione, quae justa causa regenerationis existat? aut quid est, quod in illa debeat emendari, vel corrigi, nisi quod forsitan pravum est? 21. Quod justificans vel justificator est, audi apostolum Paulum: Sicut est veritas in Jesu deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem sensum [Baluz. sensu] mentis vestrae, et induite novum eum [Baluz. hominem], qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 23). Hi quos vetustate nulla indutos esse pronuntias, quid facient, si te audient? non accedent ad renovatorem, non eo induentur, deposita vetustate, ut renoventur spiritu mentis suae. 22. Quod de tenebris transferuntur ad regnum, qui fuerint baptizati, audi apostolum Paulum: Gratias, inquit, agentes Deo et Patri, qui idoneos nos fecit in parte sortis sanctae [Baluz. sanctorum] in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum (Coloss. I, 13). Rogo, quo ore, qua potius impudentia ista tibi aliter visa sunt consideranda, ne tantae lucis veritate et rationis Christianae pondere premereris? Separabis igitur etiam ab hoc capitulo parvulos, ne insontes secundum te, et qui in luce sunt merito innocentiae constituti, extrahi videantur de potestate tenebrarum. Sed, vecordissime mortalium, non aliter nec prius transferuntur in regnum Filii charitatis Dei, nisi prius extracti fuerint de potestate tenebrarum, et nisi habuerint redemptionem, remissionis scilicet peccatorum. Et nota hic, redemptionem, quam et tu dices et concedes, sed nescio quam confictam: sed [ Baluz. et] alteram, quam Apostolus non dicit esse principe loco, nisi peccatorum remissionem. 23. Quod mundator seu expiator est, audi Baptistam Joannem: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Quid hic, quaeso, Agnus iste significat, nisi victimam pro peccatis, qui pro suis certe, quos expiat cum oblatus est et quotidie in suis sacramentis offertur, remissionem praestat praeteritorum et praesentium peccatorum? 24. Jubesne igitur ut parvuli, obnoxii in nullo peccato, hanc sibi dicant hostiam minime profuisse, quae tantum pro peccatis, vel pro peccatoribus, mactata cognoscitur? quin audire debes quid praeco hujus victimae in consequentibus epistolae praedicet (I Joan. I, 7): Et sanguis Jesu Filii Dei mundavit nos ab omni delicto. Item [ Baluz. idem] Paulus: Qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos ab omni iniquitate redimeret, et mundaret sibi populum aemulatorem bonorum operum (Tit. I, 24). Quo te vertes? Quo fugies, ut hos laqueos evites? Videsne, impudentissime, hostiae hujus sanguinem mundatorium esse peccatorum, redemptionem quoque ab omni iniquitate, per quem sibi praepararet populum aemulatorem bonorum operum? Et tu fronte ferrea, et corde saxeo, separas parvulos a populo Dei, qui expiatus et redemptus, tot et talibus divinis praemiis gaudet. 25. Quod deletor chirographi [ Baluz. est], audi apostolum Paulum: Et vos cum essetis mortui delictis, et praeputio carnis vestrae, vivificavit cum illo, dolens quod adversum vos erat, chirographum in sententiis decretis, quod erat contrarium vobis, tollens illud de medio, affixit cruci, exuens se carnem, principatus et potestates traduxit fiducialiter triumphans eos in semetipso (Col. II, 14). Quid hic astrues, doctor egregie? delet in baptismo etiam chirographum parvulorum? An nullum habentes chirographum, nec proprium, nec paternum, ad hanc largitoris gratiam non curas admittere? Audiant hic quid sentias catholici Christiani, et quem te esse intelligere debeant, ipsorum permitto judicio. 26. Quod vita est Christus, audi Joannem apostolum: Et hoc testimonium est: quia vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio ejus est. Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium, non habet vitam (I Joan. V, 11), sed judicium Dei manet super eum (Joan. III, 36). Eia praeceps! admitte ut sine baptismo parvulus hanc habeat vitam. Haesisti, ut credo, hic, et in eodem luto haerendo versuram solvis. Si igitur non habet sine hoc sacramento vitam, judicium Dei manet super eum. Unde hoc? Non quaero, legentium prudentia intelligat. 