Suasoriae/VII

This is the stable version, checked on 17 Iunii 2020. Template changes await review.


Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset.

(p.49) Q. HATERIVS.

[1] Non feres Antonium: intolerabilis in malo ingenio felicitas est nihilque † cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis conscientia. difficile est; non feres, inquam, et iterum inritare inimicum in mortem tuam cupies. Quod ad me quidem pertinet, multum a Cicerone absum: tamen non taedet tantum me uitae meae, sed pudet. Ne propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod illud Antonius plus odit quam te? remittere ait se tibi ut uiuas, commentus quemadmodum eripiat etiam quod uixeras. crudelior est pactio Antonii quam proscriptio. Ingenium erat in quo nihil iuris haberent triumuiralia arma. commentus est Antonius quemadmodum quod non poterat cum Cicerone proscribere, a Cicerone proscriberetur. Hortarer te, Cicero, ut uitam magni aestimares, si libertas suum haberet in ciuitate locum, si suum in libertate eloquentia, si non ciuili ense ceruicibus luerentur; nunc ut scias nihil esse melius quam mori, uitam tibi Antonius promittit. Pendet nefariae proscriptionis tabula: tot praetorii, tot consulares, tot equestris ordinis uiri periere; nemo relinquitur nisi qui seruire possit. nescio an hoc tempore uiuere uelis, Cicero: nemo est cum quo uelis. Merito, (p.50) hercules, illo tempore uixisti quo Caesar ultro te rogauit ut uiueres sine ulla pactione, quo tempore non quidem stabat respublica, sed in boni principis sinum ceciderat.

[2] CESTI PII. Numquid opinio me fefellit? intellexit Antonius saluis eloquentiae monumentis non posse Ciceronem (b.40) mori. ad pactionem uocaris, qua pactione melior in te pars tui petitur. Adcommoda mihi paulisper eloquentiam: Ciceronem periturum rogo. Si te audissent Caesar et Pompeius, neque inissent turpem societatem neque diremissent: si uti umquam consilio tuo uoluissent, neque Pompeius Caesarem deseruisset neque Pompeium Caesar. Quid consulatum salutarem urbi, quid exilium consulatu honestius, quid prouocatam inter initia adulescentiae libertate tirocinii tui Syllanam potentiam, quid Antonium auulsum a Catilina, reipublicae redditum?

[3] ignosce, Cicero, si diu ista narrauero: forsitan hoc die nouissime audiuntur. Si occidetur Cicero, iacebit inter Pompeium patrem filiumque et Afranium, Petreium, Q. Catulum, M. Antonium illum indignum hoc successore generis; si seruabitur, uiuet inter Ventidios et Canidios et Saxas: ita dubium est utrum satius sit cum illis iacere, an cum his uiuere? Pro uno homine iactura publica pacisceris. Scio omne pretium iniquum esse quod ille constituit: non emo tanti Ciceronis uitam (p.51) quanti uendit Antonius. Si hanc tibi pactionem ferret: uiues, sed eruentur oculi tibi, uiues, sed debilitabuntur pedes: etiam si in alia damna corporis praestares patientiam, excepisses tamen linguam. Vbi est sacra illa uox tua: mori enim naturae finis* est, non poena? hoc tibi uni non liquet? at uideris Antonio persuasisse. Adsere te potius libertati et unum crimen inimico adice: fac moriendo Antonium nocentiorem.

[4] P. ASPRENATIS. Vt Antonius Ciceroni parcat, Cicero in eloquentiam suam ipse animaduertet? quid autem tibi sub ista pactione promittitur? ut Cn. Pompeius et M. Cato et ille antiquos restituatur reipublicae senatus, dignissimus apud quem Cicero loqueretur? Multos saepe uicturos animi sui contemptus oppressit; multos perituros parati ad pereundum animi ipsa (b.41) admiratio eripuit et causa illis uiuendi fuit fortiter mori. Promitte populo Romano contra Antonium. licet scripta tua combusseris, Antonius paucos annos tibi promittit: at si non combusseris, fama populi Romani omnes.

