Hic, ubi graminea in latum sese explicat aequor
Planities, vacuoque ingens patet area campo,
Cum solem nondum fumantia prata fatentur
Exortum, et tumidae pendent in gramine guttae,
Improba falx noctis parva incrementa prioris
Desecat, exiguam radens a cespite messem:
Tum motu assiduo saxum versatile terram
Deprimit extantem, et surgentes atterit herbas.
Lignea percurrunt vernantem turba palaestram
Uncta, nigens oleo, formae quibus esse rotundae
Artificis ferrum dederat, facilisque moveri.
Ne tamen offendant incauti errore globorum
Quaeque suis incisa notis stat sphaera; sed unus
Hanc vult, quae infuso multum inclinata metallo
Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit;
Quin alii diversa placet, quam parcius urget
Plumbea vis, motuque sinit procedere recto.
Postquam ideo in partes turbam distinxerat aequas
Consilium, aut sors; quisque suis accingitur armis.
Evolat orbiculus, quae cursum meta futurum
Designat; jactique legens vestigia, primam,
Qui certamen init, sphaeram demittit, at illa
Leniter effusa, exiguum quod ducit in orbem,
Radit iter, donec sensim primo impete fesso
Subsistat; subito globus emicat alter et alter.
Mox ubi funduntur late agmina crebra minorem
Sparsa per orbiculum, stipantque frequentia metam,
Atque negant faciles aditus; jam cautius exit,
Et leviter sese insinuat revolubile lignum.
At si forte globum, qui misit, spectat inertem
Serpere, et impressum subito languescere motum,
Pone urget sphaerae vestigia, et anxius instat,
Objurgatque moras, currentique imminet orbi.
Atque ut segnis honos dextrae servetur, iniquam
Incusat terram, ac surgentem in marmore nodum.
Nec risus tacuere, globus cum volvitur actus
Infami jactu, aut nimium vestigia plumbum
Allicit, et sphaeram a recto trahit insita virtus
Tum qui projecit, strepitus effundit inanes,
Et, variam in speciem distorto corpore, falsos
Increpat errores, et dat convitia ligno.
Sphaera sed, irarum temnens ludibria, coeptum
Pergit iter, nullisque movetur surda querelis.
Illa tamen laudes summumque meretur honorem,
Quae non dirumpit cursum, absistitque moveri,
Donec turbam inter crebram dilapsa supremum
Perfecit studium, et metae inclinata recumbit.
Hostis at haerentem orbiculo detrudere sphaeram
Certat, luminibusque viam signantibus omnes
Intendit vires, et missile fortiter urget:
Evolat adducto non segnis sphaera lacerto.
Haud ita prosiliens Eleo carcere pernix
Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato
Currentesque domos videt, et fugentia tecta.
Si tamen in duros, obstructa satellite multo,
Impingant socios, confundatque orbibus orbes;
Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam,
Atque deos atque astra vocat crudelia.
Si vero incursus faciles, aditumque patentem
Inveniat, partoque hostis spolietur honore:
Turba fremit confusa, sonisque frequentibus, euge,
Exclamant socii; plausu strepit omne viretum.
Interea fessos inimico Sirius astro
Corripit, et salsas exudant corpora guttas;
Lenia jam zephyri spirantes frigora, et umbrae
Captantur, vultuque fluens abstergitur humor.