26. Quod reficiens et relevans Dominus in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis aut [Baluz. et] onerati estis, et ego vos reficiam: tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve [Baluz. add. est ] (Matth. XI, 28). Numquid et hic erit ulla dubitatio, nullum ad illum concionatorem properare, nisi qui oneratus aliqua sarcina, labore conficitur, qua deposita, tollat leve jugum ejus super se mitis et humilis corde? Et quid est aliud, nisi, ut diximus, sarcina peccatorum? quae quia, ut te delectat, parvulis nulla est, non audiant hunc concionatorem (quem Graeci Ecclesiasten nuncupant), et intelligere non curent, de tollendo miti et levi jugo ejus, quia nullum quod deponerent onus habuere. Haeccine Christianos audire non nefas est? vosque adhuc pati garrire ex negligentia sacerdotum, non ultima poena est? CAPUT IX. Retractatio quaestionis de morte per peccatum ingressa in mundum. 1. Habes, ut credo, quod te tangat et stimulet: sed si te iterum commoveris, scio quod, donante Deo, ulterius, ut non te commoveas, arctius colligaberis. 2. Adhuc tamen necessaria consideratione ad superiora veniam, pressius explorans quid de poena quam progenitorum praevaricatio divino judicio meruit sentias; et ad hanc te quaestionem reducens, patefaciam iterum tuum barathrum. Qua [ Baluz. quae] enodata, cum fauces tuas divinarum auctoritas presserit Scripturarum, scies te gentilibus et Judaeis, omnibus libris tuis, arma ministrasse, sed sane plumbea; non enim ad expugnandam in Christo fidem ullas vires habere potuerunt. 3. Sed [ Baluz. Et] quae, vel cujusmodi sint, iterum [ Baluz. iterum iterumque] videamus, in quibus quis iste, quaeso, error est inexplicabilis labyrinthi? quae inexsolubilia Thebani monstri problemata? In epistola tua, quae, ut memoravimus, ad sanctae memoriae papam Zosimum missa est, displicet tibi, eumque condemnas qui sentit Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus. Et ais, nec hoc esse ratione subnixum; credo enim esse, inquis, immortalem factum quidem, sed qui, si non peccasset per gustum ligni vitae, posset virtutem immortalitatis adipisci. Adjungis etiam jure improbandum, qui praedicanti Apostolo contradicit dicenti: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 12). Moxque hoc aliud testimonium subdis: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum (Ibid.). Quae cum simplex Christianus audit, nihil doli, nihil credens afferri fallaciae, more quo ab apostolis doceri solita est Ecclesia, optimum et suum arbitratus [ Baluz. arbitratur] magistrum, intentusque [ Baluz. intentasque] ad reliqua ejusdem Apostoli, quae in hac causa prosequeris, audienda, decernit. At tu aliud clausum in pectore, aliud promptum habens in lingua, novus atque egregius disputator, id nunc in isto Opere tuo post tam longum tempus elaborato in Cilicia ingeris. 4. Necessaria igitur capituli repetitione, quid mari exarato et Oriente lustrato novum inauditumque inde attuleris, denuo perscrutemur. « Intravit igitur, inquis, secundum Apostolum, per unum hominem peccatum in hunc mundum, et per peccatum mors, quoniam illum et reum, et damnationi mortis perpetuae destinatum mundus aspexit. » Et subjungis: « In omnes autem homines sola mors pertransiit, quia una forma judicii praevaricatores quosque, etiam reliquae comprehendit aetatis; quae tamen mors, nec in sanctos, nec in [ Baluz. om. in] innocentes ullos saevire permittitur, sed in eos, inquis, tantum pervadit, quos praevaricationem viderit aemulatos: quae praevaricatio, licet non sit facta naturalis, fuit tamen forma peccati; atque ob hoc, licet non aggravet nascentes, tamen accusat imitantes: mors autem judicialis transit in id, quod peccaverunt omnes, sed libera voluntate. » Haec inde sunt probabiliora et eliquatiora sensa doctrinae; illorum vero superioris temporis definitorum facta jactura est? An est tibi aliquid latens profundum, quod nobis forte a Brachmanis, Gymnosophistis, vel Hyperboreis, vel si quae sunt aliae gentes noti orbis sapientiores, sit exponendum? 