LXVII | LXIX |
Poeta temere dum vaganti pollice
Doctam pererrabat lyram,
Surdis profanum volgus adstans auribus
Fastidiosum et frigidum
Sic murmurabat, ut decet plebeculam:
«Arguta quorsum haec carmina?
Aures nihil iuvante praestringens sono
Quo destinat nos ducere?
Quid volt inanis iste tinnitus lyrae,
Aut quid poeta nos docet?
Cur versat animos, ut magus, qui vim suam
Subiunxerit libidini?
Fertur soluta mens poetae aurae modo
Nec plus datura commodi.
Nam quid lucramur audientes, quae canit?»
Ad haec poeta: «Iam tace,
Operariorum volgus insanum, quibus
Curae atque egestas imperant!
Aversor ista tua proterva murmura:
Pronus iaces nec suspicis.
Lucrum sequenti Phoebus ille Pythius[1]
Tibi aestimatur pondere.
Lucri, lucri nam, quod sit illinc, nil vides.
At deus in illo marmorest.
Esto: quid ad te? praestat olla: scilicet
Cibum ad coquendum idoneas».
Cui volgus: «Atqui, si places caelestibus,
Eorum et afflatu canis,
Fac ista nostro serviat virtus bono,
Mores ut hominum corrigas.
Namque impudentes, subdoli, ingrati sumus,
Ignava plebs et improba,
Lenti spadones, turba servorum rudis,
Calumniatores sumus.
Sin cum malis tot urgeamur artibus,
Miseratus humanam vicem,
Partes magistri strenui susceperis,
Aurem tibi praebebimus».
«Abscedite, inquit ille: vobiscum quid est
Vati quieto et candido?
Vitiis sepulti pergite obtorpescere
Non excitandi barbito.
Odium mihi movetis, arca ut ossibus
Repleta putrescentibus.
Vestrae malitiae gratia atque insaniae
Habuistis usque ad hunc diem
Vincla et secures et flagella, quae satis
Servis putate amentibus.
Quid? quod sonorae stercore everri viae
Vestris solent in urbibus,
Nonne utile istud? nec tamen potissimum
Curae sacerdotes suae
Altariumque et operis obliti sacri
Scopis videntur instrui.
Non ad profana studia litium et lucri
Sati poetae vivimus,
Sed ut iubente spiritu dulces modos
Et verba fundamus pia».
Notae
recensere- ↑ Del Belvedere.