[5] Pompei SILONIS. Quale est ut perdamus eloquentiam Ciceronis, fidem sequamur Antoni? misericordiam tu istam uocas, supplicium sumptum de Ciceronis ingenio? credamus Antonio, Cicero, si bene illi pecunias crediderunt feneratores, si bene pacem Brutus et Cassius. Hominem et uitio naturae et licentia temporum insanientem, inter scenicos amores sanguine ciuili luxuriantem: hominem qui creditoribus suis oppignerauit rempublicam, cuius gulae duorum principum bona, Caesaris ac Pompei, non potuerunt satisfacere! Tuis utar Cicero (p.52) uerbis: cara est cuiquam salus quam aut dare aut eripere potest Antonius?

[6] non est tanti seruari Ciceroneni, ut seruatum Antonio debeam. TRIARI. Conpulsus aliquando populus Romanus in eam necessitatem est, ut nihil haberet praeter Iouem obsessum et Camillum exulem: nullum tamen fuit Camilli opus maius quam quod indignum putauit uiros salutem pactioni debere. O grauem uitam, etiam si sine pretio daretur! Antonius hostis a republica iudicatus nunc hostem rempublicam iudicat. Lepidus, ne quis illum putet male Antonio collegam placuisse, alienae semper dementiae accessio, utriusque collegae mancipium, noster dominus est.

[7] ARGENTARI. Nihil Antonio credendum est; mentior. quid enim iste non potest qui occidere Ciceronem potest, qui seruare nisi crudelius quam occidebat non potest? ignoscere illum tibi putas qui ingenio tuo irascitur? ab hoc tu speras uitam cui nondum uerba tua exciderunt? Vt corpus quod fragile et caducum est seruetur, pereat ingenium quod aeternum est? ego mirabar, si non crudelior (b.42) esset Antonii uenia.

[8] P. Scipionem a maioribus suis desciscentem generosa mors in numerum Scipionum reposuit. Mortem tibi remittit, ut id pereat quod in te solum inmortale est. qualis est pactio? aufertur Ciceroni ingenium sine uita; promittuntur pro obliuione nominis tui pauci seruitutis anni. Non ille te uiuere uult, sed tacere ingenii tui superstitem. Viue, ut Cicero audiat Lepidum, Cicero audiat Antonium, (p.53) nemo Ciceronem. Poteris perferre, ut quod Cicero optimum habet ante se efferat? sine durare post te ingenium tuum, perpetuam Antonii proscriptionem. ARELLI FVSCI patris. Quoad humanum genus incolume manserit, quamdiu suus litteris honor, suum eloquentiae pretium erit, quamdiu reipublicae nostrae aut fortuna steterit, aut memoria durauerit, admirabile posteris uigebit ingenium et uno proscriptus saeculo proscribes Antonium omnibus. Crede mihi, uilissima pars tui est, quae tibi uel eripi uel donari potest: ille uerus est Cicero quem proscribi Antonius non putat nisi a Cicerone posse.

[9] Non ille tibi remittit proscriptionem, sed tolli desiderat suam. Si fidem deceperit Antonius, morieris; si praestiterit, seruies. quod ad me attinet, fallere eum malo. Per te, M. Tulli, per quattuor et sexaginta annos pulchre actos, per salutarem reipublicae consulatum, per aeternam, si pateris, ingeni tui memoriam, per rempublicam quae, ne quid te putes carum illi relinquere, ante te periit, oro et obtestor, ne moriaris confessus quam nolueris mori.