5. Veniamus ergo ad istud recentius definitum, per quod placuit intrasse per unum hominem peccatum, et per peccatum mortem; in omnes autem homines mortem solummodo pertransisse. Rogo, ne [ Baluz. nolo] abutaris tarditate, vel tenuitate ingenii mei: duo quaedam dicis ingressa, peccatum et mortem; sed solam vis pertransisse in homines [ Baluz. omnes], sed non omnino omnes homines, mortem, perstulte, quia si intravit peccatum, et non pertransiit, ubi remansit quod intravit? Credo exspectandum sociae, donec exeat, et illud peracto aliquo negotio. Quod si serio agimus, et ridendum de tanta re non est, secundum te ipsum, si intrare potuit peccatum, pertransiit; si autem transire non potuit, nec intravit. An ad hoc intravit, ut staret? Quod si absurdum est etiam dicere, pertransiit, et quo, nisi in omnes homines potuit transire [ Baluz. pertransisse]? Deinde, quomodo imitativum, ut tibi placet, peccatum transitum habeat, et originale non habeat, numquam poteris explicare. Haec sine cachinno, immo sine fletibus legi non possunt, quia potius Christianis deflendus es quam ridendus. Legentibus te igitur, sed Christianis et prudentibus, quid de vanitate tua sentire debeant, permittamus. Quis enim te in superiore sententia tua vel suspicari posset aliud sentire quam illi omnes qui, sanctae memoriae papa Zosimo praesidente, Dei sacerdotes Pelagium Coelestiumque teque damnarunt, super his omnibus de Adam capitulis, quae a te antea improbata sunt, et condemnata, et nunc, tamquam recollecta et recondita, in fidem tuam recipi meruerunt. 6. Deinde super hac quaestione, mortis videlicet, videamus quid Ecclesia universalis (quam Graeco sermone catholicam dicimus) dicat et sentiat, suosque filios doceat, quanam sciat morte Adam et Evam post praevaricationem fuisse mulctatos. Illane quae a corpore animam separat, quamque communem omni prorsus humano generi ex illo novimus et videmus? An illa quae secundum animam dicitur, et est aeterna, de qua scriptum est: Vidua quae in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 6); et iterum: Sinite mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22), et si qua alia ad [ Baluz. add. hanc] intelligentiam proferri possunt? Sed dubium non est, utraque eos esse mulctatos, et utrique Christum remedium attulisse. Nam cum per lavacrum regenerationis et renovationis [ Baluz. add. et] peccata remittat, et immortalitatem per resurrectionem carnis, quam nunc in spe per fidem tenemus, uno omnibus tempore collaturus sit; non aliter prosatores generis humani praedictos condemnatos fuisse quam gemina morte credendum est, et in genus utramque transire. 7. Sed quia hanc corporalem mortem eruditissimus hic magister naturalem illis exstitisse, nobisque esse pari modo naturalem, sentit ac docere conatur, nec eam per peccatum aliquando transisse, nec transire posse per semina, videamus, ut dixi, quid de ea interim Paulus apostolus senserit atque praedicaverit. Ad Corinthios namque scribens, cum de resurrectione corporis, cui contraria mors ista [ Baluz. corporis ageret, cui a contrario mors ista est], id est, resolutio corporis, vel separatio ab eo animae, est, ita latius loquitur: Notum autem vobis facio Evangelium, fratres, quod praedico vobis, quod et accepistis, in quo salvamini; qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis: tradidi enim vobis imprimis quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas (I Cor. XV, 1-3). Eia devie, pronuntia, si audes, Christi mortem, qui pro peccatis mortuus est, ad parvulos, quos esse sine peccatis defendis, non pertinere, aut eos in morte Christi non baptizari. Et quia sepultus est, inquit, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas, et quia visus est Cephae, et post