EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Statio suprema
Saeculo XX
editio: incognita
fons: incognitus

Manium dormit statio suprema,
quae procul magna requiescit urbe.
Crux crucem tangit tumulique fulgent
      flore recenti.
Heic tacet clamor silet et tumultus,
heic abest mordax et acerba cura,
heic humi tandem iacet et superbi
      culmen honoris.
Omne discrimen tumuli recondunt.
Lazarum iuxta cubat iste dives
cumque lasciva meretrice dormit
      candida virgo.
Quid iuvat regem tenuisse sceptrum ?
Quidve gemmato cubuisse lecto;
Se cibis lautis onerasse i Mansit
      nil nisi pulvis.
Pauperem ditat lacerata vestis,
virginem casti decorantque mores,
quae diu pressit male crux parentem
      hic micat auro.
Dissipat nubes subito coorta
Luna nocturnas tremulaque Manes
luce conspergit. Levis aura plorat
      flore recenti.