Statuta pro monachis suis

This is the stable version, checked on 18 Februarii 2022. 3 pending changes await review.

Statuta pro monachis suis (Adalhardus Corbeiensis), J. P. Migne LIBER I. CAPUT PRIMUM. (0535C) Isti sunt provendariiqui omni tempore aequaliter et pleniter in nostris diebus esse debent. Et si unus ex eis mortuus fuerit, statim alter restituendus est, ut ille numerus semper sit plenus, et nullus amplius in illo numero addatur. Et quamvis modo sint alii clerici superflui, sicut est Savaricus, et aliquanti alii ad illam cellam; vel laici aliqui, sicut ibi ad ipsam cellam, et sicut illi Winedi, et Geriola, et Bruningus Saxo, vel Germanus Bituradi, vel si alii adhuc mittantur clerici, vel laici; non tamen ad illum numerum CL adjungendi sunt; sed semper (0536C)separatim habendi, et tunc liberandi sunt secundum quod temporis ille qui praeest eis, singulis dare jusserit. Isti vero CL uno semper tenore in nostris diebus liberandi sunt, sicut hodie per singulas officinas liberantur; alii sic, alii vero sic, quod ideo hic scribere necesse non fuit, quia ex usu quotidiano tam dantibus quam accipientibus notissimum est; et ipsi ministeriales habent inde singuli breves suos; id est, camerarius, cellerarius et senescalcus.

De clericis. Pulsantes XII, alii clerici VII. Ex his ad cellerarium II, ad lavendariamfratrum unus, ad curticulam abbatis unus, ad domum infirmorum (0537A)tres. Aliae vero necessitates quas clerici facere debent, per pulsantes fiant. Et ideo necesse est ut tales ibi ponantur, qui omnes necessitates interiores facere possint, et de familia nostra sint; nec contradicere quidquam audeant, et juxta quod esse potest ut officiales sint, et de ipso officio, vel religione sua, post praepositum et decanum, ad custodem sancti Joannis respiciant: nec omnino sine custodia relinquantur, ne propter aliquam turpitudinem illorum religio monasterii blasphemetur.

Item de laicis. Matriculariiduodecim, laici triginta. Ad primam cameram sex, sutores tres; cavalarii duo; fullo unus. Ad secundam cameram quatuordecim. Ex his ad cameram unus; fabri grossarii sex; aurifices duo; sutores duo; scutarii duo; (0537B)pergaminarius unus; saminator unus; fusarii tres. Ad tertiam cameram, tres: ad cellarium et dispensam portarii duo; ad domum infirmorum unus, gararii duo; ad lignarium in pistrino unus; ad portam medianam unus; carpentarii quatuor; mattiones quatuor; medici duo; ad casam vassallorum duo. Isti sunt infra monasterium.

Isti vero extra monasterium. Ad molinum duodecim: ad piscariam sex; ad stabulum duo; ad hortos octo; ad Buriamseptem; ad arboretam novam duo; berbicarii duo; ad vivarium quinque.

CAPUT II. Isti autem sunt dies tredecim, in quibus eis propter amorem Dei et honorem sanctorum dierum, excepto provenda sua, si non amplius, vel talis (0537C)consolatio danda est: id est inter duos, panis unus vassallorum talis qui fiunt ex modio uno triginta; et unicuique cujuslibet generis pulmenti media libra: et unicuique plenus calix, si fuerit unde, de vino, sin autem de cervisa fratrum. Nativitas Domini, Theophania. Missa domnae Balthildae; et ipso die de ministerio camerarii; Purificatio sanctae Mariae, die Dominica initium Quadragesimae, Coena Domini, Pascha, Ascensio Domini, Pentecoste, Missa sancti Joannis Baptistae, sancti Petri, sancti Martini, sancti Andreae.

Similiter etiam isti sunt dies quibus eis ab opere Dominicoparcendum est (excepto illud ad victum praeparandum pertinet): Nativitas Domini, S. Stephani, S. Joannis, Natale Innocentium, Octaba (0538A)Domini, S. Theophaniae, Missa domnae Balthildae, Purificatio S. Mariae, Primo die jejuniorum Quadragesimae, adeo ut spatium habeant confessiones suas renovare; Coena Domini, Parasceve, Sabbato sancto, Quarta feria in Pascha, Rogationes, triduo; Ascensio Domini, S Joannis Baptistae, S. Petri, S. Marcellini, S. Firmini, S. Martini, S. Andreae, Vigilia Natalis Domini. Et illi dies de quatuor temporibus.

CAPUT III. Haec sunt quae clericis nostris canonicis supra scriptis, qui specialiter pulsantes dicuntur, dari debent. De vestimento: tunicas duas albas et tertiam de alio colore: et caligas quatuor, femoralia duo, soccos filtrinosduos, calcearios quatuor cum solis (0538B)novis, exceptis denariis octo ad calceamentum, vuantos duos, mulfolas duas. Haec omnia anno. Cappam vero de sago, et pelliciam, cottum aut lectarium, sive sagum, in tertio anno accipiant. Ista omnia de illo vestimento debent accipere, quod fratres reddunt dum accipiunt novum, et talia de his eligantur illis qualia inveniri possunt utiliora. Caeterum capellae, hroccus, sive cuculla de sago unde hroccus fieri possit, ad arbitrium prioris erit.