haec undecim. Deinde visus est plusquam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem et dormierunt. Deinde visus est Jacobo, deinde apostolis omnibus. Novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi; ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Dei Ecclesiam. Gratia autem [Baluz. om. autem] Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum. Sive ego enim, sive illi, sic praedicavimus, et ita credidistis; si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quia resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit; si autem Christus non resurrexit, inanis est [Baluz. add. ergo] praedicatio nostra, inanis est et fides vestra [Baluz. nostra]: invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit. Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit; quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra, et adhuc estis in peccatis vestris; ergo qui dormierunt in Christo, perierunt. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus: nunc autem Christus resurrexit a mortuis [Baluz. om. a mortuis] primitiae dormientium, quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum; et sicut in Adam omnes moriuntur, ita omnes in Christo vivificabuntur, unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri; oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus; novissima autem inimica destruetur mors (I Cor. XV, 4-26). Item idem post pauca: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. In novissima tuba, canet enim, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem [Baluz. add. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem], tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria: ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua (Ose. XIII, 14)? Stimulus autem carnis peccatum, virtus vero peccati lex, Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam, per Dominum nostrum Jesum Christum (Ibid., 51-57). 8. Audistine, insanissime, sentisne [ Baluz. nunc saltem] singulari impudentia et furore rabidissime? Per hominem mors, inquit. Quae hic mors est, dicito nobis, quae per hominem percucurrisse praedicatur? Tuane illa, an quam novit Ecclesia jam Christi resurrectione devictam, in nobis etiam in fine devincendam? Sed, admoneo, praebe aurem, et audi sequentia: Sicut enim in Adam, inquit, omnes moriuntur, ita omnes in Christo vivificabuntur. Quis umquam dubitavit hic vivificationem ullam aliam, nisi carnis resurrectionem in omnibus hominibus futuram, intellexisse Apostolum? Jubesne igitur, soli admodum pauci resurgant, et in ipsis tantum mors devicta, atque in fine vincenda sit, qui praevaricantem Adam sint [ Baluz. non sunt] vel fuerint imitati, in quos tua ista, quia tua semper dicenda est, mors potuit pertransire, et non omnes omnino homines qui ex Adam et Eva primis transgressoribus mortalitatis, non illis ingenitae, sed per peccatum quaesitae, originem ducunt? Et quid sibi vult tanti hujus praeconis tam prolixa, sana tamen et salutaris, super hoc doctrina verborum, si tu novus, quem Deus avertat [ Baluz. add. erroris], spiritus audiaris? Nec tibi calumniandi nobis aditus ullus patebit, tamquam dicamus et sentiamus, aequalem resurrectionem, id est, unius meriti, omnibus esse praestandam: quia omnes, licet diverso exitu, una tamen morte moriuntur [ Baluz. moriamur], cum evidens Apostoli nos doceat sermo dicentis: Unusquisque in suo ordine. Et iterum: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 9. Repetat, quaeso, e proximo lector [ Baluz. Repetat quoque proxime lector] superiora contra te dicta nostra, ubi diximus prosatores nostros utraque morte esse mulctatos, et videat quid senserim super isto capitulo, tuasque lapide illo angulari, tibi sane in offensionem et petram [ Baluz. offensione et petra] scandali posito, fauces obtrudat. 