XVIII | XX |
Sunt opes magnae mihi ensis hastaque et scutum nitens,
Corporis tutamen: illis namque aro, fruges lego,
Exprimo uvas, illa propter dominus a servis vocor.
At quibus neque ensis est neque hasta nec scutum nitens.
Corporis tutamen, omnes supplici adlapsi genu
Imperatorem atque dominum me salutantes vocant.