CAPUT IV. Constituimus ad hospitalem pauperum quotidie dare panes de mixturafactos, quadraginta quinque, librarum trium et dimidiae, et de frumento vel spelta panes quinque, quales vassalli accipiunt, ut fiant simul quinquaginta. Ipsi vero panes isto modo partiantur, (0538C)ut duodecim pauperes, qui supra noctem ibi manent, accipiant singuli unusquisque panem suum, et in crastinum unusquisque ad viaticum dimidium. Hospitalarii autem duo, qui ibi deserviunt, de supra scripto numero unusquisque panem unum: nam panes quinque frumentacii debent partiri inter peregrinos clericos qui in refectorium ducuntur ad viaticum, et infirmos qui ibi sustentantur: ipsam tamen distributionem panum arbitrio committimus hospitalarii; ea videlicet ratione, ut si venerit major numerus pauperum, aut plus aut minus indigentes, sicut sunt inedia defecti, aut pueruli parvuli, ipse discernat, juxta quod oportet. Quod si contigerit aliquo tempore minus venire pauperes, ipse hospitalarius, et magister ejus senior portarius, in memoriam (0539A)omnimodis habeant, quanto de supra scripto numero propter paucitatem venientium minus dispensatur, ut iterum cum plures venerint, quod remansit, dispensetur.

Caeteris vero pauperibus venientibus, et eadem die recedentibus, solet dari quartarius, vel, sicut diximus, juxta quod hospitalarius praeviderit in majori vel minori numero aut necessitate compedire, companaticus, aut secundum consuetudinem, tribuatur.

De potu autem quotidie detur modius dimidius, id est sextaria VIII, de quibus dividuntur sextaria quatuor inter illos duodecim supra scriptos, ita ut unusquisque accipiat calices duos. Ex aliis quoque quatuor sex dantur clericis, quibus pedes lavantur (0539B)a fratribus, unicuique calix unus, et Willeranno servitori calix unus: quod residuum fuerit, in arbitrio hospitalarii relinquimus quomodo illud sive infirmis, sive aliis pauperibus dividat. De vino autem erit in arbitrio prioris. Infirmorum autem necessitatem senior portarius debet juxta possibilitatem providere, sive in cibo, sive in potu, in his rebus quae hospitalario desunt ad opus infirmorum

Si contigerit venire peregrinos de longinquis provinciis, qui supra scriptum numerum excedant, portarius provideat eis quae necessaria sunt, ita ut non minuatur quidquam de his quae quotidianis diebus deputata sunt.

Addimus etiam de companatico in cibos pauperum (0539C)ad pensas XXX, quae dantur inter caseum et lardum, et modios XXX de leguminibus, quintam partem de decima quam accipit portarius a cellerario de anguillis, vel caseo recente, qui constitutus est dare de decem berbicariis, nec non et de illo qui de villis dominicis datur in decimam. Similiter omnem quintam decimae de pecudibus, id est, in vitulis, in berbicibus, vel omnibus quae dantur de gregibus portario, etiam in caballis.

Insuper disposuimus dare ipsi supra commemorato hospitalario de omni argento quidquid ad portam venerit quintam partem, per manus portarii senioris. De quo argento talem volumus fieri dispositionem; ut non minus quotidie quam quatuor denarii dentur; et si minor fuerit numerus de ipsa quinta, quam (0539D)sufficere possit ad hanc distributionem quotidianam faciendam, abbas si vult suppleat aliunde; et si ultra creverit, non subtrahatur. Ligna autem provideat portarius pauperibus secundum consuetudinem, vel caetera quae hic scripta non habentur: sicut sunt panni in lectulis, vel vasa, et caetera quaeque. Haec omnia supra scripta de his quae ad portam veniunt, propter illud supplementum argenti, sicut supra commemoratum est, dentur. Insuper accipiat hospitalarius a camerario vestimenta, vel calceamenta (0540A)fratrum vetera, pauperibus tribuenda secundum consuetudinem. Obsecramus igitur omnes quibus ordinatum fuerit officium in hoc monasterio, ut in largitate ac distributione Dei potius attendant voluntatem, quam nostrae parcitatis exemplum, quoniam unusquisque est pro se redditurus rationem.

CAPUT VI. Ratio, vel numerus annonae, seu panis, qualiter, vel unde, vel quantum ad monasterium debeat annis singulis venire; vel qualiter custos panis illud debeat dispensare.

