CAPUT 1

(p.1) sinunt.

[1] Cuicumque rei magnitudinem natura dederat dedit et modum: nihil infinitum est nisi Oceanus. Aiunt fertiles in Oceano iacere terras ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem, nec usquam rerum naturam desinere, sed semper inde ubi desisse uideatur nouam exsurgere. facile ista finguntur quia Oceanus nauigari non potest. Satis sit hactenus Alexandro uicisse qua mundo lucere satis est. Intra has terras caelum Hercules meruit. Stat immotum mare et quasi deficientis in suo fine naturae pigra moles: nouae ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta quae profunda ista uastitas nutrit, confusa lux alta caligine et interceptus tenebris dies, ipsum uero graue et defixum mare et aut nulla aut ignota sidera. Ita est, (p.2) Alexander, rerum natura: post omnia Oceanus, post Oceanum nihil.

[2] ARGENTARI. Resiste, orbis te tuus reuocat: uicimus qua licet. nihil tantum est, quod ego Alexandri periculo petam. POMPEI SILONIS. Venit ille dies, Alexander, exoptatus, quo tibi opera desset: idem sunt termini et (b.2) regni tui et mundi. OSCI. Tempus est Alexandrum cum orbe et cum sole desinere. Quod noueram uici: nunc concupisco quod nescio. Quae tam ferae gentes fuerunt quae non Alexandrum posito genu adorarint? qui tam horridi montes quorum non iuga uictor miles calcauerit? Ultra Liberi patris tropaea constitimus. Non quaerimus orbem, sed amittimus. Inmensum et humanae intemptatum experientiae pelagus, totius orbis uinculum terrarumque custodia, inagitata remigio uastitas, litora modo saeuiente fluctu inquieta, modo fugiente deserta: tetra caligo fluctus premit et nescio qui quod humanis natura subduxit oculis aeterna nox obruit. MVSAE. Foeda beluarum magnitudo et inmobile profundum testantur, Alexander, nihil ultra esse quod uincas: reuertere.

[3] ALBVCI SILI. Terrae quoque suum finem habent et ipsius mundi aliquis occasus est; nihil infinitum est: modum magnitudini (p.3) facere debes, quoniam fortuna non facit. magni pectoris est inter secunda moderatio. Eundem fortuna uictoriae tuae quem naturae finem facit: imperium tuum cludit Oceanus. O quantum magnitudo tua rerum quoque naturam supergressa est! Alexander orbi magnus est, Alexandro orbis angustus est. Aliquis etiam magnitudini modus est: non procedit ultra spatia sua caelum, maria intra terminos suos agitantur. Quidquid ad summum peruenit incremento non reliquit locum. non magis quidquam ultra Alexandrum nouimus quam ultra Oceanum. MARILLI. Maria sequimur, terras cui tradimus? Orbem quem non noui quaero, quem uici relinquo.

[4] FABIANI. Quid? ista toto pelago infusa caligo nauigantem tibi uidetur admittere, quae prospicientem quoque excludit? Non haec India est nec ferarum terribilis ille conuentus. inmanes propone beluas, aspice quibus procellis fluctibusque saeuiat, quas ad litora undas agat. tantus uentorum concursus, tanta conuulsi funditus (b.3) maris insania est; nulla praesens nauigantibus statio est, nihil salutare, nihil notum: rudis et inperfecta natura penitus recessit. Ista maria ne illi quidem petierunt qui fugiebant Alexandrum. Sacrum quidem terris natura circumfudit Oceanum. Illi qui etiam siderum collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis (p.4) uices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne terras uelut uinculum circumfluat, an in suum colligatur orbem et in hos per quos nauigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet; ignem post se cuius augmentum ipse sit habeat, an spiritum. Quid agitis, conmilitones? domitoremne generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis quod adhuc quid sit disputatur? Memento Alexander: matrem in orbe uicto adhuc magis quam pacato relinquis.

[5] DIVISIO. Aiebat CESTIVS hoc genus suasoriarum aliter declamandum esse quam suadendum. Non eodem modo in libera ciuitate dicendam sententiam quo apud reges, quibus etiam quae prosunt ita tamen ut delectent suadenda sunt. Et inter reges ipsos esse discrimen: quosdam minus aut magis OSOS ueritatem; facile Alexandrum exisse quos superbissimos et supra mortalis animi modum inflatos accepimus. Denique ut alia dimittantur argumenta, ipsa suasoria insolentiam eius coarguit; orbis illum suus non capit: itaque nihil dicendum aiebat nisi cum summa ueneratione regis, ne accideret idem quod praeceptori eius amitino Aristotelis accidit, quem (p.5) occidit propter intempestiue liberos sales: nam cum deum se uellet uideri et uulneratus . esset, uiso sanguine eius philosophus mirari se dixerat, quod non esset ἰχὼρ οἷός πέρ τε (β.4) ῥέει μακάρεσσι θεοῖσιν * Ille se ab hac urbanitate lancea uindicauit. Eleganter in C. Cassi epistola quadam ad M. Ciceronem* missa positum: multum iocatur de stultitia Cn. Pompei adulescentis qui in Hispania contraxit exercitum et ad Mundam acie uictus est; deinde ait: nos quidem illum deridemus, sed timeo ne ille nos gladio ἀντιμυκτηρίσῃ . In omnibus regibus haec urbanitas extimescenda est.

