Statuta ad conciliandam pacem inter Christianos (Guido II Podiensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Statuta ad conciliandam pacem inter Christianos
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137

documentacatholicaomnia

Statuta ad conciliandam pacem inter Christianos

Statuta ad conciliandam pacem inter Christianos (Guido II Podiensis), J. P. Migne 137.0853C

Statuta ad conciliandam pacem inter Christianos

137.0853A| In nomine Dei summae et individuae Trinitatis. WIDO, Dei gratia Aniciensis praesul, supernae pietatis misericordiam exspectantibus, salutem et pacem.

Notum esse volumus omnibus Dei fidelibus, quoniam videntes maleficia quae in populo quotidie accrescunt, congregamus quosque episcopos, domnum Pe. Vivariensem, Wigonem Valentinensem, Begonem Arvernensem, Raimundum Tolosensem, Deusde Rutenensem, Fredelonem Elnensem, et domnum Fulcrannum Ludevensem, et Widonem Glandensem, et alios quam plures episcopos, et quosque principes et nobiles, quorum numerus non est inventus. Et quia scimus quia sine pace nemo videbit Deum, admonemus propter nomen Domini, et ut sint filii pacis, ut in istis episcopatibus quos isti episcopi regunt, 137.0853B| neque in istis comitatibus, de ista hora et in antea ecclesiam homo non infringat, extra ecclesiam quae in firmamento Castellaniae, se sciente, nisi episcopi propter eorum censum. Praedam in istis comitatibus, neque in istis episcopatibus homo non faciat; de equis parvis, de bovibus, de vaccis, de asinis vel de asinabus, vel de fascibus quos ipsi portant neque de ovibus, vel de capris, neque de porcis, neque ea occidat nisi per conductum suum vel suorum, in itinere potitus accipiat victum sicut ad suam domum, nihil portet, vel ad castellum bastire, aut obsidere, nisi unusquisque de sua terra, aut de suo alode, vel de suo beneficio, vel de sua commanda; clerici non portent saecularia arma; monachis injuriam nullus [ullus] homo aliquam non faciat; neque his qui cum 137.0853C| eo perrexerint, qui arma non portaverint, nisi episcopi aut archidiaconi propter eorum censum; villanum aut villanam propter redemptionem, nonnisi 137.0854A| per suum sorsfactum [forsfactum; et in eumdem villanum qui alterius terram araverit vel laboraverit, quod est in contentione, nisi unusquisque de terra sua, aut de suo beneficio; terras ecclesiasticas, episcopales, canonicales, monachales, nullus praesumere audeat, neque aliqua mala consuetudine dishonorare nisi de manu episcopi aut fratrum voluntate per precariam acquisierit de ista hora et in antea; negotiatores etiam nullus apprehendere vel de rebus suis spoliare praesumat se sciente. Interdicimus etiam ut nullus laicorum se intromittat de sepulturis ecclesiae, vel offerendis, et nullus presbyterorum pretium de baptisterio accipiat, quia donum Spiritus sancti est. Si vero aliquis raptor fuerit aut maledicus qui hanc institutionem infregerit et tenere 137.0854B| noluerit, sit ipse excommunicatus, et anathematizatus, et a liminibus sanctae Dei Ecclesiae segregatus, [nisi] usque ad satisfactionem veniat. Quod si non fecerit, presbyter ei missam non cantet, divinum ei officium non faciat; et si mortuus fuerit, presbyter eum non sepeliat, neque ad ecclesiam sit sepultus; communionem non det ei se sciente, et si aliquis presbyter hoc infregerit se sciente, ab ordine deponatur. Precamur etiam vel admonemus ut in isto tempore, scilicet mediante Octobrio mense, ad istum Dei placitum cum bono animo et bona voluntate veniatis, in Dei nomine, ut remissionem peccatorum vestrorum consequi valeatis, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat. Confirmat hoc archiepiscopus Dagobertus 137.0854C| Bituricensis sedis, et domnus Theobaldus Viennensis archipraesul.