Volumus ut annis singulis veniant de spelta bene ventilata atque mundata corbi DCCL, unusquisque corbus habens modia XII, bene coagitata et rasa, ad (0540B)istum novum modium quem dominus imperator posuit. Et veniat ipsa annona de ipsis villis quas praepositus specialiter in ministerio habet, et si necesse fuerit de omnibus, sin autem de illis quibus ipse cum abbate consideraverit. Istum numerum ideo taliter ordinavimus, ut per dies singulos anni, qui sunt CCCLXV, semper duos corbos habeat; qui simul sunt corbi DCCXXX. Ideo autem XX addere fecimus, ut antea supercrescat quam deficiat. Et quamvis ipsa annona interdum melior, interdum deterior, et aliquando amplius, aliquando minus de farina reddere soleat; nos tamen mediocriter aestimantes, speramus quod de illis duobus corbis semper decem haberi modii possint. Sic ergo singula modia XXX, panes CCC. Quia autem certi sumus quod omni (0540C)tempore non minus quam trecenti, et aliquid amplius, semper intus assidue manentes, et supervenientes in monasterio erimus, cum tamen modo non magis quam trecenti quinquaginta simus; nos tamen quia aliquando minus, aliquando amplius quam quadringenti fortasse sumus, ita ordinare volumus ac si omni tempore quadringenti simus, ut ex eo quando minus quam quadringenti sumus, supercrescit, habeat unde abundanter dari possit quando amplius sumus. Raro tamen fit, quod amplius simus, cum hoc saepissime fiat quod multo minus quam quadringenti simus.

Addamus ergo ex eo quod de molinis venit quotidie modia quatuor, et fiunt panes centum viginti, junge simul, et sunt panes CCCCXX. Ecce habemus (0540D)non solum ad quadringentos qui raro sunt, sed etiam quotidie ad viginti supra, qui rarissime fiunt. Sed quia omnis substantia nostra, quae per ministros nostros dispensanda est, semper magis volumus ut supercrescat, quam deficiat: addimus adhuc ex eo quod de molinis venit modium unum, et fiunt quotidie panes CCCCL, de molinis XV. Collecto igitur numero per singulos dies fiunt in totum in anno modia V. CCCCLXXV; addamus etiam XX de illis molinis, et fiunt V. D. Ex quibus III. DCL de spelta; reliqua (0541A)vero I. DCCCL de molinis venire debent. Quia ergo, sicut supra diximus, magis ut supercrescat quam deficiat, volumus: idcirco primo corbos XX, et insuper quotidie panes supra illos CCCC provendarios, et adhuc modia XXV addere fecimus; cum tamen, sicut supra dictum est, saepius minus quam aut CCCC, aut certe ultra CCCC, esse soleamus.

Et quia ad ipsum molinum, boves, porci, aves diversae, canes et interdum caballi pascendi sunt, addamus adhuc de ipsis molinis modia CL, et fiunt in totum quod de molinis venire debet, modia ducenta. Haec interim ita dicta atque servata sint, quousque pariter considerare valeamus, utrum addere aut subtrahere aliquid necesse sit. Verumtamen monemus atque obsecramus custodem panum, ut (0541B)quidquid exinde per mensuram vel numerum dierum septimanarum, vel totius anni mensium sciri potest, cum omni diligentia scire non negligat, quemadmodum cum tempus mutationis venerit, nobis renuntiare sciat qualiter praesentem annum administrando transeat. Et ut hoc levius scire possit, separet inde primo illos provendarios, qui per pensas semper aequaliter et habentur et liberantur, quorum numerus semper aequalis est; nisi forte aliquando minor: nam nunquam fit major. Deinde perpendat panem fratrum, quando semel vel quando bis in die manducant, et ponat semper semotim illum qui ad illorum opus deputatus est, et consideret quantum eo tempore, quando semper semel, quantum eo, quando semper bis in die manducant, (0541C)et quantum in una septimana, in utroque tempore quando minime, et quantum in una, quando maxime impendit; et arbitremur prope eum invenire posse, de quanto valeat pane, vel modiis ad eorum opus transire.

In isto numero ponendi sunt omnes qui panem fratrum accipiunt, excepto hospites qui hunc quotidie non accipiunt. Observet autem ne tantum pariter de pane fratrum faciat, ut remanendi nimium obdurescat; quod si fecerit, eo tempore quando ille illum numerum probat, ipse panis tollendus est, et alter pro eo ponendus. Quia vero, ut diximus, modo semel, modo bis in die manducamus, et nunc plures, nunc pauciores sumus, et numerum nostrum quanti esse debeamus definire nunquam possumus; si ipse (0541D)aliam rationem meliorem ad hoc probandum invenire potest, cum Dei gratia faciat.

Similiter de vassallis nostris; similiter etiam ad portam; quorum numerus certus esse non potest, si eodem sensu, quem supra diximus, per dies, per septimanas, per menses, quando minime, quando mediocriter, quando maxime dat, aestimare coeperit, putamus eum omnino invenire posse, unde per totum annum valeat transire. Nam de pulsantis, de scholariis, de reliquis clericis, seu laicis nostris, vel extraneis, facile sciri potest qualiter eos liberare potest.

(0542A)Monemus etiam ut hoc considerare non negligat, quod panis ille qui datur, non ad unam mensuram omnibus, sed quibusdam major, quibusdam vero minor datur. Et ob hoc necesse est, ut de singulis mensuris panum consideret, quanti de majoribus, mediocribus, vel minoribus, de uno modio fieri possunt. Et speramus quod hoc facto ei cuncta aperte patebunt.