[6] Aiebat itaque apud Alexandrum esse dicendam sententiam ut multa adulatione animus eius permulceretur, seruandum tamen aliquem modum, ne conrueret ratio et accideret tale aliquid quale accidit Atheniensibus, cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae set castigatae sunt. Nam cum Antonius uellet se Liberum patrem dici et hoc nomen statuis subscribi iuberet, habitu quoque et comitatu Liberum imitaretur, occurrerunt uenienti ei Athenienses cum coniugibus et liberis et Διόνυσον salutauerunt. Belle illis cesserat, si nasus Atticus ibi substitisset; set dixerunt despondere ipsos in matrimonium illi Mineruam suam et rogauerunt ut duceret. Antonius (p.6) ait ducturum, sed dotis nomine imperare se illis mille talenta. Tum ex Graeculis quidam ait: κύριε ὁ Ζεὺς τὴν μητέρα σου Σεμέλην ἄπροικον εἶχεν Huic quidem inpune fuit, sed Atheniensium sponsalia mille talentis aestimata sunt. quae cum exigerentur conplures contumeliosi libelli proponebantur, quidam etiam ipsi Antonio tradebantur: sicut ille qui subscriptus statuae eius fuit, cum eodem tempore et Octauiam uxorem haberet et Cleopatram: Ὀκταουία καὶ Ἀθηνᾶ Ἀντωνίῳ :

[7] res tuas tibi habe. Bellissimam tamen rem DELLIVS dixit, quem Messala Coruinus desultorem bellorum ciuilium uocat, quia (b.5) ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem sibi pactus est, si Dolabellam occidisset: a Cassio deinde transiit ad Antonium, nouissime ab Antonio transfugit ad Caesarem. Hic est Dellius cuius epistulae ad Cleopatram lasciuae feruntur. Cum Athenienses tempus peterent ad pecuniam conferendam nec exorarent, Dellius ait: et tamen dicito illos tibi annua, bienni, trienni die debere. Longius me fabellarum dulcedo produxit: itaque ad propositum reuertar.

[8] Aiebat CESTIVS magnis cum laudibus Alexandri hanc suasoriam esse dicendam, quam sic diuisit, ut primum diceret, etiamsi nauigari posset Oceanus, nauigandum non esse; satis gloriae quaesitum; regenda esse et disponenda quae in transitu uicisset; consulendum militi tot eius uictoriis lasso; (p.7) de matre illi cogitandum: et alias causas complures subiecit. Deinde illam quaestionem subiecit, ne nauigari quidem Oceanum posse.

[9] FABIANVS philosophus primam fecit quaestionem eandem: etiam si nauigari posset Oceanus nauigandum non esse. At rationem aliam primam fecit: modum inponendum esse rebus secundis. hic dixit sententiam: illa demum est magna felicitas quae arbitrio suo constitit. Dixit deinde locum de uarietate fortunae et cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo adtolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum e fastigio suo deuolutorum, adiecit: sine potius rerum naturam quam fortunam tuam deficere.

[10] Secundam quoque quaestionem aliter tractauit: diuisit enim illam sic, ut primum negaret ullas in Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles. Deinde si essent, perueniri tamen ad illas non posse; hic difficultatem nauigationis, ignoti maris naturam non patientem nauigationis. Nouissime ut posset perueniri, tanti (b.6) tamen non esse. Hic dixit incerta peti, certa deseri; descituras gentes, si Alexandrum rerum naturae terminos supergressum enotuisset; hic matrem de qua dixit: quomodo illa trepidauit etiam quom Granicum transiturus esses.