[10] Huius suasoriae alteram partem neminem scio declamasse; omnes pro libris Ciceronis solliciti fuerunt, nemo pro ipso, cum adeo illa pars non sit mala, ut Cicero, si haec condicio lata ei fuisset, deliberaturus non fuerit. Itaque hanc suasoriam nemo declamauit efficacius quam Silo Pompeius: non enim ad illa speciosa se contulit ad quae CESTIVS (p.54) qui (b.43) dixit, hoc grauius esse supplicium quam mortem, et ideo hoc Antonium eligere; breuem uitam esse omni, multo magis seni: ita memoriae consulendum quae magnis uiris aeternitatem promitteret. (p.54) non qualibet mercede uitam redimendam et: hic condiciones intolerabiles esse; omnia potius subeunda quam monumenta ingenii sui ipsum exurere. Iniuriam illum facturum populo Romano cuius linguam in locum principem extulisset, ut insolentis Graeciae studia tanto antecederet eloquentia, quanto fortuna; iniuriam facturum generi humano. paenitentiam illum acturum tam care spiritus empti, cum in seruitute senescendum fuisset et in hoc unum eloquentia utendum, ut laudaret Antonium. Male cum illo agi: dari uitam, eripi ingenium.

[11] SILO POMPEIVS sic egit, ut diceret Antonium non pacisci, sed inludere: non esse illam condicionem, sed contumeliam; conbustis enim libris nihilominus occisurum; non esse tam stultum Antonium, ut putaret ad rem pertinere libros a Cicerone conburi, cuius scripta per totum orbem terrarum celebrarentur, nec hoc petere eum quod posset ipse facere: nisi forte non esset in scripta Ciceronis ei ius cui esset in Ciceronem; quaeri nihil aliud quam ut ille Cicero multa fortiter de mortis contemptu locutus ad turpes condiciones perductus occideretur. Antonium illi non uitam cum condicione promittere, sed mortem (p.55) sub infamia quaerere. Itaque quod turpiter postea passurus esset nunc illum debere fortiter pati. Et haec suasoria insignita est dixit enim sententiam cacozeliae genere humillimo et sordidissimo, quod detractu aut adiectione syllabae facit sensum: pro facinus indignum! peribit ergo quod Cicero scripsit, manebit quod Antonius proscripsit?

[12] Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc suasoriam SVRDINVS, ingeniosus adulescens, a quo Graecae fabulae eleganter (b.44) in sermonem Latinum conuersae sunt. Solebat dulces sententias dicere, frequentius tamen praedulces et infractas. In hac suasoria cum iusiurandum bellis sensibus prioribus complexus esset, adiecit: ita te legam. CESTIVS, homo nasutissimus, dissimulauit exaudisse se, ut adulescentem ornatum quasi inprudens obiurgaret: quid dixisti? quid? ita te fruar? Erat autem CESTIVS nullius quidem ingenii amator, Ciceroni etiam infestus, quod illi non inpune cessit.

[13] Nam cum M. Tullius filius Ciceronis Asiam obtineret, homo qui nihil ex paterno ingenio habuit praeter urbanitatem, cenabat apud eum Cestius. M. Tullio et natura memoriam dempserat, et ebrietas si quid ex ea supererat subducebat; subinde interrogabat, qui ille uocaretur qui in imo recumberet, et cum saepe subiectum illi nomen Cestii excidisset, nouissime seruus, ut aliqua nota memoriam eius faceret certiorem, interroganti domino, quis ille esset qui in imo recumberet, ait: hic est Cestius qui patrem tuum negabat litteras scisse; adferri ocius flagra iussit et (p.56) Ciceroni, ut oportuit, de corio Cestius satisfecit.

[14] Erat autem etiam ubi pietas non exigeret scordalus. Hybreae disertissimi uiri filio male apud se causam agenti ait: μὴ οὖν πατὴρ ὤν ; et cum in quadam postulatione Hybreas patris sui totum locum ad litteram omnibus agnoscentibus diceret, age, inquit, *non putas me didicisse patris mei quousque tandem abutere Catilina patientia nostra? GARGONIVS, homo uilissimus, in hac suasoria dixit duas res quibus stultiores ne ipse quidem umquam dixerat; unam in principio: nam cum coepisset scolasticorum frequentissimo iam more a iureiurando et dixisset multa ait ita quamprimum tantum timeat, quantum potest, ita aut totus uiuat Cicero, aut totus moriatur, ut ego quae hodie pro Ciceronis ingenio dixero nulla pactione delebo. (b.45) alteram rem dixit cum exempla referret eorum qui fortiter perierant: Iuba et Petreius mutuis uulneribus concucurrerunt et mortes fenerauerunt.