Ecce ut potuimus, non ut ita semper tenendo firmemus, sed ut incipiendo probare valeamus qualiter inantea tenere debeamus hoc quod ad monasterium de annona venire debet, sub has divisiones, quas supra posuimus, hoc bene invenire posse speramus: id est, prima famulorum nostrorum, vel matriculariorum, qui semper aequaliter habendi sunt; secunda (0542B)fratrum, tertia vassallorum, quarta hospitum, quinta pulsantium vel scholariorum, sexta singulorum huc illucque provendariorum: ex quibus tamen, ut diximus, nullum qui semper aequaliter habeatur definire numerum possumus.

CAPUT VII. De molinis vel cambiis talis volumus ut sit ratio. Primo ut unicuique molinario mansus, et VI bonuaria de terra dentur, quia volumus ut habeat unde ea quae ei jubentur perficere valeat, et illam molturam salvam faciat: id est, ut boves et reliquam pecuniam habeat cum quibus laborare possit, unde et ipse, et omnis familia ejus possit vivere, porcos, aucas, et pullos nutrire, molinum componere, et omne matriamen, quod ad illud molinum emendandum (0542C)pertinet adducere, sclusam emendare, molas adducere, et omnia quae ibidem ad habendum vel faciendum necessaria sunt, et habere possit et facere: et ideo nolumus ut ullum alium servitium, nec cum carro, nec cum caballo, nec manibus operando, nec arando, nec seminando, nec messes vel prata colligendo, nec braces faciendo, nec humionem, nec ligna solvendo, nec quidquam aliud ad opus dominicum faciat, sed tantum sibi et suo molino serviat. Porcos autem, aucas, et pullos quos de suo molino incrassiare debet, de suo nutriat; et ova solvat, et ea, ut diximus, quae vel molino necesse est facere, vel quae de molino debet exire, illa tantum studeat procurare. Quod vero supra diximus, ut II modiorum ad opus nostrum de molinis ad monasterium venire debuissent, (0542D)non hoc ideo diximus ut illam aliam molturam ab illo granario separemus, sed ut ipse hoc anno probare studeat, utrum addere, vel subtrahere necesse sit, et ad tantos provendarios, et ad ea opera quae omni anno in monasterio fiunt: ut sunt vendemiae, horti, prata et his similia, cum tanto numero per totum annum transire valeat. Volumus etiam ut illa modia anteriora coram illis molinariis ad istum novum modium aestimare faciat, cum omni aequalitate, quanta modia de illis faciant ista, et secundum haec modia quantum eis convenit, sic solvant in antea eorum censum, sive de annona, sive de brace. Volumus (0543A)ut ipsi molinarii singuli integram causam habeant ad providendum cum rotis VI. Quod si noluerint habere VI, si medietatem de illa causa, id sunt rotae III, non habeat nisi medietatem de illa terra, quae ad illum mansum pertinet, id est bonuaria III, et socius ejus alia III, et inter illos duos et integram molturam reddant, et integrum servitium faciant, quantum ad illum unum molinum pertinet de opere, vel de sclusa, vel de ponto, vel de omnibus, quantum singulis molinis deputatum est.

LIBER II. Haec est ordinatio hortorum. CAPUT PRIMUM. (0543B)Ut fratres qui eos laborare debent, sine molestia, vel aliqua incommoditate inhonesta possint in eis officium sibi commissum ad communem explere utilitatem, constituimus ut mansiones, quae ibi necessariae sunt, et sepes faciant quandocunque necesse fuerit, et emendent majores de his villis: ad primum ostium quod est juxta vivarium, de Waniaco, et Cipiliaco; ad secundum de Villa; ad tertium de Albiniaco et Cerisiaco: ad quartum de Vernis, et Taziaco. Et idem ipsi dent, unusquisque ad hortum cui deservit in tertio anno, aratrum I jugum cum amblacio et conjunclis, quando necesse fuerit; et in quarto erptiam in hortum excolendum semper ad Missam sancti Marcellini: et postquam tempus venerit quo necessarium fuerit hortos a noxiis purgare herbis, id (0543C)est a medio Aprilis ad medium Octobrium, omnimodis absque negligentia vel aliqua substractione, semper finitis viginti diebus, veniat unusquisque de ipsis majoribus ad illum fratrem hortolanum, cui ipse adjutorium facere debet, videre, et interrogare, quando necesse fuerit sarculatores in illo mittere.