10. Adhuc tamen audi quod te in majorem rabiem contra nos et Dei Ecclesiam concitet: Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis. Charitas enim Christi [Baluz. add. inquit] urget nos, judicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed illi qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 13), ut et vivorum et mortuorum dominetur (Rom. XIV, 9). Obmutesce, nullus, nisi per Adam, sed poenaliter, mortuus est, neque moriturus est; nullus, nisi per Christum resurget, sed alius ad regnandum, alius ad poenas aeternas luendas: Unusquisque, ut ait Scriptura (I Cor. XV, 23), in ordine suo, dummodo, ut saepe diximus, et tibi cum Apostolo reclamamus, ut nullus omnino hominum in omni prorsus aetate praeter Adam mortuus, nullus redivivus in carne futurus sit praeter Christum. 11. Illud quoque memineris nos tenere, et in fide nostra habere certum [ Baluz. fidem nostram . . . . . coeptum] de duabus mortibus, de quibus superiori loco, ut potuimus, diximus: unam, quae secundum animam est, Christum non habuisse, quod oramus ut ne quisquam dementissime dicat et sentiat, quia non ita natus est, ut caeteri omnes homines, de voluptate carnali, sed nova in eo generatio ex immaculata ante partum et post partum virgine sine libidine affuit. Intende, lector. Illam autem alteram, id est, animae a corpore separationem, voluntarie suscepit indebitam; qui si scelere Judaeorum non fuisset occisus, potuit fieri ut senectute longaevus, quia hoc illi semel placuerat, sponte susciperet, pro nobis, id est, pro nostro quod contraximus in Adam fenore, et nostris propriis quae addidimus, indebite moreretur. Quamquam magis omnium de illo praesagia prophetarum, et inferenda ei cruce parricidali Judaeorum furore, complenda fuisse, Christianorum nullus omnino debeat dubitare. 12. Nunc i [ Baluz. om. i] in malam crucem cum ista verborum tuorum magnificentia, fugitive; nemo te rabiosum audit latrantem, nemo ab Ecclesia sequitur devium, nemo tam insano consentit. Nos super mortalitate, quae ex progenitorum praevaricatione poena humano generi data est, et in naturam per semina percurrit, et in finem usque cursura est, donec divinae illius tubae clangore dicatur: Absorpta est mors in victoria; ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua (Ose. XIII, 14) cum universa Dei Ecclesia, cum patribus nostris, illustribus Ecclesiae doctoribus, in hunc divinarum Scripturarum sensum, in haec verba juravimus. 13. Salva sane reverentia et debita honorificentia sanctae ac beatae memoriae Augustini episcopi, qui te pastorali clava ab Ecclesia deterruit, proturbavit, atque confregit, etiam haec a me, toto isto Opere tuo perlecto, sicut praefati sumus, sparsim et ubiubi commodum visum est, certis fragmentorum tuorum capitulis, in codicibus quos legi, apposita vel admota, vel tu noveris, vel qui voluerit, lector advertat. 14. Nec tibi de tanta hujus nostri opusculi brevitate erit ridendum, cum te de tam numerosis libris, horridae magis loquacitatis quam ullarum rerum, saltem consideratione dignarum, tu jactare non debeas. Nolo in hanc partem ignorantiam fingas; scis namque in ista quaestione, quae inter nos vertitur, de mortalitate scilicet generis humani, quae per primos transgressores divini mandati generaliter per semina percucurrit, et currit, et in finem usque cursura est, quae totam prorsus causam tuam consumit, tamquam ad validissimum stipitem alligandum: quam si inter nos causam, immo in te, exstinctam esse christianus prudensque lector advertet, nihil tibi, sed prorsus nihil ulterius, quod vel in hunc eumdem [ Baluz. ulterius vel unde] mutire debueris, vel modo debeas, remansisse cognoscet; tibique de toto sermone tuo, quem summam esse eloquentiam jactas, magis illud competere aptiusque, quam de quo dictum est, judicabit: « Satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta [ Baluz. add. semper] cupiebat. » De sensibus autem tuis, quibus vagus ac vanus attolleris, alterius prudens saeculi ore pronuntiabit, tibique coaptabit dictum hoc: Parturisse te montes, unde nasceretur ridiculus mus.