LXV | LXVIΙ |
Nequis iam timeat fera tela Cupidinis: in nos
Omnia consumpsit spicula saevus Amor;
Neu tremat alarum sibi verbera: nam mea postquam
Institit indomito pectora pressa pede,
Inlabefactatus manet atque immobilis in me,
Corpore quod fractast utraque penna meo.