Porricini autem et porri postquam transplantati fuerint, ascaloniae quoque, allia atque cepe; haec tantum debent majores quandocunque necesse fuerit, sicut dictum est, purgare; et quandocunque familia ad eamdem convenerint purgationem, major ipse per se, sive decanus, unus ex illis duobus omnimodis ibi sit ad providendum ut studiose et utiliter operarii expleant opus suum. Carra vero accipiant hortolani (0543D)de bura omni anno secundum consuetudinem. Omnia utensilia ferrea debent accipere a camerario, qui fabros providet secundum consuetudinem communem. Idem si fracta fuerint, ostendat illa camerario, et ipse faciat illa reparare, aut det illi aliud ferramentum, et recipiat illud fractum. Similiter quocunque modo necesse fuerit reparari ea, a camerario requirantur. Et unusquisque habeat ad hortum excolendum (0544A)sive ad alias necessitates explendasfossorios VI, bessos II, secures II, dolatoriam, taratra II, majus et minus; scalprum I, gulbium I, et falcilia II, falcem I, truncos II, cultrum I, serram I. Caetera autem vasa ad ipsum officium pertinentia, sicut sunt vanni, banstae, vel alia quaelibet hujusmodi, quandocunque vetera defecerint, dicat hortolanus abbati, et ipse det ei adjutorium unde possit alia acquirere.

Constituimus etiam illis dare ad conducendos homines, qui areas levent in autumno, et plantationes primo tempore facere adjuvent: necnon et sarcolare herbolas in aestate cum necesse fuerit, unicuique fratri hortolano per vices panes C provendaricios, quos panes debet dare frater qui panem providet (0544B)fratrum; et non simul, sed juxta quod hortolano necesse fuerit, sic distribuat dispensator illi ipsum panem, donec numerus, si necesse fuerit hortolano, completus fiat. Detur etiam unicuique hortolano a cellerario de cervisa modium unum, eodem modo sicut et panis datur, id est non simul, sed per partes, quando et quantum hortolano necesse fuerit, et ipse eam requisierit, donec mensura praedicta compleatur, et debet unusquisque modium unum accipere de legumine, et unicuique debent dari ab abbate solidi V per annum ad conducendos homines, sicut diximus; qui conductitii non sunt necessarii quaerere aliubi, nisi infra monasterium. De caetero unusquisque frater quidquid de horto suo potuerit acquirere supra servidas, quas fratribus facere debent, pleniter (0544C)absque aliqua deminoratione deferant opportuno tempore abbati. Bovem disposuimos habere unumquemque suum, ut sine impedimento hoc solum excolant quae ad hortos necessaria sunt. Hoc praecipue commonemus hortolanos ut lucri facere aliquid turpiter, aut petere vicinos, omnimodis declinent.

CAPUT II. De meirisin festivitatibus sanctorum.

In nativitate Domini III, in S. Stephani II, in S. Joannis II, in natale Innocentium I, in S. Silvestri I, Octava Domini I, in Theophania II, Octava Epiphaniae I, sanctae Agnetis I, dedicatio S. Joannis, et Balthildis I, Purificatio sanctae Mariae II, S. Agathae I, S. Vedasti I, S. Gregorii I, S. Benedicti I, Annuntiatio S. Mariae I, (0544D)Philippi et Jacobi II, S. Joannis Baptistae I, S. Petri II, S. Pauli I, S. Martini I, S. Jacobi I, Dedicatio S. Petri I, Dedicatio S. Stephani I, S. Laurentii I, Assumptio S. Mariae I, S. Bartholomaei I, S. Joannis I, Nativitas S. Mariae I, S. Matthaei I, S. Mauritii I, S. Firmini I, S. Michaelis I, S. Dionysii I, Simonis et Judae I, Omnium sanctorum II, S. Quintini I, S. Martini I, S. Ceciliae I, S. Andreae I, Fusciani et Victorici I, S. Thomae I, (0545A)In Coena Domini II, in Sabbato sancto I, in sancto Pascha III, et per hebdomadam totam II, in Ascensione Domini II, in Pentecoste III, post vindemias I, dies Dominici XLVIII, sabbatum similiter, festivitates sanctorum L.

CAPUT III. Commemoratio de refectionibus quas cellerarius debet facere.

De curtilis unam pro Hilmerado episcopo, et fratre suo Hengario XVI Kal. Junii. Altera autem pridie Nonas Junii pro Herirardo et Gundradone XIII Kal. MaiiAnniversarius Judit. Idibus Junii Nativitas Caroli regis XII Kal. Julii anniversarius Ludovici imperatoris.

In administratione autem refectorii interim quousque (0545B)aliter, sicut et in caeteris habitaculis nostris diximus, melius aliquid invenitur, talis fortasse non inconvenienter debet servari ratio. In primis cellerarius junior omnibus fratribus geminam suam sub aequali mensura anteponat. Deinde si propter aliquam necessitatem cujuslibet temporis, hospitum, et inaequalitatem aeris, necesse fuerit, deputetur ei talis frater maturus, de cujus conscientia omnes securi sint, ut nulli quidquam debeat nisi legitima mensura addere, vel subtrahere. Si vero domnus abbas, aut praepositus, vel decanus, propter cujuslibet infirmitatem, die, duobus, tribus vel aliquanto amplius ei potum mutare praeceperit, non tamen ullo modo ipse junior cellerarius, aut ille qui ei solatium praestat, aut alteri dare, aut ultra denominatos dies eidem (0545C)idipsum dando protendere praesumat. Caetera autem omnia ad legitimam honestatem pertinentia, quae vel causa hospitum, vel mensae seniorum, vel generaliter fratrum omnium, administranda vel procuranda sunt, ad ejusdem curam junioris cellerarii pertinere debent, ne aliquid ibi intrantes, exeuntes, aut commorantes, sive, ut dictum est, supervenientes in usu vel qualibet minus digna procurata munditia offendat. Ea autem quae specialiter ad cocos pertinent, ipsi quidem cum summo studio eadem providere debent; tamen praefatus cellerarius nequaquam praefatam sollicitudinem postponere debet, sed semper caute providere et admonere, ne praefati coci ea quae sibi commissa sunt nullatenus praesumant, quousque hebdomada expleta, secundum quod Regula (0545D)praecipit, vasa ministerii sui munda et integra restituant.

