Fairytale left blue.png XXXΙI XXXΙV Fairytale right blue.png

Si verum dicis te coram non bene notis
      Consulto ingenium dissimulare tuum,
Scilicet ut possis, ipsi sapiantne, videre,
      Est tibi nullus homo cognitus, Aule, satis.