[11] GLYCONIS celebris sententia est: τοῦτο οὔκ ἐστι Σιμόεις οὐδὲ Γράνικος· τοῦτο εἰ μή τι κακὸν ἦν οὐκ ἂν νέατον ἔκειτο. Hoc omnes imitari (p.8) uoluerunt. PLVTION dixit: καὶ διὰ τοῦτο μέγιστόν ἐστιν, ὅτι αὐτὸ μὲν μετὰ πάντα, μετὰ δὲ α᾽θτὸ οὐθέν. ARTEMON dixit: βουλευτέον εἰ δεῖ ἄρα περαιοῦσθαι. οὐ ταῖς Ἑλλησποντίαις ᾐόσιν ἐφεστῶτες οὐδ' ἐπὶ τῷ Παμφυλίῳ πελάγει τὴν ἐμπρόθεσμον καραδοκοῦμεν ἄμπωσιν· οὐδὲ Εὐφράτης τοῦτ' ἐστιν, οὐδὲ Ἰνδὸς, ἀλλ' εἴτε γῆς τέρμα, εἴτε φύσεως ὅρος, εἴτε πρεσβύτατον στοιχεῖον, εἴτε γένεσις θεῶν, ἱερώτερόν ἐστιν ἢ κατὰ ναῦς ὕδωρ . APATVRIVS dixit: ἐντεῦθεν ἡ ναῦς ἐκ μιᾶς φορᾶς εἰς ἀνατολὰς, ἔνθα δὲ εἰς τὰς ἀοράτους δύσεις . CESTIVS descripsit:

[12] sic fremit Oceanus, quasi indignetur quod terras relinquas. Corruptissimam rem omnium quae umquam dictae sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt, putabant Dorionis esse in metaphrasi dictam Homeri, cum excaecatus Cyclops saxum in mare reiecit Haec quomodo ex corruptis eo perueniant, ut et magna et tamen sana sint, aiebat Maecenas apud Vergilium intellegi posse. Tumidum est: ὄρεος ὄρος ἀποσπᾶται. Vergilius quid ait? rapit (p.9) haud partem exiguam montis. (b.7)* Ita a magnitudine discedit, ut non inprudenter discedat a fide. Est inflatum: καὶ καίρια βάλλεται νῆσσος . Vergilius quid ait? qui de nauibus:

credas innare reuolsas*

Cyclaclas. Non dicit hoc fieri, sed uideri. Propitiis auribus accipitur, quamuis incredibile est, quod excusatur antequam dicitur. [13] Multo corruptiorem sententiam MENESTRATI cuiusdam declamatoris non abiecti suis temporibus nactus sum in hac ipsa suasoria, cum describeret beluarum in Oceano nascentium magnitudinem Efficit haec sententia, ut ignoscamus ei qui dixit ipsis Charybdi et Scylla maius portentum: Charybdis ipsius maris naufragium, et ne in una re semel insaniret: quid ibi potest esse salui ubi ipsum mare perit? DAMAS ethicos induxit matrem loquentem, cum describeret adsidue prioribus periculis noua superuenisse:BARBARVS dixit, cum introduxisset excusantem se exercitum Macedonum, hunc sensum: FVSCVS ARELLIVS dixit: [14] testor ante orbem tibi tuum deesse quam militem. LATRO sedens hanc dixit; non excusauit militem, sed dixit: dum sequor, quis mihi promittit hostem, quis terram, quis diem, quis mare? da ubi castra ponam, ubi signa ponam. Reliqui parentes, reliqui liberos, commeatum peto: numquid inmature ab Oceano? [15] Latini declamatores in descriptione Oceani (p.10) non nimis uiguerunt; nam aut minus descripserunt, aut nimis curiose. nemo illorum potuit tanto spiritu dicere quanto Pedo, qui nauigante Germanico dicit:

Iam pridem pos terga diem solemque relinquunt,
Iam pridem notis extorres finibus orbis (b.8)
Per non concessas audaces ire tenebras
Ad rerum metas extremaque litora mundi; Nunc illum pigris immania monstra sub undis
Qui ferat Oceanum, qui saeuas undique pistris
Aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis.
Accumulat fragor ipse metus. iam sidere limo
Nauigia et rapido desertam flamine classem Seque feris credunt per inertia
fata marinis
Tam non felici laniandos sorte relinqui.
Aera pugnaci Iuctatus rumpere uisu,
Vt nihil erepto ualuit dinoscere mundo, Obstructa in talis effundit pectora uoces:
Quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum
Vltima perpetuis claudit natura tenebris.
Anne alio positas ultra sub cardine gentes
Atque alium flabris intactum quaerimus orbem? Di reuocant rerumque uetant cognoscere finem
Mortales oculos: aliena quid aequora remis
Et sacras uiolamus aquas diuumque quietas
Turbamus sedes? (p.11) [16] Ex Graecis declamatoribus nulli melius haec suasoria processit quam Glyconi; sed non minus multa magnifice dixit quam corrupte: utrorumque faciam uobis potestatem. Et uolebam uos experiri non adiciendo iudicium meum nec separando a corruptis sana — potuisset enim fieri ut uos magis illa laudaretis quae insaniunt — et nihilominus poterit fieri, quamuis distinxerim. Illa belle dixit: sed fecit quod solebat, ut sententiam adiectione superuacua atque (b.9) tumida perderet; adiecit enim: Illud quosdam dubios iudici sui habet — ego non dubito contra sententiam ferre —: ὑγίαινε γῆ, ὑγίαινε ἥλιε, Μακεδόνς γὰρ χάος εἰσπλέουσι.