Senior autem cellerarius tam interius quam exterius, id est, vel in refectorio, vel in coquina, vel in his habitaculis, quae ad coquinam pertinent, in omnibus et pro omnibus sollicitudinem gerat, ne quis ibi aliter agendo, loquendo intemperanter, vel se, vel ea quae agit, tractare praesumat, nisi secundum quod religioni nostrae omnino conveniat. Nec quaerendum, nec exigendum ab eodem cellerario est, ut ipse ac si propria devotione in praeparandis pulmentis se ingerat, et praefatam sollicitudinem ob hoc (0546A)in aliquo postponat; sed potius secundum Regulae auctoritatem aliud solatium, si opus fuerit, requirat, ut ipse quidem super hinc et inde ad ea quae Dei sunt providenda liber remaneat. Haec non ideo dicimus, ut ejus devotionis quando absque offendiculo praefatae sollicitudinis fieri potest, obsistamus, sed ne dum se in his quae ad eum tempore non pertinent, ac si devotius immergit, certam sibi impositam providendi necessitatem postponere praesumat. Sed ne cellerarius dicat nescire se de quibus et in quibus praefati coci admonendi sint, ut agant, vel non agant.

CAPUT IV. Haec inter caetera principaliter observanda sunt. In primis de omni re, quae ad hoc officium eo tempore (0546B)non prodest, ut silentium teneatur. Deinde ut ipsum silentium cum fructu alterius mercedis ab omnibus illis ibi servari possit, psalmi sine intermissione cantandi sunt: et quandiu duo ex illis adsunt, nunquam iidem psalmi praetermittendi: et cum contigerit, ut aliqui ex ipsis propter quamlibet necessitatem administrandam longius discesserit, et ob hoc solus fortasse inchoatum psalmum cantare non poterit, mox ut reversus fuerit in loco in quo caeteros psallentes invenerit, ingrediatur, et cum eis, quandiu cum ipsis est, cantare studeat. Similiter quoque alter tertius, si inde decesserit, revertens psallentibus se conjungat. Quod si etiam talis evenerit causa, sicut nonnunquam fieri solet, ut omnes quidem ita occupentur, ut nullus memoria cantando (0546C)percurrere liceat, mox ut quilibet vocaverit intermissum psalmum in loco quo eum dimiserit, repetat, et caeteri omnes quibus vacat cum eo pariter in laude Domini ora permoveant. Sed et si ita forte evenerit, ut nulli occurrat quo loco inchoatum psalmum dimiserit, ubi vicinius retro cecinisse memoria occurrit, ibi incipiat, et opus coeptum non negligant, quousque consummatis omnibus cum quibus et in quibus idem studium servari potuit: et tunc singuli, prout ratio docet, ad ea quae restant, servato semper quantum possibile fuerit silentio, redeant. Sed ne cui nec propter priorem sermonem a mente ceciderint; idcirco breviter repetimus tria esse, in quibus constant, id est, ut aut a necessariis tacere, aut necessaria dicere, aut psalmos (0546D)cantare. Sed et hoc nequaquam quasi propter servandum ordinem negligendum est, cum fortasse idem ordo juniores omnes, aut etiam minus sapientes, vel constantes, in coquina mittere poposcerit, ut praetermisso eodem loco aliquem junioribus, senior constans addatur, qui et se, et caeteros zelo Dei ductus custodire studeat; et transacto servitutis suae tempore, iterum ille, qui tunc propter talem rationem transitus est, mixtus cum senioribus ingrediatur, ac sic omni tempore omnimodis observetur, ut nunquam tantummodo sive propter defessam aetatem fatui, sive propter juventutem minus (0547A)perfecti, illi solummodo mittantur, de quibus in nullo ejusmodi conservandi justitiam, fiducia habeatur, sed semper, ut praemissum est, unus, aut duo ita maturi hebdomadis singulis mittantur, ut et interius voluntas Dei, ut filii et exterius condigna semper sobrietas custodiatur.

At si quis docere voluerit non ita oportere fieri, sed secundum ordinem quomodo per mensas sedent, ita semper ordo tenendus est, nequaquam ille audiendus est, sed fortiter cur aliter sentiat objurgandus, et si non ab hac temeritate quiescerit, et patienter obediens fuerit, acrius coerceatur, quousque saniori consilio obediat. Haec idcirco propter simpliciores, vel quod majus est ut ita dicam, stultiores, sic aperte et multipliciter dicimus, ne (0547B)quis se de ignorantia excuset. Ut autem haec ita servari possint, semper decanus et cellerarius per plures dies antea provideant quomodo ista dispositio nullatenus turbetur, neque per occasionem infirmitatis alicujus, neque propter causam itineris, si evenerit, vel propter quamlibet novam surgentem necessitatem, vel etiam propter domini abbatis aut praepositi quamcunque jussionem. His ita propter perpetuam custodiam praemissis, illud quoque postponendum non est, ut cellerarius semper quando ei vacat, illas administrationes manu propria singulis anteponat; ne alter ei majus minusve quam debeat propter cujuslibet gratiam dando excedat; et ipse quae singulorum infirmitates, vel necessitates, scire debet, prout certa et recta necessitas poposcerit, (0547C)distribuat. Si vero ei non vacaverit, tunc ille, cui ipse jusserit, vice sua hoc faciat, cavens semper ne aliquod vitium ibi oriri incipiat.

De laicis autem haec est una et definita sententia, ut quandiu ibi aut pulmentaria praeparantur, aut praeparata ministrantur, sive quando fratres prius generaliter, sive quando postmodum reficiuntur, nullus ingrediatur. Si vero talia aliqua, aut prius praeparanda, aut postmodum mundanda vel curanda fuerint, quae laicis deputata sint, fenestra, aut ostium aut locus extra coquinam talis constitutus sit, ubi fratres vel praeparanda suscipiant, vel mundana referant, ubi ea illi vel ponere, vel posita recipere possint, ut tamen nullam (0547D)occasionem, pro qua coquinam ingrediantur, habeant. De quibus haec interim memoriae occurrit, ut sunt herbae cujuslibet generis, unde pulmentarium fieri debeat, afferendae, mundandae, ordinandae. Similiter pisces quando opus fuerit exenterandi, exquamandi; legumina diversi generis lavanda vel praeparanda, sive caetera, vel his similia, quae tamen omnia extra coquinam in locis sibi deputatis plenissime et honestissime quoties necesse fuerit agere studeant, et in loco apto ubi a fratribus congrue suscipi possint, studiosissime ponere vel componere studeant: et tamen, ut dictum est, ab ingressu coquinae praedictis temporibus funditus abstineant. Ligna quoque similiter quae comportanda, (0548A)scindenda, vel congrue praeparanda sunt, per fenestram, ut diximus, aut per opportunum introitum ita abundanter immittantur, ut nec illis introire ad fratres, nec fratres ob hoc ad eos exire necesse sit: forsitan enim nec haec alicui tam multipliciter dicta increscunt, ut si nos magis eligimus singula, prout necessaria videntur, singulariter ordinando dicere, quam alicui, ac si nesciat quid facere debeat, occasionem excedendi relinquere. Cellerarius autem haec omnia prout ei vacaverit diebus singulis, ne quod ibi vitium nascatur providere studeat, quousque Deo auctore, quidquid ibi rite et honeste agendum est, in consuetudinem veniat, ut nullus quamlibet novitius propter ignorantiam excedat. Idcirco autem haec omnia ad providentiam cellerarii flectimus, (0548B)quia ei nullum in ipso officio vel officina rebellem, aut contradicentem esse volumus, aut permittimus: sed et si, quod absit, contigerit, ut ipse cellerarius senior, aut junior, haec et his similia quae ad hoc pertinent, caute non servaverit, et secundo admonitus non se correxerit, ipse quidem si ad permanendum dignus non fuerit cum condigna invectione exeat: ordo vero inconfusus et imperturbatus permaneat.

CAPUT VI. Haec quoque breviter de his quae infra ecclesiam horis quibus opus Dei celebratur strictim commemoratis, salva ut semper et anteposita diligentiore, seu praestantiore, cui Dominus dederit, ratione vel ordine, haec non ab re adjungenda videntur. (0548C)Si aestivum tempus fuerit, peractis his horis, post quas continuo in refectorio generaliter eundum est, oportet ut omnes cum silentio in ecclesia subsistant, quousque audito signo, caute reverentiam Deo dantes exeant, et cum praefato silentio intrantes, et residentes, et exeuntes de refectorio, singuli ad ea quae tunc secundum tempus ratio docuerit, vel jussum fuerit, attendant. Si autem hiems fuerit, et calefaciendi necessitas ingruerit, prout ei qui praeest visum fuerit, sive ante, seu post peractum officium aliquod intervallum fiat, quando se calefacere possint; sin autem, in ecclesia exspectent, ut supra. Haec etiam de his.

De dormitorio, in hoc omnia apud eos qui hoc digne intelligere volunt, complecti possunt, quod (0548D)nullo tempore aliquid ibi inhonestum, vel inhoneste fieri debet: et ut aliqua ex his ad memoriam reducantur, per quae caetera his similia nequaquam obliviscendo contemnantur. Quando loqui licet, quia locutio semper ibi servanda est, sive duo, seu tres, seu etiam plures, sicuti fieri solet quando de capitulo surgunt, conjungantur. Quando vero dormiendi tempus fuerit, sive in die, sive in nocte, sicut silentium funditus in ore, ita in incessu, ut nullus injuriam patiatur, summa cautela esse debet. Nemo vestimenta sua excutere, nemo incaute ascendere, vel descendere de lecto debet, vel caetera his similia, quae strepitu, vel cujuslibet incommodo sonitum reddant, incaute agere debet; sed et omni (0549A)tempore, ut praedictum est, omnis ibi cautela servanda est, vel propter honestatem, vel propter infirmorum requiem, ne si forte aliquis ibidem necessitate coactus requiescere optat, alterius improbitate turbetur. Quod si aliquis etiam ad legendum in lectulo suo resederit, nequaquam alterum sibi ibidem ad colloquium conjungat: sed si necessitatem loquendi diutius habuerint, exeant foras, et ibi loquantur. Nam longe alterum ab altero positum propter sonum, nec duos consedentes vel stantes propter domus ipsius honestatem vel consuetudinem, colloquium habere nequaquam oportet. Haec etiam inter plurima caetera quae in dormitorio servanda sunt breviter dicta, ne quasi pro nihilo a quibuslibet insipientibus, vel ultra quam debent prementibus (0549B)contemnantur, non solum a praeposito, decano, seu caeteris decanis omni tempore non mediocriter, sed ab ipsis etiam circinnatoribus, horis quibus vacant fratres lectioni, observanda, et inventa arctius castiganda sunt. In piselo vero, tempore quando illo uti necesse est, eadem pene in omnibus, excepto quod ad dormiendum pertinet, cautela et honestas servanda est, quae de dormitorio diximus, et si forte quaedam ad eamdem domum specialiter pertinent, ut est de pannis infusis qui suspenduntur; de pigritantibus et somnolentis, et propter caloris suavitatem minus attente legentibus, et si qua his similia, ex usu quotidiano quid exinde faciendum sit nullus ignorat, qui hujusmodi ad providendum sollicitudinem impositam quamtulamcunque portat. (0549C)Cum verbo horae incompetentes transierint, et tam colloquendi quam conjungendi tempus licitum advenerit, semper tamen ibi, sicut et in caeteris omnibus locis, sive pauciores sive plures fuerint, in loquendo et agendo saepe commemorata honestas servanda est; nec unquam postponenda, aut contemnenda.

De provendariis.

De porta autem monasterii, vel quae ad eam pertinent, idcirco inter haec quae superius complexa sunt, nil inserere voluimus, quia quaecunque ad eam vel ministros ejus pertinent de decimis, Domino insinuante per se semotim disponendum judicavimus. Unde primo loco illud commemorandum est, (0550A)ut de provendariis qui ibi servire debent certa discretio servetur, ut et sufficienter sint, et ultra quam necesse est nullo modo sint, quia ipsi de eadem decima et pascendi et vestiendi sunt ea mensura quae eis competit; ita ut nec penuriam patiantur, nec aliqua superfluitate distendantur. Visum est igitur nobis in decem provendariis ad eos qui hospites suscipere et eis servire debent sufficere posse. Similiter ut ipsi provendarii eadem qualitate et quantitate cibi et potus, sicut caeteri provendarii nostri, sustententur: id est, ut pensam secundum caeterorum consuetudinem per mensem; similiter panem et potum secundum eorumdem consuetudinem accipiant: vestimenta autem et calceamenta, sicut supra dictum est, mensurate accipiant: ita ut nec nuditate, (0550B)nec aliqua turpitudine squaleant: nec tamen e contra ultra mensuram suam exigere praesumant. Haec de provendariis.

Videtur igitur nobis si omnis decima de omnibus et in omnibus, sicut constitutum est, datur, ut omnino ad omnes hujusmodi necessitates divitum vel pauperum sufficere debeat: id est, vel de his quae ad monasterium eleemosynae causa ecclesiis vel fratribus in diversis corporalibus speciebus vel mobilibus rebus sponte condonamur. Similiter quidquid in diversis laborationibus quolibet modo acquiritur, vel in variis peculum generibus enutritur, vel in ipsis peculiis Deo dispensante sine humana providentia sponte producitur, ut est lac et lana. Similiter fenum, vel quae in arboribus gratis nascuntur, (0550C)ut est pastio, vel diversi generis fructus, quantum possibilitas admittit, data fuerint, secundum qualitatem vel quantitatem singularum rerum, juxta quod tempus permiserit, sufficere possint. Et ut manifestius quod dicimus elucescat, primo de nostris villis quae in Ambianense, Atrapatinse seu Belvacense sitae sunt, pleniter omnia, sicut supra commemoratum est, dentur. Deinde si forte propter longiorem viam possibilitas adducendi familiae non fuerit, bonum exinde restat Domino insinuante consilium, ut propter hoc nec decima remaneat, nec ullum in pauperibus generetur peccatum.

(no ap